Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Titulus I: Titulus

Privilegium I: Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Prologus I: Prologus

Liber I: Liber I — De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.

Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.

Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.

Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.

Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.

Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.

Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.

Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.

Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.

Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.

Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.

Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.

Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.

Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.

Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.

Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.

Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.

Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.

Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.

Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.

Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.

Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.

Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.

Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.

Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.

Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.

Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.

Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.

Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.

Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.

Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.

Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.

Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.

Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.

Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.

Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.

Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.

Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.

Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.

Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.

Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.

Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.

Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.

Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.

Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.

Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.

Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.

Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.

Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.

Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.

Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Liber III: Liber III — De universalibus conciliis

Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.

Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.

Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.

Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.

Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.

Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.

Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.

Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.

Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.

Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.

Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.

Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.

Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.

Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.

Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.

Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.

Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. De laudabili consuetudine antiquorum conciliorum quod absque prius habito decreto apostolicae sedis non fieret in synodo diffinitio cuiuscunque quaestionis ad fidem pertinens.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. Quod uniuersalia concilia semper solita sunt gesta sua petere confirmari per Roman. pont.

Caput XXXV: Cap. XXXV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo respondetur ad obiectiones factas.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. De honorando summo pontifice per uniuersalia concilia, et uniuersos fideles, et de grauissimis culpae inhonorantium eum.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De quibus causis uniuersale concilium debeat se intromittere.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo obicitur contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad obiectiones praedictas.

Caput XLI: Cap. XLI. Ad quae uniuersale concilium congregatum aut congregandum uacante sede apostolica se debet aut possit extendere et qua auctoritate.

Caput XLII: Cap. XLII. In quo obiiciuntur contra praedicta.

Caput XLIII: Cap. XLIII. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. In quo ostenditur quod Romanum pon. auctoritate iurisdictionis superior sit uniuersali concilio.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. Quod non liceat appellare a papa ad uniuersale concilium.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. In quo aduersariorum obiectiones ponuntur contra praedicta.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput L: Cap. L. Quod uniuersale concilium in Rom. pon. uerum et indubitatum extra casum haeresis nullam habeat iurisdictionem.

Caput LI: Cap. LI. Quod Rom. pon. legibus, et statutis uniuersalium conciliorum nec legatur nec necessario subiicitur.

Caput LII: Cap. LII. Quod uniuersale concilium non possit facere contra Romanum pontif. decretum irritans.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod ad Romanum pon. pertineat canonum sacrorum interpretatio.

Caput LIV: Cap. LIIII. Quod ad Romanum pon. maxime spectat tam dispensatio sacrorum canonum quam regularum sanctorum patrum moderatio.

Caput LV: Cap. LV. Quod Rom. pon. habet auctoritatem tollendi statuta aliqua tam sacrorum conciliorum quam praedecessorum suorum.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo obicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LVIII: Cap. LVIII. Quod uniuersale concilium plenarium in his quae fidei sunt errare non possit.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LX: Cap. LX. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo ostenditur quod apostoli omnes in passione Christi a fide eius defecerunt.

Caput LXII: Cap. LXII. Quod ad Romanum pontificem spectat corrigere, et damnare concilia quae in pernitiem fidei aut scandalum ecclesiae profecisse contingit.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De ordine conciliorum ad inuicem, cui standum sit si sibi inuicem discrepare siue dissonare inueniantur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Cuius iudicio standum sit: si in concilio uniuersali contingat patres et papa uel eius legato dissentire.

Caput LXV: Cap. LXV. Cui parti patrum de concilio standum sit si inter eos dissensionem interuenire contingat.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quod papa possit transferre concilium congregatum de loco ad locum id rationabili causa exigente.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Quod Rom. pon. causa legitima siue rationabili existente possit auctoritate sua uniuersale concilium dissoluere etiam inuitum.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. In quo obiicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LXIX: Cap. LXIX. In quo respondetur obiectionibus factis.

Liber IV: Liber IV — De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Caput I: Cap. I. Quid sit schisma.

Caput II: Cap. II. In qua obiicitur contra posita in praecedenti capitulo.

Caput III: Cap. III. In quo respondetur obiectionibus factis.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ostenditur quomodo differat schisma ab haeresi.

Caput V: Cap. V. De grauitate peccati schismatis siue schismaticorum.

Caput VI: Cap. VI. De differentia grauitatis peccati inter schisma et haeresim.

Caput VII: Cap. VII. Quid spiritualis potestatis in scismaticis maneat.

Caput VIII: Cap. VIII. De poena scismaticorum.

Caput IX: Cap. IX. Quae scismata fuerunt in ecclesia.

Caput X: Cap. X. De multiplici uia sopiendi siue tollendi scismata.

Caput XI: Cap. XI. In quo declaratur an papa possit in scisma incidere uel esse scismaticus.

Caput XII: Cap. XII. De opinione quorundam quod propter scisma tollendum uerus et indubitatus papa possit compelli cedere, aut nolens cedere possit deponi.

Caput XIII: Cap. XIII. Quid in praefata quaestione dicendum uideatur secundum ueritatem, et respondetur rationibus in oppositum.

Caput XIV: Cap. XIIII. An omnes adhaerentes intruso siue antipapae ueniant scismatici dicendi.

Caput XV: Cap. XV. De forma obiurationis scismatis obseruanda, cum aliquis ad unitatem ecclesiae reuertitur.

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

D. Io. de Turrecremata

Tituli Sancti Sixti presbyteri Cardinalis,

Super decreto Unionis Graecorum,

in sacrosancto oecumenico Concilio Florentiae celebrato,

Ab Eugenio Papa IIII. promulgato,

NUNC PRIMUM IN LUCEM EMISSUS.

Ne turbata volent rapidis oracula ventis

Nunc folio vates commodiore sonat

SIBYLLA

Cum Privilegio summi Pont. Pii IIII. et Illustris. Senatus Veneti ad annos XV.

PIUS PAPA IIII.

Motu proprio, etc. Cum, sicut accepimus, dilectus filius Michael Tramezinus bibliopola Venetus, nobis nuper exponi fecerit, ad communem omnium studiorum utilitatem sua propria impensa diversa opera Latina, et Italica, ipsa Italica tam ex Latino, Gallico, et Hispanico idiomate translata, quam Italica facere minimeque translata, hactenus non impressa, imprimi facere intendat: dubitetque ne huiusmodi opera postmodum ab aliis sine eius licentia imprimantur, quod in maximum suum praeiudicium tenderet. Nos propterea eius indemnitati consulere volentes, Motu simili et certa scientia eidem Michaeli, ne praedicta opera hactenus non impressa, et per ipsum ab inquisitoribus loci illius examinata et approbata, vel si in urbe a magistro sacri Palatii, imprimenda per decem annos post eorundem operum, vel cuiuslibet ipsorum impressionem, a quocunque sine ipsius licentia imprimi, aut ab ipsis vel aliis vendi, seu in eorum apothecis, vel alias venalia, praeterquam a dicto Michaele impressa vel imprimenda teneri possint, concedimus et indulgemus, inhibentes omnibus singulis Christi fidelibus, tam in Italia, quam extra Italiam existentibus praesertim bibliopolis et librorum impressoribus, sub excommunicationis latae sententiae. In terris vero Sanctae Romanae Ecclesiae mediate, vel immediate subiectis etiam quingentorum ducatorum auri Camerae apostolicae applicandorum, et insuper amissionis librorum poenis: toties ipso facto, et absque alia declaratione incurrendum, quoties contraventum fuerit, ne intra decennium ab impressione dictorum operum, vel cuiuslibet ipsorum respective computandum, dicta opera, tam Latina, quam Italica hactenus non impressa, et per ipsum Michaelem imprimenda, sine eiusdem Michaelis expressa licentia, dicto decennio durante imprimere, seu ab ipsis, vel aliis, praeterquam a dicto Michaele impressa et imprimenda vendere, seu venalia habere, vel proponere, vel ea, ut supra, habere audeant. Mandantes universis venerabilibus fratribus nostris Archiepiscopis, eorumque Vicariis, in spiritualibus generalibus, et in statu temporali Sanctae Romanae Ecclesiae etiam legatis et vice legatis sedis apostolicae, ac ipsius status gubernatoribus, ut quoties pro ipsius Michaelis parte fuerint requisiti, vel eorum aliquis fuerit requisitus, eidem Michaeli efficacis defensionis praesidio assistentes; praemissa ad omnem dicti Michaelis requisitionem contra inobedientes et rebelles per censuras ecclesiasticas etiam saepius aggravando, et per alia iuris remedia auctoritate apostolica exequantur, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Et insuper, quia difficile admodum esset praesentem Motum proprium ad quemlibet locum deferri, volumus et apostolica auctoritate decernimus, ipsius transumptis, vel exemplis, etiam in ipsis operibus impressis, plenam et eandem prorsus fidem ubique, tam in iudicio, quam extra, haberi, quae praesenti originali haberetur. Et cum absolutione a censuris ad effectum praesentium, et quod sola signatura sufficiat. Et ne de praemissis aliquis ignorantiam praetendere possit quod praesens Motus proprius in acie Campi Floris, et in valvis Cancellariae apostolicae huius almae urbis affigatur, et ibidem per affixionem publicetur, et quod sic affixus et in ipsis operibus per tempora impressus, ad omnium quos tanget, notitiam deductum esse, ac si eisdem personaliter intimatum foret, expresse volumus et mandamus, irritum inane censendum quicquid secus contigerit, praemissis omnibus constitutionibus et ordinibus apostolicis, ceterisque in contrarium faciendis, non obstantibus quibuscumque.

Placet motu proprio. I.

M D LX. Die 3. Februarii in Rogatis.

Che per auttorità di questo conseglio sia concesso alli fideli nostri Francesco, et Michele Tramezzini, che alcuno altro, ch'essi, ò chi haurà causa da loro, non possa per lo spacio di anni quindici prossimi futuri, ne in questa città, ne in alcuna altra città, ò luogo del Dominio nostro stampare, ne altrove stampata in quelli uendere la Somma de Ecclesia D. Ioannis de Turre cremata Cardinalis, et l'apparato del medesimo super decreto unionis Graecorum Florentiae fe. re. Eugenii papae quarti, sotto pena alli contrafacenti di perdere tutte l'opere per loro stampate, et di ducati ducento, da esser divisi, un terzo al magistrato, che farà l'essecutione, un terzo all'arsenale, et l'altro terzo all'hospitale della pietà: essendo però essi obligati di osseruare quanto per le leggi nostre è disposto in materia di stampe.

Aloysius Garzonius Duc. Not.

VITELLOTIUS SANCTAE

Mariae in porticu S. R. Ecclesiae Cardinalis Vitellius amplissimo Cardinali Carolo Borromeo.

Dici non potest, quantopere Catholicae fidei veritatem, et Apostolicae sedis principatum haeretici homines semper oppugnarint; missos facio veteres illos, sunt enim prope infiniti non multis ab hinc annis Graeci ipsi, quamvis saepe Romanae sedis auctoritatem extenuare, ac deprimere conati, saepe redarguti errorem suum confessi fuerint; et ad Ecclesiae unitatem redierint (ter decies enim, ut est memoriae proditum, cum Ecclesia Romana convenerunt) nihilominus tamen humanae salutis adversario, qui circuit quaerens quem devoret, qui multiplicem, ac veterem illam suam adhibens astutiam conatur homines ipsos ita circumvenire, ut corrupto veritatis sensu excidat a simplicitate, quae est in Christo, superseminante zizaniam, vetus haeresis renovata, denuo spiritus sancti falce, hoc est Romani Pontificis, et oecumenici Florentini. Concilii decreto resecata est. Decretum autem illud quam vere Catholice, sancteque promulgatum sit, ex Graecis Bessarion Cardinalis, ex Latinis vero Ioannes Cardinalis tituli Sancti Sixti de Turre cremata optime disseruit in apparatu, quem in decretum illud conscripsit, in quo quicquid contra ab adversariis dici possit, verissimis rationibus confutauit. Sed Ecclesiae studiosis molestum erat, quod opus tam utile non esset cum multis commune, propterea quod nondum impressum in bibliothecis quibusdam servatum a paucis admodum legeretur. Cum igitur animadverterem quantum utilitatis ex eius notitia lectoribus afferri posset, eiusmodi apparatum imprimendum curavi, ut, quod auctor ipse sibi proposuit, cum illum componeret, ut prodesset multis, hac ratione perficeretur. Absurdum enim visum est nos sumptui parcere, cum illi ipsi, qui haec conscripserunt, nullis vigiliis, nullis laboribus pepercerint. Optabile quidem esset nos tales esse, qui similia aedere possemus; sed si non possumus, quod proximum est ab aliis, praesertim nostri Collegii hominibus accurate docteque elucubrata aedenda curemus. Ut autem apparatum hunc ad te potius, quam ad alium quempiam mitterem, his potissimum adductus sum rationibus; quod et ipse humani divinique iuris peritus es, et huius auctoris lectione maxime delectaris, qui quo es illi coniunctior, qui Christi Vicarius est in terris, et Catholicam regit Ecclesiam, eo magis liber ille ad te pertinere videtur, in quo ipsius Ecclesiae maiestas defenditur. Adde, quod ita te geris, ut te PIO quarto Pontifice Maximo dignum nepotem possimus agnoscere. Accedit non vulgaris benevolentia, atque observantia in te mea, cuius aliquam cupio in huiusmodi monumentis extare significationem.

INCIPIT APPARATUS DOMINI CARDINALIS SANCTI SIXTI SUPER DECRETO UNIONIS GRAECORUM FLORENTIAE.

Sanctissimo et beatissimo ac clementissimo patri D. D. Eugenio divina providentia Papae IIII. suae servulus sanctitatis Ioannes S. R. E. presbyter Cardinalis TT. Sancti Sixti de Turre cremata vulgariter nuncupatus, seipsum cum humili recommendatione ad pedum oscula beatorum. Et si ea quae beatitudo tua circa Graecorum reductionem, et ecclesiae orientalis unionem peregit splendore maximo toto in orbe clarescant, quidam tamen perditissimi homines detractionis nebulis illa offuscare contendunt, aliqui enim gloriae tuae splendorem non ferentes, invidentiae furentes insidiis, quia consequi non meruerunt, nec imitari dignati sunt munus hoc praestantissimum, omnique futurae aetati celeberrimum, tibi desuper divina liberalitate concessum parvi pendunt despiciunt atque contemnunt: et ita fit, ut sanctus Gregorius attestatur in moralibus, dum electi proficiunt, reprobi in rabiem furoris excitantur, et bona nascentia quae nolunt imitari persequuntur.

Alii vero ignorantiae nubilo, aut errorum tenebris tenti, adversus deprompta, et diffinita per tuae beatitudinis sapientiam in ipso sanctae unionis decreto contenta, submurmurant, quaedam minus firma, alia vel minus recta obiicientes, non advertentes hanc ipsorum temeritatem, manifeste unum esse genus blasphemantium spiritum sanctum, cuius gratia canones conditi sunt, ut in c. violatores. xxv. q. i. Verum beatissime pater, etsi firmissime teneam, quod horum pestilentium hominum iniqua detractio, approbatio sit operum tuae beatitudinis, et obtrectantium turpitudinis denudatio, nusquam invenimus Deum tantum laudasse Moysen principatus tui figuram gestantem, quam cum detraheretur ei ab Aaron et Maria: unde dicit Dominus de Moyse; in omni domo mea fidelissimus est, ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata, et figura Deum videt. Vide quid sibi poenae, inquit Origenes, in glo. num. xii. obtrectantes contulerint, quid illi laudis, sibi turpitudinem, illi splendorem, sibi lepram, illi gloriam; Nihilominus ne apud minus intelligentes, horum improborum hominum callida interpretatione, quod summa auctoritate firmatum est dubitabile fiat, aut illorum invidentiae et malignitatis insidiis labefactari quoquo modo possit, operum tuorum gloria, super decretu sanctae unionis Graecorum, tua auctoritate, et sapientia depromptum, veritatis fidei, et tuae beatitudinis honoris zelo inuitatus, apparatum quendam disposui, in quo columnas fidei, i. diffinitiones, quas tanquam sapiens Architector, ad firmandas fidelium mentes in petra fidei, et confringendos errores in domo domini, hac sacra universali et Oecumenica synodo Florentina cooperante sapientissime extruxisti, auro: i. imputribilibus, et incorruptis sacrae scripturae, et sanctorum patrum testimoniis investiens luce clarius ostendi, nihil in decreto illo esse a tua beatitudine positum, quod non sit legitima auctoritate sancitum, veritate firmatum, maxima sapientia decisum, et immaculatae laudis integritate conclusum; In cuius decreti explanatione, quia vereor, conscius parvitatis ingenioli mei, aliqua minus docte, minusve sapienter dixisse, opportunum censui omnia dicta mea emendationi tuae sanctitatis offerre, a cuius beatitudinis pectore, canon ille sacerrimus emanavit. Cuiusque sedis auctoritati specialiter concessum est dubia interpretari, et explanare, quae de universalium synodorum diffinitionibus, constitutisque oriri contingit, ait enim Beat. Greg. in c. non licuit dist. xvii. quotiens aliqua de universali synodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo, quod non intelligant rationem, ad Apostolicam sedem pro recipienda ratione conveniant.

SEQUITUR TEXTUS.

Eugenius Episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam.

Eugenius: decretum hoc dividitur prima sui divisione in tres partes, in Prooemium, narrationem, et conclusionem, secunda ibi CONVENIENTES, tertia ibi ET EX HIS OMNIBUS: prima in quatuor, primo ibi AD PERPETVAM REI MEMORIAM, omnia infra scripta facta dicit et conclusa, consentientibus Domino Imperatore Graecorum loca tenentibus venerabilium Patriarcharum, ceterisque orientalem Ecclesiam repraesentantibus. Secundo invitat caelos et terram ad communem laetitiam ibi LAETENTUR COELI. Tertio assignat causam laetitiae ibi SUBLATUS EST PARIES. Quarto, commendata magnitudine beneficii, offert gratias omnipotenti Deo tanti muneris largitori ibi TIBI LAUS.

Eugenius quartus hoc praeclaro nomine in ordine summorum Pontificum ita appellatus, et dicitur Eugenius quasi ad bonum genitus, ab eu graece, quod est bonum latine, et genitus. Dicitur etiam Eugenius, id est boni generis, sive nobilis, ut Hugutio; Eugenis nobilis , et Eugenius addita u, nobilissimus dicitur. Nam Graeci media correpta Eugenes dicunt, quod nos ingenuos sive nobiles, id est boni generis interpretatur; etiam deus naturae unde genius genii masculini generis dicitur, deus qui praeest nuptiis, vel deus naturae, et dicitur a gigno gignis, quasi vim habens omnium rerum gignendarum; consonant profecto huius nominis expositiones, sive interpretationes ipsi domino nostro Papae, qui re, et nomine Eugenius recte appellatus est. Ipse siquidem nobilis genere, sed virtutibus, et animo nobilior, qua nobilitate nulla praestantior dicente Hieronymo; Summa apud Deum nobilitas clarum esse virtutibus; ad bonum universae rei publicae Christianae genitus est. Quod eo maxime claret quod beatitudinis suae Telo, promotione, industria, sapientia, ingenio, laboribus, ac expensis, unio Graecorum procurata, et conclusa est, et Armenorum reductio, quae amplissimam orbis partem dignoscitur constituere. Quantum autem bonum in republica Christiana haec unio sit, nulla profecto humana lingua poterit enarrari perquam innumerarum animarum salus promota est, et religio adaucta Christiana. Est autem sciendum, quod modernus dominus noster a baptismate non Eugenius vocatus est (hoc enim nomen, cum ipso summi pontificatus honore, sortitus est) sed Gabriel, quod Domini fortitudo interpretatur, qui bene fortitudo Domini dictus est, quia tot adversitatum incursibus fractus non est, quippe nihil ille praevalere potest, adversum cui divina virtus praestat auxilium, inquit Cassiodorus, ut dicat illud Esaiae xii. Fortitudo mea et laus mea Dominus. Sed solet quaeri, Cur in assumptione Romani Pontificis nomen mutetur; et ad hoc respondent quidam, quod hunc morem Ecclesia Romana a Christo accepit, qui promotione Petri nomen ei mutasse dicitur, unde Christus ait Ioan. i. Tu es Simon filius Ioannis, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus; sed ista ratio non placet Alberto Magno in postilla super Ioan. pro eo quod per multum tempus post Petrum nulli electo in Papam legit nomen esse mutatum: dicitur ergo quod causa, et profecto rationabilis unde originem sumpsit haec consuetudo mutandi nomen electo in summum Pontificem fuit, quia quidem, ut dicit Albertus magnus super Ioan. in cap. i. turpe nomen habes, eo quod os porci nominabatur, in Papam electus fuit, cum autem non esset aequum, quod electus in Romanum Pontificem, tam vili nomine vocaretur, nec esset iustum, ut quis alias dignus, propter turpe nomen a pontificatu repelleretur, mutatum est ei nomen, et dicens Sergius secundus, ut Chronicae referunt, et ab isto Romano Pontifice, qui centesimus septimus numeratur a beato Petro, inolevit in sancta ecclesia haec laudabilis consuetudo, ut electo in summum Pontificem nomen mutetur; Secundo figura huius notabilis consuetudinis, etiam in veteri Testamento praecessit Gen. xvii. ubi Dominus Abraam promonens nomen ei mutat dicens, Ego sum, et pactum meum tecum erit; pater multarum gentium, nec ultra vocabitur nomen tuum Abraam, sed appellaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te; Unde Beda supra Luc. singularis meriti iudicium datur quotiens homini iubente Deo imponitur nomen vel mutatur, sic Abraham, quia pater multarum gentium futurus erat, Abraham est vocatus. Tertio, haec ecclesiae sanctae consuetudo habuit rationem exemplarem in facto Christi circa Petrum, primum Romanae ecclesiae pontificem. Imposuit enim Christus nomen novum Petro quem summum ecclesiae pontificem facere disponebat, unde ait Ioan. primo, Tu es Simon filius Iohanna, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus; super quo verbo dicit beatus Augustinus, et ponitur in glossa continua, non est autem magnum quod Deus dixit, cuius filius esset Petrus, omnia enim nomina sanctorum suorum sciebat, quos ante constitutionem mundi praedestinavit; Illud autem magnum, quia mutavit ei nomen, et fecit de Simone Petrum, Petrus autem a Petra; et infra. Intentum autem te fecit Deus, Nam si ante vocaretur Petrus non ita videres mysterium Petrae, et putaret casu eum sic nominari, non providentia Dei, Ideo voluit eum Deus aliud vocari, ut ex ipsa commutatione nominis sacramenti vivacitas commendaretur hoc; non ergo immerito, si sancta ecclesia, magisterium Christi imitans, Petri successoribus in apostolico principatu, commendatione tanti sacramenti nomina mutet. Quarto huius nominis mutatio in Romano pontifice multiplicem habet misticam intelligentiam; Primo quidem in ipsa nominis mutatione, quod parentes dederunt, misticae designatur in summo pontifice effectus carnalis mutatio in divinum, reprehenditur enim Heli summus sacerdos, de carnali affectu inordinato ad filios, cum ei Dominus ait, Magis honorasti filios quam me. primi Reg. ii. unde glossa interlinearis super id, Gene. xvii. [sed appellaberis Abraham] dicit, quod mutato effectu, mutatur et nomen, et Beda supra illud Ioan. [Tu vocaberis Cephas] dicit, intuitus est autem Petrum Christus non exterioribus oculis solum, sed et aeterno divinitatis intuitu, vidit cordis eius simplicitatem, animi sublimitatem, cuius merito cunctae esset praeferendus ecclesiae.

Secundo novi nominis impositio in Romano pontifice mistice designat sanctae vitae novitatem, quare in c. non vos xl. distinctione, quis enim sanctum esse dubitet, quem apex tantae dignitatis attollit, unde Magister Sententiarum in principio supra Epistolam ad Romanos, opinione Augustini insecutus, super mutatione nominis in Apostolo, qui prius est dictus Saulus, et postea Paulus appellatus est, ita dicit; porro ex more sanctorum Apostolorum id fecisse perhibetur, qui in virtutibus proficientes, mutato nomine sunt vocati, ut essent etiam ipso nomine novi, ut Cephas, et filii tonitrui, et huiusmodi, unde sancta ecclesia iam in consuetudinem duxit, ut quos in cathedra sancti Petri sublimet, nomina eis mutet; haec Magister.

Episcopus episcopatus vocabulum, ut ait beatus Isidorus lib. vii. ethymologiarum, et adducitur a Magistro in iiii. sententiarum distinct. xxiiii. et a Gratiano in cap. cleros distin. xxi. Inde dictum est, quod ille qui efficitur episcopus superintendat curam, scilicet gerens subditorum, scopia enim graece intendere latine dicitur; recte enim Dominus noster episcopum absolute, et indistincte se nominat, quia absolutam, et indistinctam, non in una dioecesi tantum, sed in toto orbe potestatem habet immediatam, quemadmodum infra, circa diffinitionem articuli de primatu Romani pontificis, clarissima luce ostendetur; sed contra hoc esse videtur, quod multi Romani pontifices summi, singulariter Episcopos urbis Romae se appellasse dicuntur, sicut de Pelagio patet, in cap. quamvis distin. xxi. Secundo contra iam dicta videtur etc. c. nullus distin. xcix. ubi Papa Pelagius prohibet, ne aliquis Patriarcharum uniuersalitatis utatur vocabulo, et in c. sequentibus beatus Gregorius se prohibet universalem Papam vocari; Ad primum horum respondetur, quod duo in Romano pontifice consideranda veniunt, in quibus Apostolo Petro succedit, videlicet universalitas iurisdictionis, quam a Christo Petrus suscepit, non in uno loco, nec una gente tantum, sed universaliter in toto orbe, secundum illud Matth. xvi. Tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram etc. et ex hac parte Papa est, et dicitur Episcopus, sive Pontifex universalis ecclesiae in cap. In nomine Domini, distin. xxi. et ideo dicit Nicolaus papa III. c. per principalem i. q. i. per principalem Apostolorum beatorum Petri, et Pauli dexteram potestatem, et ius habemus non solum in monachos, verum etiam in quoslibet clericos, de quacumque dioecesi, cum necesse fuerit ad nos convocare, atque ecclesiasticis exigentibus opportunitatibus inuitare. Secundum, quod in Papa considerandum venit, est administratio, sive gubernatio, et ex huius partis consideratione, quantum ad immediatam personalem administrationem, sic Papa non dicitur Episcopus cuiuslibet ecclesiae, sed solius urbis Romae in qua facit vicarium; hic enim summus pontifex debet ecclesiam regere, et administrare, ut aliorum pontificum praelationes ab ecclesia excludi non videantur, ita enim operatur Deus, cuius vices in regimine ecclesiae sicut Romanus pontifex exequitur, ita providentiam imitatur. Qui licet sit omnipotentissimus, et infinitae virtutis, nihilominus immediate non omnia gubernat, et regit, sed quaedam immediate, quaedam per servientem sibi creaturam integerrimis legibus ordinatam, ut ait August. lib. lxxxiii. quaestionum, in quo ut ait sanctus Tho. in quaestionibus de potentia, q. v. articulo viii. magis manifestatur divinae providentiae, et bonitatis magnitudo, quam si omnia gubernaret immediate. Quia ergo summus Pontifex praeter illam universalem, et indistinctam praelationem, quam super omnes Christi ecclesias habet, specialem immediatam administrationem habet ecclesiae Romanae; legitur quandoque vocatus Episcopus Romanus, sed haec appellatio, ut patet per ea quae dicta sunt, in nullo obviat universalitati auctoritatis, et praelationis quam habet, super universam ecclesiam.

Ad cap. nullus, et cap. sequens respondetur, quod hoc quod Papa se prohibet universalem vocari, non ideo est, ut dicit sanctus Tho. in tractatu contra impugnantes religionem, quod ipse non habeat auctoritatem immediatam, et plenam in qualibet ecclesia, et per consequens universalis ecclesiae sit episcopus, sicut habetur in cap. In nomine Domini distin. xxi. unde etiam in Concilio Calcidonensi a tota synodo sanctissimus Leo papa legitur vocatus universalis Patriarcha; et multi sancti pontifices se ita leguntur nominasse, unde sanctus Sixtus in ii. epistola sua, sicut legitur in libro Pontificum ita scribit, Sixtus universalis et Apostolicae ecclesiae episcopus; item eodem modo scribit sanctus Victor, in epistola decretali de Pascha, et de baptismo Theophilo Alexandrino directa. Item sanctissimus papa, dominus noster Eugenius, in subscriptione quam fecit in praesenti decreto pari modo se subscribens dicit, Eugenius ecclesiae catholicae episcopus; sed pro tanto beatus Gregorius se prohibet Papam universalem appellari, quia non praeficitur cuilibet particulari ecclesiae, ut proprius, et specialis ecclesiae rector, et hic est quod commemoratum cap. inducit pro ratione; sed adhuc insurgit quaestio cur Papa episcopum se nominet, cum in ecclesia sint dignitates superiores, ut puta Patriarchatus, Archiepiscopatus etc. Ad hoc respondendo Iuristae dicunt, episcopatum ordinem esse, et inter omnes ordines superiorem iuxta cap. Cleros, distin. xxi. et quod Papa non a dignitate, sed ab ordine se volens nuncupari, Episcopum se vocat; sed cum Theologi, de quorum facultate sumus, quibus in materia sacramentorum potius credendum videtur, afferant in iiii. sententiarum, dist. xxiiii. episcopatum proprie loquendo non esse ordinem distinctum ab ordine sacerdotii, intelligentes per nomen ordinis, in cap. allegato Cleros, non ordinem proprie sumptum qui distinctum imponeret caracterem, sed officium quoddam respectu quarumcumque actionum sacrarum; aliter respondetur et dicitur primo, quod cum Papa episcopum se nominat, nomen episcopus, non dicit dignitatem distinctam contra alias dignitates eminentes superius enumeratas, sed dicit eminentiam ecclesiae dignitatis, quae sua communitate ceteras omnes includit, inde est, quod Papa non modo episcopus, sed Patriarcha legitur appellatus, ut in superiori cap. Cleros, et in cap. Diffinimus, distin. xxii. vocatur etiam Archiepiscopus, ut in cap. statuimus, distin. iiii. et in cap. incantum, distin. xxi. Secundo respondetur quod Papa se episcopum nominat, quia nullus in ecclesia militante gradus superior est dignitate episcopali, quantum ad ea quae sunt ordinis episcopalis, omnes episcopi sunt aequales, sicut enim in potestate ordinis, Apostoli pari cum beato Petro praediti sunt honore, ut in cap. loquitur, ait Cyprianus, xxiiii. q. i. ita omnes episcopi in potestate officii episcopalis Romano pontifici pares sunt, unde omnem actum hierarchicum quem potest facere Papam in administratione sacramentorum potest facere episcopus, ait sanctus Tho. quarto sententiarum, dist. xxiiii. Tertio Papa episcopum se nominat, magis quam Patriarcham, aut Archiepiscopum, quia Christus, cuius Vicarius est, et vices gerit in terris nomine episcopi magis, quam aliarum dignitatum nominibus in sacra scriptura exprimitur nominatus, ait enim beatus Petrus, de Christo loquens, conversi nunc estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum, primae Pet. ii.

SERVUS non quidem ex conditione, sed ex charitate, quia omnium Christi fidelium commoditati servit, secundum illud Matth. xx. Quicunque voluerit inter vos primus esse erit vester servus, gl. quod charitas non conditio exigit, quoniam Apostolus prima ad Corinth. ix. dicit, dum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucri facerem, gl. fecit me servum omnium, ut commodis omnium servirem; duplex enim distinguitur a sancto Tho. praelationis modus, unus quidem ad regimen ordinatus, alius ad dominandum, domini autem ad servum, ut vi. Ethicorum dicit Aristoteles est praelatio, sicut tyranni ad subditum, differt autem tyrannus a Rege, ut ibidem Philosophus docet, in quinto, quod Rex ordinat praelationem suam ad bonum gentis cui praeest, tyrannus autem praelationem suam ordinat ad utilitatem propriam, cum autem potestas, et praelatio Romani Pontificis ad aedificationem, et utilitatem totius populi Christiani noscitur instituta, dicente Domino beato Petro, Petre amas me, pasce oves meas, Ioan. ultimo, merito Romanus pontifex se servum servorum Dei nominat, vel servum se nominat, quod nomen humilitatis est, ex nimia humilitate; secundum illud Ecclesiastici tertio, quanto maior et humilia te in omnibus; Primus autem, qui inter Romanos pontifices in litteris suis se, servus servorum scripsit, legitur fuisse beatus Gregorius.

SERVORUM DEI origo autem vocabuli, servorum inde creditur sumpta, quod ii, qui iure belli poterant occidi a uictoribus conservabantur, et servi fiebant a servando dicti, ut ait August. de civitate Dei lib. xix. cap. xv. et Isidorus ix. lib. ethimologiarum, cap. xlix. Tales autem sunt universi fideles, qui liberati a peccato, quod per unum hominem intravit in mundum, et per peccatum mors ad Rom. v. servi facti sumus Deo ad Rom. vi. Quare ei merito serviendum est; Luc. primo, sine timore inimicorum nostrorum liberati serviamus illi.

AD PERPETVAM REI MEMORIAM merito haec perpetuae commendanda memoriae, disponit sanctissimus dominus noster, hoc plane exigit magnitudo beneficiorum, quae in huius sanctae unionis opere Pater luminum, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum. Iac. i. ecclesiae suae sanctae contulit, quae pro eorum admirabilitate, ac preciositate sempiternae memoriae commendanda sunt, et laudibus immortalibus prosequenda: Misericordias enim Domini in aeternum cantabo, inquit Propheta, psal. lxxxvii. Secundo hoc idem exposcitur puritas, et sinceritas veritatis declaratae in hoc decreto, quae cum sit veritas catholicae fidei perpetuam, et incorruptibilem habet firmitatem, et necessitatem, firmitatem quidem; labium enim veritatis firmum erit in perpetuum dicitur Proverbiorum. xii. et hoc, ut dicit glossa, pro eo dicitur quia fides catholica semper manebit: habet et necessitatem; est enim fides, ut ait Chrisostomus, sanctissimae religionis fundamentum; et Apostolus ad Heb. ix. impossibile sine fide est placere Deo. Merito ergo sanctissimus dominus noster Eugenius disponens hanc fidei declarationem, tanquam lucernam inextinguibilem futuris seculis super candelabrum ecclesiae, inquit, AD PERPETVAM REI MEMORIAM, ut ei conveniat illud Ecclesiast. xxxix. ipse faciet palam disciplinam doctrinae suae, et sequitur collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in seculum non delebitur. Tertio hoc ita exigit claritas studiorum, et laborum sanctorum, quos sanctissimus dominus noster Reverendissimi, reverendique patres habuerunt in prosequutione huius sanctae unionis, qui omnibus futuris seculis merito commemorandi laudibus veniunt, secundum illud primo Machabeorum. ii. Mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam; unde huius singularis muneris gratia, convenit sanctissimo domino nostro, illud Eccles. xxxix. non recedet memoria, glo. inter linea. operum sanctorum eius, et nomen eius exquiretur. Si in exemplum, ut ait glossa, a generatione usque in generationem, sapientiam eius narrabunt gentes, et laudem eius annunciabit ecclesia.

Consentientibus ad infrascripta, carissimo filio nostro Ioanne Paleologo Romeorum Imperatore illustri, et loca tenentibus venerabilium fratrum nostrorum Patriarcharum, et caeteris orientalem ecclesiam repraesentantibus.

CONSENTIENTIBUS AD INFRASCRIPTA. i. cunctis infrascriptis simul sentientibus, et assensum praebentibus; quod enim omnes tangit, ab omnibus approbari debet, extra de re. iur. lib. vi. Uno enim plane et eodem sensu finaliter convenientibus, et consentientibus Graecis, et Latinis, praesens fidei declaratio facta est, per sanctissimum dominum nostrum Eugenium, ut recte eis illud conveniat, psal. liiii. In domo Dei ambulavimus cum consensu: fuit plane talis unanimitas consensus necessaria, tum ad maius pondus auctoritatis, cuiusmodi est, quod plurimorum sententiis est confirmatum, xcii. dist. c. extra, tamen ad maioritatem firmitatis, quod enim unanimi consensu semel diffinitum est circa fidem in universali synodo irretractabili firmitate tenendum est, ut in ca. maiores. xxiiii. quaest. i. quo circa dicit beatus Gregorius, et habetur in cap. sicut, dist. xv. quae sunt universali consensu constituta se, et non illa destruit quisquis praesumit absolvere, quos ligat, aut ligare quos absolvunt. Tertio facit ad pacem, et iocunditatem Ecclesiae; quam bonum et quam iocundum (inquit sanctus Propheta) habitare fratres in unum, ubi gl. inquit hoc omnibus Christianis convenit, qui in unum debent habitare mente, et fide.

CHARISSIMO FILIO NOSTRO ita scribit Papa Ioannes gloriosissimo, et clementissimo Iustiniano Imperatori, cap. de summa trinit. et fide catho. Item eodem modo scribit Nicolaus Papa, Ludovico Imperatori, ut in cap. in scripturis, dist. xcvi. Papa quosdam vocat filios, quosdam fratres: fratres vero vocat Patriarchas, archiepiscopos, et episcopos, ut in cap. quam gravi extra de cri. fal. habetur, et infra in hoc decreto, ubi inquit, venerabilium fratrum nostrorum Patriarcharum etc. Tum primo quia, sicut supra dictum est, omnes isti in ordine episcopalis dignitatis, sub qua omnes isti comprehenduntur pari honore cum Papa praediti sunt, tum Christi exemplo qui Apostolos suos, quibus episcopi succedunt fratres vocat, ut Matth. xxviii. habetur, caeteros vero fideles, reges, et principes, et caeteros quoscumque quacumque praediti sint dignitate, filios vocat. Si enim, teste beato Gregorio in c. cap. quis dubitat, dist. xcvi. nullus dubitat sacerdotes Christi regum, et principum omnium fidelium patres, et magistros censeri; nulli dubium est, quod Papa, sacerdotum summus, pater sit universorum fidelium de quo infra circa finem praesentis decreti.

IOANNE. Ioannes nomen gratiosum est, interpretatur Domini gratia, vel in quo est gratia, sive cui donatum est, aut cui donatio a Domino donata, gratiosus plane, et multiplici munere a Deo gratificatus est iste dominus Ioannes Imperator, qui praeter splendorem maximarum virtutum, quae imperialem adornat maiestatem, quibus divinitus in insignitus est, hac singularissima gratia donatus est a Domino, quod desideratissimam unionem ecclesiae Orientalis, et Occidentalis propriis oculis intueri promeruit, quod non est datum suis praedecessoribus; et quod multo gloriosius est, datum est ei, ut sua industria, sapientia, atque immensis laboribus, illam populo suo meruerit invenire, ut recte de eo dici possit illud Sap. vi. Rex sapiens stabilimentum populi sui est.

PALEOLOGO nomen est illustris domus, de qua descendit et interpretatur, Paleologus, quasi vetus sermo, sive verbum, ubi notatur quod ab antiqua radice claram duxit originem, a multo enim tempore domus haec, de qua illustris iste Imperator descendit, gloria Imperialis maiestatis refulsit.

ROMAEORUM. i. Romanorum, dicuntur autem hoc loco Romani Constantinopolitani iuxta cap. sane xxiiii. q. ii. appellatur autem Constantinopolitana urbs nova Roma, ut colligitur ex cap. Diffinimus, dist. xx i.

ILLUSTRI praeclaro nobili, unde Isidorus. x. Ethymologiarum, illustris est nomen notitiae, quod clareat multo splendore generis, vel sapientiae, vel virtutis.

PATRIARCHARUM. Patriarcha enim interpretatur princeps patrum ab archos, quod est Princeps et pater, unde in cap. cleros, dist. xxi. secundum Graecam linguam summus patrum dicitur interpretari. Sunt autem post Papam quatuor Patriarchae principales, videlicet Constantinopolitanus, Alexandrinus, Antiochenus, et Hierosolimitanus, ut in cap. renovantes, et in cap. Diffinimus, dist. xxii. quarum primus, videlicet Patriarcha Constantinopolitanus nomine Ioseph, personaliter praesens fuit, et infrascriptis consensum tribuit, quia licet ante diffinitionem synodalem et publicationem unionis, diem clauserit extremum, hic in civitate Florentina nihilominus in eadem fide protestatus est mori, quam universalis synodus oecumenica congregata simul diffiniret. Caeteri vero Patriarchae, videlicet Alexandrinus, Antiochenus, et Hierosolimitanus praesentialiter non interfuerunt, sed bene eorum locatenentes, videlicet Archiepiscopus Heracleensis, Archiepiscopus Trapezuntius, Archiepiscopus Cifigen., Archiepiscopus Rossenus, nunc reverendissimus Cardinalis TT.; Archiepiscopus Vicenus, nunc Reverendissimus Cardinalis TT.; Archiepiscopus Nicomedensis, Archiepiscopus Amassinus, Archiepiscopus Turnonensis, Archiepiscopus Dramen., Archiepiscopus Methelinen., Archiepiscopus Rhodius, Archiepiscopus Lacedaemonien., Archiepiscopus Monembalien., Archiepiscopus Anchialimus, Archiepiscopus Melemicen., Archiepiscopus Graven., Archiepiscopus Driftien., Archiepiscopus Mordoblachien.

ET CAETERIS ORIENTALEM ECCLESIAM REPRESENTANTIBUS fuerunt autem prius locatenentes Patriarcharum, quam plures viri insignes et spectabiles, de utroque ecclesiae statu, sed laicorum et clericorum, qui plene ecclesiam orientalem repraesentabant; fuerunt enim de statu clericorum praelati ecclesiae Constantinopolitanae, videlicet magnus Oeconomicus, magnus Cartaphilax, magnus Scenophilax, magnus Ecclesiarcha, magnus Sacellarius; fuerunt praeterea Abbates insignes plurimi, videlicet magnus Protosincellus, Abbas Pantocratoris, Abbas sancti Athanasii, Abbas sancti Pauli, Abbas Gorgopicae; item duo Abbates oratores monasteriorum Montis sancti.

De statu vero secularium fuerunt praesentes dominus Imperator Constantinopolitanus, dominus Despotus eiusdem Imperatoris Germanus, Oratores Imperatoris Hiberiae, Oratores Imperatoris Trapezuntii, Oratores magni Regis Rossiae, Oratores Despoti Peloponensi, Oratores magni immonde Blachiae. Omnes enim isti unanimiter consenserunt diffinitionibus infrascriptis: Sed hic surgit quaestio, utrum ex hoc loco vendicare sibi possit Imperator, ut absque consensu et approbatione sua nulla in synodo universali fidei emanaret diffinitio, respon. quod non, hoc enim singulare fuit in hoc casu, ut praemitteretur consensus Imperatoris Romeorum ad infrascripta propter divisionem Orientalis ecclesiae ab ecclesia Romana, illicitum namque est, ut describit Theodosius iunior Imperator synodo Ephesinae primae, ut qui non est in ordine serenissimorum episcoporum ecclesiasticorum immisceatur tractatibus, ut in cap. satis, xcvi. dist. item in §. huic etiam, dist. xvii. serenissimus Rex dominus Theodericus Domino inspirante respondit, nihil ad se praeter reverentiam de ecclesiasticis pertinere, laici autem cum intersint Conciliis generalibus non interveniunt tanquam condiffinitores, aut iudices causarum fidei, nec tanquam legum conditores cum auctoritas huiusmodi episcopis data sit, sed tanquam auditores edocendi. Docendus est populus non sequendus dicit papa Caelestinus in cap. docere, dist. lxii.

LAETENTUR COELI, et exultet terra sequitur secunda pars prooemii in qua Dominus Eugenius ad communem laetitiam caelos et terram invitat dicens LAETENTUR COELI ET EXULTET TERRA, quod sumptum est de psal. xcv. Laetentur caeli. i. maiores et superiores, qui instar caelorum alti celsitudine dignitatis, et clari virtutibus et sapientia, caeteris eminent in ecclesia, de quibus psalmo Caeli enarrant gloriam Dei. EXULTET TERRA. i. caeteri fideles, qui inferiorem in ecclesia gradum et locum tenet, i. a maximo usque ad minimum omnes participes sunt huius alacritatis, Omnis terra adoret te Deus et psal. dat tibi psalmum dicat nomini tuo, psal. xliiii. vel laetentur caeli. i. caelorum cives, quos de profectu, de pace, de unitate hominum novimus plurimum oblectari. Gaudium enim est angelis in caelo, ut testatur Salvator noster super uno peccatore poenitentiam agente, et exultet terrae i. homines qui adhuc peregrinatur in terris, distingue inter laetare et exultare, iuxta gl. Cassiodori super psal. xxx. Exultare est cum magna animi alacritate gaudere. Laetari vero temperata animi affectione gaudere, ut dicitur in glosa super psal. xxxi. Laetari est tacita suavitate gaudere, exultare est concitati animi fervore gaudere.

Sublatus est de medio paries, qui occidentalem orientalemque dividebat ecclesiam, et pax atque concordia rediit illo angulari lapide Christo, qui fecit utraque unum vinculo fortissimae charitatis, et pacis utrunque iungen- te parietem et perpetuae unitatis, foedere copulante et continente post- quam longam maeroris nebulam, et discidii diuturni atram ingratamque caliginem serenum omnibus unionis optat iubar illuxit.

Sublatus est de medio paries hic ponitur tertia pars prooemii, in qua ponitur causa tantae laetitiae. Paries, i. obstaculum, quod orientalem et occidentalem dividebat ecclesiam. Sublatus est etc. quia cum non esset nisi paries materiae quae congerie lapidum dicit nullo firmitatis caemento conglutinatam de facili operante divina virtute auferri poterat Iob. xxviii. Lapidem caliginis cuiusmodi est, qui praebet obstaculum unitati dividit Torrens, i. impetus divine virtutis a populo, Ecclesiam non ecclesias, quia una est ecclesia toto orbe diffusa, una est columba mea dicit spiritus sanctus Canticorum vi. Pax et concordia, pax sive concordia est animorum in bonum concordantium ordinata tamen qualitas, pax tantum bonum est, ut ait Augustinus de civitate Dei, ut etiam in rebus terrenis atque mortalibus nihil gratius soleat audiri, nihil desiderabilius concupisci, nihil postremo possit melius inveniri.

Rediit fuerat quidem ante bona pax et concordia inter Graecos et Latinos Actuum, iiii. multitudinis credentium erat unum cor, et anima una, glo. interlinearis unus sensus, una anima, una voluntas. Illo angulari lapide Christo Iesu Christus qui huius pacis et actor concordiae est lapis dicitur angularis, dicente Apostolo ad Ephe. ii. aedificati super fundamentum Apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu. Dicitur lapis Christus propter firmitatem quoniam in eo, ut pote in primo fundamento totum ecclesiae aedificium innititur, ut non cadat totaque compago ecclesiasticae unitatis incumbit, ut non dissolvatur. dicitur summus propter dignitatem, quia summitatem tenet ecclesiastici beneficii. Caput est enim super omnem ecclesiam ad Eph. primo, dicitur angularis propter utriusque populi connexionem in se, Isa. cap. xxvii. Ecce ego mittam in fundamento Syon, i. ecclesiae lapidem angularem, sed Christum: et Math. xxi. nunquam legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput Anguli, ut pote in quo duo populi tanquam duo parietes de diverso angulo venientes sibi met in pacis osculo copulantur, unde subditur QUI FECIT UTRAQUE UNUM i utrunq populum unum in fide moribus.

Vinculo fortissimae charitatis charitas vinculum dicitur, quod omnia Christi membra ligat ne abeant sicut enim incorporali aedificio, ut ait Chrisost., lapis ad lapidem cemento interveniente constringitur, sic in aedificio ecclesiae Christianus ad Christianum charitate mediante connectitur ad Colossen. iii. super omnia autem haec inquit Apostolus, Charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis. Pacis, quae est effectus charitatis secundum illud psalmi, pax multa diligentibus legem tuam, utrumque coniungendo parietem, i. utrumque populum Graecum s. et Latinum, primae Pet. ii. ipsi tanquam lapides vivi coedificamini in domos spirituales, **et perpetuae unitatis foederis copulante. Isaiae liiii. foedus pacis a me non delebitur. Postquam longam. i. spatio quasi II. M. annorum maeroris sicut unitas inducit gaudium, et iucunditatem dicente Salomone, qui sequitur pacis concilium, sequitur eum gaudium. Prouer xii. ita divisio dolorem et maerorem inducit, August. in libro ii. de libero arbitrio, Nulla res est, quae non dolorem in divisione voluptatem in unitate sentiat, Ose. divisum est cor eorum, nunc interiit.

Nebulam sicut pax est serenitas mentis, ita divisio nebula et obscuritas mentis, prime Io. primo, qui fratrem suum odit in tenebris est, et Isa. xliiii. quasi nebula peccata tua diuturni et per consequens gravissimi, unde dominus per Prophetam Inveterasti in terra inimicorum tuorum, Baruch. iiii. Tetram teter, tra, trum. i. niger, vel ferus et merito ita nuncupatur tempus diuisionis et schismatis, quia alienus est, prophanus est, hostis est habere non potest Deum patrum, quae universalis ecclesiae non tenet unitatem. Ingratam tum quia, ut ait August. extra unitatem ecclesiae divinae gratiae, donum non possidetur, ut ait August. q. i. multa, tum quia extra unitatem ecclesiae non habetur remissio peccatorum, ut idem etiam testatur August. in cap. remissionem ea. q. tum quia extra unitatem ecclesiae non habetur spiritus sanctus, ut ait August. super Io. et habetur. xi q. iii. cap. nihil. tum quia extra unitatem ecclesiae non prodest sacramentorum perceptio, ut ait beatus Gregorius in moralibus, et habetur. xxiiii. q. prima, quia. etc. quicunque, tum quia extra unitatem ecclesiae nulla Christo accepta sunt sacrificia, ut ait beatus Hieronymus et habetur in ca. quoniam vetus. xxiiii. q. i. tum quia ex dissensione omnia mala oriuntur, ubi enim dissensio est nihil est rectum, ut ait glo. i. xi. quare dicit August. super Ioan. nihil sic debet formidare christianus quam separari a corpore Christi, et habetur in cap. nihil. xi q. tertia, quis possit sufficienter enumerare mala exorta ex divisione Graecorum et Latinorum? secuta sunt quidem diminutio fidei, casus religionis christianae, minoratio cultus divini, pacis atque pietatis exilium et desolatio ecclesiastico principatus dicente domino Matthaei xi. omne regnum in se divisum desolabitur, quia, ut ait Hieronymus in glo. quomodo concordia res parvae crescunt, sic discordia res maximae dilabuntur.

Caliginem ad divisionem animorum caligo sequitur, sicut ad unitatem sequitur lumen, secundum illud Baruch quarto, disce ubi sit lumen oculorum, et pax. Serenum omnibus optatae unionis iubar illuxit secundae ad Corinth. quarto, Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus vestris.

Gaudeat mater ecclesia, quae filios suos hactenus invicem dissidentes iam videt in unitatem pacemque rediisse et quae antea in eorum separatione amarissime flebat ex ipsorum modo mira concordia cum ineffabili gaudio, omnipotenti Deo gratias referat.

Hic videtur adimpletum esse quod ait Dominus Hieremiae. xxxi. laetabitur virgo in choro, i. in concordia facta iuvenes, et senes simul et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo, et infra quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lachrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus.

Cuncti gratulentur fideles ubique per orbem, et qui Christiano censentur nomine matri Catholicae ecclesiae collaetentur.

Ubi in persona ecclesiae repraesentatae in hac Oecumenica synodo merito potest dici cunctis fidelibus quae mulier, quae perdiderat dragmam unam post eius inventionem legitur ad amicos et vicinos dixisse, Luc. xv. congratulamini mihi, quia inveni dragmam, quam perdideram.

Ecce enim occidentales orientalesque patres post longissimum dissensionis atque discordiae tempus, se maris ac terrae periculis exponentes omnibus superatis laboribus ad hoc sacrum Oecumenicum Concilium desiderio sacratissimae unionis et antiquae charitatis reintegrandae gratiae alacresque convenerunt, et intentione sua nequaquam frustrati sunt. Post longam enim laboriosamque indaginem tandem spiritus sancti clementia ipsam optatissimam sanctissimamque unionem consecuti sunt. Quis igitur dignas omnipotentis Dei beneficiis gratias referre sufficiat? quantae divinae miserationis dignitas non obstupescat? cuius vel ferreum pectus tantae supernae pietatis magnitudo non molliat? sunt ista prorsus divina opera non humanae fragilitatis inventa atque ideo eximia cum veneratione suscipienda et divinis laudibus prosequenda.

Omnibus superatis laboribus August. in de moribus ecclesiae nihil tam durum atque ferreum, quod non amoris igne vincatur ad hoc sacrum. Verum et indubitatum ac legitimum ecclesiae catholicae universale Concilium per translationem factam auctoritate sanctissimi domini nostri Eugenii de Basilea in Ferrariam de venerabilium fratrum suorum S. R. E. Cardinalium consilio pluribus aliis prelatis, et patribus ecclesiae id ipsum consulentibus et approbantibus, et tandem peste ingravescente translatum est de Ferraria in hanc civitatem Florentinam. Nullus plane fidelium debet in dubium vertere quia Romanus pontifex apud quem congregandorum conciliorum residet auctoritas dist. xvii. per totum possit et valeat congregatum concilium de loco ad locum transferre, aut etiam dissolvere.

Habet enim regula iuris quae sumitur ex Chrisost. super Math. quod omnis res per quascunque causas nascitur per easdem dissolvitur. et hoc maxime potest Romanus pontifex cum causa rationabilis et utilitas Reipublicae hoc exposceret manifeste, cum non pro locis res, sed pro rebus loca amanda sint, ut in cap. novit, dist. xii. et ii. Machabaeorum v non propter locum gentem, sed propter gentem locum dominus elegit. Potest etiam Romanus pontifex non modo, ut praedictum est causa subsistente concilium transferre; sed etiam ut sanctae memoriae Papa Nicolaus scribit ipsa nequiter celebrata cassare, sicut in universali contigit synodo Ephesina secunda, quam quia in ea non fuit servata iustitiae moderatio, neque fidei religio sanctissimus Leo Papa cassavit, submovit, et in eius correctionem synodum Calcedonem sua auctoritate instituit. Cuncta per mundum novit ecclesia; inquit inquit Papa Gelasius, quod quorumlibet sententiis ligata pontificum sedes; Gelasius beati Petri Apostoli ius habeat resolvendi, ut pote quae de omni ecclesia fas habet iudicandi xc. q. tertia, cap. cuncta. Quod autem legitima et urgentissima causa et utilitas evidentissima Reipublicae Christianae occurrerit, ut translatio per sanctissimum dominum nostrum fieret universo orbi exploratissimum est. Omnibus quidem notum est, quod nolentibus Graecis, et hoc ipsum per suos Oratores publice protestantibus extra Italiam synodum celebrare, nisi translatio praedicta facta fuisset per sanctissimum dominum nostrum, prorsus omnis rumpebatur pacis tractatus, omnisque spes peribat, tam diu desideratae unionis et in summa cithara nostra, quae de tantarum animarum lucro amplissima fiduciae iucunditate Latinos repleverat cum maximo dispendio et ludibrio Occidentalis Ecclesiae convertebatur in lucrum; sed arguitur in contrarium, quia in cap. frequens, facto in Concilio Basiliensi novo modo legitur inhibita Romano pontifici dissolutio, aut translatio synodi actu congregatae sine consensu duarum partium ipsius synodi; sed etiam declaratum, quod Papa non possit dissolvere, seu transferre Concilium sine consensu duarum partium Concilii. Ad quod, quod dicitur praefatum Decretum in nullo militat contra praedicta propter multa. Tum primo, quia talis declaratio intelligenda videtur extra casum necessitatis et evidentis utilitatis, quomodo interpretatus est eam sanctissimus Dominus noster, ad quem interpretatio pertinet dubiorum, quae oriuntur de universalibus Conciliis, ut in cap. non licuit. xvii. dist. unde si talis declaratio intelligatur sic, quod in nullo casu legitima etiam et rationabili causa interveniente Papa non possit transferre, aut dissolvere Concilium, erronea dicenda est talis declaratio et periculosa nimis statui utilis Ecclesiae, ut patet ex declaratis, bene facta per E. s. d. n. approbante hoc Oecumenico Concilio in canone Moyses. Tum secundo, quia praefatum Decretum frequens non fuit unanimi consensu conclusum, quia non Apostolica Sede consentiente; sed contradicente, et multis aliis probatissimis patribus in eadem synodo existentibus pariter se opponentibus. Decreta autem huiusmodi non sunt proprie dicenda decreta universalis Concilii, sed magis opiniones aut pertinaciae quorumdam. Cum enim Concilium a communi intentione dictum sit, qui sibi met dissentiunt non agunt Concilium, quia non consentiunt in unum, ut in cap. canones, dist. xv. hoc etiam apertissime colligitur ex cap. sicut, ea. dist. ubi Gregorius decreta universalium Conciliorum ea vocat, quae universali consensu sunt constituta, cuiusmodi certe non esse videtur, quibus Apostolicae Sedis et multorum aliorum probatissimorum patrum Ecclesiae aperte contradicit auctoritas, ut in cap. regula, dist. xvii.

Tum tertio, quia Decretum praefatum nunquam fuit, sicut nec alia in eadem synodo constituta approbatum aut roboratum auctoritate Apostolica, Decreta autem Conciliorum non habent vigorem, nisi fuerint Romani pontificis auctoritate firmata, ut praefato cap. regula, dist. xvii. et in cap. si Romanorum, dist. xix. Tum quarto, quia Concilia non possunt ponere legem Papae, ut pote Principi totius Ecclesiae, ut in cap. significasti, extra de electione. Tum quinto, quia cum potestas Papae, quae suprema est in Ecclesia Dei, ut pote supremi Vicarii Iesu Christi, sit immediate ab ipso Deo, ut in c. in novo, et cap. quamvis, dist. xxi. et cap. omnis, et ca. sacro sancta, dist. xxii. non potest infringi, restringi, limitari aut diminui, a quibuscunque hominibus etiam quantumcunq in amplissimo numero synodaliter convenient: quip imo, et in cap. omnis, dist. xxii. dicitur omnes Romanae Ecclesiae privilegium ab ipso summo omni ecclesiarum capite traditum auferre conantes in haeresim labuntur. Tum sexto, argumentum factum de cap. frequens non contradicit veritati, et auctoritati huius Florentini Concilii, quia huiusmodi translatio non modo facta fuit per sanctissimum Dominum nostrum approbantibus, et consentientibus dominis Cardinalibus multisque aliis praelatis, pro bono ipsius Ecclesiae hoc ipsum consulentibus, qui erant in Romana curia, sed etiam facta fuit, et primo ab ipsa synodo Basiliensi, cum facta sit ab ipsis Legatis et Praesidentibus Romani pontificis, et multis aliis praelatis, et patribus gravissimis seniorem partem synodi facientibus, ad quos in hac parte ex conventione concordi omnium patrum Concilii sententia conclusa devoluta erat auctoritas synodi. Orta quippe dissensione gravissima et periculosa valde inter patres Concilii super electione loci, tandem prius multa disponente domino ad tollendam discordiam patrum dissidentium facta est ex totius synodi concordi sententia; quod si civitas, Avinionensis infra certum terminum non satisfacere realiter, et cum effectu de mutuo constituto, quod ex tunc sacrum Concilium posset, et teneretur ad electionem alterius loci procedere, et sibi, et universali Ecclesiae providere aliunde. Quo termino decurso et Aviñonensibus non soluetibus non dubium est ad illos ius electionis esse devolutum, qui ordinationem totius synodi exequentes sibi et uni- versali Ecclesiae providerunt, procedentes ad electionem novi loci etiam in paruo numero fuerunt constituti. Hunc locum respicere videtur textus ille in cap. omnibus. xxiiii. q. prima, ubi Hieronymus dicit omnibus consideratis se putare non temere dicere aliquos ita esse in domo domini, idest in Ecclesia universali, ut ipsi sint eadem domus Dei, idest Ecclesia.

Praeterea, cum praedicti patres executores fuerunt ordinationis ipsius Concilii, merito actus istius translationis dicitur fuisse actus ipsius synodi, ita ordinantis, et providentis fieri, iuxta cap. litteris, extra de rescrip. Oecumenicum, idest universale, sive orbiculare, quia de toto orbe Episcopi conveniebant secundum, quod in cap. canones, dist. xv. de Concilio Niceno, dicitur Desiderio sanctissimae unionis, rationabiliter unionem hanc desiderio summo praedicti patres optabant scientes, quod non nisi per unitatem Ecclesia habitura est incrementum. Pace enim et concordia universum corpus Christi adunatur, regitur, et stabilitur, pro qua tam devote filius rogat patrem, Ioan. xvii. Pater serva eos, quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos unum sumus, quam adeo desiderabat in discipulis suis. Paulus ut ea complementum desiderii sui reputaret, dicens ad Philippum. ii. Implete gaudium meum, ut idem sapiatis eandem charitatem habentes. Laeti alacresque venerunt alacer secundum Papiam dicitur gaudens fortis, expeditus, hilaris, velox, dicit enim Augustinus lib. de poe. Vis desideriorum facit tolerantiam laborum, et dolorum, et nemo nisi pro eo quod delectat sponte suscipit ferre quod cruciat.

INTENTIONE sua nequaquam frustrati sunt Isa. lxv. Electi mei non laborabunt frustra. Post longam , duravit enim discursio articulorum infrascriptorum et pacis tractatus, quasi per duos annos. Non enim tempore indigemus, ait Calixtus Papa in cap. ponderet, dist. .o. ut aliquid maturius agamus, ne praecipitemus concilia et opera nostra, ne ordinem corrumpamus. Laboriosam multi et varii labores habiti sunt in hoc opere, et tot quandoque sunt ortae difficultates, ut saepe numero nulla, aut minima spes esset unionis indaginem, non enim danda est diffinitio, aut sententia nisi diligenti ventilatione praemissa. xi. q. tertia, summopere Tandem spiritus sancti clementia spiritus sanctus cum sit amor, et nexus patris et filii, merito appropriatur sibi connexio, sive unio membrorum Ecclesiae adinvicem; unde Augustinus super illo ad Ephe. quarto, Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, dicit in glo. unum enim corpus efficimur propter societatem, quam facit spiritus sanctus, ipse est patris, et filii amor, et connexio, ad ipsum ergo pertinet societas, qua efficimur unum corpus, et unici filii Dei, sicut nam unum corpus homini multis constat membris, et vegetat omnia membra, una anima faciens in oculo, ut videat; in aure, ut audiat; et sic de caeteris; ita spiritus sanctus membra corporis Christi, quod est Ecclesia continet et vegetat. ii. ad Corin. xii. omnia haec unus et idem spiritus operatur dividens singulis, prout vult. Optatissimam obsecramus vos, inquit Apostolus, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sanctissimam, habitat enim sanctus spiritus in unitis et congregatis, iuxta illud Act. ii. Cum essent discipuli pariter in eodem loco factus est repente de caelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant Apostoli sedentes, et Math. xviii. Ubi duo, vel tres congregati in nomine meo, in medio eorum sum. Consecuti sunt bonorum laborum gloriosus est fructus, Sap. iii.

Quis ergo dignas omnipotentis Dei beneficiis gratias referre sufficiat? quasi dicat nullus. Ecclesiastic. xliii. glorificantes dominum quantumcunque potueritis supervalebit adhuc, et admirabilis magnificentia eius benedicentes dominum exaltate illum quantum potestis, maior est enim omni laude. Quis tantae divinae miserationis DIVITIAS non obstupescat. Nullus unde ad Ephe. tertio, testatur Apostolus, investigabiles divitias gratiae Christi, et Hester v. valde mirabilis es tu domine, et facies tua plena gratiarum. Cuius vel ferreum pectus tantae supernae pietatis magnitudo non molliat? hoc loco consideranda venit durities damnantissima cordium Basiliensium, quia tanta divinae pietatis amplitudine visa non sunt aversi a via sua mala, non sunt emolliti, sed renuerunt accipere disciplinam, induraverunt facies suas super Petram, Hierem. v non animadvertentes, quod ait sapiens, Ecclesiastic. tertio, Cor durum male habebit in novissimo cor durum, ut ait Bern. li. de consideratione, est quod nec compunctione scinditur, neque pietate mollitur, nec movetur precibus, minis non cedit, flagellis durat, ingratum ad beneficia est ad concilia infirmum.

Sunt ista prorsus divina opera non humanae fragilitatis inventa solu. Deus, qui concordiam facit in sublimibus, Iob xxx. ipse est, qui facit pacem his, qui longe sunt, et his qui prope, ad Ephe. secundo, ipse est qui solo imperante ventis et mari facta est tranquillitas magna, Mathae. viii. Ipse est qui testante spiritu sancto in psalmis in habitare facit unanimes in domo, Psal. lxviii. Unanimes, i. unum sentientes colligit in unum, ut Augu. exponit in glo. Atque ideo eximia cum veneratione suscipienda et divinis laudibus prosequenda Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronunciabunt magnificentiam gloriae tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt, psal. cliiii.

DECRET EUGEN IIII.

Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio Christe fons misericordiarum, qui tantum boni sponsae tuae Catholicae Ecclesiae contulisti atque in generatione nostra tuae pietatis miracula demonstrasti, ut enarret omnes mirabilia tua. Magnum siquidem divinumque munus nobis Deus largitus est, oculisque vidimus quod ante nos multi cum valde cupierunt aspicere nequiverunt.

Hic ponitur quarta pars Proemii, in qua demonstrata magnitudine beneficii collati offert gratias omnipotenti tanti muneris largitori, cum enim effectus naturaliter ad suam causam convertatur, ait enim beatus Dionysius. iiii. c. de di. no. quod Deus omnia in se convertit tanquam omnium causa, oportet quod effectus ordinetur ad finem agentis manifestum est autem, quod benefactor inquantum huiusmodi est causa beneficiati, et ideo naturalis ordo requirebat, ut Ecclesia universalis quae tantum beneficium a Deo susceperat per gratiarum recompensationem convertentur ad Christum suum benefactorem. Ad locum enim unde exeunt flumina gratiarum, scilicet revertuntur, ut iterum fluant, Ecclesiast. xliii. nihil enim ita displicet Deo praesertim in filiis gratiae, ait Bern. sicut ingratitudo, vias enim obstruit gratiae et ubi fuerit illa iam gratia accessum non invenit, locum non habet, quo circa exhortatur Apostolus primae ad Thessal. v. In omnibus inquit gratias agite; Verum quia benefactori inquantum huiusmodi debetur honor et reverentia eo quod habet rationem principii, ideo scribitur Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio.

Isa. li. gaudium et laetitia invenientur in ea, et gratiarum actio et vox laudis. Laus, ut dicit Aristoteles primo Rethorices, est sermo illucidans magnitudinem virtutis, gloria, ut dicit Ambrosius est clara cum laude notitia, quae habet glo. in psal. vii. multorum ore celebrata laudatio gratiarum actio dicitur quaedam gratiae compensatio ad virtutem iustitiae; Tullius dicit pertinere. Christe Christus enim Graece, Messias Hebraice, Latine dicitur unctus, in veteri Testamento reges et sacerdotes ungebantur, Christus autem unctus non oleo visibili, sed invisibili. i. plenitudine gratiae spiritualis; unde in psal. Unxit te Deus tuus oleo laetitiae praeconsortibus tuis hoc nomen fuit aliis adiectivum, sed Iesu factum est proprium, ut ait glo. ad Ro. tertio.

Fons Isa. xii. haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris pro paradiso quidem, quem perdidimus, ut ait Bernar. restitutus est nobis Salvator. Sicut de uno fonte paradisi derivantur quatuor flumina ad irrigandum paradisum, ita de pectoris domini archano procedunt quatuor fontes, ex quibus hauriuntur quatuor genera aquarum: unde tota per universum mundum rigatur Ecclesia: sunt autem quatuor fontes veritas, sapientia, virtus, et charitas: ex hiis ergo fontibus hauriuntur aquae ex singulis singulae: nam de fonte veritatis sumuntur aquae iudiciorum, de fonte sapientiae aquae consiliorum, de fonte virtutis, aquae praesidiorum, de fonte charitatis aquae desideriorum misericordiarum. ii. ad Corint. primo, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis. Dicuntur autem misericordiae in plurali, tum propter multitudinem beneficiorum, quae nostrae fragilitati praestat clementia redemptoris, multae quippe misericordiae Domini. ii. Reg. xxiii. Tum propter indefectibilitatem fluxus pietatis. Cum enim sit fons vivus nunquam cessat emanare, Trenorum. iii. misericordia domini quod non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes eius glo. interlinealis fons vivus nescit deficere. Sponsae tuae Ose. ii. sponsabo te mihi in aeternum; et Canticorum. iiii. ortus conclusus soror mea, sponsa mea, ortus conclusus Catholicae Ecclesiae quia non haereticorum aut malignantium Ecclesia sponsa est eius, Ose. ii. ipsa non uxor mea, et ego non vir eius, Auferat fornicationes suas a facie sua etc. glo. haec omnia aptantur Iudaeis et haereticis varia dogmata corde et opere sequentibus de Ecclesia autem Catholica dicitur; Canticorum quarto, Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te, Ut enarret omnes mirabilia tua, Benedicite Deo, et enarrate mirabilia eius, Tobiae. xii. Quod ante nos multi cum valde cupierint aspicere nequiverunt ut nobis illud conveniat Math. xiii. Beati vestri oculi qui vident, et aures vestrae quae audiunt, quia multi Prophetae, et iusti cupierunt videre, quae videtis et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt.

Convenientes enim Latini et Graeci in hac sacrosancta Oecumenica synodo magno studio invicem usi sunt, ut inter alia etiam articulus ille de divina spiritus sancti processione summa cum diligentia et assidua inquisitione discuteretur, prolatis vero testimoniis ex divinis scripturis plurimisque auctoritatibus sanctorum Doctorum Orientalium et Occidentalium aliquibus quidem ex patre et filio, quibusdam vero ex patre per filium procedere spiritum sanctum, et ad eandem intelligentiam aspicientibus omnibus sub diversis vocabulis. Graeci quidem asseruerunt, quod id quod dicunt spiritum sanctum ex patre procedere non hac mente proferunt, ut excludant filium: sed quia eis videbatur, ut aiunt, Latinos asserere spiritum sanctum ex patre et filio procedere tanquam ex duobus principiis, et duabus spirationibus, ideo abstinuerunt a dicendo quod spiritus sanctus ex patre procedat, et filio. Latini vero affirmarunt non se hac mente dicere spiritum sanctum ex patre filioque procedere, ut excludant patrem, quin sit fons et principium totius deitatis, filii scilicet, et spiritus sancti, aut quod id quod spiritus sanctus procedit ex filio filius a patre non habeat sive quod duo ponant esse principia, seu duas spirationes: sed ut unum tantum asserant esse principium unamque spirantem spiritus sancti prout hactenus asseruerunt.

Posito Prooemio sequitur narratio et dividitur in quatuor partes. Primo quidem narratur qualiter Latini et Graeci convenerunt in hac sancta Oecumenica synodo. Secundo qualiter diligentissima facta est discussio veritatis circa articulos, in quibus erat discordia inter Latinos et Graecos, maxime circa articulum de processione spiritus sancti in medium prolatis variis et multiplicibus auctoritatibus, tam sacrae scripturae, quam sanctorum patrum, ibi Magno studio tertio ponitur intelligentia, quam Graeci afferunt se hactenus habuisse circa processionem spiritus sancti, ibi Graeci quidem quarto ponitur intelligentia quam Latini semper se habuisse professi sunt de veritate processionis spiritus sancti, ibi Latini vero, convenientes enim Latini instar patrum primitiuae Ecclesiae de quibus Actuum xv. dicitur, convenerunt Apostoli et seniores videre de hoc verbo, ubi dicit glo. hic datur ex Apostolis exemplum faciendi conventus ad discernenda ea, quae sunt fidei. Graeci in hac sacrosancta Oecumenica in tanta creditur multitudine et auctoritate, tam Ecclesia, quam saeculari quantum ab exordio nascentis Ecclesiae apud Latinos in aliqua synodo convenerunt. Synodo synodus autem ex Graeco interpretatur comitatus vel coetus in cap. canones, dist. xv. et dicitur synodus a sin, quod est simul, et oda, quod est laus. i. quod simul laudant vel comprobant. Inter alia de multis aliis articulis, et si discussio cum maxima diligentia facta sit, maiori tamen studio et ferventiori diligentia discussio habita est de articulo processionis spiritus sancti, tum quia de hoc erat praecipua disceptatio inter Latinos et Graecos; tum quia in nullo alio periculosius errabatur. Quaesitum est autem a quibusdam, utrum error, qui dicebatur esse Graecorum circa processionem spiritus sancti a filio, esset peior quam error eorum fuerit circa obedientiam Romanae Ecclesiae, et respondet dominus Guido Carmelita, quolibet v artic. xvii. quod peior est error circa processionem spiritus sancti quod sic probat, quia sicut per virtutes Theologicas magis coniungimur Deo, quam per morales, ita magis elongamur adeo per errorem oppositum virtutibus Theologicis, quam per errorem oppositum virtutibus moralibus, error autem circa processionem spiritus sancti est contra fidem, error autem circa obedientiam est error in moralibus, ergo primus error est peior secundo; sed licet conclusio Doctoris vera sit, videlicet quod error, qui erat circa processionem spiritus sancti peior sit quam error circa obedientiam Romanae Ecclesiae. Nihilominus probatio quam assumit, nulla est, praesupponit enim in minori, quod error qui dicebatur esse Graecorum contra obedientiam Romanae Ecclesiae, non esset error contra fidem, sed contra bonum morale, hoc autem falsum est. Dupliciter enim peccare contingit contra obedientiam Romanae Ecclesiae; uno modo negando quod Ecclesia Romana sit caput aliarum quodque ei obediendum non sit plus quam caeteris Ecclesiis; et hoc modo errare circa obedientiam Romanae Ecclesiae est contra fidem Catholicam errare, ut in ca. omnis, dist. xxii. alio modo contingit errare circa obedientiam Romanae Ecclesiae, praeceptis Ecclesiae non parendo, absque hoc male sentiat de primatu illius, sicut eum quis malus recusat Romanae Ecclesiae parere mandatis, qui tamen tenet et credit quod illi tanquam capiti caeterarum Ecclesiarum obediendum esset, et hic modo errare circa obedientiam Romanae Ecclesiae, non est errare in fide, sed moribus, quia solum peccatur circa obedientiam, quae est virtus moralis, constat autem quod error, qui Graecis ascribebatur circa obedientiam Romanae Ecclesiae erat error primo modo dictus, cum negarent primatum Romanae Ecclesiae, et per consequens talis error erat error in fide, et non in moribus, sicut praefatus Doctor praesupponere visus est. Quare alia ratione probanda est conclusio praedicta, sicut enim caeteris paribus graviora sunt peccata, quae sunt contra praecepta primae tabulae, quam peccata contra praecepta Ecclesiae. quia illa directe sunt contra Deum, sicut est blasphemia periurium, vel idolatria, quam furtum, vel adulterium, sic error contra fidem, qui directius est contra Deum peior est per se, cuiusmodi est error negantium spiritum sanctum a filio procedere, et maxime secundum opinionem communem Doctorum dicentium, quod si spiritus sanctus a filio non procederet, non distingueretur ab eo, error autem circa obedientiam Romanae Ecclesiae non est, ita directe contra Deum, nec articulus obedientiae Romanae non ita expresse colligitur ex sacra scriptura, sicut articulus de processione spiritus sancti a filio, secundo eadem conclusio patet ex eo quod error circa processionem spiritus sancti continet errorem circa obedientiam Romanae Ecclesiae, quae in Concilio Lugdunensi statuit sub poena anathematis ab omnibus tenendum esse spiritum sanctum a filio procedere, extra de sum. trin. et fide cath. in vi. cap. fideli. Error autem circa obedientiam Romanae Ecclesiae non necessario includit errorem de spiritus sancti processione per accidens tamen ut praefatus Doctor dicit, potest contingere quod peior esset error negans obediendum fore Romanae Ecclesiae quam primus error. Quia per hunc errorem excluditur remedium per quod possit curari ab alio errore, et aliis gravioribus, sicut infirmitas dicitur esse periculosior per quam aliquis abhorret medicum, et medicinam quam infirmitas simplex, quae horrorem medici non induceret. Medicus autem spiritualis est ipse praelatus Ecclesiae. Prolatis vero testimoniis ex divinis scripturis plurimisque auctoritatibus sanctorum Doctorum Orientalium et Occidentalium, tum quia, ut ait Hieronymus, quod de scripturis divinis auctoritatem non habet eadem facilitate contemnitur, qua probatur. Tum quia sola scriptura sancta propter infallibilitatem sui est propria statera iudicii fidei, ut in cap. non afferamus, stateras dolosas. xxii. q. i.

Aliquibus quidem ex patre et filio dicentibus spiritum sanctum procedere, inter quas de auctoritatibus sanctorum patrum Graecorum fuerunt aliquae, quae sequuntur illa sancti Epiphanii in libro dicto Auchirothon. Itaque pater erat semper, et filius erat semper, et spiritus sanctus a patre et filio spiratur. Item illa eiusdem doctoris in quosdam libros qui intitulatur contra haereticos. Si autem Christus ex patre creditur Deus ex Deo, et spiritus sanctus ex Christo, sive ab utroque unde Christus ait, qui ex patre procedit, et hic de meo accipiet. Item illa Didimi in libro de Spiritu sancto, spiritus sanctus, qui est spiritus veritatis spiritusque sapientiae non potest audire filio loquente, quae nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a filio i. procedens Deus a Deo spiritus veritatis procedens a veritate, et infra Nec aliud quidem est filius exceptis his quae ei dantur a patre, nec alia substantia est spiritus sanctus praeter id, quod datur a filio. Item illa Athanasii in symbolo fidei, spiritus sanctus a patre et filio non factus, nec creatus, nec genitus, nec procedens.

Item illa Cirilli in libro Thesaurorum, bene in Evangelio Salvator dicit de se, Ego sum veritas. Ioannes vero, et ex patris et filii substantia spiritum sanctum esse docens in Evangelio, dicit, spiritum veritatis, qui a patre procedit. De auctoritatibus vero patrum Latinorum dicentibus spiritum sanctum a patre, et a filio procedere est illa beati Hilarii. ii. lib. de Trinitate dicentis, Spiritum sanctum ex patre et filio auctoritatibus contemnitur. Item illa Hieronymi in expositione Niceni symboli, Credimus et in spiritum sanctum, qui de patre filioque procedit, qui est Deus verus sicut et filius. Item illa Ambrosii libro primo de Spiritu sancto, Spiritus quoque sanctus cum procedit a patre et filio, non separatur a patre, non separatur a filio, quemadmodum separari potest a patre qui spiritus eius oris est. Item illa Augustini de fide ad Petrum, Aeternum quippe sive necessarium est, quod filius de patris natura natus existit, et aeternum ac sine initio est quod spiritus de natura patris filioque procedit. Et illa eiusdem parum infra. Unus est Deus pater, qui solum essentialiter de se ipso unum filium genuit, et unus filius, qui de uno patre solus est essentialiter natus, et unus spiritus sanctus, qui solus essentialiter de patre filioque procedit.

Quibusdam vero ex patre per filium procedere dicentibus spiritum sanctum, inter quos de auctoritatibus sanctorum patrum Graecorum est illa Cirilli in libro Thesaurorum, Deus per manum suam propriam, i. sapientiam, cuncta produxit in esse, et in uno suo verbo vero et unifico, atque deifico coessentiali spiritu sibi, quem per eundem filium naturaliter coeternum spiravit. Item illa Taraclii Constantinopolitani Episcopi in Epistola ad Episcopos et sacerdotes Antiochiae, Alexandriae, atque sanctae civitatis, cuius initium est plurimis atque eximiis dispensationibus hominum etc. post plurima ita dicens, Et spiritum sanctum, qui ex patre per filium procedit. Item illa Maximi exponentis illud Zachariae x. vidi candelabrum aureum etc. spiritus sanctus sicuti naturaliter per essentiam Dei patris est, ita etiam filii secundum essentiam veluti ex patre essentialiter per filium genitum ineffabiliter procedens. Item illa Gregorii Niceni, spiritum sanctum ex patre esse mediante filio tenemus. Ex patribus autem Occidentalibus auctoritas hoc idem dicens est illa beati Hylarii, qui in lib. de Tri. ait, Conserva hanc oro fidei meae religionem; ut quid in regenerationis meae symbolo professus sum, semper obtineam patrem, scilicet, te et filium tuum una tecum adorem spiritum sanctum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est promerear.

Et ad eandem intelligentiam respicientibus omnibus sub diversis vocabulis intelligentiam maxime in scripturis consideranda est, quia ut ait Hylarius de intelligentia haeresis non de scriptura est. Et Dionysius in rationabile, et perversum esse dicit non intentionis virtuti, sed vocabulis intendere. Quare dicit Gregorius Theologus non de verbis et nominibus pugnemus dum modo sillabae ad eundem intelligentiam ferant, quia ut idem testatur non in verbis, sed in sensibus religio nostra consistit. Et Hieronymus contra Luciferianum, scripturae non in legendo, sed intelligendo consistunt.

Graeci quidem asseruerunt hic ponitur intelligentia quam Graeci dixerunt se habuisse circa processionem spiritus sancti, et dividitur in duas partes: in prima profitentur quod per hoc quod dicebant spiritum sanctum a patre procedere non excludebant filium, quin cum patre esset principium et actor processionis spiritus sancti. In secunda assignant causam propter quam abstinebant ab explicita et expressa professione, quod spiritus sanctus ex patre et filio procederet, ii ibi Sed quia eis videbatur asseruerunt ergo Graeci, quod id, quod dicunt spiritum sanctum a patre procedere non hac mente proferunt, ut excludunt filium a processione spiritus sancti, negando ipsum filium actorem esse, et principium spiritus sancti; hoc enim negare non poterant nisi a fide catholica declinare: nam ut infra cum Latinus profiteatur veritas Catholicae fidei, est spiritum sanctum a patre et filio eteraeternaliter procedere. Sed quia eis videbatur etc. hic ponitur ratio propter quam Graeci licet crederent filium auctorem esse, et principium spiritus sancti abstinere se dicebant ab explicite profitendo quod spiritus ex patre et filio procederet, Ut aiunt hoc additum est, quia difficile fuit, hoc ad credendum Latinis, cum tam per libros et tractatus Doctorum Occidentalis Ecclesiae, atque per disputationes plurimas cum Graecis habitas, et quam per synodales declarationes exploratissimum factum fuerit toto in orbe Christiano Latinos semper tenuisse et praedicasse spiritum sanctum ex patre et filio non tanquam ex duobus principiis et duabus spirationibus, sed ex uno principio et ex una inspiratione procedere sicut patet, extra de sum. trin. et f. ca. in vi. libro, cap. fideli. Latini vero affirmaverunt hic ponitur vera et catholica intelligentia, quam Latini semper habuisse professi sunt de processione spiritus sancti, et potest dividi in tres partes secundum tria, quae Latini excludunt ab intelligentia, quam habent dicentes, spiritum sanctum ex patre et filio procedere. Primum enim, quod excludunt est patrem non esse fontem et principium totius divinitatis, secundum quod hoc quod a filio spiritus sanctus procedat non habeat a patre; tertium quod pater et filius sunt duo principia spiritus sancti. ii. ibi, Aut quod id, et quod spiritus sanctus etc. iii. ibi, sive quod duo quin sint fons, immo ita se credere asserunt Latini a patre et filio spiritum sanctum procedere, ut patrem credant fontem et principium totius divinitatis fontem quidem, ait enim beatus Dionysius secundo, de diu. no. solus autem fons super substantialis deitatis est pater. Item in eodem, pater quidem est fontana deitatis, filius et spiritus sanctus deiginae deitatis, si ita oportet dicere pullulationes divinae naturae, et sicut flores et substantialia lumina a sanctis eloquiis accepimus, sed videtur quod haec Latinorum professio implicet contradictionem, profitentur enim ex una parte solum patrem esse fontem deitatis, et ex alia parte profitentur spiritum sanctum ex patre filioque procedere, et per consequens non solum patrem, sed etiam filium esse fontem spiritus sancti. Respondetur dicendo quod nulla est contradictio; pro quo notandum quod fons dupliciter accipitur, uno modo proprie, et hoc modo fons dicitur in singulis naturis, dumtaxat in quo est prima origo naturae illius, alio modo large sumitur fons, et sic etiam fons dicitur principium cuiuscunque alterius in natura aliqua, sumendo autem primo modo nomen fontis solus pater dicitur fons, ut ait Dionysius, quia in ipso est prima origo super substantialis deitatis, filius vero dicitur fluvius.

Aqua vero ex paterno fonte fluuio filio eius emanans dicitur spiritus sanctus, unde Athanasius in Epistola ad Serapionem. Cum pater sit fons, et filius fluvius dicatur, bibere dicimus spiritum sanctum. Scriptum est enim, quod nos omnes uno spiritu potati sumus. Item Chrysostomus in psal. xciii. fonte quidem appellat patrem, fluvium autem filium. Aqua vero fluuii spiritum sanctum, testimonium sumens domini, qui ait, Qui biberit ex hac aqua, quam ego dabo ei non sitiet in aeternum; quod exponens Evangelista hoc autem, inquit, dicebat de spiritu sancto quem accepturi erant credentes in eum. Verum ex hoc quod solus pater hoc modo dicatur fons divinitatis, non sequitur quod filius non sit principium spiritus sancti. Secundo vero modo accipiendo nomen fontis etiam ipse filius dicitur fons spiritus sancti, unde Athanasius in sermone Niceni Concilii, spiritus sanctus est in filio sicut fluvius in fonte , item in Epistola ad Serapionem, est quidem filius apud patrem fons et lux cuius fontis atque lucis spiritus sanctus est verus fluvius atque splendor aeternae gloriae et in Epistola de Incarnatione verbi idem ita dicit, idcirco David psallens canebat, Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen: sciebat autem apud patrem esse filium fontem spiritus sancti. Principium dicit enim Augu. lib. iiii. de trin. Quod pater principium est totius divinitatis, vel si melius dicitur deitatis: sed hoc videtur falsum, quia aut deitas sumitur pro essentia divina, aut pro personis: Si pro personis sic non videtur esse verum, quod pater sit principium totius deitatis, i. omnium personarum, cum non sit principium sui ipsius: Si pro essentia videtur falsum, quia pater non est principium essentiae divinae, divina enim essentia nec generat, nec generatur, nec spiratur, ut in cap. damnamus, extra de sum. trin. et fide cathol. habetur etiam in Magistro Sententiarum in primo, dist. v. Respondeo dicendum iuxta sententiam sancti Thomae, tam in prima parte, quaest. xxxix. articulo v. quam in primo sententiarum in fine, distinctione xxix. quod utroque modo accipi potest, si enim accipiatur pro essentia, tunc totum in hoc loco non dicit integritatem partium, sed perfectionem naturae, et dicitur pater esse principium totius deitatis, non quia deitatem generet, vel spiret: sed quia deitatem generando, vel spirando communicat, ut sit sensus, est principium deitatis, idest ut deitas habeatur; sed sic etiam filius posset dici principium totius deitatis, quia ab ipso perfecta divinitas est in spiritum sanctum, nisi pro tanto, quia non est ab eo omnimodo quo communicabilis est, quomodo a patre est. Si vero deitas sumatur pro universitate personarum, tunc planius est, quia sic dicitur principium totius divinitatis inquantum in omnibus personis ipse est principium, a quo aliae personae fluunt, sicut punctum dicitur principium totius lineae quamvis suiipsius principium non sit. Et quis dicitur rector totius populi, quamvis non sit rector suiipsius, et quod talis consideratio fuerit, beatus August. deducit Magister Sententiarum in primo, dist. xxxviii. et v. di. Ait enim August. quarto, de tri. Pater est principium totius divinitatis, vel si melius dicitur deitatis, quia ipse est a nullo, non n. habet de quo sit, vel de quo procedat; sed ab eo, et filius est genitus et spiritus sanctus procedit. Non ergo dicitur principium totius divinitatis, quod vel sui, vel divinae essentiae principium sit; sed quia principium est filii et spiritus sancti, in quibus simul tota divinitas est, et secundum hanc intelligentiam accipiunt Latini in praesenti declaratione patrem principium esse totius deitatis: unde sequitur scilicet Filii et spiritus sancti sequitur secundum quod Latini ab intelligentia sua quam habent de processione spiritus sancti excludunt, Aut i. non ita concedunt spiritum sanctum a patre filioque procedere, Quod IV, quod spiritus sanctus procedat ex filio, filius a patre non habeat, Cum quicquid habet filius, de patre habeat, de patre utique habet, unde illo procedat spiritus sanctus.

Unde Augustinus xv. de Trinitate, a quo enim habet filius ut sit Deus, est enim de Deo Deus, ab illo habet utique, ut etiam de illo procedat spiritus sanctus, secundum quod Latini excludunt ab illa intelligentia quam, ut dictum est, habent de processione spiritus sancti a patre et filio, Sive i. non ita credunt spiritum sanctum a patre et filio procedere,

**Quod duo ponant esse principia seu duas spirationes, sed ut unum tantum asserunt esse principium unamque spirationem spiritus sancti, prout hactenus asseruerunt sicut patet de Hylario, Ambrosio, et Hieronymo, et Augustino antiquissimis Occidental. Ecclesiae Doctoribus, qui manifeste in libris suis asseruerunt et docuerunt spiritum sanctum a patre et filio procedere, sicut ab uno principio et spiratione unica, sunt etiam ipsi Graeci testes huius rei, quibus in Concilio universali Lugdunensi praesentibus cum Latinis et consentientibus sub Gregorio decimo, facta est haec declaratio in forma, fatemur quod spiritus sanctus aeternaliter ex patre et filio non tanquam ex duobus principiis, sed tanquam ex uno non duabus spirationibus, sed unica spiratione procedit: hoc professa est hac hactenus praedicavit et docuit, hoc firmiter tenet et praedicat profitetur, et docet sancta Romana Ecclesia mater omnium fidelium, et magistra prout habetur extra de summa trinitate et fide catho. lib. vi. in qua synodo ter Graece, et ter Latine cum praefata declaratione, et adiectione filioque symbolum a tota synodo dicitur solenniter fuisse decantatum.

Et cum ex his omnibus unus, et idem eliciatur veritatis sensus tandem infrascriptam sanctam, et Deo amabilem eodem sensu eademque mente unionem unanimiter concordarunt et consenserunt.

Hic ponitur conclusio, et dividitur in duas partes. In prima ponit quod attento ex iis quae in medium prolata erant ex utraque parte, quod Latini et Graeci idem pariter sentiebant circa processionem spiritus sancti. Data praeterea bona concordia circa alios articulos, de quibus discussio etiam habita erat unanimi consensu pariter voluntate processerunt ad diffinitionem infrascriptorum. In secunda parte ponitur ipsa diffinitio, ibi In nomine ERGO sanctae Trinitatis, unus et idem eliciatur veritatis sensus. Quo circa, ut Magister dicit in primo sententiarum, dixi Graeci in eandem fidei sententiam cum Latinis convenire videbantur, licet in verbis dissentirent. Et sanctus Thomas in questionibus de po. dicit, Si quis recte consideret, et dicta Graecorum inveniet, quod a nobis magis differunt verbis, quam sensu. Sanctam salutare invicem in osculo sancto, primae ad Corinth. xvi. glo. i. in pace Christi. Deo amabilem, Eccle. xxv. In quibus beneplacitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus concordia fratrum etc. et August. in cap ipsa, xxii. q. quarta dicit, conuiuium domini est unitas corporis Christi non solum in sacramento altaris; sed etiam in vinculo pacis. In eodem sensu iuxta illud Apostoli primae ad Corin. primo, Sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia, UNANIMITER secundum illud Apostoli ad Philippenses, ii. unanimes id ipsum sentientes, Et Canticorum quarto, Vulnerasti cor meum sponsa mea in uno oculorum tuorum, glo. in unitate praedicatorum, quia omnes idem praedicant, amant, et quaerunt.

In nomine igitur sanctae Trinitatis, patris, et filii, et spiritus sancti, hoc sacro universali approbante Florentino Concilio diffinimus, ut haec fidei veritas ab omnibus Christianis credatur, et suscipiatur, sic quod omnes profiteantur quod spiritus sanctus ex patre et filio aeternaliter est, et essentiam suam suumque esse subsistens habet ex patre simul et filio, et ab utroque aeternaliter tanque ab uno principio, et unica spiratione procedit.

Hic ponitur ipsa definitio, et dividitur in duas partes. Primo enim sanctissimus dominus noster invocat sanctam Trinitatem, patrem, filium, et spiritum sanctum, unum Deum verum, aeternum, et incommutabile, conditorem universae creaturae, a quo omnia, in quo omnia, et per quem omnia: secundo prosequetur diffinitionem, ibi, Diffinimus, et haec in duas, in prima ponitur diffinitio articulorum, in quibus fuit controversia inter Latinos et Graecos. In secunda declaratio, quod Romanus Pontifex habet primatum in universum orbem, ponitur ordo, quem caeteri Patriarchae habere debent inter se, secunda ibi RENOVANTES. Prima in octo secundum octo articulos fidei principales definitos, et declaratos in praesenti sacrosancta synodo. In quibus consistere dicebatur principalis controversia inter Latinos et Graecos; in prima parte diffinit quod spiritus sanctus aeternaliter procedit a patre et filio, sicut ab uno principio, et spiratione unica; in secunda quid in pane tritico, azimo, vel fermentato conficitur corpus Christi; in tertia, quod sit purgatorium post hanc vitam; in quarta quod suffragia Ecclesiae prosunt fidelibus defunctis; in quinta, quod animae sanctorum a corporibus exutae quae nihil purgandum secum detulerunt, mox suscipiantur in caelum; in sexta, quod animae beatorum vident clare Deum, et quidem perfectius aliis; in septima, quod animae decedentium in originale peccato, aut mortali mox in infernum descendunt poenis, tamen disparibus puniendae; in octava, quod Romanus pontifex habeat primatum in universum orbem, secunda ibi Item in azimo, tertia ibi, Item sive poenitentes, quarta ibi, Ut a poenis huiusmodi, quinta ibi, Illorumque animas, sexta ibi, Et intueri clare Deum, septima ibi, Illorum autem animas, octava ibi, Item diffinimus. Item prima in duas, primo enim diffinitur veritas processionis spiritus sancti a patre, et filio; secundo declaratur quae fuerit intelligentia sanctorum doctorum in eo quod dicunt spiritum sanctum a patre per filium procedere, secunda ibi Declarantes, in nomine igitur sanctae Trinitatis. Bene quidem toti Trinitati tanquam fonti omnium bonorum huius definitionis claritas, fidei unanimitas, et sanctae huius unionis effectus attribuitur, quoniam ut attestatur quicquid indispositione rerum agit divina miseratio ex totius venit providentia Trinitatis; una est ibi benignitas et misericordia, una censura iustitiae, nec est aliquid in natione divisum, ubi nihil est in voluntate diversum.

Approbante, videtur quod in universalibus conciliis, si Romanus pontifex praesentialiter intersit, concilium auctoritative non videtur statuere, aut diffinire, sed solus Romanus pontifex ut pote princeps Ecclesiae; sed concilium suadet ut extra de bap. cap. fi. aut consulit ut in cap. ad apostolicae, de sen. et re. iv. in vi. aut approbabit, ut extra de sum. tr. et fide catho. cap. damnamus, et ut in praesenti Decreto Florentino Concilio, quoniamque autem hoc universale Concilium Ferrariae per translationem de Basilea factam inchoatum fuerit, ibi materiarum discussio pacis, unionisque tractatus principium maximum sumpserit, nihilominus, quia Florentiae hoc gloriosissimum pacis et unionis opus consummationem recepit, Florentinum est appellatum, sicut a loco in quo potior pars rei huius habita est. Florentia a flore nomen sortita est, et recte, quia bonis omnibus in omni genere laudis floret, et splendet, cunctaque namque quae clarissimae civitati ad ornatum et splendorem inesse possunt divina providentia in ea coniecisse videtur; est quidem populi magnitudine copiosa, aedificiorum pulchritudine ornatissima, divitiarum magnificentissima amplitudine, affluentissima delitiarum multitudine, clarissima civium nobilitate, et observantia pietatis atque religionis Christianae cultu devotissima. Sed nec illud praetereamus quod Florentiae hetruriae gentis inclitae caput est qua religionis opinione semper clarissima extitit; nam ex illa ritus ceremoniarum Romanae urbi semper traditis esse comperimus Valerio testante , quod ad discenda hetruscae religionis disciplinam Romani nobiles iuvenes annis singulis destinabant, ac Liuius Romanae pater historiae id contestatur, cum dicit, Ceremonias autem, cultum deorum, ac religionem, qua hetrusci in primis excellebant, ita Romanos hetrusci docuere, ut maiorem apud seipsi reseruaverint, qua ratione in gravibus quibuscunque periculis hetruscos vates a viri Romam, aut illuc ad interpretanda deorum oracula missos fuisse auspices legimus; unde factum est, ut omnis usus eius hetrusca disciplina a Romanis vocaretur.

Quis iam dubitet non sine speciali superni concilii dispositione actum esse, ut hoc praeclarum, totque saeculis desideratum sanctae unionis opus, per quod Christiana religio augmentum, robur, et splendorem adepta est, in hac florentissima, ac religiosissima civitate tam faeliciter consummaretur. Hinc profecto ad amplissimas Deo laudes, et gratiarum actiones mente devotissima Deo persolvendas civitas ipsa tenetur, qui eam tanta gloria illustrare dignatus est. Diffinimus rem pertinet autem ad Romanum pontificem sententia liter determinare, et diffinire ea quae sunt fidei, ut ab omnibus inconcussa teneantur, tum primo, quia una debet esse fidei totius Ecclesiae, secundum illud primae ad Cor. i. Id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis schismata, haec autem unitas servari non posset, ait sanctus Thomas, nisi quaestio fidei exorta determinaretur per unum, qui toti Ecclesiae praeest, ut sic eius sententia a tota Ecclesia firmiter teneatur. hinc dicitur in cap. quotiens. xxiiii. q. prima, quotiens fidei ratio ventilatur arbitror omnes fratres coepiscopos nostros, non nisi ad Petrum, i. sui nominis et honoris auctoritatem referre debere, veluti nunc retulit vestra dilectio; hinc in Concilio universali Viennen. extra de sum. trin. et fide catho. in princ. dicitur ad Sedem apostolicam dumtaxat pertinere declarare materias fidei. Tum secundo, quia Romanus pontifex successor est beati Petri, pro cuius sedis fidei Dominus singulariter rogavit Luc. xxii. Ego pro te rogavi Petre, ut non deficiat fides tua etc. hinc dicitur in cap. a recta. xxiiii. q. prima, quod sancta et apostolica Ecclesia per omnipotentis Dei gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probatur. Et in cap. in sede, ea. q. dicitur, in sede apostolica extra maculam catholica semper conservata est religio. Tum tertio, quia Moysi qui figuram gestabat Romani pontificis, dictum est Exodi. xviii. Esto tu populo in his quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum, ostendasque populo caerimonias et ritum colendi. Item pariter ad auctoritatem Romani pontificis spectat maiores et difficiliores Ecclesiae quaestiones declarare, et diffinire, ut in cap. dudum. iii. q. vi. et in cap. rogamus. xxiiii. q. i. et in cap. maiores, extra bap. Ut haec fidei veritas, tripliciter aliqua veritas fidei esse probatur, secundum quam triplicem viam ostendetur, quod sit veritas fidei, spiritum sanctum procedere a patre, et filio; primo quidem probatur aliqua veritas esse fidei, quia in scriptura sancta explicite, vel implicite continetur, ut enim ait August. in libro de unico baptismo, et recitatur in cap. quis nesciat, dist. ix. de scriptura sancta nullo modo disceptari, et dubitari potest, utrum rectum et verum sit quicquam in ea scriptum esse constiterit; secundo modo probatur aliqua fidei veritas ex declaratione, sive approbatione universalis Ecclesiae, ut colligitur ex cap. sicut, et cap. sancta Romana Ecclesia, dist. xv. tertio probatur aliqua fidei veritas esse ex determinatione Sedis apostolicae, ut ex cap. si Romanorum, dist. xix. et ex cap. haec est fides. xxiiii. q. prima. istis tribus viis ostenditur quod sit fidei veritas spiritum sanctum a filio procedere; Et primo ostenditur via prima, videli[c]et quae est ex auctoritate sacrae scripturae, et hoc clarissime accipitur ex omnibus illis sacrae scripturae locis, tam veteris, quam novi Testamenti, ubi spiritus sanctus spiritus filii nominatur, dicitur enim in Iob. xxxiii. spiritus Dei fecit me, et spiraculum omnipotentis vivificavit me; Item in psal. xxxii. verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum, os autem patris filius est, sicut est verbum, ut habet glo. August. Item Apostolo ad Rom. viii. Si quis spiritum Christi non habet, non est eius. et similis sententia habetur in plurimis aliis sacrae scripturae locis, videlicet, quod spiritus sanctus dicatur spiritus filii; sed ne aliquis posset dicere, quod alius sit spiritus, qui a patre procedit, et alius qui est filii, ostenditur immediate ex verbis eiusdem Apostoli, quod idem sit spiritus patris, et filii; Nam postquam dixerat, si spiritus Dei habitat in vobis, statim subiungit, si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius, ut ostendat eiusdem esse spiritum patris et filii; unde glo. ibidem ait, Idem est spiritus Dei, et spiritus Christi; et Basilius contra Eunomium, postquam dicta verba Apostoli induxerat, inquit, Ecce in patre, et filio spiritus, et patris, et filii unum spiritum vidit, scilicet Apostolus. et Theodoretus Graecus super Epistola ad Romanos, exponens idem verbum Apostoli, ita dicit, Communis est patris, et filii spiritus sanctus. Quo praesupposito, tanquam catholico fundamento, videlicet, quod spiritus sanctus dicatur spiritus filii Dei, reliquum videndum est, quomodo hoc accipiendum sit; posset autem aliquis dicere, quod hac sola ratione dicatur spiritus sanctus spiritus filii, quia eum plene tanquam homo habuerit secundum illud Luc. iiii. Iesus plenus spiritu sancto reversus est a Iordane; Et secundum illud Ioan. primo, de plenitudine eius omnes accepimus; sed plane haec solutio substineri non potest, primo quia dicitur ad Galat. quarto, Quoniam estis filii Dei misit Deus spiritum filii sui in corda vestra clamantem Abba pater, ex hoc ergo spiritus sanctus nos facit filios Dei, inquantum est spiritus filii Dei. Efficimur autem filii Dei adoptativi per assimilationem ad filium Dei naturalem secundum illud ad Rom. viii. Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imagini filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; Est ergo spiritus sanctus, spiritus Christi, inquantum est filius Dei naturalis, unde Athanasius in Epistola ad Serapionem, accepistis spiritum adoptionis, i. naturalem spiritum de natura naturalis filii; secundo responsio illa stare non potest, quia a doctoribus Graecorum praecipuis invenitur scriptum, quod spiritus sanctus sit naturalis spiritus filii. Dicit enim Athanasius in sermone tertio, Niceni Concilii; sicut in Christo vivit nostra natura deifice, et ipse in ea regnat; ita et nos in suo naturali spiritu simus, vivamus, et regnemus.

Spiritus autem sanctus non est naturalis Christo secundum humanitatem, quia non pertinet ad naturam humanitatis, sed gratis a Deo in natura humanitatis effunditur. Unde Athanasius in sermone de Incarnatione verbi dicit, quod ipse Christus mittebat spiritum ex sursum, sicut Deus filius, et ipse deorsum accipiebat spiritum ut homo, ex ipso ergo ipsum inhabitat, de divinitate in humanitate eius. Non ergo spiritus sanctus est spiritus Christi, quia humanitatem eius excellenter repleverit, sed potius quia est ex divinitate ipsius. Tertio confutatur praefata responsio, quia spiritus sanctus ita dicitur spiritus patris, sicut spiritus filii; unde Christus ait discipulis, Non estis vos qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis, Matth. x. et Ioan. xiiii. dicit, Spiritus veritatis qui a patre procedit, sed manifestum est quod eo dicitur spiritus patris, quia ab eo aeternaliter existit, eadem ratione dicendum est quod spiritus sanctus sit spiritus filii, quia ab eo aeternaliter procedit, et spiratur. Unde Cyrillus supra Ioan. proprius est spiritus sanctus Dei patris, sed non est minus ipsius Dei filii, non tanquam alius, et alius spiritus. Si vero quis dicere velit, quod spiritus sanctus dicatur spiritus filii secundum divinitatem, sicut a filio temporaliter datus, et missus, non sicut a filio aeternaliter procedens, et spiratus, hoc stare non potest, tum ex dictis, et quia ut ait beatus Cyrillus in sermone exhortatorio ad Theodosium Imperatorem; spiritus sanctus sicut proprius est patris a quo procedit, sic in veritate est ei ipsius filii; si ergo patris est non solum quia ab ipso temporaliter datur, et mittitur, sed etiam quia ab ipso aeternaliter existit, eadem ratione dicendus est spiritus filii videlicet quia ab ipso aeternaliter procedat. Praeterea, si quis vellet dicere quod ideo spiritus sanctus dicitur spiritus filii, quia eiusdem naturae, et essentiae est cum filio, non autem eo quod ab eo aeternaliter procedat, non bene diceret, quia si identitas naturae sufficeret ad hoc, quod spiritus sanctus dici posset spiritus filii, eadem ratione posset dici pater spiritus sancti, et filius spiritus sancti; sed haec conversio consequentiae non admittitur. Nam ut ait Gregorius Nicenus super oratione dominica, filius autem sancti spiritus, nec est, neque dicitur, nec convertitur habitualis haec, ut ita dicam consequentia, et hoc plane ideo, quia necesse genitivum in aliqua habitudine construi non potest; autem alia inveniri nisi habitudo originis, quia sola talis relatio personaliter distinguit; habitudo autem alterius causae, videlicet materialis, formalis, sive finalis inter divinas personas non invenitur habitudinem autem, sive auctoritatem originantis principii habent pater et filius respectu spiritus sancti, et non e converso. Necessario ergo dicendum est, eo quod spiritus sanctus dicatur spiritus filii in auctoritatibus supra inductis, quod ab ipso filio naturaliter, sive essentialiter spiretur; sed arguitur contra hoc; aliud est dicere liber Petri, quam liber factus a Petro, ergo similiter in proposito non sequitur spiritus filii, ergo est a filio originatus, sive spiratus. Respondetur quod quamvis genitivus non semper notet habitudinem principii, sed quandoque possessionis, ut in exemplo proposito, et huiusmodi, nihilominus quia in divinis non cadit aliqua diversitas, non potest esse inter personas alia habitudo, nisi originis, quae solae talis stare potest cum aequalitate perfectionis divinarum personarum; unde gratia huius, genitivus ille determinatur ad denotandum in hoc loco habitudinem principii; et ideo idem est dicere spiritus filii, quod spiritus a filio procedens. Potest alia esse ratio huius, quia spiritus secundum quod est nomen absolutum, sicut hoc nomen Deus non habet proprie construi cum genitivo, quia tunc idem esset dicere spiritus filii, quod Deus filii; ergo oportet quod accipiatur spiritus secundum quod dicitur a spiratione, et sic est nomen importans originem, dicitur enim a spirando. Ait. enim magnus Athanasius in libro qui inscribitur, Repraehensio similat Melisii et Eusebii, non nativitati spiritus sancti processio similatur, sed spiraculo, quasi qui ex ore prodeat; ergo sicut sequitur filius patris, ergo filius qui est a patre; ita est dicere spiritus filii, ergo spiritus qui est a filio. Quare Anastasius Antiochenus Patriarcha tractans illud psalmi. xxxii. Spiritus oris eius omnis virtus eorum, in libro de rectis dogmatibus, dicit, Spiritus oris eius, videli[c]et, Dei spiritus sanctus dicitur, cum os unigenitus sit, et spiritus rursum ex ipso procedens, et missus non solum a patre, sed etiam a filio; et Augustinus contra Maximum haereticum; Spiritus sanctus patris et filii est, quoniam de utroque procedit; unde cum hoc quod dicitur, spiritus sanctus, et est spiritus filii necessario accipiendum sit secundum habitudinem alicuius originis manifestissimum est, quod sacra scriptura dicente, spiritum sanctum esse spiritum filii, necessario habenda sit tanquam veritas fidei, quod spiritus sanctus a filio aeternaliter procedat.

Unde Augustinus de fide ad Petrum cap. xi. firmissime tenet, et nullatenus dubites eundem spiritum sanctum qui patris et filii unus spiritus est, de patre et filio procedere; dicit enim filius, cum venerit spiritus veritatis, qui a patre procedit, ubi suum esse spiritum docuit, quia ipse veritas est.

Non moveat autem quemquam contra huius argumentationis processum, id quod dicit Apostolus ad Colossen. primo, Transtulit nos in regnum filii dilectionis suae, non enim ex hoc pariter arguendum est quod filius procedat a spiritu sancto, quia amor sive dilectio est, sed a solo patre, unde notandum quod ut colligitur ex dictis beati Augustini. xv. lib. de Trinitate, et a Magistro Sententiarum in i. dist. x. nomen amoris sive dilectionis dupliciter potest sumi in divinis, videlicet essentialiter, est enim pater charitas, filius charitas, spiritus sanctus charitas, et simul omnes una charitas. Capitur etiam personaliter et sic proprie dicitur de spiritu sancto. Cum autem in praedicta auctoritate nominatur filius dilectionis sive charitas, ibi dilectio essentialiter capitur, et est sensus, est filius dilectionis, i. patris sui dilecti, i. substantiae suae naturae paternae. Ut Augustinus exponit in glo. dicens, charitas enim patris natura atque substantia est, et ideo filius charitatis eius nullus est alius, quam qui de substantia eius est genitus. Item secundo ex eadem via sanctae sacrae scripturae praefata veritas ostenditur esse veritas fidei, ex illo Iohel. ii. Effundam spiritum meum super omnem carnem: ubi secundum glo. et beati Petri doctrina Actuum. ii. sermone de effusione spiritus sancti, quem filius Dei in die Pentecostes super Apostolos effudit. Dicitur etiam in Io. in hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quia de spiritu suo dedit nobis; cum autem manifestum sit, quod hic locus scripturae, sanctae adaptari non possit veraciter filio Dei nisi ipse spiritus sanctus, quem filius suum esse dicit, et ab eo effundendum, ab ipso filio essentialiter procedat, necessario credendum est, quod spiritum sanctum a filio procedere sit veritas Dei; unde beatus Cyrillus exponens hoc verbum propheticum, ita dicit, Secundum enim quod Deus est, atque ex Deo secundum naturam filius, natus est enim ex Deo patre, proprius ipsius, et in ipso et ex ipso est spiritus sanctus sicut ex ipso Deo patre intelligitur. et idem in libro contra Nestorium ait enim per unum ex Prophetis, Deus, effundam de spiritu meo super omnem carnem. Implevit autem hoc Christo proprium spiritum largiens. Tertio ex eadem via, i. sacrae scripturae ostenditur idem auctoritate novi Testamenti ex eis locis, ubi sacra scriptura refert filium mittere spiritum sanctum, ait enim Christus, Ioan. xv. Cum venerit paracletus quem ego mittam vobis spiritum veritatis; et Ioan. xvi. Si abiero mittam eum ad vos, mittens autem auctoritatem aliquam habet respectu missi; ergo oportet concedere quod filius habet auctoritatem respectu spiritus sancti; non potest dici, quod sit auctoritas dominii aut alicuius maioritatis, auctoritatis, potestatis, sapientiae aut huiusmodi; quia talem non patitur unitas divinae essentiae nec aequalitas potestatis divinarum personarum, sed accipienda est secundum solum originem, quae nullam maioritatem personae ad personam importat. Veritas ergo fidei est, quod spiritus sanctus procedat a filio; si quis etiam contra hoc obiiciat, quod etiam filius legitur missus a spiritu sancto, scribitur enim Luc. quarto, ex persona Christi, spiritus domini super me, et Evangelizare pauperibus misit me, Isa. lxii. considerandum est quod filius a spiritu sancto mittatur secundum humanam naturam, secundum quam accipiendae sunt omnes auctoritates pariformiter loquentes sicut illa Isaiae. xlvii. et nunc misit me dominus et spiritus eius, et illa inducta de Isaia. lxii. et Luc. quarto, sicut manifeste patet ex ipsa verborum serie, quoniam in humana non in divina natura spiritus sanctus fuit super Christum, spiritus autem sanctus non assumpsit naturam creatam, ut secundum eam posset dici missus a filio, vel respectu eius filius haberet auctoritatem ad ipsum. Relinquitur ergo quod respectu personae aeternae filius ad spiritum sanctum auctoritatem habet, quemadmodum et pater. Et confirmatur haec sententia auctoritate Nicetae Graecorum Doctoris eximii, supra Ioan. dicentis, Non alia proprietate mittit spiritum sanctum pater qua proprietate non mittat filius, vel aliqua alia proprietate mittit filius spiritum sanctum qua non mittit pater, ex quo patet quod eadem proprietate pater et filius mittunt spiritum sanctum, et per consequens sicut pater mittit spiritum sanctum, quasi ab eo aeternaliter existentem, ita et filius mittens spiritum sanctum dicendus est quia ab eo aeternaliter existat.

Quarto ostenditur eadem veritas fidei esse, ex illo Ioan. xv. ubi de spiritu sancto Christus ita loquitur, Cum venerit spiritus ille veritatis, docebit vos omnem veritatem, non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur: ubi Augustinus ait in glo. audire autem illi scire est, scire vero esse, quia ergo non est a semetipso, sed ab illo a quo procedit, a quo illi est essentia, ab illo scientia, ab illo audientia. Semper itaque audit spiritus, quia semper scit ab illo; ergo audivit, audit, et audiet a quo est; sed spiritus sanctus a filio audire dicitur sicut et a patre; quaecunque loquitur ergo necessariae concluditur quod veritas fidei sit spiritum sanctum a filio procedere. Unde magnus Basilius in sermone ad Monachos qui incipit Dei clementissimi gratia credimus, inquit, unum solum spiritum paraclitum in quo signati sumus in nostram redemptionem spiritum veritatis, spiritum adoptionis, in quo clamamus Abba pater. qui dividit et operatur Christi munera singulis ad utilitatem prout vult, docens atque admonens, et suggerens quaecunque audierit a filio. Item Athanasius in Epistola ad Serapionem. x. Christus de suo spiritu dixit, quod non loquetur a semetipso, ut sit in principiatus spiritus sanctus, quod est solius patris, sed maxime et proprie est ab ipso filio, a quo accepit ut sit Deus essentia, ab eo etiam audit, quae loquitur. Item Didimus in glo. exponens illud, non loquetur a semetipso, ita dicit, hoc est non sine me, et sine me, et patris arbitrio, quia non ex se est, sed ex patre, et me est. Verum non est praetereundum quod August. not. supra illo verbo iam inductae auctoritatis de spiritu sancto, sed quae audiet loquetur. Nec moveat inquit quod verbum futuri temporis positum est, Illa quippe audientia sempiterna est, quia sempiterna scientia. in eo autem quod sempiternum est sine initio et sine fine cuiuslibet temporis verbum ponitur, quamvis enim natura illa immutabilis non recipiat fuit et erit, sed tantum est, non tamen mendaciter dicimus et fuit, et est et erit; fuit quia nunquam defuit, erit, quia nunquam deerit, est, quia semper est. Quinto hoc idem ostenditur clarissime ex eo quod in eodem loco Evangelii filius de spiritu sancto prosequitur, ita dicens, Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annunciabit vobis; persona autem divina ab ea necessario procedit, a qua accipit suum esse, sive suam essentiam, ergo spiritus sanctus qui a filio accipere dicitur, necessario ab ipso procedere dicendus est. Notissimum quippe habemus, quod si accipit non nisi id quod ipse est, quia pro summa eius simplicitate, nihil accipere potest quod ipse non sit, non potest autem dici, ut quidam et male arbitrati sunt, quod hoc quod dictum est ex meo accipiet, exponendum sit, pro eo quod est ex patre meo, tum quia pronomina possessiva masculini, vel feminini generis nunquam solita sunt in Scriptura sancta poni sine articuli adiectione, tum quia Ecclesiae clarissimi Doctores et patres tam Graeci quam Latini, aliter interpretati sunt verbum illud Evangelicum accipientes illud in filio quasi diceret, de meo accipiet, idest ex meo proprio, ex mea re, hoc est ex tota mea plenitudine accipiet. Unde sanctus Athanasius in Epist. ad Serapionem, Filius quidem quae inquit audio a patre meo, haec loquor in mundo, Spiritus autem ex filio accipit. Ex meo inquit accipiet, et annunciabit vobis. Item idem in eadem, de sua essentia propria spiritum sanctum existentem Deum esse de se essentialiter suis Apostolis, et suae sponsae Ecclesiae demonstrando Christus affirmavit sic dicens, de meo accipiet: i. ut de mea essentia habet ut sit Deus, sic a me habet et esse et loqui. Praeterea neque potest stare quod quidam voluerunt dicere, quod hoc quod dicitur, de meo accipiet, intelligendum sit de eo quod est filii, absque eo quod de filio accipiat, et pro tanto dicit Filius de meo accipiet, quia spiritus sanctus accipit essentiam patris a patre, quae quidem essentia est etiam filii, quod innui asserunt ex sequentibus verbis domini. Subdit enim quasi se exponens, omnia enim quaecunque habet pater meus mea sunt, propterea dixi vobis quia de meo accipiet. Sane haec intelligentia stare non potest, ut ex ipsa dominum exponere apertissime concluditur. Si enim omnia quae sunt patris, sunt filii, necessario auctoritas patris, secundum quam est principium spiritus sancti, est etiam ipsius filii. Sicut ergo spiritus sanctus accipit id quod est patris, a patre, ita de eo quod est filii a filio; Unde Athanasius in libro tertio contra Arrianos, dicit quaecunque habet spiritus ea a verbo accepta habet. Et Didimus, ut habetur in glo. continua exponens illud, quia de meo accipiet, ita dicit dici; spiritum sanctum a filio accipere id quod suae naturae fuerat cognoscendum est; et non aliam dantem et accipientem, sed unam significare substantiam, si quidem et filius eadem a patre suscipere dicitur, in quibus ipse subsistit. Nec enim quid aliud est exceptis his, quae ei dantur a patre, nec alia est spiritus sancti substantia, praeter id quod datur ei a filio. Et Basilius contra Eunomium, denominatio transit a patre in filium, ut de Deo patre, sit filius Deus, ex domino dominus, ex omnipotente omnipotens. Ex sapiente sapiens, ex summe loquente verbum, ex virtute virtutis, sicut filius denominationes patris habet in se ita etiam spiritus sanctus, est dominus et Deus omnipotens, sapiens virtus naturaliter sumens, habet a domino Deo patre et filio a quo est et datur. Item viii ostenditur ex illo Io. xiiii. ubi Christus de spiritu sancto loquens ait, Paracletus autem spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia. Nam potest autem dici spiritus sanctus in nomine filii mitti nisi ab ipso filio aeterna emanatione procederet. In nomine quippe filii idem videtur iuxta loquendi usum esse quod auctoritate filii mitti. Cum autem auctoritas non attendatur in divinis nisi auctoritas originis, patet manifeste quod spiritus sanctus non posset in nomine filii dici missus nisi ab eo procederet. Ait enim sanctus Athanasius in Episto. ad Serapionem, Hic est ordo divinae naturae a patre in filio, ut qui a nullo est, a nullo mittatur, et quo est ab alio in nomine suo non veniat, sed in nomine eius a quo existit. Ita et spiritus sanctus, qui a se non est, a se venire non debuit, sed in nomine eius a quo est, et a quo habet ut hypostasis sit Deus, quemadmodum de eo dicit filius, paracletus autem spiritus sanctus, quem pater mittet in nomine meo. Item Anselmus de processione spiritus sancti, hoc ex loco probans spiritum sanctum a filio procedere, ita inquit, Christus in Evangelio dicit, Spiritum sanctum mittet pater in nomine meo, quid est pater mittit in nomine meo, nisi quem pater mittit ego mitto? sicut cum Christus dicit, quem ego mittam a patre, non est aliud quam ego mittam, et pater: unde sensus est, mittet pater in nomine filii, idest tanquam filius mitteret. Cum ergo ab utroque mittatur, necessario ab utroque procedere credendus est. Septimo in sacrae scripturae ostenditur ex illo Ioan. xx. Insufflavit, et dicit eis, accipite spiritum sanctum, cum autem a nullo dari possit, nisi quod est dantis manifestum est, quia filius dat spiritum sanctum, quod spiritus sanctus procedat ab eo, quod etiam apertissime designavit ipse Christus Dei virtus et Dei sapientia insufflatione illa qua insufflans dicit discipulis, Accipite spiritum sanctum; unde Augustin. et habetur in glo. continua, flatus ille corporeus substantia spiritus sancti non fuit, sed demonstratio per congruam significationem non tantum a patre, sed a filio procedere spiritum sanctum. Quis enim dementissimus diceret alium fuisse spiritum quem sufflans dedit, et alium quem post suam ascensionem misit? Item Anastasius Antiochenus Patriarcha libro de Rectis dignitatibus inquit, Dominus ostendens spiritum sanctum ex se esse insufflans discipulis dixit, Accipite spiritum sanctum; et Athanasius in Sermone Niceni Concilii, ex persona filii ad patrem loquens dicit, Sicut me perfectum genuisti Deum, et perfectum me fecisti assumere hominem, sic et ex te, et mea essentia do eis spiritum sanctum. Item idem in Epistola ad Serapionem, sicut in filio Dei nostra sibi unita manet, natura quam de nobis assumpsit, ita et ipse manet in nobis per suum spiritum coessentialem sibi, quem de sua essentia aeternaliter spirat, et donat. Ex quibus cum manifeste appareat, quod non solum eo spiritus sanctus dicitur dari a filio in quantum donum gratiae, per quod nos inhabitat, est a filio, sed maxime eo quia ipse spiritus sanctus est a filio, absque omni dubio ex istis, et superioribus inductis sacrae scripturae locis tenendum est, quod veritas fidei sit spiritum sanctum a filio aeternaliter procedere. Praeterea hoc idem ostenditur secunda via qua ostenditur aliqua veritas esse fidei catholicae, videlicet ex auctoritate traditionis universalis Ecclesiae. Et primo ad hoc videtur esse facta synodus Nicena, in qua, ut attestatur Athanasius in quodam Sermone eiusdem Concilii, sic dicitur damnat mater Ecclesia hic congregata adinventores huius haereseos s. Anomorum, et spiritum sanctum increatum Deum verum hypostasim de patris et filii hypostasibus eisdem coessentialem confitentur. Item idem patet ex gestis eiusdem synodi, in qua in his quae dixerunt patres per Episcopum Leontium, ita habetur, Inventus est spiritus sanctus procedens quidem ex patre, proprius autem filii, atque ex ipso emanans. Item ad idem est facta synodus Ephesina prima, quae habita est contra Nestorium, in cuius symbolo ita dicitur, ut habetur in capite de spiritu sancto de conse di v. De spiritu sancto dicit dominus in Evangelio, Ille me clarificabit; hoc rectissime sentientes unum Christum, et filium, non velut alterius egentem gloria confitemur, a spiritu sancto gloriam consecutum, qui spiritus eius nec melior nec superior ipso est, sed quia humana opera faciens ad demonstrationem suae deitatis virtute proprii spiritus utebatur, ab ipso glorificari dicitur, eo quod virtus sua, vel disciplina quaelibet unumquemque clarificet. Quamvis enim in sua sit substantia spiritus et intelligatur in persona proprietas, iuxta id quod spiritus est, et non filius, attamen alienus non est ab illo. Nam et spiritus appellatus est veritatis, et veritas Christus est, unde et ab ipso similiter sicut ex Deo patre procedit: hoc totum continetur in Episto. beati Cyrilli quam ipsa synodus acceptavit et approbavit. Item ad idem est Chalcedonensi synodus, quae pariter approbavit, et acceptavit Epistolas synodicas beati Cyrilli, Alexandrinae Ecclesiae praesulis, ad Nestorium, et ad alios per orientem, quae apertissime profitentur spiritum sanctum a filio sicut a patre procedere. Item idem patet ex eo quod eadem synodus Chalcedonensi approbavit, et acceptavit doctrinam Leonis Papae, qui contra priscilianistas scribens ait, alius est qui genuit, alius generatus, alius qui ab utroque procedit. Item ad idem est quinta synodus universalis, in qua definitum ita habetur condemnamus, et anathematizzamus, cum omnibus aliis haereticis damnatis, et anathematizzatis a Catholica et Apostolica Ecclesia, Theodorum, et impias eius conscriptiones, nec non impia scripta a Theodorito adversus rectam fidem, et contra xii. capitula patris nostri beati Cyrilli, et tertiae sanctae Ephesinae synodi, Ecce quod ab universali Ecclesia recepta sunt xii capitula beati Cyrilli, in quibus maxime existentia spiritus sancti a filio tangitur, et ita recepta sunt, ut qui eorum contrarium senserit anathematizetur cum aliis haereticis, et olim condemnatis. Item ad idem est ipsa eadem quinta synodus, in cuius determinatione ita habetur. Sequimur per omnia sanctos patres et Doctores Ecclesiae, Athanasium, Hilarium, Basilium, Gregorium Theologum, et Gregorium Nicenum, Ambrosium, Augustinum, Theophylum, Ioannem Constantinopolitanum, Cyrillum, Leonem, Proculum; et suscipimus omnia, quae de recta fide, et condemnatione haereticorum exposuerunt. Manifestum est autem plurimos horum sanctorum patrum expresse tenuisse, et in suis scriptis, tanquam catholicam doctrinam posuisse, spiritum sanctum a filio procedere, quorum dicta et si plurima in superioribus inducta sunt, aliqua tamen pauca hic testimonia decem sanctorum patrum de numero in praefata quinta synodo approbatorum pro ampliori luce et firmitate praesentis articuli in medium afferamus. Dicit enim in primis Athanasius in Epist. ad Serapionem, Unus. n. cum sit filius vivens verbum, una oportet esse perfectam, atque plenam, sanctificatam, illuminatamque vitam, quae est operatio ipsius, et donum. quoniam a verbo quod ex patre fatemur, fulget, micat, mittitur, et datur. nec obstat quod dicit, fulget, sive micat, et non dicit, procedit, quia hoc verbum, procedit, communissimum est eorum quae ad originem spectant; unde quicquid emittitur, profluit, prodit, inundat, emanat, effulget, vel quocunque alio modo aliquid exoriri censeatur, procedere dicendum est. quod ex eo etiam apertissime patet, quod Doctores Graeci talibus vocabulis utuntur circa filium, dicentes eum a patre mitti, profluere, micare, esse, et effulgere; et utrisque vocabulis circa spiritum sanctum. Unde idem Athanasius in ea quam scripsit disputatione Orthodoxi et Macedoniani, ait, Spiritus natura sanctus, natura incorruptibilis, ut spiritus Dei, et ex ipso manans sive procedens. Item Basilius contra Eunomium dicit filium spiritus sancti spiratorem et datorem sine aliquo dubio credimus. Item ibidem dicit spiritum sanctum a filio existere, et ab ipso accipere, et annunciare nobis. Item Hylarius in secundo de Trinitate, quem contra Arrium et Sabellium conscripsit, ita dicit, Credimus sanctam Trinitatem, hoc est patrem, et filium et sanctum spiritum, unum Deum omnipotentem, unius essentiae, unius substantiae, unius potentiae, creatorem omnium creaturarum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, patrem non ab alio, filium ex patre genitum, Deum verum de Deo vero, lumen verum ex lumine vero, non tamen duo lumina, sed unum lumen, et spiritum sanctum a patre et filio procedentem, consubstantialem, et coeternum patri et filio. Item Gregorius Theologus dogma faciens de deitate, dicit, immutabilem esse divinam naturam confitemur, sed differentiam quae est secundum causam et causatum non negamus. Item aliam differentiam intelligimus, unum nempe propinquum ex primo, f. filium ex patre, alium autem ex propinquo, f. spiritum sanctum ex filio. Item Gregorius Nicenus ait, spiritum sanctum ex patre esse mediante filio tenemus. Item Ambrosius libro suo de Trinitate, ait, Non quasi ex loco mittitur spiritus sanctus, nec quasi de loco procedit a filio procedens. Item in secundo de spiritu sancto ait, Quod ex aliquo est, aut ex essentia, aut ex potestate illius est, de essentia quidem veluti filius ex patre, vel spiritus sanctus ex patre, et filio. Item August. de F. de vi. regula inquit, Firmiter tene, et nullatenus dubites, eundem spiritum, qui patris et filii unus spiritus est, de patre et filio procedere. Item Ioannes Constantinopolitanus in Homelia quadam de Expositione symboli ait, iste est spiritus sanctus procedens de patre et filio, qui dividit dona prout vult. Item in alia Homelia, credendum est spiritum sanctum patris et filii; istum spiritum sanctum dicimus patri et filio coaequalem, et procedentem de patre et filio hoc credite ne colloquia mala corrumpant bonos mores. Item Cyrillus libro Thesaurorum dicit, Spiritum sanctum ex filio secundum naturam existentem, et ab ipso ad creaturam missum, renovationem Ecclesiae operantem, terminum sanctae Trinitatis existentem, et concludit, si hoc ita est, Deus ergo ex Deo filio spiritus sanctus est. Item beati Leo papa in Sermone Trinitatis, qui incipit, Credimus sanctam Trinitatem, sic ait, Credimus sanctam Trinitatem, i. patrem, et filium, et spiritum sanctum, unum Deum omnipotentem, unius essentiae, unius substantiae, unius potestatis. Credimus patrem a semetipso non ab alio, filium a patre genitum, spiritum autem sanctum a patre et filio aequaliter procedentem, et consubstantialem, et coeternum patri, et filio. Ecce clarissima testimonia decem sanctorum patruum, tam Graecorum quam Latinorum, quos quinta synodus, tanquam maximae auctoritatis et fidei habuit et venerata est. Item ad idem sunt plura concilia, quae in civitate Toletana, ante sextam synodum celebrata leguntur, quae pro rorum auctoritate, et pietate, magna cum veneratione accepta sunt ab universali Ecclesia; in quibus saepe numero reperitur definitum a patribus, quod spiritus sanctus a filio procedat. Unde in prima synodo, quae praecepto Romani pontificis celebrata legitur, temporibus Archadii, et Honorii Imperatorum Stilicone Consule existente, contra Priscillianitas, qui ortum habuisse videntur in Hispania, talis a patribus legitur facta fidei professio, Credimus in unum verum Deum patrem, et filium, et spiritum sanctum, visibilium, et invisibilium factorem, per quem creata sunt omnia in coelo et in terra, unum Deum: et unum esse divinae substantiae Trinitatem, patrem autem non esse filium ipsum, sed habere filium, qui pater non sit, filium non esse patrem, sed filium Dei patris esse natura, spiritum quoque esse paracletum, qui neque pater sit ipse, neque filius, sed a patre filioque procedens. Item in tertio Concilio, ita habetur, spiritus sanctus confitendus a nobis, et praedicandus est a patre et filio procedere, et cum patre et filio unius esse substantiae. Item in eodem, quicunque spiritum sanctum non credit, aut non crediderit a patre et filio procedere, eumque non dixerit coeternum esse patri, et filio coessentialem, anathema sit. Item in septima synodo, credimus, et spiritum sanctum neque genitum neque creatum, sed de patre filioque procedentem; idem in sequentibus synodis patres profitentur, hoc idem patet in septima synodo universali, quae secundo convenit in Nicaea, sub Adriano primo, quae ait, credimus spiritum sanctum ex patre per filium procedentem. Item hoc idem patet ex Concilio generali sub Innocentio Tertio, in Lateranensi Ecclesia, ubi dicuntur fuisse bene quingenti Episcopi, et duo praecipui Patriarchae Graecorum, s. Constantinopolitanus, et Hierosolymitanus, alii vero s. Antiochenus, et Alexandrinus fuerunt per procuratores; in qua synodo Innocentius Tertius praesidens in editione quam fecit catholicae fidei dicit, patrem a nullo, filium a patre solo, spiritum sanctum ab utroque; omne excommunicans, et anathematizans haeresim extollentem se adversus eam, quam exposuit, sanctam orthodoxam, et catholicam fidem. De reversione Graecorum ad obedientiam, et fidem Sedis apostolicae, huius Ro. pontificis tempore, habetur extra, de baptis. et eius effectu. c. ultimo. Item eadem veritas colligitur ex Concilio Lugdunensi celebrato sub beatissimo Patre Gregorio, in quo, ut superius habitum fuit, Graecis praesentibus, et consentientibus, facta est definitio, quod spiritus sanctus aeternaliter ex patre et filio procederet, et damnati, et reprobati sunt universi, qui contra oppositum asserere praesumerent, ut habetur extra, de summa trin. et fide catho. in. vi. Praeterea, et ultimo patet ex definitione habita in hac sacrosancta Oecumenica synodo. Porro, si quis quaerat, cum professio huius veritatis, videlicet, quod spiritus sanctus a filio procedat, ita vetustissima fuerit, et per tot sanctissimas synodos synodos, et patres clarissimos in Ecclesia Dei praedicata, cur Graeci coacti non sunt per Roma. pont. additionem illam, filioque procedere, symbolo inserere, et Latinorum morem sequentes in missa legere, responderi potest, primo quidem, quia Graeci debitam subiectionem, et reverentiam apostolicae Sedi reddentes, in nullo in fide, vel differre, vel contrasentire putabantur ex hoc quod additionem illam in symbolo non legerent. Secundo, quia necessarium usum non est, ut Graeci rectam, et congruam de filio et spiritu sancto intelligentiam habentes, cum additione symbolum legerent: maxime cum in diversis Conciliis multa, tanquam fidei catholicae veritates, sint definita, quae nec in symbolo inseri, aut in missa decantari instituta sunt. Sufficere quidem iudicatum est, si ipsi, etiam sine additione legendo, non essent contrariae opinionis, neque putarent eos, qui additionem legerent, a fidei veritate excidisse. Nam et post antiquum schisma, cum rursus utriusque Ecclesiae facta esset unio, Graecos Latini non coegerunt symbolum cum additione legere, vel aliis ecclesiasticis ritibus more suo uti, sed tria solum ab eis post factam unionem requisita esse leguntur: Primum, ut Rom. pontificis memoriam in Canone missae facerent: Secundum, ut universalem iudicem Christianorum omnium putarent, ei secundum antiquam Ecclesiae consuetudinem reverentiam reddentes: Tertium, ut Rom. Ecclesiam in ecclesiasticis dogmatibus, matrem fidelium atque magistram sana semper fide esse crederent. Caetera locis suis permanere permissa sunt. Tertio principaliter eandem veritatem esse fidei catholicae via tertia, videlicet, definitione et doctrina apostolicae Sedis, ita manifesta luce, tam ex dictis apparet, quam ex continua doctrina eiusdem apostolicae Sedis, ut omnino supervacuum sit ad hoc alia inducere testimonia. AB OMNIBUS CHRISTIANIS CREDATUR corde ET SUSCIPIATUR per oris, scilicet confessionem, tanquam necessaria et ad salutem, Ro. x. corde creditur ad iustitiam, oris confessio fit ad salutem. De necessitate autem professionis huius veritatis dicit Cyrillus in libro Thesaurorum, Necessitate salutis nostrae est confiteri, spiritum sanctum de essentia filii existere, tanquam ex ipso secundum naturam existentem. Et Epiphanius lib. de Trinitate, Te ipsum alienas a gratia Dei, cum non recipis a patre filium, nec spiritum sanctum, a patre et filio dicis. Item Athanasius in symbolo fidei postquam inter caetera dixerat, Spiritus sanctus a patre et filio, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens, subiungit, Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit salvus esse non potest. SIC OMNES PROFITEANTUR. id ipsum dicatis omnes primae ad Corin. primo. AETERNALITER. in illa n. summa Trinitate, quae Deus est, ut ait August. xv. de Trinitate, intervalla temporum nulla sunt, per quae possit ostendi, aut saltem requiri, utrum prius de patre natus sit filius, et postea de ambobus processerit spiritus sanctus. et infra, qui potest intelligere sine tempore generationem filii de patre, intelligat sine tempore processionem spiritus sancti de utroque. Basilius in lib. de Spiritu sancto, Spiritus inquit nihil acquisitum habet, sed aeternae cuncta habet, ut spiritus Dei, atque ex illo emanans. Et Anastasius inquit, Verbum sine spiritu non est, sicut nec sine verbo mens. Item Epiphanius in Sermone de incarnatione verbi, Pater quidem erat semper, et filius erat semper, et spiritus sanctus a patre et filio erat semper. ; et Hieronymus in Explanatione fidei ad Augustinum, et Alipium Episcopos; Credimus et in spiritum sanctum Deum verum ex patre filio procedentem, aequalem per omnia patri et filio, voluntate, et potestate, aeternitate, et substantia. ESSENTIAM SVAM. Cyrillus in libro Thesaurorum, quando spiritus sanctus in nobis infunditur, configuratos demonstrat nos Deo, profluit. n. a patre et filio, tanquam ab ipso essentiam habens. Et idem super Io. Veracissimus fructus esse ipsius filii, existit spiritus sanctus. Et Athanasius in Sermone Niceni Concilii, Spiritus sanctus quicquid habet, habet a verbo Dei. Et in Episto. ad Serapionem, Spiritus sanctus est coessentialis filio, a quo habet omnia quaecunque habet. SUUMQUE ESSE. Athanasius ad Serapionem ex persona filii inquit de spiritu sancto, Ut de mea essentia habet ut sit Deus, ita et esse, et loqui. Et Cyrillus libro tertio contra Eunomium, spiritus sanctus accipite esse a filio. Item Hylarius in Commentariis super Apostolum, Nihil in spiritu sancto duplex quia pater et filius illi esse praebuerunt. Et August. xv. de Trinitate, Quemadmodum filio substantiam praestat sine initio temporis, sine mutabilitate naturae, ex patre nativitas, ita et spiritui sancto esse praestat sine principio temporis, sine mutabilitate naturae, ipsa ex utroque processio SUBSISTENS. Plane subsistens, non inhaerens, non ad aliud cadens, sed subsistens, cum sit ipsa divina essentia. Unde Hylarius, libro de Trinitate, Esse non est accedens Deo, sed subsistens veritas et manens causa, et naturalis generis proprietas. EX PATRE ET FILIO AETERNALITER. extra de summa Trinitate et fide catholica, cap. i. Pater a nullo, filius a patre solo, spiritus sanctus pariter ab utroque absque initio et fine. idem in. vi. ca. fidel. Hic autem definitionis articulus, processionis a patre et filio, non modo auctoritatibus, ut supra, sed etiam rationibus potest multipliciter fieri manifestus. Primo sic, Spiritus sanctus dicitur tertia in Trinitate persona, secunda filius, prima pater, ternarius autem procedit ab unitate mediante binario, ergo spiritus sanctus procedit a patre mediante filio. Unde Gregorius Nicenus, spiritum sanctum esse ex patre mediante filio tenemus. Secundo, cum inter divinas personas sit summa convenientia, quaelibet persona ad aliam, habet immediatam germanitatem. hoc autem non esset, si spiritus sanctus non esset a filio; tunc enim filius, et spiritus sanctus non haberent germanitatem immediate, sed solum mediante patre, inquantum ambo essent ab uno. cum ergo spiritus sanctus habeat ad filium immediatam germanitatem, (ait. n. Basilius ad Amphilochium spiritus sanctus uni patri per unum filium connectitur) necessario dicendus est spiritus sanctus a filio procedere. Tertio, perfectior est expressio geniti ad generantem, quando generans communicat genito non tantum substantiam, sed etiam omnem actum, qui proprietati geniti non repugnat. hoc est manifestum, quare dicit August. ix. de Trinitate, Pater donat filio tantum esse quantum est ipse, sed actus spirandi non repugnat filio; ut etiam patet, ergo hunc actum pater ei communicat, et per consequens a filio spiritus sanctus procedit. Quarto confirmatur ratio praecedens sic; filius, cum sit figura expressa paternae substantiae et incommutabilis imago bonitatis illius, necessario habet omnia in seipso, quae patris sunt: alias non esset perfecta et plena imago patris. Ait n. Basilius, imaginis quippe sunt omnia quaecunque sunt primitiuae formae. Unde ipse inquit Ioan. xvi. Omnia quaecunque habet pater, mea sunt; ergo necessario dicendum est, quod ab eo spiretur spiritus sanctus, sicut a patre. Quinto eundem ordinem habet spiritus sanctus ad filium qualem ad patrem filius, ut sanctus Athanasius in Epistola ad Serapionem, et Basilius ad Amphilocium dicunt. sed ordo qui est patris ad filium est ordo naturae, sive originis, secundum quem, ut dicit Augustinus, non est alter prior altero, sed alter s. filius, ex altero s. patre; ergo similiter ordo spiritus sancti ad filium est ordo originis, quo ab eo procedit. Sexto divinae personae non distinguuntur ad invicem, nisi secundum originem. Unde Gregorius Nicenus dicit, Sola secundum causam et causale differentia divinas personas ad invicem distingui. Et Damascenus in primo Sententiarum suarum, idem dicit cap. xi. Ergo negare originem spiritus sancti a filio, est negare distinctionem eius ab eodem. Item vii. secundum quod iamdudum ex dictis sanctorum Doctorum patet, et Boetius in libro de Trinitate dicit, in divinis sola relatio multiplicat Trinitatem, sed si spiritus sanctus non procedit a filio, non erit aliqua relatio spiritus sancti ad filium, ergo non distinguetur secundum numerum personae ab eo. Unde magnus Athanasius in libro qui inscribitur reprehensio simulationis Melitii et Eusebii, dicit esset autem impossibile in Trinitatis maiestate spiritum glorificari, si non ex Deo per filium procederet. Octavo sic, omnis amor procedit ab amante, sed spiritus sanctus est amor patris et filii. (dicit enim August. xv. de Trinitate, Spiritus sanctus neque patris est solius, neque filii est solius, sed amborum et ideo communem, quam se invicem diligunt pater et filius nobis insinuat Charitatem. Et Hieronymus super psalmum. xiiii. Spiritus sanctus neque pater est, neque filius, sed dilectio, quam habet pater in filium, et filius in patrem.) Ergo necessario spiritus sanctus procedit ab utroque. Nono sic, anima est imago sanctae Trinitatis, iuxta illud Genes. primo, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quod non ad corpus, sed quo ad mentem, accipiendum est, secundum quam, ut dicit August. homo capax est Dei, sed amor in anima, qui dicitur repraesentare spiritum sanctum, procedit a notitia quae repraesentat filium, (ait enim August. ix. de Trinitate, mens, et notitia et amor, tria quaedam sunt: mens enim novit se, et amat se, neque amare se potest, nisi etiam noverit se; Ecce quod amor de ipsa mente et notitia eius procedit.) ergo etiam in divinis dicendum est quod spiritus sanctus procedit a filio. Decimo, spiritus sanctus dicitur imago naturalis ipsius filii. Unde Basilius contra Eunomium, Naturalis filii imago est spiramen eius spiritus. Idem habet Athanasius, et Gregorius Caesariensis, et alii qui alii Doctores Graeci exponentes de spiritu sancto illud ad Rom. viii. Quos praescivit conformes fieri imagini filii sui, et illud i ad Corint. xv. Sicut portavimus imaginem terreni, ita portemus imaginem coelestis. Constat autem quod imago naturalis derivatur, sive procedit, ab eo cuius est imago, non enim similitudo speciei aut figurae sufficit ad rationem imaginis, sed requiritur ad rationem eius origo, quia, ut Augustinus dicit in lib. lxxxiii. q. unum ovum non est imago alterius, quia non est de illo expressum. Unde quia imago praesupponit ordinem, sive originem ab alio, dicit Augustinus, quid absurdius est, quam imaginem ad se dici? Est nihilominus hic considerandum, quod spiritus sanctus largo modo sumendo nomen imaginis, dicitur imago filii Dei, videlicet, capiendo imaginem pro perfecta similitudine ab alio expressa; non autem dicitur imago proprie, et stricte sumendo nomen imaginis, quia sic, ut dicit August. vii. de Trinitate, solus filius est imago patris: imago autem stricte sumpta dicitur id, quod ratione suae originis et processionis habet esse repraesentativum alterius, sive id, de cuius ratione est similitudo speciei, ad id a quo procedit, cuiusmodi est filius. quia de ratione suae processionis habet quod sit imago, et inquantum procedit ut filius, quia filius dicitur ex hoc, quod habet naturam patris, et inquantum procedit ut verbum, quia verbum est quaedam similitudo in intellectum ipsius rei intellectae. Sed spiritus sanctus, quod habeat naturam patris et filii perfectissime et plenissime, non habet ex ratione suae processionis, quia procedit ut amor. Et ideo, sicut non dicitur filius, quamvis accipiat sua processione naturam patris; ita neque proprie imago, quamvis habeat similitudinem perfectam. Veruntamen hoc in nullo infirmat argumentum factum, et sic patet tam auctoritatibus, quam rationibus, quod spiritus sanctus procedit ex patre et filio. Sed arguitur contra, Nullum simplex potest esse a duobus, alius effectus simplicior esse sua causa, quod est impossibile, sed spiritus sanctus est simplex, ergo non potest esse a duobus, patre, et filio. Secundo, aut pater perfecte spirat, aut non. Non est dicendum quod non, et si perfecte, ergo superfluus est alius spirans, sed in divinis nihil est superfluum, ergo spiritus sanctus a patre solo dicendus est procedere. Tertio secundum Dionysium in cap. de di. no. non est audendum dicere, nec cogitare de supra substantiali occulta divinitate praeter ea, quae divinitus nobis ex sacris eloquiis sunt expressa, sed in sacra scriptura non exprimitur, quod spiritus sanctus procedat a filio, sed a solo patre, ut patet Ioan. xv. Cum venerit paracletus, quem ego mittam vobis spiritum veritatis qui a patre procedit, ergo spiritus sanctus non procedit a filio. Quarto sic, in gestis primae Ephesinae synodi dicitur, quod per lecto symbolo Nicenae synodi decrevit sancta synodus aliam fidem nulli licere proferre, vel conscribere, vel componere, praeter definitam a sanctis patribus, qui in Nicea congregati sunt a spiritu sancto. Idem habetur in gestis Chalcedonensi synodi post recitatam determinationem priorum conciliorum, sed in praemissa Concilii diffinitione non habetur, quod spiritus sanctus procedat a filio, sed solum quod procedit a patre, legitur enim in symbolo Constantinopolitani synodi; Credimus in spiritum sanctum dominum vivificantem, ex patre procedentem, cum patre, et filio adorandum, et glorificandum. Nullo ergo modo debuit addi quod spiritus sanctus procedat a filio, immo videntur anathematis rei talem additionem facientes. Respondetur dicendo, quod absque omni dubio tenendum, et tanquam necessarium ad salutem nostram, quod spiritus sanctus a patre et filio procedat. Et ad primum argumentum respondetur, quod maior est vera, quando illa plura sunt diversa sunt per essentiam, et quorum diversae sunt operationes, et a sic pluribus verum est quod simplex procedere non potest: hoc autem non est in proposito, quoniam pater et filius unum sunt per essentiam, et unius virtute naturae unica spiratione spiritum sanctum spirant. Ad secundum respondetur concedendo, quod pater plene et perfecte spirat spiritum sanctum, sed quia omnis perfectio patris communicatur filio, quae non repugnat suae proprietati, cum nihil distinguat inter eos nisi relationis oppositio, oportet quod sicut communicat ei perfectionem divinitatis, ita etiam perfectionem spirativae virtutis communicare credatur; unde non propter imperfectionem patris est quod filius spiret, sed propter perfectionem filii, qui totam habet perfectionem patris, unde consequentia illa non valet, pater perfecte spirat, ergo filius superfluit, tum ratione iam dicta, tum quia pater et filius non sunt duo principia spiritus sancti, sed unum principium. Unde sicut non valet hoc argumentum, pater creat perfecte, et plene, et sufficienter, ergo filius superfluit, quia unum principium sunt increando; unde magnus Basilius ad Amphilochium scribens cap. viii. inquit, quod per filium creare pater dicitur, nec imperfectam commendat creationem patris, nec invalidam filii efficientiam signat, sed unitissimam commendat voluntatem, sic nec prima argumentatio facta valet in proposito. Ad tertium respondetur, ut respondet sanctus Thomas, quod de Deo dicere non debemus quod in sacra scriptura non invenitur, vel per verba, vel per sensum, licet autem per verba expresse non inveniatur in sacra scriptura, quod spiritus sanctus procedat a filio; invenitur tamen inquantum ad sensum ut multipliciter superius ostensum est. Hoc autem regulariter in sacra scriptura tenendum est, quod id quod de patre dicitur, oportet de filio intelligi, etiam si dictio exclusiva addatur, nisi solum in illis in quibus pater et filius secundum oppositas relationes distinguuntur; cum enim dominus dicit Math. xi. Nemo novit filium nisi pater, non excluditur quin filius se ipsum cognoscat. Sic igitur cum dicitur, spiritus sanctus a patre procedit, etiam si adderetur a solo patre procedit, quod tamen non est additum, non excluderetur inde filius, quia quantum ad hoc est esse principium spiritus sancti, non opponuntur pater et filius, sed solum quantum ad hoc quod hic est pater et hic filius. Si autem quaeras, si de patre et filio procedit spiritus sanctus cur filius illum dixit de patre procedere. Respondet August. lib. xv. de Trinitate et inducit Magister sententiarum ultimo cap. xix. dist. primi, quia solet ad eum referre etiam quod ipsius est, de quo et ipse est, sicut ait, mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me. Si igitur intelligitur hic doctrina eius, quam tamen non dicit suam, sed patris, quanto magis illic intelligendum est spiritum sanctum de ipso procedere, ubi sic ait, de patre procedit, ut non diceret, de me non procedit; et idem August. ad Maximinum respondens, et inducitur a Magistro cap. iii. xiii. di. Est autem spiritus utriusque, quoniam de utroque procedit, sed ideo cum de illo loqueretur ait, de patre procedit, quoniam pater processionis eius est auctor, qui talem filium genuit, et gignendo ei dedit, ut etiam de ipso procedat spiritus sanctus. Ad quartum respondetur etiam secundum Thomam , quod doctrina catholicae fidei sufficienter tradita fuit in symbolo Niceno; unde sancti patres in sequentibus synodis non intenderunt aliquid addere, sed propter insurgentes haereses id quod implicite continebatur explicare studuerunt. Pro quo sciendum quod in quolibet Concilio institutum fuit symbolum propter aliquem errorem, qui Concilio damnabatur; unde sequens Concilium non faciebat aliud symbolum quam primum, sed id quod implicite continebatur in primo symbolo per aliqua addita explanabat contra haereses insurgentes, unde in determinatione Chalcedonensi synodi dicitur, quod illi qui fuerunt congregati in Concilio Constantinopolitano doctrinam de spiritu sancto tradiderunt, non quasi quidem aliquid esse minus in praecedentibus, qui apud Niceam congregati sunt inferentes, sed intellectum eorum adversus haereticos declarantes; quia igitur in tempore antiquorum conciliorum nondum exortus fuerat error dicentium spiritum sanctum non procedere a filio, non fuit necessarium quod illud explicite poneretur. Sed postea, surgente errore quorundam, Concilio in Occidentalibus partibus congregato, expressum fuit, auctoritate Rom. pont. cuius auctoritate etiam antiqua concilia congregabantur, et confirmabantur, unde conveniens fuit ut in symbolo poneretur, non quasi aliquid additum, sed explicite interpretatum quod implicite continebatur; Sicut si insurgere haeresis, quae spiritum sanctum negaret factorem coeli et terrae, oporteret hoc explicite poni cum in primo symbolo non dicatur nisi de patre SIMUL. Quoniam neque prius neque plenius a patre procedit quam a filio, non prius quidem quia ab utroque procedit ab aeterno, non plenius, quia inter patrem et filium nulla est inaequalitas, sed una et eadem numero est plenitudo veritatis. Praeterea pater et filius sunt unum principium spiritus sancti, ubi autem est unitas non potest esse distinctio gradus plenitudinis. Sed contra hoc videtur esse primo quod August. xv. de Trinitate dicit, quod spiritus sanctus principaliter procedit a patre, si principaliter a patre procedit, ergo secundario a filio, et ita minus plene sive minus perfecte; secundo Hieronymus ait in expositione catholicae fidei, videlicet spiritum sanctum proprie esse a patre, si proprie procedit a patre, et proprium est quod convenit uni soli, videtur quod de patre et non de filio procedat: si dicas quod proprie non distinguitur contra communitatem, sed contra improprietatem, ergo videtur quod improprie saltem procedat a filio, et ita per consequens non aequaliter. Ad primum dicendum quod principaliter dicitur dupliciter, aut respectu secundarii, et sic importat ordinem prioris et posterioris, et sic ponit diversitatem, et hoc modo spiritus sanctus non dicitur principaliter procedere a patre in verbis Augustini; alio modo principaliter dicit quandam auctoritatem originis, sicut pater dicitur operari per filium, et sic accipitur hic, quia enim hoc ipsum quod spiritus sanctus procedit a filio habet filius a patre, et sic originaliter auctoritas processionis in patre est, et a patre, et propter hoc dicit Augustinus, quod principaliter procedit a patre. Unde idem Augustinus ne quis ex verbo suo turbaretur ipse continuo ex quo sensu dixerit aperit subdens, ideo addidi principaliter quia de filio spiritum procedere reperitur, sed hoc illi pater dedit; cum ergo principaliter in dictis Augustini non dicat gradum virtutis, sed ordinem originis consequentia facta in oppositum nullo modo procedit, cum dicebatur, spiritus procedit a patre principaliter, ergo a filio secundario, aut minus plene. Ad secundum argumentum dicendum, quod hoc quod dicit Hieronymus a patre spiritum proprie procedere, non alia ratione dictum est, nisi ea qua Augustinus ait, quod a patre principaliter procedit; et ideo eodem modo respondendum est sicut ad praecedens. Unde Magister in primo sententiarum dist. xiii. de hoc verbo Hieronymi loquens dicit sic, Non est ita intelligendum tanquam prius vel plenius a patre procedat spiritus sanctus, quam a filio, sed quia hoc habet pater a se, et non ab alio, ut de ipso sit et procedat spiritus sanctus, filius autem non a se, sed a patre habet, ut de ipso sit et procedat spiritus sanctus. TANQUAM AB UNO PRINCIPIO. extra de summa trin. et fide cath. in vi. cap. fidel. Dicit enim Augustinus. vi. de Trinitate, fatendum est patrem, et filium principium esse spiritus sancti, non duo principia, sed sicut pater et filius ad creaturam relative unus creator, unus dominus dicitur, sic relative ad spiritum sanctum unum principium, cuius ratio est, ut ait sanctus Tho. Pater enim et filius in omnibus unum sunt in quibus non distinguit inter eos relationis oppositio. Unde cum in hoc quod est esse principium spiritus sancti, non opponantur relative, sequitur quod pater et filius sunt unum principium spiritus sancti. Sed contra hoc arguitur, cum dicitur pater et filius sunt unum principium, aut designatur unitas naturae, hoc non, quia cum spiritus sanctus sit eiusdem naturae cum patre et filio filio, sequeretur quod spiritus sanctus cum patre et filio spiraret seipsum, quod est impossibile; aut designatur unitas personalis, et non hoc, quia sic pater et filius essent una persona, quod esset haereticum; aut designatur unitas proprietatis, et hoc non, quia una proprietas non potest esse duorum suppositorum, ut videtur; et ita falsum est quod pater et filius sint principium spiritus sancti. Respondetur et dicitur ad primum, quod cum pater et filius dicuntur unum principium spiritus sancti non designatur unitas personalis, ut bene probatum est, neque unitas naturae tantum absolute, sed designatur unitas proprietatis spirativae, quae designatur nomine principii, cum pater et filius dicuntur unum principium spiritus sancti; unde sicut pater et filius dicuntur unus Deus propter unitatem naturae signatae per hoc nomen, Deus, ita dicuntur unum principium spiritus sancti propter unitatem proprietatis signatae in hoc nomine principium. Et cum arguitur quod una proprietas non potest esse duorum suppositorum, respondetur quod verum est distinctorum secundum essentiam, secus est de suppositis quorum est una natura, cuiusmodi sunt divinae personae UNICA SPIRATIONE. Unitas enim effectus, sive eius quod procedit est ab unitate actus; unitas actus ab unitate virtutis; sed una est persona producta a patre et filio, et unica potentia spirativa in patre et filio spirantibus; ergo unica spiratione procedit spiritus sanctus ab eis. Praeterea nullum simplex procedit a duobus nisi uniantur in virtute et operatione una, quod est enim a duobus inquantum duo necesse est esse compositum, si substantialiter sit ab illis, sed spiritus sanctus est simplex, ergo pater et filius una virtute unaque operatione spiritum sanctum spirant.

Declarantes. Quod id quod sancti Doctores et patres dicunt, ex patre per filium procedere spiritum sanctum, ad hanc intelligentiam tendit, ut per hoc significetur filium quoque esse principium spiritus sancti secundum Graecos quidem causam, secundum Latinos vero principium substantiae spiritus sancti, sicut et patrem. Et quoniam omnia quae patris sunt pater ipse unigenito suo filio gignendo dedit, praeter esse patrem, hoc ipsum quod spiritus sanctus procedit ex filio. Ipse filius a patre aeternaliter habet a quo etiam aeternaliter genitus est. Diffinimus igitur explicationem verborum illorum, filioque, veritatis declarandae gratia et imminente tunc necessitate licite ac rationabiliter symbolo fuisse appositam.

Declarantes etc. Hic ponitur pars illa, in qua sanctissimus dominus noster Eugenius declarat, quae intelligentia fuerit sanctorum doctorum in eo quod dicunt, Spiritum sanctum a patre per filium procedere. Et dividitur in tres, quia primo ponitur declaratio, quod intelligentia talium doctorum sit, quod filius sit principium spiritus sancti. In secunda assignatur unde hoc habeat filius, quod ex ipso procedat spiritus sanctus, ibi, ET QUONIAM. In tertia declarat et diffinit quod licita et rationabilis fuit explicatio facta in symbolo cum dicitur, a patre filioque procedit, ibi, DIFFINIMUS INSUPER. DECLARANTES pertinet autem ad auctoritatem Romani pontificis declaratio dubiorum, ut in cap. non venit, et in ca. multis. xvii. dist. et in ca. frater. xvi. q. i. et in cap. rogamus. etc. q. i. Quod autem mens et intelligentia sanctorum Doctorum, in eo quod dicunt spiritum sanctum a patre per filium procedere, fuerit quod filius sit principium spiritus sancti, primo ex eo patet, quia, ut ait sanctus Tho. in prima parte, q. xxxvi. articulo tertio, in omnibus locutionibus in quibus dicitur aliquis operari per aliquem, praepositio, per, designat in causali cui adiungitur aliquam causam seu principium illius actus, sed cum actio intelligatur media inter agens, sive operans, et actionis, sive operationis terminum quandoque illud causale cui adiungitur illa praepositio, per, est causa actionis, secundum quod exit ab operante et tunc est causa ipsi operanti, sive agenti quod agat. Quandoque vero dictio causalis cui adiungitur praepositio, per, est causa actionis ex parte eius ad quod terminatur ipsa actio; cum autem impossibile sit quod filius sit principium spirandi patri, sequitur necessario quod intelligentia sanctorum patrum in eo quod dicunt spiritum ex patre per filium procedere, sit quod filius cum patre unum sit principium spiritus sancti, sicut illud quod dicitur, per filium omnia producta esse, filium unum cum patre principium esse commendat. Praeterea hoc idem manifestum est ex eo, quod sancti Doctores dicentes Spiritum sanctum per filium procedere, dicunt etiam et docent spiritum sanctum ex patre et filio procedere, sicut dictum est. Sed contra istam declarationem videtur esse Damascenus, qui dicit spiritum sanctum ex patre per filium dicimus, et spiritum patris nominamus, ex filio autem non dicimus. ergo videtur quod aliam intelligentiam habuerunt sancti patris dicentes spiritum sanctum per filium procedere, quam si intelligentia dicentium spiritum sanctum a filio procedere. Ad istud respondetur, quod si iste doctor hoc asseruisset, videretur negandus tot et tantis doctoribus tam Graecis, quam Latinis firmantibus concorditer et expresse contrarium, sicut ex superius inductis manifestum est; veruntamen bene considerando eius dicta non videtur fuisse intentionis negare spiritum sanctum esse a filio, cum ipse dicat patrem per verbum splendifici spiritus productorem esse; unde ne videatur tot doctoribus sanctis et etiam dictis suis contradicere pia intentione dicta sua suscipienda sunt, et exponenda, et ad concordiam aliorum Doctorum reducenda; primo quidem dicendo, quod per hoc quod dixit, ex filio spiritum sanctum non dicimus, intelligit quod suo tempore aut patrum suorum non erat hoc inter articulos fidei ab Ecclesia diffinitum, nec propter hoc sequitur quod illud non sit verum. Plurima enim in se vera sunt, quae tamen non dicuntur, sicut patet de diffinitionibus multorum sacrorum Conciliorum. Multa enim processu temporis declarata sunt, quae antea non dicebantur. Et nihilominus illa non falsa, sed vera erant. Vult ergo per hoc Damascenus ostendere, non quia non esset verum spiritum sanctum ex filio procedere, sed quia in consuetudine ex diffinitione sive traditione universalis Ecclesiae non dicebatur. Secundo vel ideo Damascenus dicit, ex filio spiritum sanctum non dicimus, quia putavit praepositionem, ex, illi personae non congruere ante quam alia persona cogitatur, sed ei ante quam nulla, qualis est persona patris; seu quod praepositio auctoritatem principii importet; plurimum enim sanctorum patrum saepe easdem dictiones in Theologia secundum differentes intelligentias et suscipiunt, et non suscipiunt, et aliquando sic, et aliquando aliter. Sicut immediate nobis in textu praesentis Epist. exemplum ponitur, de nomine causae et nomine principii, sicut immediate dicetur. SECUNDUM GRAECOS CAUSAM. Sunt autem aliqui Doctores Graecorum, usi hoc nomine causae in divinis dicentes patrem causam filii, patrem vero, et filium causam spiritus sancti. Unde Athanasius in verbis quae in Nicena synodo dixisse fertur; quicquid habet filius a patre, habet sicut verbum a corde, splendor a sole, et fluvius a fonte, et a causa omne causatum. Item Basilius spiritus sanctus ab ipso Deo missus causam habet ipsum. apud Latinos autem non est consuetum quo pater dicatur causa filii, vel spiritus sancti, sed solum principium, vel auctor; et hoc propter tria, quia pater non posset intelligi causa filii per modum causae finalis, vel formalis, vel materialis, sed solum per modum causae originalis, quae est causa efficiens, hanc autem invenimus semper secundum essentiam diversam ab eo cuius est causa. Et ideo ne intelligeretur filius esse alterius naturae a patre, non consueverunt Latini dicere, patrem esse causam filii, sed magis usi sunt illis nominibus quae significant originem, cum quadam substantialitate, sicut fons, caput, et similia huiusmodi. Secundo, quia causae apud nos respondet effectus; unde patrem Latini non dicunt esse causam filii, ne aliquis intelligat filium esse factum; nam et apud Philosophos prima Deus causa nominatur. Omne autem causatum sub universitate creaturarum comprehenditur apud eos. Et ideo si filius diceretur causam habere posset intelligi quod sub universitate creaturarum comprehenderetur. Tertio, quia de divinis non debet homo facile aliter loqui quam sacra Scriptura loquatur; Scriptura autem sacra patrem nominat principium filii, ut patet Io. primo, In principio erat verbum. Nusquam autem dicit patrem causam vel filium causatum. Unde cum causa plus dicit quam principium non praesumpserunt Latini dicere patrem causam, vel filium causatum. Est tamen considerandum quod sancti patres Orientales utentes nomine causae et causati in divinis non intendebant diversitatem naturae inducere, aut filium esse creaturam; sed per hoc voluerunt ostendere solam originem personarum, sicut nos nomine principii. Unde dicit Gregorius Nicenus causam et causatum dicentes non naturam per haec nomina significamus, nec enim haec nomina loco essentiae, vel naturae ratione damus, sed qualiter inter se habent differentiam demonstramus, ut scilicet filium non ingenitum esse, nec patrem per generationem aliquam demonstramus ab aliquo. et Basilius dicit, Spiritum sanctum dico ingenitum, non habere patrem, nec creaturam, quia non est creatus nec causam habet Deum, cuius est verus spiritus sanctus, a quo et procedit. SECUNDUM VERO LATINOS PRINCIPIUM. extra de summa trin. et fi. cath. in vi. cap. fidel. Est tamen considerandum ut dicit sanctus Tho. in quaestionibus de po. q. ix. art. primo, quod quamvis pater dicatur principium filii, et spiritus sancti, non tamen videtur indifferenter dicendum quod filius sit principiatum, vel etiam spiritus sanctus, licet etiam hoc modo loquendi Graeci utantur, et posset apud sane intelligentes concedi, sed ea quae minorationem aliquam importare videntur refugere debemus, ne filio vel spiritui sancto attribuantur, propter Arrianorum errorem vitandum, sicut Hylarius, et si concedat patrem esse maiorem filio propter auctoritatem originis, non tamen concedit quod filius sit minor patre cui unum esse donatur. Et similiter non est concedendum nomen sub auctoritatis vel principiatii in filio, licet nomen auctoritatis vel principii concedatur in patre; et ita licet filius dicatur principium de principio non tamen nominatur principiatus, ut dictum est ad vitandum omnem occasionem erroris. ET QUONIAM ostendit quod filius a patre habet, quod ab ipso sanctus spiritus procedat, OMNIA. Ioan. xvi. Omnia quaecunque habet pater meus, mea sunt. Quare dicit August. in libro contra Maximum haereticum, qui dicebat patrem potentiorem atque meliorem filio; nihil patre minus habet ille qui dicit, omnia quae habet pater meus mea sunt. Nam si minus habet in potestate quam pater non sunt eius omnia quae habet pater, si eius sunt omnia quae habet pater, tantam ergo potestatem habet filius quantam pater; aequalis est ergo patri. Non enim potest, qui accipit inaequalis esse ei, qui dedit. GIGNENDO DEDIT. extra de summa trin. et fi. catho. cap. damnamus. Non quidem, ut ait Augustinus libro xv. de Trin. iam existenti, et nondum habenti dedit, sed quicquid unigenito verbo dedit, gignendo dedit. Item idem contra Maximum; Pater generando dedit, et filius nascendo accepit. PRAETEREA ESSE PATREM. Cyrillus in secundo ad Nestorium ait, Caeterum patri credimus filium, omniaque aequaliter habentem, praeter solum gignere. Idem in libro suo de Trinitate; In filio, inquit, unigenito per omnia simili patri, et aequali, praeter id quod pater non est. HOC IPSUM. Augustinus. xv. de Trin. Non frustra in hac Trinitate non dicitur verbum nisi filius, neque donum Dei nisi spiritus sanctus, neque de quo et genitum est verbum et de quo procedit principaliter spiritus, nisi Deus pater. Ideo autem addidit, principaliter, quia et si de filio spiritus sanctus procedere reperitur, sed hoc quoque illi pater gignendo dedit. Sic enim eum genuit, ut etiam de illo donum commune procederet, et spiritus sanctus spiritus esset amborum. Sed arguitur contra hoc, quia videtur ex hoc sequi, quod spiritus sanctus plenius et perfectius spiretur a patre, qui a se spirat, quam a filio, qui non a se, sed a patre habet quod spiret. Respondetur, et dicitur, quod hoc minime sequitur, quoniam habere a se, vel ab alio in divinis non ponit gradum perfectionis, aut plenitudinis. Ait autem Damascenus in sententiarum suarum cap. ix. Omnia quaecunque habet pater filii sunt praeter generationem, et primo innascibilitatem, quae non significant substantiae differentiam, nec dignitatem, sed modum existentiae; unde licet filius divinitatem non a se habeat, sed a patre. Nihilominus perfectus Deus est ut pater. Unde Athanasius, Aequalis patri secundum divinitatem, Minor patre secundum humanitatem. EXPLICATIONEM ILLAM, bene dicit explicationem, quia quod patres Latini apposuerunt in symbolo, videlicet, filioque, non est proprie additio, sed eius quod implicite continebatur in sacra Scriptura, et in determinationibus antiquorum sanctorum Conciliorum, quaedam explicatio. Addere autem proprie ut dicit Albertus in prima parte summae suae, est alienum quod per intellectum intus non est de novo apponere. Cuiusmodi non est hoc, quod in superioribus demonstratum est, et in pluribus sacrae scripturae locis implicite contineri. IMMINENTE TUNC NECESSITATE. Haec plane est causa, ut supra commemoratum est, quare sancti patres in synodis sequentibus faciebant explicationes, et explanationes aliquarum veritatum, quae factae non fuerant in prioribus, propter scilicet insurgentes errores, quos extirpare necesse erat. LICITE. licitum, ut colligitur ex glo. primo ad Corinth. vi. et x. dicitur, quod alicui ex potestate convenit, primo ad Corinth. x. Omnia mihi licent, glo. potestate. Aut quod nullo praecepto dominii est prohibitum; unde Ioan. Herodi ait, Non est tibi licitum habere uxorem fratris tui Math. xiiii. quia scilicet hoc erat prohibitum; licite capiendo primo; licite facta dicitur huiusmodi explanatio propter auctoritatem; habet enim Romanus pontifex potestatem, utpote princeps et magister totius populi Christiani, faciendi huiusmodi declarationes, et explanationes, cuius auctoritate universalia concilia congregantur, et roborantur, dist. xvii. per totum, et extra de elect. cap. significasti. Cuius gratia Romana Ecclesia a sanctis patribus dicta est mater, et magistra fidei, ut in cap. omnes, dist. xx. Sed contra hoc arguitur sic; nihil quod est sub anathemate interdictum ab universali Ecclesia subest potestati alicuius hominis, sed additio ad symbolum aeditum interdicta est sub anathemate ab universali Ecclesia. Dicit enim in gestis primae Ephesinae synodi, quod perlecto symbolo Nicenae synodi decrevit sancta synodus aliam fidem nulli licere proferre vel scribere, vel componere praeter diffinitam a sanctis patribus qui in Nicea congregati sunt cum spiritu sancto, et subditur anathematis poena: et idem reiteratur in gestis Chalcedonensis synodi. Ergo videtur quod non pertineat ad auctoritatem Romani pontificis nova editio symboli. Ad hoc respondetur cum sancto Tho. in secunda secundae. q. i. artic. decimo, quod prohibitio et sententia synodi se extendit ad privatas personas, quarum non est determinare de fide. Non enim per huiusmodi sententiam synodi generalis ablata est potestas sequenti synodo, novam editionem symboli faciendi, non quidem aliam fidem continentem, sed eandem magis expositam; sic enim quaelibet synodus obseruauit, (ut patet discurrendo per diffinitiones singularum synodorum.) Quaelibet enim sequens synodus exposuit aliqua supra id quod praecedens synodus exposuerat, propter necessitatem alicuius erroris insurgentis. Quae enim maior insania, et maior caecitas dici posset, quam quod Ecclesia sibi licentiam abstulerit dictandi quae vera sunt, et aliis dicendi, aut quod futuris Conciliis potestatem abstulerit statuendi, quae ad fidei explanationem, et extirpationem errorum pertinuerit. Unde hoc idem pertinet ad summum pontificem, cuius auctoritate synodus congregatur, et eius sententia confirmatur. Unde Anselmus respondens Graecis dicit, Novum edidimus quod facere potuimus, quia Romana Ecclesia plenitudine potestatis in Petro Apostolorum principe, in qua nulla patrum sententia, nec interdictum poterit ponere, nec arctare, nec ei praeiudicare, nec ligare eam ad aliquid. Secundo licitae facta fuit praedicta explanatio, quia nullo domini praecepto prohibitum hoc erat Romano pontifici; sed contra hoc arguitur, quia hoc videtur prohibitum praecepto Domini. Deute quarto, Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ab eo. Et Proverb. xxx. Ne addas quicquam verbis illius, et arguaris inveniarisque mendax. Simili modo Apoc. ultimo dicit beatus Ioannes, Si quis apposuerit ad haec apponat super eum Deus plagas scriptas in libro isto. Cum ergo in sacra scriptura, quae est verbum Dei non exprimatur, quod spiritus sanctus procedat a filio, videtur divina lege prohibitum esse Romano pontifici facere additiones huiusmodi. Ad hoc respondetur, quod in his locis scripturae divinae non prohibetur divinae legis explanatio, aut expositio eorum quae ad fidem pertinent; cum hoc ad officium sacerdotum pertineat. Dicitur Malachiae secundo, labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent de ore eius, quia Angelus domini exercituum est. Qua ratione sacerdotes patres et magistri dicuntur fidelium, ut in cap. quis, dist. xcvi. hoc autem maxime ad officium summi pontificis pertinet, in cuius figura de Moyse principe synagogae, qui typum gessit principis Ecclesia. Dicitur Deuter. primo, coepit Moyses explanare legem; glo. interlinealis, quoad obscura, sed in his dictis locis scripturae prohibetur additio contraria, et adversae doctrinae, sicut aperte ostendit glo. super illud Deuter. quarto, non addetis, ita dicit, vetat rectae doctrinae aliquid pravae intentionis addere, et aliquid veritatis subtrahere. Unde per ly, aliud non quoccunque diversum, aut distinctum intelligendum est, sed adversum, sive contrarium, sicut frequenter Scriptura loquitur, qualiter Apostolus in Epistola ad Galatas. i. c. ait, si quis aliud Evangelizaverit, id est contrarium, anathema sit. Dicit si quis addiderit, nam si illud diceret, sibi ipsi, ut ait Augustinus, praeiudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam, quibus scribebat, sicut ad Thessalonicen, ut suppleret quae illorum fidei deerant. Non ergo in praefatis locis quaecunque doctrina distincta prohibetur, sed tantummodo adversa, et contraria veritati sacrae Scripturae. cum autem doctrina docens spiritum sanctum a filio procedere non sit doctrina contraria, vel opposita sacrae Scripturae, sed illi consonantissima, ut supra visum est; patet quod obiectio illa non est ad propositum. RATIONABILITER, quia urgente magna necessitate facta est talis explanatio; quanta autem fuerit huius explanationis necessitas, ostendit error eorum, qui spiritum sanctum a filio non procedere contendebant; ex quo manifesta apparet solutio illius quaestionis Graecorum, quomodo Latini fuissent ausi huiusmodi additionem facere. Plane necessitas insurgentis erroris fuit causa quae fuit etiam causa aliis conciliis universalibus novas facere fidei explanationes. Item auctoritas Romanae Ecclesiae synodum congregandi, in qua exprimeretur aliquid quod implicite in articulis fidei contineretur. Cur autem ipsi Graeci non fuerint vocati tres assignantur rationes a Doctoribus Latinis. Prima quidem, quia non erat necessarium omnes convocari, omnesque adesse conciliis. Ecclesiam enim Romana sine eis hoc facere poterat, utpote fidei magistra, et mater hoc poterat etiam ipsis Graecis non vocatis. Unde sanctus Thomas in quaestionibus de potentia. q. x. articulo quarto dicit, quod ad huiusmodi explanationem faciendam non est necessarium universale congregare concilium, quando id fieri prohibent bellorum dissidia, sicut in sexta synodo legitur quod Constantinus Augustus dicit, quod propter imminentia bella, universale Episcoporum Concilium congregare non potuit, sed tamen illi qui convenerunt quaedam dubia in fide exorta sequentes sententiam Agathonis Papae determinaverunt, scilicet, quod in Christo sunt duae voluntates, et duae actiones. Secundo non fuerunt vocati, quia hoc erat laboriosum propter distantiarum eorum, nec erant molestandi maxime cum quaestio parum haberet difficultatis. Tertio, quia periculosum erat; periculosum profecto fuisse, quod pro certo habendum erat ducere in dubium.

Item in azimo, sive fermentato pane triticeo corpus Christi veraciter confici, sacerdotesque in altero ipsum Domini corpus conficere debere unumquemque, scilicet iuxta suae Ecclesiae, sive Occidentalis, sive Orientalis consuetudinem.

Hic ponitur definitio secundi articuli controversiae, sive diversitatis, inter Latinos, et Graecos, quae in hoc consistere videbatur, quod Graeci in fermentato, Latini vero in azimo conficiunt. Quae diversitas inter eos non fuit ab ipso nascentis Ecclesiae exordio, cum Christus in azimo confecerit, ut manifeste tres Evangelistae, scilicet Matthaeus. xxvi. cap. Marcus. xiiii. et Lucas. xxii. testantur. Apostoli etiam in primitiva Ecclesia Christi magisterium imitantes in azimo etiam celebraverunt, ut observat sancta Romana Ecclesia mater omnium fidelium et magistra, quae a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, ut sanctus Lucius Papa, et martyr testatur. xxviii. q. i. ad recta. Sed postea non paruo tempore decurso, imminente enim ut ait Leo Papa et sanctus Thomas in. iiii. distin. xi. detestanda haeresi Hebionitarum qui dicebant simul cum Evangelio legalia observanda sancti patres ne his consentire viderentur, voluerunt ad tempus instinctu spiritus sancti ex fermentato confici sacramentum, qua haeresi tandem cessante Ecclesia Romana ad pristinum morem rediit, Graeci autem servare voluerunt morem a patribus institutum, ulterius addentes quidam eorum non posse confici nisi de fermentato; ad quod probandum inducebant testimonium Ioannis Evangelistae primo in cap. xiii. ubi dicit, ante diem festum Paschae sciens Iesus quia venit hora eius, et post sequitur, Et coena facta cum discipulis suis etc. Ex quo loco affirmabant quod coena, in qua institutum est Eucharistiae sacramentum, facta fuit ante diem Paschae, quae erat xiiii. Luna, quando Iudaei utebantur fermentato. Secundo ex illo eodem Ioanne cap. xviii. ubi dicitur, quod Iudaei ducentes Christum, non introierunt in Praetorium, ut non contaminarentur, et manducarent Pascha; ex quo loco arguebat id quod prius: et quia tres Evangelistae, ut dictum est, dicunt Christum instituisse hoc sacramentum prima die azimorum; quidam Graeci in tantam insaniam prorupisse dicuntur, ut dicerent tres Evangelistas falsum scripsisse, et a Ioanne fuisse correctos, sed utrumque horum falsum est. Primum quidem patet ex supranominatis tribus Evangelistis, qui omnes concorditer dicunt Christum in azimo confecisse. Praeterea hoc etiam ostenditur luce clarius ex eo quod sicut dicit beatus Ioannes Chrysostomus super Mathaeum, Dominus demonstravit, quod a principio circumcisionis suae, usque ad diem Paschae extremum, non erat contrarius divinae legi. Constat autem, quod in lege praecipiebatur Exod. xii. et Deuter. xvi. quod cum azimis agnus Paschalis comederetur; ergo incunctanter confitendum est quod ita fecerit Christus. Item secundum, videlicet, quod tres Evangelistae falsum dixerint, maxime erroneum est, et Christianorum aurium offensivum, nihil magis inimicum catholicae fidei nostrae, quam dicere, quod in scriptura canonica aliquid falsum contineatur. Qua enim ratione non credetur Evangelistis in hoc loco, nec in quocunque alio. Nam ut ait beatus Augustinus in Epistola ad Hieronymum, et habetur in cap. si ad Scripturas, dist. ix. si ad Scripturas sanctas admissa fuerint, vel officiosa mendacia, nihil in eis remanebit auctoritatis. Neque est verum, quod Ioannes Evangelista alios correxerit, qui in omnibus illis consonantissimus fuit; sed magis qui talia dixerunt ex ignorantia decepti fuerunt, per aequivocationem nominis Pascha. Unde notandum quod Pascha capitur quadrupliciter. Primo enim modo accipitur pro agno Paschali, secundum illud Lucae xxii. Venit dies azimorum in qua necesse erat occidi Pascha. Secundo pro die immolationis Marci. xiiii. Erat autem Pascha, et azima post biduum; ubi glo. dicit, Pascha solus dies dicitur, quo agnus occidebatur ad vesperum. xiiii. Luna primi Mensis. Tertio capitur Pascha pro primo die azimorum postquam vesperae praecedente fuerat immolatus agnus Paschalis, et hic erat dies festus, et celeberrimus de quo beatus Ioannes loquitur cum dicit in cap. xiiii. ante diem festum Paschae; festus enim dies Paschae dicitur hic solennitas Paschalis, quae erat. xv. die mensis primi. Et in vespere praecedenti immolabatur et comedebatur agnus, Luna scilicet. xiiii. cum azimis, et tunc dominus coenam fecit cum discipulis. Et hanc diem dicunt alii Evangelistae primam diem azimorum; Ioannes vero nominat ante diem festum Paschae. Differentia quidem est inter diem Paschae et diem festum Paschae. Quarto accipitur Pascha pro cibis paschalibus, id est, pro azimis panibus, quibus per omnes. vii. dies Iudaei utebantur; et hoc modo accipitur Pascha a Ioanne in c. xvii. quia videlicet ad horum ciborum paschalium comestionem requirebatur quod homo esset mundus, dicitur quod non introierunt, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha, id est, azimos panes; et ita patet quod beatus Ioannes concordat cum aliis Evangelistis dicentibus in azimo Christum celebrasse. Quibus omnibus plane consideratis, dante eo qui fidelium mentes unius efficit voluntatis, universali sacra synodo Oecumenica approbante, sanctissimus dominus noster diffinit, et declarat, quod tam in azimo, quam in fermentato pane, dum tamen sit triticeus veraciter conficitur corpus Christi, Decernens sacerdotes in altero, ipsum debere Christi corpus conficere, Ecclesiae tamen suae, sive Orientalis, sive Occidentalis observata consuetudine. PANE TRITICEO materia proprie sacramenti Eucharistiae, sine qua non perficitur sacramentum, ut in tertio Concilio Carthaginensi, et habetur in cap. in sacramento, de consec. dist. ii. Cuius causa est divina institutio; ipse enim Christus hoc pane confecit, cuius institutionis ratio multipliciter assignatur a sancto Thoma in quarto. Primo ex effectu, quia talis panis melius nutrimentum praestat corpori; unde competit ad signandum excellentiam gratiae, quae in hoc sacramento confertur. Secundo ex usu sacramenti, quia panis triticius est, qui communius in usum venit; alii autem panes non sunt nisi propter defectum tritici. Unde et panis simpliciter dictus intelligitur de tritico, sicut oleum de olivis, unde competit huic sacramento, cuius usus est in manducando. Tertio ex re contenta quae est Christus, qui se grano frumenti comparat Ioan. vii. dicens. Nisi granum frumenti cadens in terram etc. Ubi glo. ita dicit, Cum sint multa genera seminum Christus non se comparavit nisi frumento, unde mos Ecclesiae coepit, de hoc solo grano confici corpus Domini. Quarto ex convenientia veritatis cum figura. omnia enim genera panum oblatorum in lege, in quibus signatus fuit ille panis, erant de tritico ut colligitur Exod. xxix. VERA CITER. Lucas. xxii. Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur; ubi dicit Cyrillus glo. Non dubites an hoc verum sit, sed potius suscipe verba Salvatoris in fide, cum enim sit veritas non mentitur. Item ad idem est Augustinus, ut in cap. nos autem, de consec. dist. ii. Item extra de sum. trin. et fi. cath. § una; in hoc loco eliditur error dicentium corpus Christi non esse in sacramento secundum veritatem, sed solum secundum figuram, sive sicut in signo, cuius erroris primus inventor dicitur fuisse Berengarius, qui ut in c. Ego Berengarius, de consec. dist. ii. coactus est a Papa Nicolaus in synodo praefatum errorem revocare, et veritatem fidei confiteri. CONFICI, non quidem verbis Basilii, Chrisostomi, Augustini, aut cuiuscunque alterius sancti, sed verbis Salvatoris de consec. dist. ii. c. quia corpus, ubi dicit Eusebius Nicenus. Invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis sui, et sanguinis verbo suo secreta potestate convertit, ita dicens, Accipite et comedite, hoc est corpus meum. et Ambrosius lib. de Sacramentis; et habetur in cap. de panis, de consec. dist. ii. Ubi dicitur, Panis est in altari usitatus ante verba Sacramentorum, ubi accessit consecratio, de pane fit caro Christi. Quomodo autem potest qui panis est esse corpus Christi? Consecratio autem quibus verbis et cuius sermonibus est? Domini Iesu; nam per reliqua omnia quae hic dicuntur laus Deo refertur, oratione petitur pro populo, pro regibus, pro caeteris; ubi autem sacramentum conficitur, iam non suis sermonibus sacerdos utitur, sed sermonibus Christi; ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum. Quis sermo Christi hic? quo facta sunt omnia; iussit Dominus, et facta sunt coelum, et terra, et mare. Videas ergo quam operatorius sit sermo Christi? Si ergo tanta vis est in sermone domini Iesu, ut inciperet esse quod non erat, quanto magis operatorius est, ut sint quae erant, et in aliud commutentur? et sic quod erat panis ante consecrationem, iam corpus Christi est post consecrationem, quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex pane fit corpus Christi, et vinum cum aqua in calice missum fit sanguis consecratione verbi caelestis. Haec Ambrosius. SACERDOTES. Ad quos tantum pertinet sacramentum hoc corporis, et sanguinis Christi conficere, ut in cap. perlectis, dist. xxv. dicit Isiodorus, et extra de sum. trin. et fi. cath. cap. i. § una vero, ubi dicitur, quod sacramentum nemo conficere potest, nisi sacerdos qui rite fuerit ordinatus, videlicet, secundum formam Ecclesiae; quod est contra haeresim pauperum de Lugduno, dicentium quemlibet hominem, istud sacramentum posse conficere. DEBERE IUXTA SVAE ECCLESIAE CONSVETUDINEM UNUMQUEMQUE. debere non dicit necessitatem sacramenti, sed convenientiam et honestatem, ubi notandum quod circa materiam huius sacramenti duo possent considerari, ut ait sanctus Thomas in tertia parte, scilicet quid sit necessarium, et quid sit conveniens. Necessarium quidem est, ut sit panis triticeus, sicut dictum est, sine quo non perficitur sacramentum, non est autem de necessitate sacramenti quod sit azimus, vel fermentatus, quia in utroque confici potest a quocunque sacerdote, et in quacunque Ecclesia Orientali, sive Occidentali conficiatur; conveniens autem est, ut unusquisque servet ritum suae Ecclesiae in celebratione sacramenti. Super hoc autem sunt diversae ecclesiarum consuetudines. Dicit enim beatus Gregorius in Registro, Ecclesia offert azimos panes, propterea quod Deus sine ulla commixtione suscepit carnem, sed certae Ecclesiae offerunt fermentatum, pro eo quod verbum patris indutum est carne, sicut etiam fermentum miscetur farinae; unde sicut peccat sacerdos in Ecclesia Latinorum celebrans de pane fermentato, (unde extra de celeb. miss. cap. per litteras, punitur sacerdos, qui in pane fermentato, et scypho ligneo missarum solemnia celebraverit.) ita peccaret ait sanctus Thomas, Presbyter Graecus in Ecclesia Graecorum celebrans de azimo quasi pervertens suae Ecclesiae ritum. Maxime quando consensu Romani pontificis talis ritus sustinetur et continuatur, scit enim Romana Ecclesia ait Nicolaus Papa, Michaeli Imperatoris in cap. scit, dist. xii. quod nihil obsunt, saluti credentium diversae, pro loco et tempore consuetudines, si illis Canonica non obsistat auctoritas, pro qua eis obviare debeamus. Hinc Innocentius III. in cap. fin. extra de bap. et eius effectu, dicit se velle fovere ac honorare mores, et ritus Graecorum, in quantum cum Deo poterat sufferri; sicut in hoc loco sanctissimus dominus noster Eugenius fecit; inter has tamen duas consuetudines consuetudo Latinorum in pane azimo celebrandi rationabilior est. Primo quidem propter institutionem Christi, qui hoc sacramentum instituit primo die azimorum, sicut dictum est. Secundo, quia panis est propriae sacramentum corporis Christi quod sine corruptione conceptum est. Tertio, quia hoc magis competit sinceritati fidelium, quae requiritur ad usum huiusmodi sacramenti, secundum illud primae ad Corinth. v. Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur in azimis sinceritatis, et veritatis; et Gregorius Nazianzenus, de Pascha domini celebremus festum domini in azimo, non in fermento veteri malitiae et nequitiae, sed in azimis sinceritatis, et puritatis; habet tamen consuetudo Graecorum etiam aliquam rationem et significationem, quam tangit Gregorius eo, videlicet, quod verbum patris unitum est carni, et in detestationem Nazarenorum, qui legalia Evangelio miscebant.

Item si vere poenitentes in Dei charitate decesserint, antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis satisfecerint, et omissis; eorum animas poenis purgatoriis post mortem purgari, et ut a poenis huiusmodi releventur, prodesse eis fidelium vivorum suffragia, missarum scilicet sacrificia, orationes, et eleemosynas, et alia pietatis officia, quae a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt, secundum ecclesiae instituta; illorumque animas, qui post baptisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam, quae post contractam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exuta corporibus prout superius dictum est sunt purgatae in caelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum Trinum, et unum sicut est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius.

Hic ponitur declaratio sive diffinitio veritatis simul circa quatuor articulos sequentes respicientes animas separatas; et imprimis circa Articulum de Purgatorio, scilicet in quo inter Latinos, et Graecos erat diversitas; Latini enim Purgatorium post hanc vitam confitebantur, sicut et confitentur; in quo animae decedentium in charitate, poenitentia, sive satisfactione non completa de peccatis veniunt purgandae; Graeci vero nullum Purgatorium veraciter post hanc vitam ponebant, quia licet tales animas a corpore exutas assererent carcere, et tenebris detineri, et conscientiae confusione torqueri, nullis tamen poenis sensibilibus purgari. Super qua controversia diligenti discussione habita, tandem divino spiritu pacis, et unitatis auctore operante, consentientibus Graecis, et tota sancta synodo approbante, facta est huiusmodi Articuli in summa diffinitio, quod animae decedentium in charitate satisfactione digna de commissis, et omissis nondum completa, poenis purgatoriis post hanc vitam purgantur, quae diffinitio firmatur, Primo auctoritate sacrae scripturae, Secundo testimonio sanctorum patrum, quos universalis Ecclesia semper venerata est, et Tertio ratione. Auctoritate primo firmatur illa veteris testamenti. ii. Machab. Ubi dicitur, sancta et salubris est cogitatio pro defunctis, exorare, ut a peccatis solvantur; sed pro defunctis qui sunt in paradiso, non est orandum, quia illi nullo modo indigent, nec pro illis quae sunt in inferno, quia illi a peccatis absolui aut purgari non possunt. Sunt igitur aliqui post hanc vitam nondum a peccatis soluti qui solvi seu purgari possunt. Secundo patet ex illo quod in novo testamento Math. xii. Inquit Salvator, si quis dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei, nec in hoc saeculo, nec in futuram; in qua quidem sententia manifeste datur intelligi, quasdam culpas in futuro saeculo posse remitti sive relaxari. Unde Augustinus. ii. de Civitate Dei, Non enim veraciter diceretur, quod non eis remittatur nec in hoc saeculo, nec in futuro, nisi essent quibus et si non isto modo, tamen remittetur in futuro. Item Gregorius ut habetur in c. qualis dist. xxv. dicit sic, Qualis est quisque, cum egreditur, talis in iudicio repraesentatur, sed tamen de quibusdam culpis esse ante iudicium purgationis ignis credendus est, pro eo quod veritas dicit, Quia si quis in spiritum sanctum blasphemiam dixerit, nec in hoc saeculo remittetur ei, nec in futuro. In qua sententia datur intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam in futuro posse relaxari. Quod enim de uno negatur consequens intellectus patet, quia de quibusdam conceditur. Tertio etiam clarissima redditur nobis veritas praefatae diffinitio-nis ex illo beati Pauli Apostoli. i. ad Corin. iii. Uniuscuiusque opus, quale fuerit, ignis probabit; si cuius opus manserit, quod superaedificavit mercedem accipiet; si cuius opus arserit detrimentum patietur, ipse tamen salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Ex quibus manifeste datur intelligi post hanc vitam Purgatorium ignem esse, per quem aliqui purgandi, et salvandi veniant. Notissimum est autem hoc de damnatis non posse accipi, quorum nulla spes amplius redemptionis expectatur, Iob. xxxvi. Deus non salvat impios, contra errorem Origenis, qui omnes poenas purgatorias esse dicebat contra illud Matthaei xxv. Quod dominus talibus peccatoribus et daemonibus dicturus legitur, Ite maledicti in ignem aeternum. Praeterea neque potest intelligi de illis qui sine peccato aliquo ab ista vita decedunt, cum tales nihil purgandum portent; ergo restat hoc accipiendum de aliis purgandis in alia vita, qui tamen salvabuntur, unde Augustinus in Homeliis de Igne Purgatorio tractans praefatam auctoritatem Apostoli, et habetur dist. xxv. §. criminis, dicit sic; Multi sunt, qui lectionem istam male intelligentes falsa securitate se decipiunt, dum credunt, quod et si super fundamentum Christi crimina capitalia aedificant, peccata ipsa per ignem transitorium possint purgari, et ipsi postea ad vitam perfectam transire; intellectus iste fratres charissimi corrigendus est, quia ipsi se seducunt, qui sic sibi talia blandiuntur; illo enim transitorio igne, de quo dicit Apostolus, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, non capitalia, sed minuta peccata purgantur. Idem dicit Gregorius in cap. supra commemorato, qualis, ea. dist. Sunt praeterea testimonia multorum sanctorum patrum tam Graecorum, quam Latinorum, qui locum praefatum Apostoli de igne Purgatorio interpretantes praefatam diffinitionem confirmant. Ait enim beatus Gregorius Nicenus unus eorum, quos quinta synodus in his quae de fide catholica docuit reverenter suscepit, in Dialogo de Consolatione, et statu animarum post mortem; introducens loquentem sanctam Marinam sororem beati Basilii et suam, post ipsius Basilii mortem, sic dicens; Nec odii, aut vindictae studio dolores peccatoribus infert Deus, pro his qui male vivendo peccarunt; et infra, Quemadmodum, immixtam auro materiam, expurgantes per ignem, non solum quod adulterinum est igne liquefaciunt, sed purum quoque aurum, necessario una cum isto liquatur; permanetque quod purum est adulterino consumpto; ita et cum vitia Purgatorio igne consumuntur, necesse omnino est, ut illis coniuncta anima in igne sit, donec insita omnis adulterina materia, atque commixtio auferatur igne consumpta. Item idem Gregorius in libro, quem de his, qui dormierunt scripsit, sic inquit, donec igitur potestas manet in natura, ut evitetur malum, hoc adinvenit sapientia divina consilium, ut hominem sineret in his esse quae vellet, ut gustatis quae cupierat malis experiretur, quaenam quibus commutasset et sponte ad priorem beatitudinem ac desideranter accurreret, vitiosum esse; atque irrationabile, veluti grave pondus excutiens, sive in vita praesenti summa intentione ac philosophia expurgatus, sive post huius decessum vitae, per ignis purgatorii conflationem.

Item magnus sanctus Basilius in exequiis mortuorum vice defuncti Salvatorem sic alloquitur; imago sum tuae ineffabilis gloriae, quamquam in me stigmat[a], aut punctiones criminum feram, miserere figmenti tui domine, et pietate tua me purga, patriamque desideratam largitus, me iterum paradisi civem constitue. Item ad idem est sententia Dionysii cap. vii. Ecclesiasticae Hierarchiae. Item ad idem est Theodoretus Episcopus Cyrenensis, ut refert beatus Thomas, qui super illud Apostoli primi ad Corinth. tertio, si cuius opera etc. sicut inquit Apostolus quod salvabitur, sic tanquam per Purgatorium ignem purgantem, quicquid invenerit per in cautelam praeteritae vitae, ex pulvere saltem pedum terreni sensus, in quo igne tam diu manet, quam diu quicquam corpulentiae, et terreni affectus inhaesit purgatur. pro quo mater Ecclesia orat, et dona pacifica devote offert, et sic per haec mundus, et inde purus exiens, domini Sabaoth, purissimis oculis, immaculatus assistit. Testimonia pro eadem veritate sanctorum patrum Occidentalis Ecclesiae, Augustini, Ambrosii, Hieronymi, Leonis Papae, et Gregorii tacemus. Tum quia communia sunt; tum gratia breuitatis. Declaratur etiam praefata veritas consuetudine universalis Ecclesiae tam Latinae, quam Graecae, quae pro defunctis orat, et orare semper consuevit, cuius oratio profecto inutilis esset, si Purgatorium post mortem non ponatur; frustra enim oraret pro his qui iam sunt in gloria coelesti, quorum orationibus potius adiuvanda est; unde Augustinus, iniuria est pro martire orare in Ecclesia, cuius debemus orationibus commendari. Nec pro illis qui sunt in inferno, quia, ut ait idem Augustinus, qui sine fide operante per dilectionem, eiusque sacramentis, de corpore exierunt, frustra pietatis officia illis impenduntur. facit ad hoc ca. placuit. xxiii. q. v. Caeterum redditur clarissima praefata veritas ex ratione divinae iustitiae sic, contingit hominem mori in charitate, et culpa veniali, et poena debita; cum ergo talis damnari non possit propter charitatem, neque salvari, quam diu est in eo immunditia culpae, et reatus poenae, quorum neutrum compatitur beatitudo, cum tam culpa, quam poena sit miseria foelicitati opposita; ergo necessario post hanc vitam dandus est locus aliquis, in quo talis purgetur, per aliquam poenam sesibilem, sine qua culpa actualis non purgatur; Non potest autem dici, quod talis locus sit paradisus, aut inferius, ut manifestum est, et confirmatur sic; contingit aliquos non perfecisse ante mortem poenitentiam debitam pro peccatis, de quibus poenituerunt, neque est divinae iustitiae conveniens, quod poenam illam ulterius non solvant, si enim melioris conditionis essent, qui cito morte praeoccupantur, quam qui dignam poenitentiam pro peccatis in hac vita perficiunt. Praeterea melioris conditionis essent negligentes, poenitere quam soliciti, et ita de malitia sua poenitere negligentes commodum reportarent quod est absurdum; patiuntur igitur post mortem huiusmodi poenam; Non autem in inferno (ut dictum est) in quo homines pro peccatis mortalibus puniuntur, haec est conveniens ut pro ex solutione huius poenae usque ad diem iudicii eis gloria debita differatur; oportet igitur ponere post hanc vitam Purgatorium, in quo ante diem iudicii tales homines decedentes, poenis temporalibus Purgatoriis possent absolui. Item idem ostenditur ex ratione divinae sapientiae, quae attingens a fine usque ad finem nihil inordinatum relinquit, Sap. vii. Relinqueretur autem inordinatum peccatum, quod in hac vita punitum non est, si post hanc vitam locus purgationis, et punitionis non daretur. Ultimo idem declaratur ratione sumpta ex conditione gloriae coelestis; ad illam enim coelestem gloriam, nullus pervenire potest cum macula: dicitur enim Sap. vii. Nihil inquinatum incurrit in illam, et Isa. xxxv. Non transibit per eam pollutus. Polluitur anima per peccatum, inquantum rebus inferioribus inordinate coniungitur; a qua quidem pollutione in hac vita purificatur, per poenitentiam et alia sacramenta, verum quandoque contingit, quod purificatio talis in hac vita, non totaliter perficitur, sed remanet adhuc debitor poenae vel propter negligentiam aliquam, aut occupationem, aut quia debitor poenae morte praevenitur, neque tamen propter hoc meretur totaliter excludi a praemio, quia haec absque peccato mortali contingere possunt; per quod solum tollitur charitas; oportet igitur quod post hanc vitam purgentur antequam in coelestem gloriam introducantur: et idem est de decedentibus, cum sola macula peccati venialis. Non potest autem dici quod talia remaneant purganda per igne conflagrationis mundi, qui faciem praecedet iudicii, et quod patiatur usque ad diem iudicii dilationem gloriae; quia cum carentia visionis divinae, et separatio a Deo, ut dicit Chrisostomus, maior sit poena in existentibus in inferno, quam ignis supplicium, non est probabile, quod tam levibus peccatis tantam poenam tales animae communi lege patiantur; et tantum pro veritate huius articuli dictum sit. VERE, idest non irrisorie, quia sicut vera poenitentia veniam meretur, ita simulata a Deum irritat, de poen. dist. iii. §. fine et Sap. primo dicitur, spiritus sapientiae fugit fictum, irrisor enim est et non poenitens dicit Isidorus lib. secundo de Summo bono, de poen. dist. iii. §. fine, qui adhuc agit, propter quod poenitet, vera autem poenitentia, ut ibidem dicitur, iuxta beatum Ambrosium, est praeterita plangere, et plangenda iterum non committere; verae poenitentiae indulgentia non negatur falsae autem nunquam indulgentia praemittitur. IN DEI CHARITATE DECESSERUNT, sine qua non fit remissio peccatorum, quia universa delicta operit charitas, Proverb. x. et prima. q. i. multae. ANTEQUAM DIGNIS POENITENTIAE FRUCTIBUS. Math. iii. Facile ergo fructum dignum poenitentiae, quod tunc fit, ut vult glo. et Augustinus in Sermone de Monte, quando secundum quantitatem, et qualitatem culpae est qualitas, et quantitas poenae, quo modo satisfactio debet imponi. xii. q. i. Fraternitas, et de poen. dist. v. falsas. Consideret peccator, inquit Augustinus, lib. de poen. qualitatem criminis in loco, in tempore, in perseverantia, in varietate personae, quali hoc fecerit tentatione, et similia. Isti enim sunt digni fructus poenitentiae animam captivam elaqueantes, et in libertate servantes, de poen. dist. v. §. i. DE COMMISSIS SATISFECERINT, in quo illiditur error dicentium, quod cum dimittitur culpa dimittatur etiam poena tota: hinc enim, ut ait beatus Augustinus, beatus Ioannes Baptista, et Salvator exordium suae praedicationis a poenitentia sumpserunt dicentes, Poenitentiam agite, appropinquabit regnum coelorum; ostendentes neminem ad regna coelorum posse pertingere, nisi primo per poenitentiam Deo curaverint satisfacere, de poen. dist. i. §. ex his. ET OMISSIS, non solum de commissis satisfaciendum est, sed etiam de omissis, quia scienti bonum et non facienti peccatum est illi, Iac. quarto. Omissio autem (ut dicit sanctus Thomas in secunda secundae) importat praetermissionem boni, non cuiuscumque, sed boni debiti; bonum autem sub ratione debiti pertinet ad iustitiam; ad legalem quidem, si debitum accipiatur in ordine ad legem divinam, vel humanam, ad specialem autem iustitiam, secundum quod debitum accipiatur in ordine ad proximum; unde eo modo quo iustitia est specialis virtus et omissio est speciale peccatum distinctum a peccatis, quae opponuntur aliis virtutibus. Eo vero modo quo facere bonum, cui opponitur omissio est quaedam specialis pars iustitiae distincta a declinatione mali, cui opponitur transgressio, etiam omissio a transgressione distinguitur. POENIS plures dicit, quia varii gradus sunt poenarum in Purgatorio, in acerbitate, et in duratione; disponere hoc divina iustitia, quae in omnibus decentissima reddit stipendia debitorum; in illo enim Purgatorio igne, inquit Augustinus in Enchiridion, alii tardius, alii citius purgantur, secundum quod ista pereuntia magis vel minus amaverunt. Unde non frustra distinxit Apostolus illa tria, lignum, festucam, stipulam, cum de igne Purgatorio loqueretur prima ad Corinth. iii. quia, ut dicit Cyrillus ibi in glo. Natura peccati similis est materiae, quae cito consumitur igni, quam aedificari Apostolus a peccatoribus dicit, quem super fundamentum Christi aedificant lignum, festucam, stipulam. PURGATORIIS, licet enim poenae purgatoriae sint afflictivae, et in tantum, ut dicit Augustinus, quod ignis Purgatorius excellat omnem poenam, quam unquam passus est aliquis in hac vita, de poen. dist. ult. §. ult. nihilominus quia principaliter non ordinantur ad affligendum, sicut poenae inferni, sed principaliter ad purgandum reliquias peccati, ideo dicuntur purgatoriae; et quia ignis habet maxime vim purgativam, ideo maxime sola poena ignis Purgatorio tribuitur: prima ad Corinth. iii. dicit Apostolus, Uniuscuiusque opus quale fuerit ignis probabit, et Augustinus: prius purgandus est igne purgationis, qui in aliud saeculum fructum distulit conversionis, de poen. dist. ult. circa finem; iste autem ignis Purgatorii corporalis, et materialis est, cum idem sit ut dicit beatus Gregorius, Quidam natos in inferno cruciat, et iustos in Purgatorio purgat; ignem autem gehennae corporeum esse, dicit beatus Gregorius quarto Dialogorum; non ambigo, quod autem ignis Purgatorii corporeus sit, praeter auctoritates sanctorum, id etiam ratio confirmat, quia poena debet respondere culpae; dicitur enim Isa. xxvii. in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabit eam; sed anima per

Consideret peccator... qualitatem criminis. De commissis satisfecerint. Et omissis. Poenis. Natura peccati similis est materiae. Purgatoriis. Prius purgandus est igne purgationis. Quidam malos in inferno cruciat. Ignis Purgatorii corporeus. culpam, corporis per pravam concupiscentiam se subiicit, ergo iustum est, ut in poena rei corporeae, sive sensibilis subiiciatur per passionem; sed videtur in contrarium Damascenus, qui in quarto sententiarum suarum, in fine dicit, Tradetur diabolus, et daemones eius, et homo eius, scilicet Antichristus, et impii, et peccatores in ignem aeternum non materialem, qualis est hic apud nos, sed qualem utique novit Deus; sed omne corporeum est materiale, ergo videtur, quod ignis inferni, et per consequens Purgatorii non sit corporeus. Respondetur secundum Thomam, quod Damascenus non negat simpliciter illum ignem materialem esse, sed non est materialis talis qualis apud nos est, eo quod quibusdam proprietatibus ab hoc igne distinguitur, unde Gregorius. xv. libro Moralium exponens illud Iob. xx. Devoravit eum ignis, qui non succenditur, de horum ignium proprietatum differentia dicit, quod ignis iste, ut esse valeat, corporeis indiget fomentis, nec valet nisi succensus, et refectus subsistere; at contra gehennae ignis nec studio humano succenditur, nec lignis nutritur, sed creatus semel durat inextinguibilis, et succensione non indiget, et ardore non caret. Utrum autem praeter poenam ignis animae in Purgatorio existentes patiantur aliam poenam sensibilem, sicut damnati, de quibus dicitur Iob xxiiii. Transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium; videtur dicendum, quod quemadmodum de loco Purgatorii dupliciter loqui contingit; uno modo secundum communem legem, et isto modo locus Purgatorii dicitur esse locus inferior coniunctus inferno; alio modo secundum dispensationem specialem, et sic locus Purgatorii non est aliquis certus, et determinatus locus, unde in diversis locis aliqui puniti leguntur, secundum quod expedit, vel uiuis ad aedificationem, vel ipsis mortuis ad suffragiorum petitionem, ut refert Gregor. quarto Dialogorum; ita possumus loqui de poena sensibili Purgatorii dupliciter, videlicet secundum legem communem, et sic dicendum videtur, quod illa sit sola poena ignis; secundum quod sanctus Thomas dicit in secundo, dist. xxi. et dist. ult. Secundo modo possumus loqui de poena Purgatorii, videlicet secundum specialem dispensationem, sic dicitur, quod quandoque purgantur lege speciali alia poena sensibili, quam poena ignis, sicut poena frigoris, vel alia poena iuxta dispositionem divinae voluntatis, sicut legitur de quodam in legenda omnium sanctorum, qui in glacie cruciari inventus est, pro quo cum beatus Theobaldus xxx. Missas solveret, a poena illa legitur liberatus, quare utrumque modum complectens praesens diffinitio dicit purgatorias poenas, et non purgatoria poenam. POST MORTEM PURGARI IMMEDIATE, contra errorem dicentium, quod purgatio talium animarum differebatur usque ad corporum resumptionem in die iudicii, habentes pro fundamento animas separatas a corporibus non posse pati ab igne corporeo, sive subdi poenis sensibilibus quibuscunque, quorum fundamentum falsum, et erroneum esse ostendit apertissime, primo illud Math. xxv. Ite maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius; cum eadem ratio sit de animabus separatis, et demonibus. Unde Gregorius quarto Dialogorum, cum reprobis veritas dictura sit, Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius; si igitur diabolus eiusque angeli, cum sint incorporei corporeo sint igne cruciandi: quid mirum si animae antequam recipiunt corpora, possint corporeas sentire tormenta. Secundo est illud Lucae xvi. Ubi anima divitis Epulonis clamans dicit, Pater Abraham miserere mei; et sequitur, quia crucior in hac flamma, quae non videtur posse intelligi

In contrarium... ignem aeternum non materialem. Respondetur secundum Thomam. De horum ignium proprietatum differentia. De loco Purgatorii dupliciter loqui contingit. Secundum quod sanctus Thomas dicit. Unde Gregorius quarto Dialogorum. nisi sensibilis, quia omnis spiritualis substantia, vel est Deus, vel angelus, vel anima, quorum nullum esse potest illa flamma crucians; nec debet cuiquam in dubium esse, quod ignis corporeus virtute ipsius principis omnium naturarum, videlicet, ipsius Dei, apud quem non est impossibile omne verbum Luca primo, agere possit in spiritum a corpore separatum: ignis autem corporeus sive in Purgatorio sive in inferno secundum quod est res quaedam corporea, non habet quod in spiritum agere possit, sed in quantum est instrumentum divinae iustitiae, exigit autem ordo iustitiae, ut anima, quae peccando se rebus corporalibus subdidit, eis etiam in poena subdatur, sicut de sacramentis, quod non secundum quod res corporeae sunt, sed secundum quod instrumenta sunt divinae misericordiae agunt in animam peccatorum maculas abluendo, dicit enim beatus Augustinus super Ioan. de aqua baptismi, quae est ista vis aquae ut corpus tangat, et cor abluat. ET UTA POENIS, hic ponitur declaratio, et diffinitio circa articulum quartum, de utilitate suffragiorum Ecclesiae, in quo inter Graecos, et Latinos, etiam erat diversitas, Graeci enim post hanc vitam Purgatorium negantes eo modo quo supradictum est, ex consequenti negabant suffragia Ecclesiae defunctis fidelibus prodesse, super qua diversitate facta diligentissima indagatione, et inquisitione veritatis, et tandem operante, eo qui pacis et unitatis est auctor, omnibus consentientibus, et sacra Oecumenica synodo approbante, facta est talis diffinitio, in summa. Ad relevationem dictarum poenarum, possent prodesse, animabus existentibus in Purgatorio suffragia, et quaecunque alia pietatis opera fidelium vivorum. Patet veritas huius diffinitionis, ex secundo Machab. xii. Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur. Item secundo, auctoritate universalis Ecclesiae, quae pro defunctis exorare consuevit; de qua beatus Augustinus in libro de Sepultura, ad Paulinum ita loquitur. In Machabaeorum libris ita legimus, ablatum pro mortuis sacrificium, sed et si nunquam in scripturis veteribus omnino legeretur non parva est universae Ecclesiae, quae in hac consuetudine claret auctoritas, ubi in precibus sacerdotis, quae domino Deo ad eius altare funduntur, locum suum habet commendatio mortuorum. Item tertio huius veritatis testis est beatus Dionysius. vii. Ecclesiae hierarch. ubi de oratione loquens, quam hierarcha super eo, qui dormit facit, ita dicit: Precatur quidem Thearchicam bonitatem, ut dimittatur ei, qui dormit omnia, quae per humanam fragilitatem peccavit, et constituat eum in lumine, et regione viventium, in finibus Abrahae, Isaac, et Iacob, ubi aufugit dolor, tristitia, et gemitus. Item ad idem est Epiphanius contra Arrianum blasphemantem, et dicentem inter caetera non prodesse defunctis viventium preces; nempe quod defunctorum recitamus nomina quidnam propensius fieri debuit? quid eo oportunius et mirabilius? quam si credamus qui hic sumus, eos qui defuncti sunt vivere, nec eorum interiisse substantiam, sed eos esse et apud Deum vivere? Quippe docet honestissima praedicatio, et dictat, spem esse his, qui pro fratribus orat, quasi in peregrinatione constitutis; prodest autem, quae pro eis fit oratio, licet non omnes culpas abscindat. Saepe enim dum sumus in mundo sponte, invitique peccamus, ut exprimatur perfectio maior; namque et iustorum memoriam facimus, et pro peccatoribus oramus; pro peccatoribus quidem divinam misericordiam imploramus, et infra dicit sic: verum rursus ad huius rei consequentiam redeamus, dicamusque hoc Ecclesiam necessario facere, cum id a patribus

Dicit enim beatus Augustinus super Ioan. Auctoritate universalis Ecclesiae. Item tertio huius veritatis testis. Item ad idem est Epiphanius. De utilitate suffragiorum Ecclesiae. bus acceperit traditum; item ad idem est Gregorius Nicenus in Sermone de defunctis; item Ioan. Damascenus in quodam Sermone de suffragiis. Testimonia autem sanctorum patrum Occidentalis Ecclesiae pertransco, quia illa quasi innumerabilia sunt, et notissima; de quibus in iiii. sententiarum dist. xlv. et in corpore decreti maxime. xiii. q. ii. Praeterea veritas huius diffinitionis ratione ostenditur convenientissima, quia plus apud Deum valere credendus est amor charitatis inter fideles, quam valeat amor civilis inter concives; sed amor civilis inter homines valet tantum, quod unus ex amore potest alium apud iudicem liberare a debito poenae, vel rogando, vel satisfaciendo; ergo amor charitatis inter fideles tantum valet, quod unus apud Deum potest alium liberare, vel in toto, vel in parte a debito poenae, et hoc rogando, vel satisfaciendo. PRODESSE EIS, scilicet, in charitate decedentibus, quia ut dicit Augustinus, qui sine fide operante per dilectionem eiusque sacramentis de corpore exeunt, frustra illi a suis huiusmodi officia impenduntur. MISSARUM, scilicet, SACRIFICIA, ORATIONES ET ELEEMOSINAS, tria haec genera suffragiorum quibus animae defunctorum pietate suorum viventium relevari creduntur ponit Augustinus libro de Agenda cura pro mortuis, ut in cap. non existimemus. xiii. q. ii. Quibus beatus Gregorius addit quartum, videlicet ieiunium; ait enim ut in cap. animae ea causa, et quaestione, quod animae defunctorum quatuor modis solvuntur, aut oblationibus sacerdotum, aut precibus sanctorum, aut clarorum eleemosinis, aut ieiuniis cognatorum; inter ista autem praecipuum suffragium est sacrificium altaris; nihil enim in sacrificiis maius esse potest, quam corpus et sanguis Christi; nec oblatio ulla hac potior esse potest, sed haec omnes praecellit, ut in cap. nihil, de consecr. dist. ii. ET ALIA PIETATIS OFFICIA. Non solum illa quatuor, quae tanquam mortuorum magis praecipua praesidia numerata sunt, defunctis prosunt, sed etiam quaecunque alia bona, quae ex charitate a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt illis prodesse credenda sunt, inquit sanctus Thomas in quarto, dist. xlv. secundum illud quod in symbolo profitemur sanctorum communionem, quam facit ipsa charitas de conse. distin quarta in ca. ecce charitas, et Propheta inquit, Particeps ego sum omnium timentium te: ubi glo. ait, membrum enim particeps est totius corporis. ILLORUM QUE ANIMAS, hic ponitur declaratio, et diffinitio veritatis quinti articuli controversiae Graecorum et Latinorum circa statum animarum sanctorum ante diem iudicii; Graeci enim dicebant animas iustorum ante diem iudicii, finalem et propriam non recipere mercedem, sed interim esse in convenientibus quibusdam locis expectantes finalem retributionem in die iudicii recipiendam: Latini vero dicebant, sicut et dicunt, iustorum animas, quae ab isto saeculo decedentes nihil purgandum secum detulerunt, sive quae ab his quae purganda secum detulerunt in Purgatorio purgatae fuerunt, mox in coelum recipi, mercedem finalem, et propriam a Deo recipientes. Super quo articulo sufficienti examinatione habita veritatis, operante eo, qui facit unanimes habitare in domo, unanimi consensu Graecorum, et Latinorum universa hac sacra Oecumenica synodo approbante, diffinitum est, quod animae sanctorum ante diem iudicii in coelum recipiantur; unde animae iustorum, qui ab isto saeculo, sine aliqua culpa, et reatu poenae decedunt, cuiusmodi sunt qui post susceptum baptisma nullam omnino maculam incurrerunt, et qui post contractam peccati maculam de suis peccatis plenam satisfactionem

Item ad idem est Gregorius Nicenus. Item Ioan. Damascenus. Qui sine fide operante per dilectionem. Tria haec genera suffragiorum. Quibus beatus Gregorius addit quartum. Et alia pietatis officia. Status animarum sanctorum ante diem iudicii. in hoc saeculo impleverunt, et quorum animae in Purgatorio modo supra commemorato de contentis peccatorum maculis sunt purgatae, mox in coelum recipiuntur, a Domino percipientes sualem beatitudinis mercedem. Diffinitio veritatis huius articulis clarissime ostenditur, quoad eius singulas partes, et primo quidem quoad illam partem, quoad ante diem iudicii sanctorum animae recipiuntur in coelum, ostenditur manifestissime ex omnibus illis sacrae scripturae locis, ubi de Ascensione Domini in coelum sermo est, sicut ex illo patet Psal. lxvii. Ascendisti in altum, et cepisti captivitatem. Item ex illo Micheae ii. Ascendet iter pandens ante eos, et transivit Rex coram ipsis, et Dominus in capite eorum. Item ex illo Apostoli ad Ephes. quarto, Ascendens Christus in altum captivam duxit captivitatem. Quibus in locis non modo habetur, quod Christus in coelum ascendit, sed etiam quod turbam sanctorum, quae prius sub daemonum potestate in Limbo iacuerat captiva, secum in coelum transduxit; unde Apostolus ad Coloss. ii. Postquam descripserat qualiter Christus per mortem suam daemonum principatus, et potestates spoliaverat patres de Limbo extrahendo, subiunxit, transduxit confidenter, scilicet suos inquit glo. ad coelum, unde etiam Ecclesia cantat de martyribus, Gaudent in coelis animae sanctorum, qui Christi vestigia sequuti sunt. Secundo veritas praefatae diffinitionis, quoad partem illam in qua dicitur, quod animae iustorum, de quibus in diffinitione fit sermo, ab Ascensione scilicet Christi in qua in possessionem regni coelestis Christus nos introduxit, mox cum absolvuntur a corporibus, recipiantur in coelum; ostenditur etiam clarissima. Primo ex illo Apostoli secunda ad Corinth. v. Scimus si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, sed aeternam in coelis. Per quod manifeste datur intelligi quod dissoluto corpore anima iusti ad aeternam et coelestem mansionem mox perducitur; si quis autem contradicere velit, dicens Apostolum non dixisse, quod statim dissoluto corpore domum aeternam habeamus in celis in re, sed solum spe, tandem habituri in re, manifeste hoc esse contra intentionem Apostoli arguit sanctus Thomas, quia etiam dum hic vivimus, habituri sumus coelestem mansionem secundum praedestinationem divinam, et iam eam habemus in spe secundum illud Rom. viii. Spe enim salvi facti sumus frustra, ergo addidit si terrena domus nostra huius habitationis dissolvatur, suffecisset enim dicere scimus, quoniam aedificationem ex Deo habemus aeternam in coelis. Item secundo apparet eadem veritas ex illo eiusdem Apostoli ad Philip. primo, Dicentis Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo; Christus autem in coelis est sperabat, ergo Apostolus statim post corporis dissolutionem se pervenire in coelum; unde Gregorius in quarto Dialogorum proponens, et solvens hanc quaestionem, an ante resurrectionem corporum in coelis recipiantur animae iustorum, ita dicit: Luce clarius constat, quia perfectorum iustorum animae, mox ut carnis lustra exeunt, in coelestibus sedibus recipiuntur. Quod et ipsa per se veritas testatur dicens, ubicunque fuerit corpus congregabuntur et aquilae, quia ubi ipse Redemptor noster est, illuc proculdubio colliguntur et animae iustorum, et Paulus dissolvi desiderat, et esse cum Christo; qui ergo Christum in coelo esse non dubitet, nec Pauli animam in coelo esse negat. Tertio veritas praefatae diffinitionis, quoad eius tertiam particulam, videlicet, quod tales animae iustorum mox, cum a corporibus solvuntur, recipiunt a Deo finalem mercedem beatitudinis, etiam clarissima osten-

Si quis autem contradicere velit... Animae iustorum mox ut carnis lustra exeunt. detur auctoritate sacrae scripturae, et primo ex illo Isa. x. ubi Propheta de primo adventu Salvatoris loquens ait, Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et sequitur, Et merces eius coram eo, glo. interlinealis retributio omnium quod ea ratione dictum esse Doctores affirmant, quia in adventu eius aperta nobis per ipsius Passionem ianua regni coelestis, sancti ab hac vita decedentes mox retributionem pro mercedis assequuntur, secundo ex illo Luc. xxiii. quod Dominus ait latroni, Hodie mecum eris in paradiso, ubi paradisus secundum mentem Christi, non est accipiendus paradisus terrestris aut coelestis locus beatorum, sed ipsa fruitio divinitatis, ut dicit sanctus Thomas in tertio sententiarum, dist. xxii. quam mox ipsa die latro iuxta Christi pollicitationem adeptus est, de quo Chrisostomus in prima Homelia de cruce et de latrone ita loquitur: Unde tanta beatitudo latroni; quid egit, tale ut post crucem mereatur? Vidisti latronem et latronem uterque pendet in cruce, uterque furacis vitae similis utrique conversatio, sed non in utroque mens una; nec in uno sensu uterque perdurat, nec in eis similis iudicatur eventus, sed unus beatitudinem coeli hereditario promeruit, alter ad gehennam mittebatur ad poenam. Sint etiam pro veritate huius articuli rationes irrefragabiles plurimae et maxime sanctus Thomas contra Gentiles in cap. xci. In vita ista est status merendi vel demerendi; unde comparatur militiae et diebus mercenarii; unde Iob. vii. dicitur, militia est vita hominis super terram, et sicut mercenarii dies eius, sed post statum militiae et laborem mercenarii statim debetur praemium vel poena bene vel male certantibus; unde etiam Levitic. xix. dicitur, non morabitur opus mercenarii apud te usque mane. Dominus etiam dicit, Iohelis ultimo, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum; statim ergo post mortem animae vel praemium consequuntur, vel poenam. Item sic, eadem Dei providentia creaturis rationabilibus praemia debentur, et poenae, qua rebus naturalibus perfectiones eis debitae adhibentur. Sic est autem in rebus naturalibus, quod unumquodque statim recipit perfectionem cuius est capax, nisi sit impedimentum ex parte agentis, vel recipientis; cum igitur animae statim postquam fuerint a corpore separatae sint capaces gloriae, et poenae statim utrunque recipient. Quod autem nulla ratione fundari possit quod praemium bonorum, vel malorum poena differatur usque ad resumptionem corporum sic ostenditur; secundum ordinem culpae, et meriti convenienter est ordo in poena vel praemio, quod secundum ordinem causarum est ordo in effectibus; sed meritum, et culpa non conveniunt corpori nisi per animam: nihil enim habet rationem meriti vel demeriti nisi inquantum est voluntarium. In voluntate enim, ait Hierony. ad Rufinum causa est vitiorum atque virtutum, in cap. nasci, dist. lvi. ergo tam praemium, quam poena convenienter ab anima derivantur ad corpus; non autem animae convenit propter corpus; nulla ergo ratio est quare in punitione, vel praemiatione animarum expectetur resurrectio corporum, quando magis conveniens videtur ut animae, in quibus per prius fuit culpa, vel meritum, prius etiam praemientur vel puniantur; non potest autem dici quod anima separata capax non sit beatitudinis, quia ultima animae rationabilis beatitudo, ut in sequenti articulo habebitur, consistit in visione divinae essentiae. Manifestum est autem quod ad videndum divinam essentiam anima non eget corpore, quia anima non eget corpore nisi propter phantasmata, in quibus veritatem intelligibilem contuetur, sed clarissimum est quod divina essentia per phantasmata videri non potest.

De latrone... unus beatitudinem coeli hereditatio promeruit. In vita ista est status merendi vel demerendi. In voluntate... causa est virtutum atque vitiorum. cum enim divina essentia sit quid in circunscriptum et infinitum, continens in se supereminenter quicquid potest intelligi ab intellectu creato, nulla species creata, aut similitudine repraesentari potest, et ideo dicit August. quod Dominus omnem formam intellectus nostri subterfugit, ergo anima a corpore separata capax est ultimae beatitudinis. POST BAPTISMA SUSCEPTUM, per quod non solum originalium, sed etiam voluntariorum fit remissio peccatorum, ait Augustinus de baptismo parvulorum in cap. regenerare, de consecr. dist. quarta, et hoc est quod Dominus per Ezech. prophetam ait. xv. cap. Effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. NULLAM OMNINO PECCATI MACULAM INCURRERUNT, talibus profecto immediate patet aditus regni coelorum, unde super illud Luc. iii. Apertum est coelum dicit venerabilis Beda virtus hic baptismatis ostenditur de quo quisque cum egreditur e regni coelestis ianua aperitur, et Ambrosius libro de sacramentis ut in cap. per aquam de consecr. dist. x. ait, per aquam baptismi est transitus de terrenis ad coelestia. SUNT PURGATAE, duplex purgatio animarum a peccatis hic distinguitur, quaedam fit in corporibus, et ista per poenitentiam fit, et baptismum, ut dicit Ioan. Chrisost. et habetur in cap. non potest de consecr. dist. iii. Item fit per alia sacramenta ut in cap. sciscitantibus, dist. ii. Item fit per virtutis, et pietatis opera, ut Greg. in cap. si quaelibet. xxii. q. ii. et Proverb. xv. dicitur per fidem, et misericordiam purgantur peccata. Item fit per tolerantiam adversitatum, et tribulationum Malach. iii. sedebit quasi ignis conflans et purgabit filios Levi, et inducitur in cap. purgabit, dist. 50. alia distinguitur purgatio animarum post separationem a corporibus per ignem Purgatorii, de qua supra habitum est. IN COELUM MOX RECIPI. Contra hoc videtur esse id illud Math. xxv. ubi legitur Christus dicturus iustis, Venite benedicti patris mei possidete vobis regnum paratum a constitutione mundi, et malis dicturus est, ite maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius; ergo videtur quod ante diem iudicii neque iusti in coelum, nec in infernum damnati mox recipiantur. Ait enim per verbum de futuro ibunt, hi in supplicium aeternum, iusti vero in vitam aeternam. Ad hoc respondetur, et ad omnes similes auctoritates, quae dicere videntur quod in finali iudicio boni recepturi sunt mercedem, sive coronam gloriae, mali vero damnationis tormentum, quod huiusmodi auctoritates non sint sic intelligendae, quod ante diem iudicii neque iusti in coelum euolent neque gloriam beatitudinis assequantur; nec etiam sint ita accipiendae, quod malorum animae ante diem iudicii nec in infernum descendant, nec damnationis patiantur supplicia, cum ut ex superioribus patet, et sacra scriptura, et sanctorum patrum testimonia, ac ratio ipsa manifeste testentur oppositum; sed sacra scriptura ita per verba futuri temporis tam de praemiatione bonorum, quam de damnatione malorum duplici ex causa loquitur; primo quidem ratione generalis retributionis omnium, quae in die universalis iudicii nota omnibus simul fiet, per universalem separationem, tunc fiendam bonorum a malis; licet enim primo cuilibet homini ante iudicium certa sit notitia de damnatione sua, vel praemio, non tamen omnibus omnium damnatio, vel praemium innotescit, sed hoc erit in universali iudicio. Secundo ratione integrae et consummatae beatitudinis, quam tunc recipient iusti, et consummatae damnationis quam tunc recepturi sunt mali; Resumptis enim corporibus tam beatitudo in sanctis, quam sup-

Post baptismum susceptum. Nullam omnino peccati maculam incurrerunt. Talibus profecto immediate patet aditus regni coelorum. Duplex purgatio animarum a peccatis. Item fit per tolerantiam adversitatum. plicium damnationis in malis extendetur ad corpora, et quia in resumptione corporum, quae fiet in die iudicii, datur homini hoc modo integra, et consummata, aut praemiatione laetari, aut damnatione torqueri, ideo ipsi ultimo diei generalis iudicii tam retributio bonorum, quam malorum attribuitur: et ista est ratio beati Gregorii, qui in quarto Dialogorum hanc dubitationem proponit, et solvit. Si inquit nunc in coelo sunt animae sanctorum quid est quod in die iudicii pro iustitiae suae distributione recipiant? Respondet, hoc eis nimirum crescit in iudicio, quod nunc animarum sola, postmodum etiam corporum beatitudine perfruentur, ut in ipsis quoque carne gaudeant, in qua dolores pro domino, cruciatusque pertulerunt. Pro hac quippe geminata eorum gloria scriptum est, in terra sua duplicia possidebunt. Hinc etiam ante resurrectionis diem de sanctorum animabus scriptum est, datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum suorum, qui itaque nunc singulas acceperunt, binas in iudicio stolas habituri sunt, quia modo animarum tantummodo, tunc autem animarum simul et corporum gloria laetabuntur. ET INTVERI CLARE IPSUM DEUM TRINUM ET UNUM SICUTI EST. Hic sequitur declaratio, seu diffinitio sexti articuli controversiae Graecorum, et Latinorum circa visionem, quam sanctorum animae a corporibus absolutae habent de Deo diem iudicii, Graeci autem negantes animas iustorum a corporibus absolutas ante diem iudicii finalem suam consequi beatitudinem, per consequens dicebant illas ante diem iudicii non videre clare ipsum Deum, in cuius clara visione et aperta aeterna vita consistit. Ioan. xvii. Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Latini vero e contra sicut affirmabant illorum iustorum animas in absolutione sua a corporibus mox in coelum recipi, ita illis dari visione perfrui divinitatis; super qua controversia matura, et diligenti habita discussione, tandem operante Deo, concordi omnium tam Graecorum, quam Latinorum voluntate, et assensu facta est talis diffinitio in summa duas complectens partes. Primo, quod animae iustorum, de quibus in praesenti articulo habitum est, statim cum a corporibus absolvuntur vident clare, et sicuti est, Deum verum trinum, et unum. Secundo, quod quidam perfectius aliis vident pro suorum meritorum diversitate. Cuius diffinitionis veritas clarissima ostenditur; primo ex proxime dictis in praecedenti articulo. Cum enim ex ibidem inductis manifestum sit animas iustorum immediate cum absolvuntur a corporibus praemium, sive mercedem consequi beatitudinis, et ipsa beatitudo consistat in clara et aperta Dei visione secundum illud Ioan. xiiii. Qui diligit me diligetur a patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum, ubi glo. Augustini dicit, haec visio erit merces fidei, clarissimum est animas iustorum post separationem a corporibus videre Deum clara et aperta visione. INTVERI CLARE, idest non per speculum in aenigmate, aut per imagines, sive similitudines aliquas quibus videtur in hac vita, sed facie ad faciem. Post hanc enim vitam, ut ait August. lib. lxxxiiii. quaestionum, auferuntur omnia velamenta, idest similitudines creaturae ut Deum facie ad faciem videamus prima ad Corinth. xiii. Videmus nunc per speculum in aenigmate, idest obscure, tunc autem facie ad faciem, glo. i. manifeste ad similitudinem vultu recto se intuentium. IPSUM DEUM TRINUM ET UNUM, contra errorem dicentium beatitudinem, gloriam, sive felicitatem

Si nunc in coelo sunt animae sanctorum... Visio Dei ante diem iudicii. Qui diligit me diligetur a patre meo. Post hanc vitam... auferuntur omnia velamenta. ultimam hominum non consistere in visione ipsius Dei, sed alicuius alterius entitatis, quae ab ipsa divinitatis essentia realiter sit distincta, quam Graeci energiam, sive actum, sive fulgorem vocant; contra quos ac ita dicentes, praeter plurima, quae parum ante commemorata sunt, est illud Hieremiae. ix. ubi ex persona Dei dicitur, In hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me. Ecce quod ultima hominis gloria in visione Dei dicitur consistere; ratio etiam hoc sic demonstrat, perfecta hominis beatitudo non consistit in eo quod est perfectio intellectus secundum alicuius participationem, sed in eo quod est per essentiam tale. Manifestum est autem quod unumquodque in tantum est perfectio alicuius potentiae, in quantum ad ipsum pertinet ratio obiecti illius potentiae; proprium autem intellectus obiectum est verum, quodcumque ergo habet veritatem participatam contemplatum non facit intellectum perfectum ultimam perfectionem, cum eadem sit dispositio rerum in esse, sicut in veritate, ut dicitur secundo Metaph. Cum autem solus Deus trinus et unus sit veritas per essentiam, sola illius contemplatio sive visio facit hominem perfecte beatum. Praeterea sic beatitudo est bonum perfectum quod totaliter quietat appetitum; alioquin non esset ultimus finis, si adhuc restaret aliquid appetendum; hinc dicit August. in libro de moribus Ecclesiae, quod beata vita est cum id quod optimum est habetur; obiectum autem voluntatis est universale bonum, sicut obiectum intellectus universale verum, ergo nihil potest quietare voluntatem hominis nisi bonum universale, quod in solo Deo trino et uno reperitur secundum illud prophetae, qui replet in bonis desiderium tuum; ergo in solo ipso Deo trino et uno consistit ipsa hominis beatitudo vera, unde August. in lib. lxxxiii. quaestionum, Beata vita est amor et perfecta notitia trinitatis; ipsa enim est solum bonum, et ineffabile gaudium, serena laetitia, purum, perfectum, et infinitum oblectamentum. SICUT EST, idest per essentiam, prima Ioan. iii. Cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est, glo. non per speculum, ut modo; in quo loco eliditur error dicentium non posse videri Deum per essentiam ab intellectu creato, sed videri in theoriis, et theophaniis, theophanias lumina respersa in creaturis appellant per modum vestigii, vel imaginis; theorias autem lumina intellectualia, sive fulgores quosdam a Deo descendentes, et in circunscriptum lumen quod Deus est, inquantum possibile est, manifestantes quod manifesta ratione erroneum esse ostenditur, quia cum ultima hominis beatitudo in altissima eius operatione consistat, quae est operatio intellectus secundum philosophum primo Ethic. cum sit id quod supremum est in natura rationali, si nunquam Dei essentiam videre potest intellectus creatus, vel nunquam beatitudinem obtinebit, vel in alio eius beatitudo consistit quam in Deo, quorum utrumque est alienum a fide. Praeterea cum ultimus finis hominis humanae conditionis sit ipsa felicitas, ut ex dictis patet, sola illa visio Dei est essentialiter ipsa felicitas, qua habita non restat aliquid aliud desiderandum, nec quaerendum, sed sola talis est cognitio, sive visio Dei per essentiam, cum sola talis quietet perfecte desiderium creati intellectus, ut pote per quam intellectus creatus pervenit ad essentiam primae causae efficientis, exemplar, et finalis omnium rerum, quae Deus est, hinc August. vii. de Trini. dicit, Nec quaeremus aliud cum ad illius contemplatione perveniemus; et propheta ait, Satiabor cum apparuerit gloria tua, psal. xvi. ergo necessario dicendum est quod a beatis Deus per essentiam videatur. Non potest autem

Beata vita est cum id quod optimum est habetur. Beata vita est animi et perfecta notitia trinitatis. Cum sit id quod supremum est in natura rationali. Nec quaeremus aliud cum ad illius contemplationem pervenerimus. dici, quod talis visio Dei per essentiam non sit possibilis intellectui creato; primo quia naturale desiderium, quod impossibile est esse frustra, creatae intelligentiae est videre Deum per essentiam, cum desiderium insit omnibus hominibus cognoscendi causas eorum quae videntur, et maxime primam causam, cum iuxta philosophi sententiam, tunc nos aliquid scire arbitramur cum causam primam cognoscimus; unde Aristot. et Aver. professi sunt quod intelligibile, quod omnis homo natura desiderat, intellectus divinus est, eo quod sicut est causa omnis rei, ita lumen est faciens intelligibile quidquid intelligitur. Secundo quia sanctorum desiderium, quod impossibile est esse nisi possibilium cum solum tale sit rationabile, desiderium est videndi Deum per essentiam; ait enim sanctus vir Moyses Exod. xxxiii. Ostende mihi gloriam tuam; et propheta sanctus David inquit in psal. Ostende faciem tuam et salvi erimus. Tertio, quia visio Dei sanctis per essentiam promittitur ex divinis scripturis, prima ad Corinth. xiii. Videmus nunc per speculum, tunc facie ad faciem, et Io. xiiii. Qui diligit me diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Sed arguitur contra declarationem, et diffinitionem praedictam ex illo Ioan. primo, Deum nemo vidit unquam, quod exponens beatus Chrysost. dicit, nec ipsae coelestes essentiae, ipsa dico Cherubin et Seraphin ipsum Deum ut est unquam videre potuerunt. Respondetur quod auctoritas illa Ioannis tripliciter exponi potest, ut patet per Augustinum in libro de videndo Deum, uno modo ut excludatur visio corporalis, quia nemo vidit, vel visurus est Deum in essentia sua; unde Hieronymus, Non solum divinitatem patris, sed neque filii, nec spiritus sancti oculi carnis possunt aspicere, sed oculi mentis de quibus dicitur, Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt; alio modo ut excludatur intellectualis visio per essentiam ab his qui in ista mortali vivunt carne, secundum illud Num. xxxii. Non videbit me homo et vivet, glo. quamdiu hic mortaliter vivitur per quasdam imagines Deus potest videri, sed per ipsam naturae suae speciem non potest; alio modo ut excludatur visio comprehensionis ab intellectu creato, secundum illud Hieremiae xxxii. Fortissime, magne, potens, Dominus exercituum nomen tibi, magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu; et Damascen. primo lib. quoniam incomprehensibilis est Dei substantia, his qui divinae credunt scripturae, non dubium est; et de hac visione comprehensivam loquitur beatus Chrisost. in auctoritate inducta cum dicit, Quod neque coelestes essentiae, Deum ut est unquam videre potuerunt, et quod de visione comprehensiva loquatur ipse ex sequentibus ita declarat, unde subdit, notitiam hic dicit Evangelista certissimam considerationem et comprehensionem tantam, quantam habet pater de filio. Et ad hanc intelligentiam resolvenda sunt omnes similes auctoritates sanctorum patrum, quae dicere videntur quod Deus sit invisibilis et huiusmodi. PRO MERITORUM TAMEN DIVERSITATE ALIUM ALIO PERFECTIUS. Ista est secunda pars articuli; in regno enim coelesti praemiorum multae sunt differentiae; unde Dominus ait, Ioan. xiiii. In domo patris mei mansiones multae sunt, glo. interlinearis, August. diversa praemia meritorum. In quo eliditur error dicentium in futura vita omnia praemia, et poenas esse aequales; cum enim divina iustitia illud exigat, quod ad aequalitatem in rebus servandam pro culpis poenae reddantur, oportet, si est gradus in virtuosis actibus, et in ipsis peccatis, quod sit etiam gradus praemiorum, et poenarum, alias non servaretur aequalitas si non

Quod intelligibile, quod omnis homo natura desiderat. Nec ipsae coelestes essentiae... Auctoritas illa Ioannis tripliciter exponi potest. Non solum divinitatem patris... Quoniam incomprehensibilis est Dei substantia. Quod neque coelestes essentiae... Diversa praemia meritorum. plus peccanti maior poena, aut melius agenti maius praemium redderetur contra illud, quia mensuram mensi fueritis remetietur vobis Math. vii. Sunt ergo multae differentiae praemiorum in beatis; unde Apostolus prima ad Corinth. xv. Alia claritas Solis, alia claritas Lunae, alia claritas stellarum, stella enim differt a stella in claritate, sic et resurrectio mortuorum, glo. sicut una unius naturae sint, diversae tamen sunt claritatis, sic et homines cum sint unius generis, dissimilis tamen gloriae erunt. Sed considerandum, quod haec differentia graduum visionis in sanctis non est accipienda ex parte divinae essentiae, quae simplicissima est, ex cuius visione omnes sancti beatificantur, ex parte luminis gloriae per quod intellectus beatus elevatur ad videndum divinam essentiam, ut in cap. ad nostrum, extra de haeret. in cle. ita quod intellectus plus participans de lumine gloriae perfectius Deum videbit, plus autem participabit de lumine gloriae qui plus habet de claritate, quae quanto in aliquo erit perfectior, tanto habentem reddit capaciorem divinae claritatis. Math. xxv. Dedit unicuique secundum propriam virtutem; sed videtur quod locus iste contradicat ei quod dictum est parum ante, quod sancti videant in gloria Deum sicuti est. Cum enim Deus uno modo sit, videtur quod ab omnibus uno modo videatur, non ergo perfectius ab uno quam ab alio. Respondetur quod cum dicitur, quod videbimus Deum sicut est, hoc adverbium sicuti determinat modum visionis ex parte rei visae, ut sit sensus, videbimus eum ita esse sicut est, quia ipsum esse eius videbimus quod est eius essentia. Non autem determinat modum visionis ex parte videntis, ut sit sensus, quod ita erit perfectus modus videndi uniuscuiusque sancti, sicut perfectus est modus essendi ipsius Dei, hoc enim esset comprehendere Deum, quod est impossibile. Et ita patet quod argumentum non procedit, licet enim Deus uno modo sit, et unum et idem simplicissimum, et incommutabilissimum sit esse divinum quod ab omnibus videtur, nihilominus sunt in hoc visionis genere varii gradus perfectionis.

Illorum autem animas qui in actuali mortali peccato, vel solo originali decedunt descendere mox in infernum poenis tamen disparibus puniendas.

Hic ponitur declaratio, et diffinitio sept mi articuli controversiae Graecorum et Latinorum circa perditorum poenas. Latini dicebant, sicut et dicunt, illorum animas statim cum a corporibus absolvuntur ad infernum descendere, et sempiternis ignibus subiici; Graeci vero asserebant illos ante corporum resumptionem, et per consequens ante diem iudicii nulla huiusmodi sensibilia pati tormenta, sed solo futurorum tormentorum timore torqueri. Super quo habita matura, et gravi discussione, tandem omnipotentis Dei benedictione unanimi omnium tam Graecorum, quam Latinorum voluntate, et assensu diffinitum est, animas illorum qui in actuali mortali, aut solo originali decedunt mox in infernum descendere poenis tamen disparibus puniendas. Veritas tamen huius diffinitionis, licet ex praedictis nobis reddatur clarissima, nihilominus ostenditur ex eo, quod sicut in corporibus est gravitas, vel levitas qua feruntur ad suum locum, qui est finis motus ipsorum, ita etiam in animabus meritum, vel demeritum, quibus perveniunt animae ad praemium, vel ad poenam, quae sunt fines actionum ipsarum; Vide sicut corpora per gravitatem statim feruntur in locum suum nisi prohibeantur, ita animae statim soluto vinculo carnis, per quod in statu viae detinebantur, statim praemium consequuntur, vel poenam, nisi aliquid impediat, sicut interdum impedit consecutionem praemii, aut veniale peccatum, aut reatus poenae, quae prius in Purgatorio purgari necesse est; ex supradictis ostenditur etiam auctoritate quod ad illos qui in actuali mortali peccato decedunt, ex illo Iob. xxi. ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt; et ex illo Luc. xvi. ubi de divite Epulone sic dicitur, quod mortuus est dives et sepultus est in inferno, de poena eius vero sequitur, crucior in hac flamma. Non potest autem dici, quod id quod hic dicitur de Lazaro, et de divite isto damnato parabola fuerit, et non rei veritas; primo quia in toto isto capitulo nulla mentio fit quod Christus parabolice fuerit locutus; secundo quia ibi nomen pauperis exprimitur, parabola autem dicitur ubi exemplum ponitur et nomina tacentur; qua ratione dicit Ambrosi. super Luc. quod narratio magis est quam parabola, quoniam etiam nomen exprimitur; tertio hoc pater testimoniis sanctorum patrum tam Graecorum, quam Latinorum, quorum sententiae in expositione huius Evangelii manifeste ostendunt hanc non confictam parabolam esse, sed rem veram gestam extitisse. Unde Chrisost. super illo verbo mortuus est dives, dicit sic; mortuus est quidem tunc corpore, sed erat illi antea mortua anima, nihil enim agebat ex operibus animae, nam totus feruor eius qui provenit ex dilectione proximi expiraverat, et erat corpore defuncto defunctior. Item idem super verbo illo, et ipse clamans dixit, Pater Abraham etc. dicit sic; magnae poenae magnam vocem reddebat, Pater Abraham miserere mei; frustra agis poenitentiam in loco ubi non est poenitentiae locus, tormenta te cogunt, non affectus. Item Basilius, Condignum autem praemium redditur diviti illi, ignis, et infernalis poena, et lingua arefacta; vice lirae sonantis gemitus, vice potus desiderium stillae; vice ambitus incessantis pervigil vermis. Item hic idem beatus Gregorius, qui hanc veritatem Evangelii, lib. quarto Dialogorum ostendens ita concludit, dum ergo peccatorem divitem veritas in ignibus prohibet, quis iam sapiens reproborum animas teneri ignibus negat? Supersedemus ab ulteriori declaratione praesentis partis, quia rationes superius inductae in declaratione veritatis quinti articuli faciunt ad confirmationem huius veritatis. Unde Gregorius quarto Dialogorum, Si esse sanctorum animas in coelo sacramenti eloquii attestatione credidisti, oportet ut per omnia esse credas animas iniquorum in inferno, quia ex retributione iustitiae aeternae, ex qua iam iusti gloriantur, necesse est ut per omnia iniusti crucientur; nam sicut illos beatitudo laetificat, ita credi necesse est, quod a die exitus sui ignis reprobos exurat. Quantum vero ad illos qui in solo originali peccato decedunt veritas praesentis articuli etiam clarissima redditur ex illo Io. tertio, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et spiritu sancto non potest introire in regnum Dei, aqua generalitate neque sexum nec aetatem excludit, ut in cap. maiores, extra de bapt. et eius effectu; de quo August. de Fide ad Petrum, regula. xxii. et in cap. firmissime, de conse. dist. x. firmissime tene, et nullatenus dubites non solum homines ratione utentes, verum etiam parvulos, qui sive in uteris matrum vivere incipiunt, et ibi moriuntur, sive iam de matribus nati sine sacramento baptismi, quod datur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, de hoc saeculo transeunt ignis aeterni sempiterno supplicio puniendos, quia et si peccatum proprie actionis

Narratio magis est quam parabola. Mortuus est quidem tunc corpore. Condignum autem praemium redditur diviti illi. Dum ergo peccatorem divitem veritas in ignibus prohibet. Si esse sanctorum animas in coelo... Non solum homines ratione utentes, verum etiam parvulos. nullum habent, originalis tamen peccati damnationem carnali conceptione, et nativitate traxerunt, et ita patet veritas articuli, quoad eius ambas partes. QUI IN ACTVALI MORTALI. Duplex in genere distinguitur peccatum, videlicet actuale, et originale, tam a Magistro sententiarum in secundo, dist. xxx. quam a Gratiano de poen. dist. quarta, quasi per totum, et in cap. firmissime, parum ante inducto de consec. dist. x. et extra de bapt. et eius effectu, cap. maiores. Peccatum vero actuale quod in actu proprio illius personae in qua est consistere dicitur, dividitur in mortale et veniale in secundo sententiarum di. xliii. et de poenitentia, dist. v. cap. medicina. tres sunt. Mortale vero dicitur per quod homo mortem meretur aeternam; veniale autem quod hominem usque in reatum perpetuae mortis non gravat, verum tamen poenam meretur, sed facile indulgentur in secundo sententiarum, dist. xlii. cap primo, et in decreto, dist. lv. §. criminis, et cap. qualiter. VEL IN SOLO ORIGINALI. Originale peccatum, quod origine trahitur in omnibus qui per concubitum viri et mulieris concipiuntur, ut ait Augu. in supra commemorato cap. firmissime. Varie descriptum legimus a sanctis Doctoribus; dicitur enim fomes peccati, idest concupiscentia, vel concupiscibilitas, quae dicitur lex membrorum, sive languor naturae, sive tyrannus qui est in membris nostris, sive lex carnis, ut in secundo sententiarum, dist. xxx. et in decreto. xv. q. i. §. ita. Anselmus vero in libro de Conceptu virginali, cap. xxvi. dicit illud esse carentiam, sive nuditatem originalis iustitiae; verum pro concordantia istorum iuxta sanctum Thom. et alios Doctores praecipuos est considerandum, quod in quolibet peccato est invenire aliquid quasi formale, et aliquid materiale. Si enim consideremus peccatum actuale ipsam substantiam actus deordinati materialiter in peccato se habet; sed deordinatio a fine formale in peccato est, quia ex hoc praecipue rationem mali habet; unde dicitur quod conversio ad bonum commutabile est ibi, sicut materiale, Aversio a bono incommutabili est, sicut formale, ita est in peccato originali. Ad videndum autem quid materiale sit, et quid formale in eo, iuxta sententiam sancti Tho. in prima parte, secund. q. lxxxii. artic. tertio, est notandum, quod unumquodque habet speciem a sua forma; species autem peccati originalis sumitur ex causa sua, quare oportet quod illud quod est formale in originali peccato accipiatur ex parte causae peccati originalis; oppositorum autem oppositae sunt causae; est ergo attendenda causa originalis peccati ex causa originalis iustitiae, quae ei opponitur. Tota autem ordinatio originalis iustitiae ex hoc est quod voluntas hominis erat Deo subiecta, quae quidem subiectio primo et principaliter erat per voluntatem, cuius est movere omnes alias vires in finem; unde ex aversione voluntatis a Deo secuta est inordinatio in omnibus aliis viribus animae. Sic ergo privatio originalis iustitiae per quam voluntas subdebatur Deo est formale originalis peccati; omnis autem alia inordinatio virium animae se habet in peccato originali, sicut quoddam materiale, quae quidem inordinatio communi nomine potest dici concupiscentia; et ita peccatum originale materialiter est concupiscentia, formaliter vero defectus originalis iustitiae debitae inesse. IN INFERNUM, dicitur autem infernus ab infra eo quod infra sit sub terris, cum legamus de Dathan et Abyron Num. xvi. quod aperuit se terra et deglutivit eos descenderuntque vivi ad inferos, cui interpretationi ratio ipsa concordat; sicut enim damnatorum status differt perfecta distantia a statu beatorum, ita locus a loco, unde sicut statui beato-

Peccatum originale... Anselmus vero in libro de Conceptu virginali. In quolibet peccato est invenire aliquid quasi formale. Ad videndum autem quid materiale sit. rum debetur locus supremus, ira statui miseriae locus infimus etiam secundum corpus; dicit autem Hierony. super Ionam prophetam, quod infernus sit in medio terrae, quomodo cor in medio animalis; habet nihilominus diversa receptacula, unde sanctus Thom. in tertio sententiarum, dist. xxii. distinguit quadruplicem infernum. Unus est infernus damnatorum, in quo sunt tenebrae, et quantum ad carentiam divinae visionis, et quantum ad carentiam gratiae, et est ibi poena sensibilis, et hic est infernus locus damnatorum, et in istum locum dicit praesens diffinitio descendere eos, qui in actuali mortali peccato ab ista vita decedunt. Alius est infernus supra istum in quo sunt tenebrae, et propter carentiam divinae visionis, et propter carentiam gratiae, sed non est ibi poena sensibilis, et dicitur Limbus puerorum, et in istum intelliguntur descendere qui in solo originali peccato ab ista vita recedunt. Tertius infernus super hunc est, in quo sunt tenebrae quantum ad carentiam divinae visionis, sed non quantum ad carentiam gratiae; sed est ibi poena sensus, et dicitur Purgatorium. Alius magis supra est in quo sunt tenebrae quantum ad carentiam divinae visionis, sed non quantum ad carentiam gratiae, nec est ibi poena sensibilis, et hic est Limbus sanctorum Patrum. POENIS TAMEN DISPARIBUS, pro disparitate scilicet et diversitate peccatorum; qui enim in peccato mortali actuali decedunt cum poena damni, quae dicitur carentia divinae visionis, affliguntur etiam poenis sensibilibus ignis, et aliorum suppliciorum, secundum illud psal. x. Pluet super peccatores laqueos, ignis, sulphur, spiritus procellarum etc. Quibus dicitur Math. xxv. Ite maledicti in ignem aeternum. Qui enim in solo originali peccato decedunt non patiuntur poenam aliquam sensibilem, sed solam poenam damni, videlicet carentiam divinae visionis; unde in cap. maiores, extra de bapt. et eius effectu dicitur: poena originalis peccati est carentia visionis Dei; actualis vero peccati poena, gehennae perpetuae cruciatus; et huius ratio est, quia acerbitas poenae sensibilis declarationi culpae respondet, secundum illud Apoc. xviii. quantum glorificavit se, et in delitiis fuit, tantum date illi tormentum; in peccato autem originali non est aliqua delectatio, sicut nec operatio, delectatio enim operationem sequitur, ut dicitur x. Ethico. quare dicit beatus Augustinus in de Baptismo parvulorum, quod mitissima poena eorum erit, qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt, ut in cap. de generante de consec. dist. iiii. Non esset autem poena istorum mitissima si sensibilibus torquerentur, cum poena ignis inferni gravissima sit. Sed contra hoc videtur esse cap. firmissime, ubi dicitur, firmissime tene, et nullatenus dubites parvulos, qui sine sacramento baptismatis de hoc saeculo transierunt ignis aeterni supplicio sempiterno puniendos. Praeterea idem August. in P[ro]nosticon. dicit quod parvuli decedentes sine baptismo experientur gehennam. GEHENNA, autem poenam sensus dicere videtur. Ad ista respondetur iuxta sanctum Thom. in quaestionibus de malo, quod nomine supplicii, gehennae, cruciatus, aut tormenti, vel si quid simile in dictis sanctorum inveniatur, dictum quo parvuli sine baptismo decedentes patiantur, large accipiendum est pro poena, unde ponitur species pro genere. Et accipit ita glo. decreti in cap. firmissime, unde super verbo igne exponit, idest poenam; dicit enim sanctus Thom. in secundo sententiarum, respondens ad hoc argumentum, quod nomine ignis frequenter in scriptura quaelibet poena significari consuevit. Ideo autem sancti (dicit beatus Thom.) tali modo loquendi usi sunt, ut detesta-

Dicit autem Hierony. super Ionam prophetam. Distinguit quadruplex infernum. Delectatio enim operationem sequitur. Quod minima poena eorum erit. Firmissime tene... parvulos. Nomine supplicii, gehennae, cruciatus... bilem redderent errorem Pelagianorum, qui afferebant in parvulis nullum peccatum esse, nec eis aliquam poenam deberi. Albertus vero magnus in secunda parte Summae suae respondens ad illud Math. xxv. Ite maledicti in ignem aeternum, dicit, quod parvuli sine baptismo decedentes dicuntur esse in igne, non ratione adustionis, quae est in igne, scilicet quod sentiant adustionem, sed ratione tenebrositatis loci infernalis qui tenebrosus esse dicitur; unde August. de baptismo parvulorum, ut in cap. nulla, de consec. dist. quarta, inquit. Nulla praeter baptismum salus promittitur infantibus, quia infantes si per sacramentum, quod ad hoc divinitus est institutum in credentium numerum non transeant, in tenebris manent. Est praeterea inter ipsos qui in mortali actuali peccato decedunt pro diversitate peccatorum, diversitas poenarum, quia ut dicitur Deuter. xxv. pro mensura peccati erit plagarum modus, unde beatus Gregorius quarto Dialogorum inquit, unus est gehennae ignis, sed non uno modo cruciat peccatores uniuscuiusque; quantum exigit culpa tantum illic sentietur poena; nam sicut in isto mundo sub uno sole multi consistunt nec tamen eiusdem solis ardorem equaliter sentiunt, quia alius plus aestuat, atque alius minus. Ita hic in uno igne non est unus modus incendii, quia quod hic diversitas corporum hoc illic agit diversitas peccatorum ut et ignem non dissimilem habeant, et in eosdem singulos dissimiliter exurat. Si vero quaeratur an sit aliqua disparitas, sive differentia in poena ipsa quam patiuntur parvuli sine baptismo discedentes; respondendum videtur quod non quia omnes una, et eadem, et aequali poena puniuntur, videlicet carentia divinae visionis quia culpa originalis, cui respondet praedicta poena, secundum quod per se naturam respicit proculdubio aequaliter in omnibus talibus invenitur, ut ait sanctus Tho.

Item diffini[m]us Apostolicam Sedem, et Romanum Pontificem in universum orbem tenere primatum; et ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri Principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium totius Ecclesiae, et caput omnium Christianorum, patrem, atque Doctorem existere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi, et gubernandi universalem Ecclesiam a domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis Oecumenicorum Conciliorum, et in sacris Canonibus continetur.

Hic ponitur octavus articulus controversiae, et discordiae inter Latinos, et Graecos circa auctoritatem Romani Pontificis. Graeci enim negabant Romanum pontificem universalis Ecclesiae habere primatum, et principem, ac patrem esse caeterorum omnium pontificum, solum illi dantes primum locum inter caeteros Patriarchas, absque quacunque superioritate praelationis. Latini vero e conversio Romanum pontificem dicebant sicut semper affirmarunt primatum, et praelationem habere universalis Ecclesiae, et caput, et patrem esse cunctorum fidelium. Super quo articulo provida, et matura habita veritatis discussione, dante illo a quo cuncta bona

Parvuli sine baptismo decedentes. Nulla praeter baptismum salus promittitur infantibus. Unus est gehennae ignis, sed non uno modo cruciat. Respondendum videtur quod non quia omnes una... proceduntque, Graecis et Latinis unanimiter consentientibus universa synodo approbante facta est praedicta diffinitio, et dividitur in duas partes; in prima ponitur diffinitio ipsius articuli; in secunda inducitur confirmatio testimoniorum ex gestis universalium Conciliorum, et sacrorum Canonum reverentia; secunda ibi, QUE MADMODUM ETIAM etc. Prima in septem, secundum septem partes contentas in diffinitione; in prima declaratur Romanum pontificem primatum habere in universum orbem; in secunda successorem esse beati Petri; in tertia verum esse Christi Vicarium; in quarta caput esse totius Ecclesiae; in quinta omnium Christianorum patrem existere; in sexta Doctorem omnium fidelium esse; in septima plenitudinem potestatis regendi, pascendi, et gubernandi universalem Ecclesiam a domino Iesu Christo suscepisse. Singula loca patent, verum quia principatus Romani pontif. hoc in loco diffinitus praesupponit Ecclesiae regimen ita a Christo institutum, ut unus toti Christianae religionis praesideat multitudini, antequam ad declarationem praesentis articuli accedamus institutionem hanc Christi paucis, et breuibus convenientissimam ostendamus. Primo quidem, quia naturalior est principatus unius in multos quam possit esse multorum in unum; natura enim principiorum amat singularitatem, ut ait beatus August. primo de Nuptiis et concupiscentia; hinc Aristoteles probans unitatem primi principii xii Methaphy. ait, Entia nolunt male disponi, neque bona pluralitas principatuum, unus ergo princeps; in apibus etiam unus est princeps, et grues unam sequuntur ordine litterato, ait beatus Gregor. in cap. in apibus. vii. q. i. Secundo, quia inter species regiminis humanarum ciuitatum nobilior, et praestantior est species regalis regiminis, in qua summa potestatis, et principatus auctoritas est, apud unum, ut iii. Politicorum Aristot. docet. Tertio, quia huiusmodi regiminis dispositio magis assimilatur divino regimini, in quo unus Deus toti mundo praesidet omnium gubernator et rector, Ecclesiastici primo, Unus est altissimus creator omnium. Quarto, quia in triumphante Ecclesia, a qua ecclesia militans exemplariter descendit, Apoc. ultimo, unus supremus Hierarcha est cunctis ordinibus praesidens in quem omnis Hierarchia consumatur, ut divinus ostendit, Dionysius. v. cap. Ecclesiae Hierarchiae. Quinto, quia in lege veteri, quae figura novae legis fuit unus summus sacerdos divina dispositione fuit institutus, cui caeteri omnes parere deberent. Sexto quia uno toti Ecclesiae praesidente nulli dubium quod unitas fidei, per quam Ecclesia maxime una dicitur, melius conservatur, de qua Apostol. prima ad Corinth. primo, Idipsum dicatis omnes et non sint in vobis schismata; qua institutionis divinae convenientia unius supremi principis, et pastoris in tota Ecclesia iam illustrata, aperiamus consequenter quod huiusmodi unus, et universalis princeps rector, et pastor in tota republica Christiana sit Romanus pont. partes singulas praesentis articuli diffiniti congruis declarationibus percurrentes. Quod vero Apostolica Sedes, sive Romanus pontifex primatum habeat in universum orbem, ut prima pars articuli dicit, licet ex multis sacrae scripturae locis, secundum sanctorum Patrum, et Doctorum sententias, et expositiones manifestum haberi possit, breuitatis tamen gratia ex solis duobus illud ostendamus; et primo quidem clarissimum est ex illo Math. xvi. Quod Dominus specialiter loquitur Petro dicens, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam etc. quia licet alii Apostoli etiam claves acceperint, ex hoc tamen quod Christus (a quo cum sit Dei sapien-

Natura enim principiorum amat singularitatem. Entia nolunt male disponi. In apibus unus est princeps. Regalis regiminis. Unus supremus Hierarcha. tia nihil frustra dictum, aut factum putandum est) ita praeceteris Petro specialiter de clavibus loquitur apertissime datur intelligi, quod primatus, et principatus iudiciariae potestatis super caeteras omnes Petro donatus fuerat. Quod testimoniis sanctorum Patrum tam Graecorum quam Latinorum tractantium hunc locum Evangelicum apertum habemus. Sanctus enim Anaclerus iiii a sancto Petro, et Graecus natione in decretis suis in cap. sacrosancta, dist. xxii. ita dicit, Sacrosancta Romana, et Apostolica Ecclesia non ab Apostolis, sed ab ipso domino Salvatore primatum obtinuit; sicut beato Petro Apostolo dicit, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam et reliqua, et infra; inter beatos Apostolos quaedam fuit discretio potestatis, et licet omnes essent Apostoli Petro tamen concessum est a domino ut reliquis omnibus praeesset Apostolis. Item beatus Chrisost. natione Graecus super Math. hunc locum exponens ita loquitur, Vide qualiter Christus reducit Petrum ad excelsam de ipso intelligentiam; haec enim ei se promittit daturum, quae sunt propria Dei solius, scilicet peccata solvere, et Ecclesiam immutabilem facere inter tot persecutionum et tentationum procellas. Et iterum ut inducit sanctus Thom. in tractatu Graecorum, super Math. ita loquitur, Filius quae patris est, et ipsius filii potestatem Petro ubique terrarum concessit, et homini mortali omnium quae in coelo sunt dedit auctoritatem dando ei claves ad hoc ut Ecclesiam ubique terrarum amplificet. Item sanctus Cyrillus Graecus in libro Thesaurorum exponens hanc auctoritatem ita loquitur, ut deducitur in glo. continua, secundum hanc autem domini promissionem, Ecclesie Apostolica Petri ab omni seductione, et haeretica circunuenione immaculata manet super omnes praepositos, et Episcopos, et super omnes primates Ecclesiarum, et populorum in suis pontificibus, in fide plenissima et auctoritate Petri. Item in testimonium huius universalis primatus Anastasius Patriarcha Graecus scribens Felici Papae, ut in cap. fuit. ix. q. tertia, ita dicit, fuit semper vestra Apostolicae Sedis licentia iniuste damnatos, vel excommunicatos potestative sua auctoritate restituere, et sua eis omnia reddere, et illos qui eos condemnaverunt, aut excommunicaverunt Apostolico punire privilegio, sicut etiam nostris, et antiquioribus novimus factum temporibus. Testimonia sanctorum Patrum Latinorum, tam per glo. et expositiones canonis, et sermonis, quam per decretum, et decretales dispersa plura sunt, de quibus pauca afferamus. Dicit enim beatissimus Clemens Papa in cap. in illis. lxxx. dist. quod inter ipsos Apostolos non fuit par institutio, sed unus praefuit omnibus. Item beatus August. in Epist. ad Glorium et Eleusium grammaticos dicit, quod in Romana Ecclesia Apostolicae cathedrae semper viguit principatus. Item sanctissimus Leo Papa in sermone tertio ordinationis suae, de toto mundo unus Petrus eligitur, qui et uniuersarum gentium vocationi, et omnibus Apostolis, cunctisque Ecclesiae patribus praeponatur, et infra; propter quod dicitur beato Petro, Tibi dabo claves etc. Transivit quidem in alios Apostolos vis potestatis istius, et ad omnes Ecclesiae principes decreti huius constitutio commeavit, sed non frustra uni commendatur quod omnibus intimatur, Petro. n. ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiae rectoribus Petri forma praeponitur. Item Iulius Papa, ut in cap. nolite errare, dist. xi. dicit, quod in Apostolica Sede Dominus totius Ecclesiae principatum posuit. Item beatus Gregor. Ioanni Subdiacono scribens in cap. quanto, dist. lxii. inquit, Apostolica Sedes auctoritate cunctis praela-

Sacrosancta Romana, et Apostolica Ecclesia... Vide qualiter Christus reducit Petrum... Filius quae patris est... potestatem Petro... concessit. Ecclesia Apostolica Petri ab omni seductione... Fuit semper vestra Apostolicae Sedis licentia... Inter ipsos Apostolos non fuit par institutio. In Romana Ecclesia Apostolicae cathedrae... De toto mundo unus Petrus eligitur. In Apostolica Sede Dominus totius Ecclesiae principatum posuit. Apostolica Sedes auctoritate cunctis praelata. ta constat ecclesiis. Item multa alia ad hoc pertranseo testimonia, sicut Origenis, Ambrosii, Hieronymi, Augustini, Bedae, et Rabani, et multorum summorum pontificum. Praeterea secundo primatus, et principatus Romani pontificis ostenditur apertissime ex illo Ioan. ultimo, ubi Christus inquit Petro, Pasce oves meas, idest loco mei, ut exposuit Chrysost. Praepositus esto, et caput fratrum tuorum; super quo verbo Theophil. ut habetur in glo. continua inquit, finito prandio commissionem ovium mundi Petro commendavit. et Chrysost. super Actus Apostolorum dicit; Petrus a filio super omnes qui filii sunt potestatem accepit; non ut Moyses in gente una, sed in universo orbe dicente Domino ipsi Petro, Pasce oves meas, inter oves istas, et illas non distinguens, sed universas oves eius curae commendavit. Praeterea foelicis recordationis Papa Adrianus in epistola transmissa Athanasio Patriarchae Constantinopolitano inquit inter caetera, sedes beati Petri in omnem terrarum orbem primatum tenens refulget, et caput omnium Ecclesiarum Christi consistit. Praeterea quod in universum orbem beatus Petrus habuerit principatum universa Ecclesia profitetur, quae in eius solemnitate sibi a Christo dictum illud commemorat; Simon Petre antequam de navi vocarem te novi te, et super plebem meam constitui te. Hinc est quod Constantinus Imperator fide Christi illuminatus hanc de Apostolicae Sedis, et Romani pontificis principatu divinam dispositionem intelligens, et devote amplectens per modum executionis divinae instituit quarto die sui baptismatis, ut in toto orbe Romanum pontificem caeteri pontifices, et sacerdotes ita caput habeant, sicut iudices reges, et quod principatum teneat tam super quatuor sedes Alexandrinam, Antiochenam, Hierosolymitanam, et Constantinopolitanam quam super omnes in universo orbe terrarum Dei Ecclesias, decernens ut pontifex qui pro tempore ipsius Romanae Ecclesiae extiterit, celsior, et princeps cunctis sacerdotibus, et totius mundi existat, et eius iudicio quae ad cultum Dei, vel fidem Christianorum, vel ad stabilitatem procuranda fuerint disponantur in cap. Constantinus, dist. xcv. Quod autem Romanus pontifex successor sit beati Petri principis Apostolorum in eadem plenitudine auctoritatis, et amplitudine principatus, ut secunda pars articuli praefatae diffinitionis dicit, patet, quia cum potestas huiusmodi data fuit Petro a Christo ad aedificationem Ecclesiae, tam diu oportet hanc potestatem perpetuari, quam diu necesse est Ecclesiam aedificari; hoc autem necesse fuit post mortem Petri usque ad finem saeculi. Sic ergo data est potestas Petro, ut in alios post eum, qui in eius cathedra sederent, diffunderetur, et deriuaretur. Ait enim Dominus Math. ultimo, Ego autem vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Quare beatus Cyrillus Hierosolymitanus Patriarcha ex persona Christi Petro loquens dicit, Tu cum fine, ego sine fine cum omnibus quos tuo loco ponam plene et perfecte sacro et auctoritate cum eis ero, sicut et sum tecum; et beatus Cyrillus Alexandrinus in libro Thesaurorum, sicut Christus accepit a patre, ut dux, sceptrum Ecclesiae gentium ex Israel egrediens super omnem principatum et potestatem, et super omne quodcumque, ut ei genua cuncta curventur plenissimam potestatem, sic et Petro et eius successoribus plenissime commisit, et infra: Nulli alii quam Petro, quod suum est, plenum, sed ipsi soli dedit; et infra, pedes Christi humanitas est ipse homo, cui tota trinitas dedit plenissimam potestatem, quam unus tum assumpsit et in unitatem personae transvexit, ad patrem super omnem principatum, et potestatu-

Praepositus esto, et caput fratrum tuorum. Petrus a filio super omnes qui filii sunt potestatem accepit. Sedes beati Petri in omnem terrarum orbem primatum tenens... Tu cum fine, ego sine fine... Sic et Petro et eius successoribus plenissime commisit. tem cum omnes angeli Dei, quod totum dimisit per sacramentum et potestatem Petro, et Ecclesiae eius. Item Innocentius Quartus ut in cap. ad apostolicum de sent. et re iud. cum Iesu Christi vices, licet immeriti, teneamus in terris, nobisque in beati Petri persona sit dictum quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis etc. Praeterea quod Romanus pontifex verus sit Christi Vicarius Christi vices agens in terris, quemadmodum tertia pars articuli diffinitionis habet manifeste apparet ex illo Io. ult. Pasce oves meas, idest loco mei, ut exposuit Chrysost. Praepositus esto et caput fratrum tuorum, ut ipsi loco mei te assumentes, ubique terrarum te in throno tuo sedentem praedicent, et confirment; et beatus Cyrillus Alex. dicit in libro Thesaurorum; quod Apostoli et Evangelistae in Evangeliis, et Epistolis affirmarunt, in omni doctrina Petrum esse loco domini, et eius Ecclesiae ei dantes locum in omni capitulo, et synagoga, in omni electione et confirmatione; licet enim omnes Episcopi Christi dicantur Vicarii, secundum illud secunda ad Corinth. v. Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos, et prima Corinth. iiii. sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores ministeriorum Dei; hoc enim dicebat Apostolus de Apostolis, et per consequens de eorum successoribus qui sunt Episcopi, ut in cap. in novo, dist. xxi. dicit sanctus Anacletus; unus tamen inter eos principalis Vicarius, et supremus est constitutus pro servanda Ecclesiae unitate, videlicet Romanus pontifex. Unde glo. super id Math. xvi. Tu es Petrus et super hanc petram etc. dicit specialiter potestatem ligandi et solvendi Petro Christus concessit, ut ad unitatem nos invitaret; ideo eum enim principem Apostolorum constituit, ut Ecclesia unum principalem Christi haberet vicarium, ad quem diversa membra Ecclesiae recurrerent si forte inter se dissentirent, quod si diversa capita essent in Ecclesia unitatis vincula rumperentur. Amplius quod Romanus pontifex totius Ecclesiae caput sit, ut quarta pars articuli diffinitionis dicit, clarissimum redditur tum ex iam dictis, tum ex illo Ioan. primo, quod Christus ait Petro, tu vocaberis Cephas. Cephas enim et si secundum unam linguam Petrus interpretatur, secundum Graecam tamen videtur interpretari caput. Cephalen enim dicitur Graece, caput Latine, dicit beatus Isidorus, et hoc modo exponunt doctores Graeci; unde beatus Anacletus natione Graecus, ut in ca. sacrosancta, dist. xxii. dicit, inter Apostolos quaedam fuit discretio s potestatis, et licet omnes essent Apostoli Petro tantum concessum est a domino ut reliquis omnibus praeesset Apostolis, et Cephas, idest caput et principium teneret Apostolatus. Ad idem est beatus Chrysost. qui exponens illud Io. ultimo, pasce oves meas ita dicit; praeteriens alios Christus Petro loquitur, Eximius enim Apostolorum erat Petrus os discipulorum et vertex collegii; et beatus Dionysius in quinto cap. Ecclesiasticae Hierarchiae beatissimorum Petrum verticalem nominat discipulorum. Quo circa beatus Cyrillus Alexandrinus Patriarcha ita hortatur, ut membra maneamus in capite nostro Apostolico throno Romanorum pontificum, a quo nostrum est quaerere quid credere et tenere debemus, ipsum venerantes, ipsum rogantes, quoniam ipsius solius est reprehendere, et corrigere, statuere, disponere, solvere, et ligare loco ipsius qui ipsum aedificavit, cui omnes iure divino caput inclinant et primates mundi, tanquam ipsi domino Iesu Christo obediunt. Sanctorum patrum Latinorum quasi innumerabilia sunt huius veritatis testimonia, de quibus solum duorum sanctorum anti-

Pasce oves meas, idest loco mei. Petrum esse loco domini. Unus tamen inter eos principalis Vicarius... Cephalen enim dicitur Graece, caput Latine. Eximius enim Apostolorum erat Petrus... Beatissimum Petrum veracem nominant discipulorum. Membra maneamus in capite nostro Apostolico throno. quorum pontificum et martyrum testimonia sufficiant, quae eo quod eadem cum beato Cyrillo exhortationem religiosam obedientiae, et reverentiae Apostolicae prosequuntur magis praesenti loco fauere videntur. Primo quidem beatus Calistus Papa, et martyr omnibus Episcopis scribens ita loquitur; Non decet a capite membra discedere, sed iuxta scripturae testimonium omnia membra caput sequantur; nulli vero dubium est quod Apostolica Ecclesia mater omnium ecclesiarum sit, a cuius nos regulis nullatenus convenit deviare, et sicut filius venit facere voluntatem patris, sic et vos voluntatem implere vestrae matris, quae est Ecclesia, cuius caput, ut dictum est, Romana existit Ecclesia, in cap. non decet, dist. xii. Secundo ad idem est beatus Marcellus papa, et martyr, qui universis Episcopis per Antiochiam constitutis scribens ita dicit; Rogamus vos, fratres dilectissimi, non aliud doceatis, neque sentiatis, quam quod a beato Apostolo Petro, et reliquis Apostolis, et patribus accepistis; Ipse enim est caput totius Ecclesiae, cui Dominus ait, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, in cap. rogamus. xxiiii. q. i. Item huius fidei professor Iustinianus Imperator in Epistola, inter claras quae habetur, cap. de summa trinitate, et fide cathol. Romano pontifici ita scribens, Nec enim patimur quicquid ad ecclesiarum statum pertinet, quamvis manifestum, et indubitatum sit, ut non etiam vestrae innotescat sanctitati, quia caput est omnium sanctarum ecclesiarum. Caeterum quod Romanus pontifex sit omnium Christianorum pater, sicut quinta pars articuli diffinitionis dicit, manifestum est ex ipsa nominis interpretatione; dicitur enim Papa quasi pater patrum; sicut Patriarcha summus patrum interpretatur, cap. cleros, distinct. xxi. ut possit dici omnibus fidelibus ex persona Christi de Simone Petro, primo Romano pontifice, quod Mathatias appropinquante tempore mortis dicit filiis suis de Simone filio suo; Ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est ipsum audite semper, et ipse vobis erit pater; quare beatus Marcellus scribens Episcopis Antiochenis dicit; Non oportet vos proprium relinquere patrem, et alios sequi, ipse est enim caput totius Ecclesiae. Et patres in Chalcedonensi synodo circa finem quintae actionis inquiunt hoc tenemus, et credimus, quod paris omnium Leonis confessio habet. Ubi considerandum est quod Romanus pontifex potest dici pater omnium Ecclesiae pontificum quadrupliciter, aetate, honore, genitura, et cura. Aetate quidem quodammodo, quia Apostolica Sedes prima est inter omnes, quae primo apud Antiochiam fuit, et postea iubente domino Romam translata, ut in cap. rogamus. xxiiii. quaest. prima, inquit sanctus Marcellus Papa. Secundo est pater honore, beatus enim Petrus fuit primus Apostolorum honore, et dignitate, et ita Romana Ecclesia suo nomine consecrata domino instituente prima est, et caput caeterarum, ait Iulius papa scribens Orientalibus Episcopis in cap. si dum. iii. q. v. et beatus Anacletus natione Graecus in cap. sacrosancta, distinct. xxii. prima sedes, inquit, coelesti beneficio est Romana Ecclesia, quam Petrus et Paulus suo martyrio consecrarunt. Tertio est pater genitura, primo quia primus fide, qua quisque Christiano nomine censetur fundamenta posuerit; unde Dominus Petro ait, Tu es Petrus, et super hanc petram aedifiabo Ecclesiam etc. super quo verbo beatus Ambrosius, ut in cap. fidelior, distinct. 50. dicit, petra dicitur, eo quod primus in nationibus fidei fundamenta posuerit, et tanquam saxum immobile totius corporis Ecclesiae compagem, molemque contineat, secundo quia

Non decet a capite membra discedere. Ipse enim est caput totius Ecclesiae. Romanus pontifici... quia caput est. Non oportet vos proprium relinquere patrem. Romana Ecclesia suo nomine consecrata... Prima sedes... est Romana Ecclesia. Petra dicitur, eo quod primus... fidei fundamenta posuerit. ait beatus Anacletus in cap. in novo, distinct. xxi. In novo Testamento est Christum Dominum a Petro sacerdotalis incepit ordo, quia ipsi primo portificatus in Ecclesia Christi datus est dicente Domino ad eum, Tu es Petrus et super hanc petram etc. Tertio quia omnes Sedes alias Patriarchales, sive Metropolitanas et caeteras cuiuscunque ordinis Ecclesias, Ecclesia Romana instituit, et fundavit, ut in cap. omnes, distinct. xxii. textus clarissimus est. Item Vigilius Papa Enthero Episcopo scribens ita dicit; Nulli vel tenuiter scienti, vel pleniter sapienti dubium est, quod Ecclesia Romana fundamentum et forma sit ecclesiarum, a qua omnes ecclesias principium sumpsisse nemo recte credentium ignorat. Quarto quia a Romano pontifice, sive ab Apostolica Sede iurisdictionis auctoritas in omne corpus Ecclesiae diffunditur, ut ait sanctissimus Leo papa in cap. dominus, distinct. xix. et quia patri debetur honor, et reverentia, iuxta illud Malachiae primo, Si ergo pater ego sum ubi est honor meus? Dicebat devotissimus Imperator Carolus, in memoriam beati Petri honoramus sanctam Romanam, et Apostolicam Sedem, ut quae nobis et mater sacerdotalis dignitatis esse debeat, Ecclesiasticae magistra rationis, in cap. in memoriam, distinct. xix. Quarto modo Romanus pontifex dicitur pater omnium Christianorum cura, unde Ioan. ultimo dictum est Petro, Pasce oves meas, glo. Chrysostomo, Universas oves suas Christus eius curae commendat. Item Leo papa in Epistola quam scribit Anastasio Episcopo Tessalonicensi dicit, Sicut praedecessores mei praedecessoribus tuis, ita et ego iam dilectioni tuae, priorum secutus exemplum, vices mei moderaminis delegavi, ut curam quam universis ecclesiis principaliter ex divina institutione debemus, imitator nostrae mansuetudinis effectus adivvares. et Gregorius ad Imperatorem Mauritium scribens ita dicit; cunctis Evangelium scientibus liquet, quod voce Dominica sancto, et omnium Apostolorum principi Petro Apostolo totius ecclesiae cura commissa est, ipsi quidem dicitur, Petre amas me pasce oves meas. Hinc Iustinianus Imperator, ubi supra scribens beatissimo Papae Ioanni Secundo summo pontifici dicit sic; in principio reddentes honorem apostolicae Sedi, et vestrae sanctitati quod semper nobis fuit in voto, et est et ut decet patres, honorantes vestram beatitudinem omnia quae ad ecclesiarum statum pertinent, festinamus ad notitiam vestrae sanctitatis deferre. Praeterea quod Romanus pontifex Doctor, et magister omnium Christianorum existat, ut sexta pars articuli diffinitionis dicit manifestum est ex illo Ioan. ultimo, Pasce oves meas; pascere autem, ut ait Alchuinus in glo. est credentes in Christo ne a fide deficiant confortare, quod pabulo scientiae et doctrinae adimpleri dignoscitur, secundum illud Hierem. tertio, Dabo vobis pastores iuxta cor meum qui pascant vos scientia et doctrina; quare beatus Chrysostomus super Ioan. dicit Christus Iacobum localiter terminat, Petrum autem totius orbis ordinat magistrum et doctorem; unde in Epistola Agatonis synodica recitata in vi. Concilio dicitur, quod praecepto domini habet Romanus pontifex inbuere, et instruere populum Christianum; et beatus Athanasius in epistola synodica quam scripsit beatissimo Felici papae ita inter caetera dicit, Tu profanarum haeresum atque omnium imperitorum depositor ut princeps, et Doctor, et caput omnis orthodoxae doctrinae, et immaculatae fidei existis. Quare beatus Maximus in epistola Orientalibus directa ita loquitur, Omnes fines orbis qui Deum sincere receperunt, et ubique terrarum catholici veram fidem confitentes in Ecclesia

In novo Testamento... Petro sacerdotalis incepit ordo. Ecclesia Romana fundamentum et forma sit ecclesiarum. Quarto modo Romanus pontifex dicitur pater... cura. Cunctis Evangelium scientibus liquet... Reddentes honorem apostolicae Sedi... Pascere... est credentes in Christo... confortare. Petrum autem totius orbis ordinat magistrum. Quod praecepto domini habet Romanus pontifex... Tu profanarum haeresum... Doctor, et caput...

Romanorum pontificum tanquam in Solem respiciunt, et ex ipso lumine catholicae et apostolicae fidei recipiunt veritatem; Nec immerito, nam Petrus legitur primo perfectam fidem esse confessus Domino revelante Mathae. xvi. Tu es Christus filius Dei vivi, unde et dicit ei Dominus, Rogavi pro te ut non deficiat fides tua, haec ille. Hinc apostolica Sedes mater et magistra fidei a sanctis patribus est appellata, ut in cap. omnes, distinct. xxii. ad quam omnes maiores et difficiliores causae iubentur referri, ut in cap. praeceptis, distinct. xii. et in cap. non licuit, distinct. xvii. beatus Gregorius papa dicit; et in cap. multis beatus Pelagius, et in cap. quotiens papa Innocen. xxiiii. q. i. et hoc rationabiliter quoniam soli Petro dictum est, duc in altum, glo. Ambrosii, et habetur in cap. non turbatur. xxiiii. quaest. prima, idest in profundum disputationum. ET IPSI IN BEATO PETRO. Hic ponitur ultima pars articuli de primatu, et auctoritate Romani pontificis, in qua dicitur quod Romano pontifici in beato Petro sit a Christo data plena potestas pascendi, regendi, et gubernandi universalem ecclesiam. Quae pars luce clarius splendet, ex superioribus, tam ex Math. xvi. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo etc. quam ex Ioan. ultimo; pasce oves meas; in quibus verbis iuxta supra assignatas maxime Graecorum patrum sententias in secunda parte huius articuli, data est Petro, et successoribus eius a Christo potestas plena pascendi, regendi, et gubernandi universalem ecclesiam, ut solus Romanus pontifex vocatus sit in plenitudinem potestatis. Alii vero in partem sollicitudinis, ut in cap. decreto. ii. q. vi. et hoc quia aliorum potestas certis arctatur limitibus, potestas vero Romani pontificis extenditur et in ipsos qui super alios potestatem acceperint, ut devotus ait Bernard. Unde Leo papa in epistola, quam Anastasio episcopo Thessalonicen. scribit ita dicit; vices enim nostras ita tuae credimus charitati, ut in partem sis vocatus, sollicitudinis non in plenitudinem potestatis. IPSI IN BEATO PETRO, qui in hac parte figura erat omnium successorum suorum; Petrus enim non solum sibi soli Ecclesiae primatum et iudiciariae potestatis principatum accepit, sed etiam omnibus suis successoribus, quorum repraesentabat personam. Hinc beatus Augustinus supra Ioan. et habetur in cap. quodcunque. xxiiii. quaest. prima dicit, quod Petrus cum claves accepit Ecclesiam sanctam significavit. PASCENDI, Ioan. ultimo; pasce oves meas. REGENDI pertinet autem ad pastorem regere plebem sibi commissam Actuum xx. Attendite vobis, et universo gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. De amplitudine vero et uniuersalitate potestatis regendi, quam habet Romanus pontifex respectu universalis Ecclesiae, sanctus Anacletus in epistola tertia decretali, quam omnibus episcopis scripsit, ita loquitur, ut in cap. sacrosancta, distinct. xxii. Sicut cardine ostium regitur sic huius sanctae sedis auctoritate omnes ecclesiae domino disponente reguntur; et beatissimus Leo papa in sermone quodam ordinationis suae ita loquitur, de toto mundo unus Petrus eligitur, qui et uniuersarum gentium vocationi, et omnibus Apostolis, cunctisque ecclesiae patribus praeponatur, ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint, multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus quos principaliter regit et Christus. GUBERNANDI gubernare actus est praepositi, sive principis, secundum illud quod de Ioseph dicitur Gen. xxxix. praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum; et de beato Petro Apo-

Apostolica Sedes mater et magistra fidei. Quotiens papa... Alii vero in partem sollicitudinis. Vices enim nostras ita tuae credimus charitati. Petrus cum claves accepit Ecclesiam sanctam significavit. Sicut cardine... regitur sic huius sanctae sedis auctoritate... De toto mundo unus Petrus eligitur. stolorum principe beatus Leo papa, in sermone quodam ordinationis suae, inquit quod in assecuta fortitudine perseverans suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit, A DOMINO NOSTRO IESU CHRISTO, non ab Apostolis, nam ut ait sanctus Anacletus in Epistola sua superius commemorata, et habetur in cap. sacrosancta, distinct. xxii. Sacrosancta Romana, et Apostolica Ecclesia non ab Apostolis, sed ab ipso domino Salvatore primatum obtinuit, sicut beato Petro Apostolo dixit, Tu es Petrus etc. A DOMINO IESU CHRISTO, non a Conciliis universalibus, quia ut ait sanctae recordationis Papa Pelagius in cap. quamvis, distinct. xxi. Sancta Romana Ecclesia catholica, et Apostolica nullis synodicis constitutis caeteris ecclesiis praelata est, sed Evangelica voce Domini, et Salvatoris nostri primatum obtinuit; Tu es inquiens Petrus et super hanc petram etc. A DOMINO IESU CHRISTO, non a Caesare, aut ab aliqua alia terrena potestate, quia ut ait sanctae memoriae Nicolaus papa ut in cap. omnis, distinct. xxii. illam solus ipse fundavit, et non supra petram fidei mox nascentis erexit, qui beato Petro aeternae vitae clavigero terreni simul et coelestis imperii iura commisit. Non ergo quaelibet terrena substantia, sed illud verbum quo constructum est coelum et terra, per quod denique cuncta condita sunt elementa Romanam fundavit Ecclesiam; haec autem veritas etiam manifesta ratione sic declaratur. Prima potestas in unoquoque ordine potestatis, quae praesupponitur ab aliis potestatibus inferioribus illius ordinis, necesse est ut dependeat immediate ab auctore illius ordinis, patet de se, sed potestas papalis est prima in ordine ecclesiastico inter omnes partes potestativas illius, ut enim ait sanctus Anacletus in cap. in novo, distinct. xxi. in novo Testamento post Christum Dominum a Petro sacerdotalis cepit ordo, et ipsi primo pontificatus in Ecclesia Christi datus est. Praesupponitur etiam papalis potestas ab aliis cum ad illas se habet, sicut caput ad membra, ut in cap. ita Dominus, distinct. xix. et sicut fons ad rivulos, et radix ad ramos, ut in cap. loquitur Dominus. xxiiii. quaest. prima; ergo necessario dicendum est, quod papalis potestas a solo Christo auctore primo ecclesiastici ordinis derivetur. PLENAM, secundum omnem differentiam loci, temporis, et conditionis personarum Mathae xvi. Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis etc. QUE MADMODUM ETIAM IN GESTIS OECUMENICORUM CONCILIORUM ET IN SACRIS CANONIBUS CONTINETUR. Hic ponitur confirmatio praefati articuli testimonio sumpto, tam ex gestis Oecumenicorum Conciliorum, quam ex sacrorum Canonum auctoritate. Colligitur quidem in primis primatus Romani pontificis super universam ecclesiam ex gestis universalis et Oecumenici Concilii Niceni, in ea parte in qua sancta synodus decreta sua a Romano pontifice humiliter supplicat roborari, et confirmari; unde patres praefatae synodi ita beatissimo Silvestro Romano, tunc pontifici scribunt; Beatissimo papae urbis Romae cum omni reverentia colendo Silvestro. Osius Episcopus provinciae Hispaniae, civitatis Cordubae, et caeteri coepiscopi ccc.xviii. in domino salutem. Nunc omnia ad vestrae sedis augumentum accurrimus roborari, et infra; quicquid autem constituimus in Niceno Concilio precamur vestri oris consortio confirmetur. Item secundo praefata Romani pontificis superioritas colligitur ex gestis tertiae synodi, videlicet Ephesinae primae, in ea parte in qua tota synodus Nestorio synodalia decreta transmittens ita scribit; Ecce itaque te

Apostolorum princeps beatus Leo papa... Sacrosancta Romana... primatum obtinuit. Sancta Romana Ecclesia... primatum obtinuit. Illam solus ipse fundavit... In novo Testamento post Christum... Plenam potestatem. simul cum sancta synodo, quae apud amplam urbem Romam congregata est praesidente sanctissimo et venerandissimo patre et consacerdote nostro Coelestino Episcopo his scriptis synodicis te iam tertio convenimus consilium dantes, ut a tam prauis abstineas dogmatibus quae et sentire cognosceris, et docere. Recipias vero fidem rectam ecclesiis per beatissimos Apostolos et Evangelistas ab initio traditam, qui et oculis inspexerunt et ministri verbi fuisse monstrantur. Quod si haec religio tua facere distulerit iuxta dilationem litteris praediffinitam sanctissimi et venerandissimi consacerdotis nostri Romanae praesulis Ecclesiae Celestini scias te nullam sortem habere nobiscum nec locum aut conuiuium, vel colloquium cum Dei sacerdotibus et Episcopis obtinere haec ibi. Plane nisi Romanus pontifex auctoritatis principatum haberet super omnes Ecclesiae pontifices; nullam beatus Celestinus praesul Romanus condemnandi Nestorium Constantinopolitanum episcopum habuisset auctoritatem nec illius praediffinitam termini peremptorii dilationem sancta synodus tam reverenter observasset. Item tertio praefata superioritas pontificatus Romani praesulis colligitur ex gestis Chalcedonensis synodi; tum primo in ea parte in qua tota synodus legitur acclamasse beato Leoni papae, Sanctissimus Leo Oecumenicus Patriarcha per multos annos vivat; tum secundo in ea parte in qua eadem synodus decreta sua per praefatum Romanum pontificem humiliter postulat confirmari. Unde patres praefatae synodi beatissimo Leoni Romano pontifici ita scribunt; Novimus quia quicquid rectitudinis a filiis fit ad patres recurrit facientes hoc quasi proprium sibi rogamus igitur et tuis nostrum decretis honora iudicium, et sicut nos cupitam in bonis adiecimus consonantiam sic et summitas filiis quod decet adimpleat; et infra, ut autem cognoscatis, quia nihil cuiuslibet donando gratiam fecimus, aut per inimicitias adversando, sed nuru gubernante divino omnem vobis gestorum vim insinuamus ad comprobationem nostrae sinceritatis, et ad eorum quae a nobis gesta sunt firmitatem, et consonantiam. Tum tertio superioritas primatus Romani pontificis colligitur ex gestis Chalcedonensis synodi in ea parte in qua damnationis sententia in Dioscorum per Paschalium Episcopum Lilibetanum et socios eius beatissimi Leonis Papae legatos ad petitionem synodi legitur promulgata, et ea potissime ratione, quia in secunda synodo Ephesina adversus Apostolicam Sedem latrare, et adversus Romanum pontificem Leonem dictare praesumpserat excommunicationis sententiam. Item in ea parte in qua synodus ordinationem factam a papa Leone de Maximo in Episcopum Antiochensem devote acceptavit. Item quarto primatus Romani pontificis colligitur ex gesto sextae synodi universalis in ea parte in qua sancti patres eiusdem synodi cum multa veneratione recepisse leguntur Epistolas suggestionum Agathonis papae quas ad Constantinum Imperatorem misit adversus Monothelitas asserentes unam operationem, et unam voluntatem in Christo. In quibus quidem epistolis plurima continentur de primatu Apostolicae Sedis, et Romani pontificis principatu. Ait enim beatissimus Agathon in prima sua suggestione inter caetera de beato Petro sic ad propositum; Beatus Petrus spirituales oves ecclesiae ab ipso redemptore omnium trina commendatione pascendas suscepit cuius annitente praesidio haec Apostolica eius ecclesia nunquam a via veritatis in qualibet erroris parte deflexa est. Cuius auctoritate utpote Apostolorum omnium principis semper omnis catholica Ecclesia et universales synodi se-

Recipias vero fidem rectam... Sanctissimus Leo Oecumenicus Patriarcha... Beatus Petrus spirituales oves ecclesiae... fideliter amplectentes in cunctis secutae sunt, omnesque venerabiles patres Apostolicam eius doctrinam amplexi per quam et probatissima Christi luminaria claruerunt, et sancti quidem Doctores Orthodoxi venerati atque secuti sunt. Item quinto idem ex gestis septimae synodi colligitur in ea parte, primo in qua tota synodus magna cum reverentia epistolas legitur recepisse Nicolai papae et eius successoris sancti Adriani, in quibus apertissime asseritur Apostolicam Sedem primatum habere in omnem orbem terrarum, et caput et magistram esse caeterarum ecclesiarum. Secundo in ea parte, in qua tota synodus observatrix et cultrix obedientiae, et reverentiae Apostolicae Sedis Photium et Gregorium Syracusanum schismaticos condemnavit, qui adversus Apostolicae Sedis principatum fastuose conspiraverunt.

IN SACRIS CANONIBUS CONTINETUR. Quod autem sacri Canones contineant, et doceant Apostolicam Sedem et Romanum pontificem primatum, et principatum habere in universum orbem testantur multi sancti patres. Sanctus enim Iulius papa a sancto Silvestro Secundus in cap. dudum, iii. q. vi. ita dicit: Dudum a sanctis Apostolis successoribusque eorum in antiquis Decretum est statutis, quae hactenus sancta et universalis Apostolica tenet ecclesia, non oportere praeter sententiam Romani pontificis concilia celebrari, vel Episcopum condemnari, quoniam sanctam Romanam ecclesiam primatem omnium ecclesiarum esse voluerunt. Dudum a sanctis Apostolis successoribusque eorum...

Item Paschasius episcopus Vicarius Apostolicae Sedis et praesidens vice beatissimi Leonis papae in Concilio Chalcedonensi circa actionem decimam sextam dicit sic: Trecentorum decem et octo sanctorum patrum Canon sextus est quod ecclesia Romana semper habuit primatum. Praeterea idem testatur felicis recordationis Ioannes papa Secundus scribens Iustiniano Imperatori, ut habetur cap. de summa trin. et fide catho., ita dicens: Romanae Sedi reverentiam conservatis, et ei cuncta subiicitis, et ad eius deducitis unitatem, ad cuius actorem, hoc est Apostolorum primum, Domino loquente praeceptum est, Pasce oves meas, quam esse omnium vere ecclesiarum caput et patrum regulae et principium statuta declarant, et pietatis vestrae reverendissimi affatus testantur. Item ad idem sanctus papa Gelasius scribens ad Anastasium Imperatorem ita dicit: Quod vero Apostoli Petri Sedes cunctis saeculi christianis, et ecclesiae praelata sit universae, et Canonum serie paternorum et multiplici traditione firmatur. Caeterum sanctus papa Pelagius in cap. ipsi sunt idem testatur dicens: Ipsi sunt Canones, qui appellationes totius ecclesiae ad huiusmodi sedis examen voluerunt deferre, ab ipsa vero nunquam prorsus appellare debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota ecclesia iudicare, ipsam ad nullius commeare iudicium, nec de eius unquam praeceperunt iudicio iudicari sententiamque eius constituerunt non oportere dissolvi, cuius potius sequenda Decreta mandaverit. Non est autem dubium haec omnia clarissimum testimonium proferre primatus Apostolicae Sedis. Sed possit aliquis rationabiliter quaerere, cum Graeci de pluribus aliis articulis a Latinis doctoribus videbantur accusati, quam de istis octo in praesenti Decreto a sanctissimo domino nostro expressis. Cur non fuerit facta mentio de aliis articulis in praefato Decreto, maxime cum omnium fidelium una sit fides, ut inquit Apostolus ad Ephes. quarto? Respondetur primo, quia in istis octo articulis videbatur esse principalis differentia inter Graecos et Latinos, plures autem aliorum non erant ita toti ecclesiae Orientali communes. Secundo, quia multi aliorum articulorum qui Graecis ascribeban-

Editor’s note: The scan and its OCR witness read deliter; fideliter is supplied from the Latin syntax and context. tur corollarie pendebant ex istis, qui consequenter sublati intelliguntur concordia habita in principalibus. Tum tertio, quia de multis aliqui Graecorum accusabantur superioribus temporibus, a quibus qui apud nos praesentes fuerunt, tam dictis, quam operibus immunes, et innocentes se manifestissime demonstrarunt, quare non fuit necesse de aliis mentionem facere.

Renovantes insuper ordinem traditum a Canonibus ceterorum venerabilium Patriarcharum, ut Patriarcha Constantinopolitanus secundus sit post sanctissimum Romanum Pontificem, Tertius vero Alexandrinus, Quartus autem Antiochenus, et Quintus Hierosolymitanus salvis, videlicet, privilegiis omnibus et iuribus eorum.

Post diffinitionem primatus Romani pontificis consequenter hic ponitur ordo, quem caeteri principales Patriarchae observare debent inter se, et dividitur in duas partes; primo enim firmatur ordo Sedium ceterarum Patriarchalium; alias a patribus institutus, videlicet, quod Constantinopolitanus Patriarcha sit secundus post Romanum pontificem: tertius vero etc. Secundo firmantur iura, et privilegia praedictorum Patriarcharum, secunda ibi, SALVIS. TRADITUM A CANONIBUS, videlicet, primo synodi universalis Constantinopolitanae primae in qua, ut in cap. Constantinopolitanae, distinct. xxii. sic habetur: Constantinopolitanae civitatis Episcopum habere oportet primatus honorem post Romanum episcopum, propterea quod sit nova Roma. Item secundo traditus est hic ordo in synodo Chalcedonensi, ubi circa actionem xvi. sic habetur: diffinitionem sanctorum patrum sequentes, ubique et regulam, quae nunc lecta est, centum quinquaginta Deo amicissimorum episcoporum, qui congregati sunt sub piae memoriae Imperatore Theodosio in Regia civitate Constantinopoli, Roma cognoscentes, et nos eadem diffinimus de privilegiis eiusdem sanctissimae Constantinopolitanae ecclesiae novae Romae etc. Item tertio idem haberi dicitur ex sexta synodo, in qua ut in cap. renovantes xxii. distinct. inducit Gratianus, quanquam nos nihil tale in aliqua parte praefatae synodi reperire potuerimus. Item quarto idem ordo habetur ex Canone Concilii generalis Latheranensis, quod Innocen. Tertio, cum multitudine maxima praelatorum Graecorum, et Latinorum Romae celebravit; in quo ut in cap. antiqua, extra de privilegiis sic habetur: Antiqua Patriarchalium sedium privilegia renovantes sancta universali synodo approbante sancimus, ut post Romanam ecclesiam, quae disponente domino super omnes alias ordinariae potestatis obtinet principatum, utpote mater universorum Christi fidelium et magistra, Constantinopolitana primum, Alexandrina secundum, Antiochena tertium, et Hierosolimitana quartum locum obtineat, servata cuilibet propria dignitate. Sed surgit hic satis rationabilis quaestio, cur totiens a patribus ordo iste Patriarcharum fuerit renovatus: Respondetur, quod propter contradictionem, quam habuit in principio suae institutionis ab Apostolica Sede: Cum enim ab antiquo Ecclesia Alexandrina secundum locum teneret, ut testatur sanctus Anacletus in epistola sua decretali, ut in cap. sacrosancta, distinct. xxii. et hoc ipsum sancti patres in Concilio Niceno decrevissent semper obseruandum, ut Cum enim ab antiquo Ecclesia Alexandrina secundum locum teneret... in cap. mos, distinct. xlv. sancti patres Romani pontifices graviter ferentes, quod ecclesia Alexandrina contra Nicenos Canones sua denudaretur praerogativa nunquam voluerunt assentire, nec robur adducere confirmationis praedicto Canoni. Sicut Damasus papa, cuius tempore secunda synodus celebrata est, in qua primo Canon ille est introductus. Praeterea Leo papa, sub quo celebrata est quarta synodus, in qua primo Canon praefatus est renovatus, multipliciter contradixit sicut epistolae eius aperte testantur, quas scribit tam ad Antholium Episcopum Constantinopolitanum, cuius suggestione renovatio praedicta fuerat attemptata, quam ad patres eiusdem Chalcedonensis synodi. Cumque patres ecclesiae Orientalis optime scirent Canones Conciliorum nullum robur posse firmitatis habere sine assensu et confirmatione Apostolicae Sedis, studuerunt per multas synodos praedictum Canonem renovare quousque ab Apostolica Sede Imperatoris precibus confirmationem obtinuerunt. Et ut videtur, papa Vigilius, sub quo celebrata est quinta synodus, confirmavit hunc ordinem secundum, ut etiam haberi potest ex auctentica, tit. de ecclesiasticis titulis, collat. nona, ubi Iustinianus Imperator, postquam professus est quatuor synodorum universalium dogmata, sicut Sacras scripturas suscipere et earum regulas sicut divinas leges observare, ita dicit: Ideoque sancimus secundum earum diffinitiones sanctissimum senioris Romae papam primum esse omnium sacerdotum, beatissimum autem Episcopum Constantinopolis, novae Romae, secundum habere locum post sanctam Apostolicam senioris Romae sedem. Et infra, loquendo de provinciis subiectis iurisdictioni illius, ita dicit: et in subiectis sibi provinciis obtinere eum locum Sedis Apostolicae et Romae secundum ea quae diffinita sunt a sanctissimo papa Vigilio, SECUNDUS, et ita posterior, scilicet potestatis et dignitatis ordine. Ordo enim, ut Priscianus ait, pars potestatis est; unde quae gradum differentem habent in ordine, habent etiam differentem gradum in potestate. Hinc clarissima luce colligitur quam aperte errent qui Constantinopolitanum Patriarcham aequalis potestatis, dignitatis et honoris interpretantur cum Romano pontifice. Quis enim nisi mente alienus dubitat quod Romanus pontifex, qui caput et Pastor universalis ecclesiae est, caeteros omnes ecclesiae pontifices potestate et auctoritate excedit? Unde beatus Gregorius Io. Episcopo Siracusano scribens, et habetur in cap. de Constantinopolitana, distinct. xxii.:

Non est dubium ecclesiam Constantinopolitanam Apostolicae Sedi esse subiectam, quod etiam Imperator Iustinianus in auctentica loco superius annotato apertissime innuit. Ex quibus per consequens luce clarius patet quam aperte veniat contra professionem fidei catholicae, quoniam iuxta institutionem Christi et veterum Canonum reverentiam in hac synodo Graeci et Latini professi sunt quod Constantinus Episcopus se universalem ac Oecumenicum aut orbicularem se nominet Patriarcham: repugnat plane huic appellationi et ratio ipsa et ecclesiae unitas et dispositio Evangelii et communis omnium catholicorum fides, ut quilibet etiam parum doctus intelligit; adversus quam intolerabilem superbae appellationis temeritatem sanctae memoriae Pelagii et sancti Gregorii multae praeclarae et acerrimae extant epistolae, de quibus in cap. nullus et cap. ecce, distinct. xcix. SALVIS VIDELICET PRIVILEGIIS OMNIBUS etc. Privilegia enim ecclesiarum et monasteriorum, sanctorum patrum auctoritate instituta, nulla debet improbitate conuelli, nulla novitate mutari. Ait beatus Anacletus in ca. privilegia.xxv. quaest. ii. Sunt autem quatuor privilegia Patriarcharum. Primum est, quod postquam recipiunt pallium a Sede Apostolica conferunt pallium Metropolitanis qui sub eis sunt. Secundum est, quod recipiunt fidelitatis et obedientiae iuramentum pro se et Romana ecclesia. Tertium est, quod faciunt ante se ubique deferre crucem nisi ubi papa fuerit aut eius Legatus utens insignibus papalibus, et nisi in urbe Romana. Quartum est, quia appellatur ad ipsos omissis mediis. Haec omnia habentur extra de privilegiis in cap. antiqua in tex. et glo. praecipue Innocentii. IURIBUS EORUM. Ita n. Apostolica Sedes proprium vigorem retineat, ut a se concessa aliis iura non minuat, inquit beatus Gregorius in cap. quanto, distinct. lxiii. et in cap. de ecclesiasticis, lv. q. ii. Sicut nostra iura defendimus ita singulis quibuscunque ecclesiis sua iura servamus.

Datum Florentiae in sessione publica synodali solenniter in Ecclesia maiori, celebrata Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Quadringentesimo Trigesimo nono Pridie nonas Iulii, Pont. nostri Anno nono.

FLORENTIAE. Nota convenientiam nominis loci, in quo huius sanctae unionis et pacis Ecclesiae opus perfectum est et consummatum. Ait enim ipsa Christi sponsa sancta Ecclesia, Cantic. primo, Lectulus noster Floridus est; ubi glo. inquit, pax Ecclesiae virtutibus floret.

IN ECCLESIA MAIORI. Licet enim domus Fratrum praedicatorum, quae sub Titulo Sanctae Mariae Novellae fundata est, et in qua pro amplitudine et pulchritudine loci mansio est sanctissimi domini nostri locus fuerit institutus synodalis conventus, quia tamen ad hanc desideratissimae unionis conclusionem audiendam universus populus et magistratus civitatis sperabatur concurrere iussu S. D. N. Eugenii, assentientibus patribus eiusdem sacrae synodi ordinatum est ut in ecclesia maiori, pro ampliori eius capacitate sessio haec celebraretur.

Haec sunt Pater beatissime, quae pro declaratione veritatis et defensione auctoritatis eorum, quae a tua beatitudine in Decreto Unionis Graecorum diffinita sunt dicenda ad praesens occurrunt, quae si tuae sapientiae sufficienter dicta visa fuerint laetus Omnipotenti Deo gratias agam. Si vero minus, sanctitas tua, qui princeps es Doctor et caput omnis orthodoxae doctrinae, illa suppleri iubeat et emendari.

Explicit Apparatus Domini Cardinalis Sancti Sixti, super Decreto Unionis Graecorum Florentiae.

LORENTIAE. IN ECCLESIA MAIORI.

SUBSCRIPTIONES PATRUM, QUI INTERFUERUNT cum Sanctissimo Domino nostro Eugenio diffinitioni praesentis Decreti.

Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae Episcopus ita diffiniens subscripsi.

Ego Antonius episcopus Ostiensis Cardinalis Bononiensis supradictas diffinitiones Catholicas esse affirmo, et illis me subscripsi.

Ego Branda episcopus Portuensis scripsi.

Ego Nicolaus Cardinalis sanctae Crucis scripsi.

Ego Franciscus. TT. sancti Clementis presbyter Cardinalis scripsi.

Ego Angelotus. TT. sancti Marci presbyter Cardinalis scripsi.

Ego Iulianus. TT. sanctae Sabinae presbyter Cardinalis scripsi.

Ego Prosper sancti Georgii Diaconus Cardinalis scripsi.

Ego Dominicus sanctae Mariae in Via Lata Diaconus Cardinalis subscripsi.

Ego Blasius Patriarcha Hierosolimitanus scripsi.

Ego Marcus Patriarcha Gradensis scripsi.

Ego Ioannes episcopus Morinensis. illustrissimi Principis domini Ducis Burgundiae, et Brabantiae Orator subscripsi.

Ego Ioannes episcopus Nivernensis. eiusdem domini Ducis Orator signavi et interfui.

Ego Bartholomeus Archiepiscopus Spallaten. subscripsi.

Ego Fantinus Archiepiscopus Cretensis subscripsi.

Ego Iulianus Archiepiscopus Pisanus subscripsi.

Ego Andreas Archiepiscopus Collossen. subscripsi.

Ego Nicolaus Archiepiscopus Capuanus subscripsi.

Ego Ludovicus Archiepiscopus Florentinus subscripsi.

Ego Latinus de Ursis Archiepiscopus Tranensis subscripsi.

Ego Raymondus Archiepiscopus Conezanus subscripsi.

Ego Iacobus episcopus Adriensis subscripsi.

Ego Petrus episcopus Paduanus subscripsi.

Ego Daniel episcopus Concordiensis subscripsi.

Ego Antonius episcopus Portugalen. subscripsi.

Ego Bartholomeus episcopus Valvensis subscripsi.

Ego Thomas episcopus Farensis subscripsi.

Ego Christophorus episcopus Ariminensis subscripsi.

Ego Amicus episcopus Aquilen. subscripsi.

Ego Petrus Diguen episcopus subscripsi.

Ego Ioannes Ferrariensis episcopus subscripsi.

Ego Valentinus episcopus Ortanus et Castellanus subscripsi.

Ego Ioannes episcopus Arbensis.

Ego Benotius episcopus Phesularum subscripsi.

Ego Garolus episcopus Senensis subscripsi.

Ego Andreas Hyspanus Portugalen. episcopus Magar subscripsi.

Ego Carolus episcopus olim Mutinensis subscripsi.

Ego Nicolaus episcopus Tyburtin. subscripsi.

Ego Artholus episcopus Grass. subscripsi.

Ego Laurentius episcopus Archaien.

Ego Canonus episcopi Baiocen.

Ego Ludovicus episcopus Tarvisinus subscripsi.

Ego Ioannes de Mella electus confirmatus Legion. subscripsi.

Ego Gulielmus electus confirmatus Andegavensis subscripsi.

Ego Angelus episcopus Parentin. subscripsi.

Ego Damianus episcopus Assinen. subscripsi.

Ego Petrus episcopus Ansaren. subscripsi.

Ego Matheus episcopus Zapaten. subscripsi.

Ego Angelus de Grassis episcopus Arian. subscripsi.

Ego Petrus episcopus Massanas. subscripsi.

Ego Bartholomeus episcopus Cavalicen. subscripsi.

Ego Robertus Dexdunaris Dislo. episcopus Vulca. subscripsi.

Ego Antonius episcopus de Cesenis subscripsi.

Ego Donatus episcopus Pistorien. subscripsi.

Ego Scipio episcopus Mutin. subscripsi.

Ego Christophorus episcopus Coron. subscripsi.

Ego Andreas episcopus Conversanus subscripsi.

Ego Alexius episcopus Clusinus subscripsi.

Ego Garsias episcopus Tudensis subscripsi.

Ego S. episcopus Ganaten. subscripsi.

Ego Aymericus episcopus Montis Regalis subscripsi.

Ego Baptista electus Theatinus subscripsi.

Ego Nicolaus episcopus Tricharien. subscripsi.

Ego Ioannes electus Agaven. subscripsi.

Ego Ioannes electus Osilien. subscripsi.

Ego Gulielmus electus Leoren. subscripsi.

Ego Andreas episcopus Roslumen. subscripsi.

Ego Matheus episcopus Cortonen. subscripsi.

Ego Iulianus electus Citariden. subscripsi.

Ego Ioannes episcopus Converpen. subscripsi.

Ego Thadeus episcopus Acesnaten. subscripsi.

Ego Petrus cleri. Archidiaconus Trecen. ambasiator domini Ducis Burgundiae, et Brabantiae subscripsi.

Ego Ambrosius generalis ordinis Camaldulensis subscripsi.

Ego Gometius Abbas Florentiae. ss.

Ego Ioannes de Ursis Farisen. ss.

Ego Antonius Abbas sancti Caprasii ss.

Ego Franciscus Abbas sancti Leonardi ss.

Ego Federicus Abbas de Borto. ss.

Ego Georgius Abbas de Fereallis. ss.

Ego Antonius Abbas de Alfolo ss.

Ego Bartholomeus Abbas Campi Fullonis. ss.

Ego Sepulcrus Abbas de Vrano. ss.

Ego Angelus Abbas de Septimo. ss.

Ego Paschasius Abbas sancti Sepulchri ss.

Ego Benedictus Abbas de Conco. ss.

Ego Iacobus Abbas sancti Salini subscripsi.

Ego Aluisius Abbas sancti Pauli ad Ripam Arnipisam subscripsi.

Ego Ioannes Abbas de Thiro subscripsi.

Ego Daniel Abbas de Saniliano subscripsi.

Ego Benedictus Abbas sancti Pancratii subscripsi.

Ego Franciscus Abbas sanctae Mariae de Pancriano subscripsi.

Ego Ioannes Ginavant. Abbas de R. polis subscripsi.

Ego Angelus Abbas sancti Michaelis de Pistorio subscripsi.

Ego Nicolaus Abbas monasterii sancti Modesti subscripsi.

Ego Iacobus Abbas sancti Salvatoris de Fenzot. ss.

Ego A. Abbas Montispian. pist. dioc. ss.

Ego Petrus Abbas sancti Petri de Florentia. ss.

Ego M. Abbas sanctae Mariae de Diciano. ss.

Ego Gantellemen Abbas de Bibena. ff.

Ego Laurentius Abbas del Culres.

Ego Federicus Abbas monasterii sancti Panthaleonis de Lucca.

Ego Lucas Abbas Stuant. in Alpibus.

Ego Tonus Lucas Abbas Patrariat.

Ego Iacobus Abbas monasterii sancti Petri de Massa.

Ego Frater Ioannes Abbas sanctorum martyrum Cordubicen.

Ego Gulielmus Abbas sancti Salvatoris Burdegalen.

Ego Georgius Abbas sancti Petri de Eugubio.

Ego Antonius Abbas sancti Salvatoris et Vigilii de Sen.

Ego Abbas sanctae Mariae de Morona.

Ego Abbas sanctae Gaude.

Ego Gabriel Abbas sancti Iacobi de Pontida.

Ego Dionysius Abbas sanctae Mariae de Sandin Sagien.

Ego Timotheus Abbas sancti Andreae de Mantua. ss.

Ego Frater Gulielmus Generalis Minorum.

Ego Frater Berardus Generalis Augustinen.

Ego Placidus Generalis Vallis Umbrosae.

Blondus.

SUBSCRIPTIONES GRAECORUM.

Ioannes Paleologus in Christo Deo fidelis rex et Imperator Romanorum.

Antonius humilis Archiepiscopus Hiraclien. praesidens Ypertinarum et primus totius Macedoniae, et Locumtenens Apostolicae Sedis sanctissimi Patriarchae Alexandrini, Philothei Patriarchae Alexandrini subscripsi.

Gregorius Sacer monachus magnus prothosincellus et spiritualis, ac Vicaris Apostolicae Sedis domini nostri Philothei Patriarchae Alexandrini. ss.

Isidorus Archiepiscopus Gebien. ac totius Russiae, ac Locum tenens Apostolicae Sedis sanctissimi Patriarchae Antiocheni domini Dorothei affirmans et diffiniens ff.

Dorotheus Archiepiscopus Locumtenens Apostolicae Sedis sanctissimi Patriarchae Hierosolymitani Ioachimi. ss.

Dorotheus Archiepiscopus Trapezantius sequendo. ss.

Metrophanus Archiepiscopus Zizici. ss.

Bissarion miseratione divina Archiepiscopus Nicenus sequendo. ss.

Macharius Archiepiscopus Nicomedie. ss.

Methodius humilis Archiepiscopus Lacedemonien. ff.

Ignatius Archiepiscopus Tornoni sequen. fl.

Dorotheus Archiepiscopus Mytilenen. Locumtenens Archiepiscopi Sidiae sequendo. ff.

Damianus Archiepiscopus Moldoblachiae et Locumtenens Sevastien. Archiepiscopi. fl.

Ivasaph humilis Archiepiscopus Amasien. fl.

Bathanoel Archiepiscopus Rhodi et Cicladarum Insularum. ff.

Calistus Archiepiscopus Drilte sequendo. ff.

Matthaeus Archiepiscopus Mellenici sequens. fl.

Gevadius Archiepiscopus Gavi sequendo. fl.

Bessarion Archiepiscopus Nicenus per mandatum scriptum et subscriptum a Manuele magno Sacellario Chrisococo Diacono eius depositioni hic subdesignando ipsum hic demonstro eadem nobis sapere et consentire hoc omnes qui hic sunt sequi Theodoricus magnus Scenophilax Xantinopolus Diaconus. ff.

Michael Balsamon magnus Carthofilax Archidiaconus. ff.

S.lueiter Siopolus magnus Ecclesiarcus et Diceofilax. fl.

Georgius Capedotius Prothedicus Diaconus. ff.

Constantinus primus presbyter et Vicarius Moldoblachiae. ff.

Moyses sacer monachus ecclesiarchus venerabilis et sacer regalis sacri montis magne Laurae et ipsius Locumtenens. ff.

Dorotheus sacer Monachus Vicarius venerabilis et sacri montis sancti magni Monasterii Vatepedi. fl.

Gerontius Sacer Monachus olim prior venerabilis sacri Regalis montis Christi omnipotentis. ff.

Athanasius Abbas Monast. Circunspecti. ff.

Germanus olim Abbas sancti Basilii. ff.

Pachomius sacer Monachus et Abbas sancti Pauli subscripsi.

FINIS.

VENETIIS, apud Michaelem Tramezinum,

M D L X I.

↑ Top of work