Summa Theologiae Moralis, vol. I: De Principiis
Benedictus Henricus Merkelbach (1871–1942)
Summa Theologiae Moralis ad mentem D. Thomae et ad normam iuris novi
First published 1935
Volume I (De principiis) of Benedictus Henricus Merkelbach's Summa theologiae moralis sets out the foundations of Catholic moral theology within a Thomistic framework. It treats human acts, conscience, law, sin, and merit in relation to the canon law of its period. The present edition follows the Paris text published by Desclée de Brouwer in 1935 and includes the Latin text with an English translation. It comprises the first volume of the three-volume Summa.
Prologus
Introductio I: Theologia Moralis Generalis: Introductio
Tractatus I: Tractatus de ultimo actu humanorum fine seu de beatitudine
Introductio
S. Thomas, I, q. 5; q. 44, a. 4; q. 103, a. 2; I-II, q. 1, a. 1, 2, 3; II-II, q. 145, a. 3; C. Gent. III, 1, 2, 3, 16, 17, 18, 19, 24.
9. Notio Finis. — Finis etymologice significat quemcumque terminum et sic dicitur mors finis vitae, sensu stricto autem designat id quod finit seu terminat tendentiam seu actionem, ex quo obtento agens cessat agere et ab agendo quiescit. Quia autem ens rationale seipsum dirigit ad terminum quem cognoscit ut bonum, ideo finis est etiam causa quae ad agendum impellit, quatenus desiderium seu appetitum sui excitat et sic causam efficientem ad agendum allicit: « finis, ait S. Thomas, I-II, q. 1, a. 1, ad 1, etsi sit postremus (seu terminus) in executione, est tamen primus (seu principium) in intentione agentis, et hoc modo habet rationem causae », imo est omnium causarum prima. Unde definitur: id ad quod vel propter quod, i.e. cuius gratia aliquid fit.
Spectari potest in fine: a) res quam obtinere appetimus (finis qui seu obiectivus) ; b) eius consecutio seu actio qua eius possessio obtinetur (finis quo seu formalis) ; c) persona cui possessio rei appetitur (finis cui seu subiectivus) ; haec tamen tria non sunt fines distincti et separati in concreto, sed elementa integrantia unum finem totalem: non enim appetimus rem nisi ut ab aliquo possidendam.
10. Divisio Finis. — Distinguitur: 1) Ratione subiecti, finis operis seu intrinsecus, ad quem opus ex natura sua
ordinatur, qui confunditur cum obiecto: ita sublevatio miseriae respectu eleemosynae; — et finis operantis, ad quem operans opus ordinat seu quem intendit: hic aliquando est idem ac finis operis, aliquando diversus et tunc relate ad obiectum et finem operis est extrinsecus et accidentalis, sive etiam prior intendatur et ipse priori sit adiunctus (ut si quis vult eleemosynam ob misericordiam et Dei gloriam), sive priore neglecto ipse solus intendatur et actum dirigat (ut eleemosyna unice ob fornicationem data).
2) Ratione termini, finis est ultimus vel intermedius: ille est qui propter se intenditur et in quo sistitur, sive sit simpliciter et absolute ultimus i.e. in omni genere actionis et respectu totius vitae, sive sit ultimus secundum quid i.e. in aliqua actionum serie, ut sanitas vel victoria in operationibus medicinae vel belli; — quod si referatur ad finem ulteriorem, fit intermedius: hic intenditur propter alium finem ad quem refertur, uti sublevatio pauperis ad honorem Dei.
Non autem sunt confundendi finis intermedius et proximus, ultimus et remotus: proximus est si immediate, nullo alio interposito, intenditur; — remotus si a voluntate intenditur sed mediante alio fine; unde ultimus finis potest esse proximus seu immediate intentus, uti fit in actu charitatis.
3) Ratione causalitatis seu influxus, finis (praesertim operantis) est totalis seu adaequatus si operans propter illum solum agat v.g. eleemosynam ob misericordiam; — vel partialis seu inadaequatus si simul agat propter alium v.g. ob misericordiam et inanem gloriam. Fines partiales vel a) sunt aeque principales si parem influxum collateraliter exercent et concomitanter movent ad agendum, ita ut unusquisque sufficiat ad actum ponendum (ut adire urbem ad negotia et ad spectaculum extraordinarium); — vel b) unus est primarius seu motivus et alter secundarius seu impulsivus, prout operans ad agendum moveatur per se primo et principaliter (ut sacerdos missam celebraturus ob Dei cultum), vel minus principaliter, consecutive et subordinate alioque praesupposito, etiam si aliter non ageret (v.g. sacerdos simul celebrans ob stipendium, sine stipendio non celebraturus).
- Ratione effectus, finis dicitur effectus seu productus, vel obtensus, prout operatione agentis fit et producitur, ut sanitas operatione medici, vel operatione agentis obtinetur sed non producitur, cum e contra alterius interventu efficiatur, ut praemium certaminis. Qui fines non differunt secundum causalitatem finalem: uterque enim movet in quantum est in intentione; sed secundum esse, quia unus existit ante operationem, quamvis non adhuc sit obtentus, et dicitur antecedens, alter post operationem a qua efficitur, et dicitur consequens.
II. Notio et divisio Boni.— Id ad quod ens tendit ut ad terminum nequit esse nisi id quod sibi convenit; similiter nihil aliquem movere potest ad agendum nisi quod aptum cognoscitur ad ipsum perficiendum ipsique conveniens videtur (sive vere conveniat sive secundum apparentiam); hinc finis et bonum sunt idem in re quamvis conceptu distinguantur1.
Ratione perfectionis bonum est supremum seu perfectum quod naturam plene perficit et est finis absolute ultimus; et imperfectum seu participatum quod aliqua ratione perficit.
Ratione autem appetibilitatis est triplex: a) honestum seu rationale quod est in se et propter se appetibile naturae rationali ipsique convenit: est semper verum bonum; b) utile quod appetibile est propter aliud, in quantum alteri servit, seu iuvat ad alterum consequendum, v.g. medicina ad sanitatem; c) delectabile quod est appetibile in quantum quietat appetitum sui fruitione; hoc potest esse bonum apparens et falsum, si est inhonestum: in rebus enim inhonestis etiam delectari possumus2.
Tria illa sunt diversa sed non opposita, ita ut simul inveniri possint: ita exercitium virtutis in se honestum est, utile ad salutem, et delectationem procurat.
12. Quid supponimus ex theologia dogmatica. — Praeter notiones traditas, e philosophia reali et theologia dogmatica supponimus notum:
1° Deum in rerum universitatis productione ut finem operantis necessario intendisse ipsam sui bonitatem intrinsecam, non augendam, sed communicandam et manifestandam, et ideo ipse Deus est prima causa finalis seu finis cui externus absolute ultimus totius universi et omnium creaturarum. Unde Prov. XVI, 4: Universa propter semetipsum operatus est Dominus (Rom. XI, 36; Apoc. I, 8; XXI, 6; XXII, 13; Hebr. II, 10). Est de fide ex. Conc. Vat. sess. 3, c. I3.
2° Deum etiam intendisse finem operis, ipsis creaturis praefixum, et hunc esse gloriam eius externam scil. suae perfectionis manifestationem et glorificationem per creaturas. Hic est finis qui primarius omnium creaturarum (Ps. XVIII, 2; Is. VI, 3; XLIII, 7; Eccli. XVII, 7). Est de fide ex Conc. Vat. sess. 3, c. I. can. 5.
3° Omnes creaturas hanc Dei gloriam procurare suo modo proprio conformiter ad naturam ipsarum, speciatim creaturas irrationales solam procurare gloriam obiectivam quae consistit in repraesentatione et manifestatione perfectionis Dei quam participant, creaturas rationales etiam gloriam formalem, perfectionem divinam agnoscendo, laudando et amando.
4° Ex positiva voluntate et gratuita bonitate Deum nos destinasse ad gloriam suam supernaturalem, quae procuratur per gratiam habitualem et virtutes infusas hic in terris et visione ipsius Dei intuitiva in coelis (I Cor. II, 6-12 et XIII, 12; I Ioh. III, 2). Est de fide ex Conc. Vien. a. 4 et 5, et ex Benedicto XII, Const. Ben. Deus, et ex Conc. Vat. sess. 3, c. 2.
5° Deum insuper dedisse singulis creaturis finem ipsis proprium et internum, naturae suae proportionatum, qui est ipsa perfectio seu bonum creaturarum, quod cum assequantur, eo ipso tamquam partes universi concurrunt ad finem universalem totius ordinis creati et ita ad gloriam Dei. Creaturae rationali finem proprium Deus dedit felicitatem. Hic est finis qui secundarius, primario subordinatus (Gen. I, 27 sq.; Sap. XI, 24-25, XII, 13; Ps. VIII, 5).
Est de fide ex Conc. Vat. sess. 3, c. 2, et ex Conc. Lat. IV, c. 1.
6° Hominem, ad differentiam aliorum entium quae moventur et ducuntur in finem, proprie et formaliter agere propter finem, i.e. cognoscendo finem ut talem et voluntate se libere movendo et ducendo ad illum (S. Th. I-II, q. 1, a. 2).
13. Obiectum tractatus. — In praesenti tractatione non quaerimus de fine primario universi quem homo cum aliis creaturis habet communem, sed de fine secundario qui est homini proprius, scil. de eius beatitudine: ex eo enim quod sit ad visionem et gloriam Dei creatus, non adhuc affirmatur in hoc consistere hominis beatitudinem. Et hic finis spectari potest dupliciter: 1) externe et passive quatenus ex intentione Creatoris homini est praefixus, et hic aspectus est ontologicus ac proinde metaphysicus et dogmaticus; 2) interne et active, quatenus homo ad finem inclinatur et illum propria voluntate intendere debet et ad hoc moraliter obligatur; ac proinde in quantum finis est fons et radix et quasi norma actionum humanarum, et hic aspectus est psychologicus et moralis. Et in hoc sensu quaerimus de fine seu beatitudine hominis. Porro considerari potest dupliciter: a) formaliter et in abstracto secundum ipsam rationem ultimi finis (quid sit); b) materialiter et in concreto secundum ipsam rem quae est ultimus finis (in quo sit). Iamvero non quaerimus solum de fine in abstracto, sed praesertim in quonam consistat in concreto.
14. Divisio tractatus. — Tractatus dividitur in quinque quaestiones: 1° de fine ultimo hominis in communi ac beatitudine in abstracto (quod sit); 2° de beatitudine obiectiva (in quo sit); 3° de beatitudine formali (quid sit); 4° de qualitatibus seu dotibus beatitudinis (quaenam ad eam requirantur); 5° de modo consequendi beatitudinem (quomodo obtineri possit).