Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
DATIS responsionibus ad improbationes adversariorum inductas contra principalia fundamenta ex quibus beatum Petrum primatum habuisse inter apostolos ostendimus, iam reliquum est respondere rationibus quibus adversarii primatum ipsum beati Petri impugnant. Et primo ad eas quae ex evangelio videbantur sumi. 1 Et ad primam cum dicitur quod apostoli aequalem potestatem receperunt etc. Respondetur hoc assumptum esse falsum. Et ad probationem quae inducitur ex auctoritate Matth. 28. et Ioan. ulti. respondetur quod ex illis auctoritatibus nihil probatur, quoniam licet ex illis auctoritatibus habeatur quod potestas clavium sit data omnibus apostolis, non tamen habetur quod aequaliter data sit omnibus, sicut licet ut inquit apostolus ad Ro. 13. Non sit potestas nisi a Deo, non tamen sequitur quod omnibus rebus potestatem habentibus potestas aequalis data sit. Et ita est in proposito. Licet enim omnibus apostolis potestas clavium data sit, nihilominus tamen Petro qui caput et principes aliorum ordinabatur plenius data est, sicut ex glo. Mat. 16. superius inducta in c. 5. patet. Unde inquit sanctus Thom. in 4. dist. 24. Quamvis omnibus apostolis communiter data sit potestas ligandi et solvendi, tamen ut in hac potestate aliquis ordo significaretur primo soli Petro data est, ut ostendatur quod ab eo in alios debeat ista potestas descendere, propter quod ei dicit singulariter. Confirma fratres tuos, et pasce oves meas, id est loco mei, ut Chrysost. dicit. Praepositus et caput esto fratrum ut ipsi te in loco mei assumentes ubique terrarum te in throno tuo sedentem praedicent et confirment.
Ad duas autem auctoritates consequenter inductas, scilicet sanctorum Anacleti, et Cypriani, in quibus dicitur quod apostoli pari consortio honoris etc. 2 respondetur dupliciter. Primo quod cum dicitur pari consortio etc. dicimus quod ly pari non dicit aequalitatem potestatis aut honoris sed similitudinem. Unde exponendum est pari, id est communi sive simili potestate. Paritas enim non tantum aequalitatem, sed etiam similitudinem in sacris litteris legitur designare, unde Levit. 18. dicitur. Cavete ne vos similiter evomet cum paria feceritis, gl. i. similia. Et quod in hac significatione nomen paritatis accipiendum sit in proposito ex sententia beati Leonis papae, qui scribens ad Anastasium Thessalonicensem episcopum ita dicit. Quoniam inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et si omnium par esset electio uni tantum datum est ut ceteris praeemineret. Ecce quod ibi Anacletus et Cyprianus dicunt, pari consortio honoris etc. Leo papa quasi exponens dicit: in similitudine honoris. Secundo respondetur quod ut supra dictum est in 1. li. et in glo. c. Sacrosancta, distinct. 22. tangitur, duplex dicitur potestas. Quaedam scilicet ordinis sive consecrationis, et quaedam regiminis sive administrationis. Dicimus ergo quod paritas illa de qua loquitur Anacletus, et etiam Cyprianus accipienda est quantum ad dignitatem ordinis sive consecrationis. Illa enim aequalis fuit omnibus apostolis, non autem intelligenda est quantum ad potestatem regiminis sive administrationis, quin in hac potestate Petrus superior et maior fuerit. Et quod talis fuerit intentio praefatorum sanctorum patet ex eorum dictis, nam Anacletus in ca. praellegato, scilicet Sacrosancta, distinct. 22. ita inquit. Inter beatos apostolos quaedam discretio fuit potestatis, et licet omnes essent apostoli, Petro tamen concessum est a domino et ipsi inter se voluerunt idipsum ut reliquis omnibus praeesset apostolis, et cephas, id est caput, et principatum teneret apostolatus. Item hoc idem beatus Cyprianus designat 1. c. loquitur dominus 24. q. 2. ubi post verba inducta ita subiungit. Sed ab unitate exordium proficiscitur ut ecclesia Christi una monstretur. Praeterea patet ex eo quod infra huius ecclesiae caput et potestatis originem dicit esse apostolicam sedem. Ex quibus clarissime ostenditur quod sententia horum sanctorum est Petrum primatum habuisse inter apostolos ac principatum habere in universali ecclesia.
3 Ad secundam rationem respondetur negando antecedens, et ad probationem ex ca. Matth. 20. respondetur quod Christus non interdicit omnem dominatum ab apostolis sive principatum sed tantum dominatum quo gentiles et homines mundani utuntur in subditos. Pro quo notandum iuxta sanctum Thom. in postilla sua super Matth. exponendo praedictam auctoritatem, quod dominari dupliciter accipitur. Uno modo accipitur pro praeesse, et hoc modo non loquitur Christus in praefato loco Matth. 20. nec talis dominatus interdicit apostolis. Unde Christus legitur dixisse Petro. Super plebem meam principem te constitui. Et de apostolis dicitur Psal. 44. Constitues eos principes super omnem terram. Et de exercitio pastoralis praesidentiae commissae beato Petro dicitur. Ioan. ulti. Symon Ioannis pasce oves meas. Alio modo dominari dicitur prout relative dicitur ad servum, unde sic dominari est idem quod serviliter sibi subiicere servum, et hoc modo sumitur in loco praellegato cum ait dominus. Principes gentium dominantur eorum etc. Principes enim constituti sunt ad hoc ut bonum procurent subditis. Si vero illos volunt in servitutem redigere tunc abutuntur principatu qui utuntur liberis ut servis. Et quia hoc consuetum erat apud gentiles, et adhuc est apud aliquos dicit. Principes gentium dominantur eorum, id est in servitutem redigunt sibi subditos secundum illud Ezech. 10. Principes tui in medio eius quasi lupi rapaces. et talis primatus sive dominatus interdicitur a Christo apostolis cum ait dominus. Non erit ita inter vos. Unde beatus Chrysost. super Matth. pertractans hoc verbum ita inquit. Principes mundi ideo fiunt ut dominentur minoribus suis, et abutantur vita eorum ad suas utilitates et glorias. Principes autem ecclesiae ut serviant minoribus suis, et ministrent eis quaecunque acceperunt a Christo ut suas utilitates negligant, et illorum procurent, haec.
Chryso.
4 Ad tertiam rationem quae sequitur ex illo Luc. 22. Facta est contentio etc. Respondetur ad primam partem negando consequentiam, dicimus enim quod licet apostoli tunc nondum plene cognoverint quis inter eos post Christi corporalem abscessum ceteris praesidere deberet, et ideo de hoc contenderent: non sequitur propter hoc quod Christi dispositione nullus inter eos maior esset praeordinatus, immo hoc expresse innuit dominus cum ait. Qui maior est inter vos etc.
5 Ad secundam partem eiusdem rationis respondetur quod Christus in verbis illis non docuit apostolos ut singuli reputarent se singulis minores inferioritate officii seu auctoritatis, nec hoc Christus suo exemplo docuit qui dicit. Ioan. 13. cap. Vos vocatis me magister et domine et bene dicitis, sed hoc docuit ut quanto inter apostolos quis esset maior tanto esset humilior, secundum illud Ecclesiastici 3. Quanto maiores, tanto te humilia in omnibus.
6 Ad quartam rationem respondetur cum dicitur quod ille debuit principatum habere inter apostolos qui immediate Christo successit in ecclesia etc. Respondemus quod verum est intelligendo de successione tanquam generalis vicarius, unde ille solus fuit beatus Petrus qui tanquam generalis vicarius in toto orbe Christo successit et non Iacobus alphei qui ab ipso Petro post Hierosolymus episcopus est ordinatus. Unde sanctus Thom. exponens illud Ioan. ulti. Sequere me, dicit iuxta Chrysostomum quod Iacobus licet post ascensionem Christi specialem curam illius loci habuerit: Petrus tamen universalem totius ecclesiae curam obtinuit. Quod autem Petrus Christo immediate etiam Hierosolymis successerit patet ex hoc quod ibi officia summi pontificis quo ad praedicationem, quo ad Mathiae electionem, et quo ad alia superius expressa primo inter omnes exercuit, sicut supra in cap. 5. copiose monstratum est. Verum locus Hierusalem licet consecratione sanguinis Christi fuerit gloriosior, nihilominus tamen Roma pro successione summi pontificis fuit aptior, sicut inferius ostendetur. Hinc Petrus sedem specialem suam tandem Romae elegit constituto Hyerosolymis episcopo beato Iacobo: et hoc pulchre sive convenienter, ut dicit beatus Bernardus 2. lib. de consideratione ad Eugenium, ut ibi positus suscitaret semen defuncti fratris ubi occisus est ille, nam dictus est frater domini.