Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caeterum ecclesia sancti Dei nominata legitur corpus Christi. Unde apostolus ad Eph. i. loquens ait. Ipsum dedit scilicet Deus pater caput super omnem ecclesiam quae est corpus eius. Ubi advertendum quod sicut beatus Hiero. de carne Christi ait in epistola ad Ephes. et ponitur in c. Dupliciter, de conse. di. ii. quod dupliciter intelligitur, ita corpus Christi dupliciter accipitur. Nam corpus Christi dicitur illud corpus quod sumpsit de virgine de membris carnalibus naturali compage coniunctum. Dicitur etiam corpus mysticum quod est ecclesia, quod corpus ex personis utriusque sexus fidelibus spirituali compage connexum et compactum est. Ad quam sententiam plenius intelligendam considerare oportunum est aliquid circa huiusmodi significationem termini mysticum. Mysticum quippe ut dicit Catholi. a mysterio dicitur. Mysticon enim Graece Latine dicitur secretum, unde mysticum idem est quod sacrum, divinum, occultum, et figurativum. et quanquam ab omnibus his significationibus ratio sumi possit huius vocabuli mysticum cum de ecclesia dicimus quod est corpus mysticum. Tum primo quia sacra sive sancta est quo ad primam interpretationem, secundum illud quod in symbolo canitur. Sanctam ecclesiam catholicam, et illud i. ad Cor. iii. Templum Dei sanctum est quod estis vos. Tum secundo, quia divina est quo ad secundam significationem consors quippe facta est divinae naturae, secundum illud quod de eius membris dicitur Psal. 81. Ego dixi dii estis, et filii excelsi omnes, et ii. Pet. i. Divinae consortes naturae. Tum tertio quia occulta quo ad tertiam significationem, occultum quippe nobis est in hac peregrinatione constitutis quis simpliciter, et veraciter actu pertineat ad unitatem huius corporis, dicente beato Bern. Quis potest dicere ego de electis sum, ego de praedestinatis ad vitam, ego de numero filiorum, reclamante nimirum Scriptura, nescit homo an odio vel amore dignus sit. Communius tamen ecclesia corpus denominatur mysticum a quarta significatione, videlicet quia figurativum sive per figuram sive per similitudinem dictum sicut ex apostolo colligitur, qui de ecclesia ad similitudinem corporis naturalis hominis saepe loquitur. Ubi notandum quod ratio huius mysticae significationis colligitur inter alia praecipue ex quattuor. Primum est multiplicitas membrorum officialium concurrentium ad compositionem corporis, sicut enim naturale corpus humanum ex multis membris conformibus in natura, et variis deputatis actibus compaginatur, ita ecclesiae corpus ex multis fidelibus variis deputatis officiis constitutum coniungit. Unde apostolus 1. ad Corin. 10. Unus panis et unum corpus multi sumus. Super quo dicit Augu. Typice, id est figurative, unus panis, et unum corpus ecclesia dicitur, pro eo quod sicut unus panis ex multis granis, et unum corpus ex multis membris componitur, ita ecclesia ex multis fidelibus charitate copulante connectitur. Et ad Rom. 12. dicitur. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi sumus unum corpus in Christo singuli autem alter alterius membra habentes donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes, etc. Secundum autem a quo innuitur similitudo est conformitas, et unitas membrorum ad caput. Plane quemadmodum in corpore naturali hominis caput connaturale est residuo corpori, et per collum ei coniungitur a quo sicut a perfectiori, utputa in quo omnes resident sensus secundum plenitudinem sensus et motus in totum corpus diffunditur, ita in corpore ecclesiae caput quod est Christus secundum illud ad Eph. 1. Ipsum dedit caput super omnem ecclesiam quae est corpus eius per assumptam naturam est residuo corpori connaturale. Et per fidem quae intelligitur per collum. Cant. 4. Sicut turris David collum tuum nos ei unimur. ad Eph. 4. Caput Christi ex quo totum corpus, scilicet ecclesia compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, glo. id est per fidem et charitatem quae coniungunt, et faciunt membra Christi ad invicem ministrare. Tertium vero a quo accipitur ratio mysticae locutionis est unitas spiritus, quemadmodum quidem corpus naturale hominis unum habet spiritum vivificantem totum corpus, et universa membra regentem, ita in toto corpore ecclesiae unus est spiritus vivificans, et regens, qui est spiritus sanctus, de quo i. ad Cor. 12. Et in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus. Cuius sensus est secundum glo. quod baptizati, id est abluti sumus uno spiritu ducti sumus in unum corpus. Unde glo. dicit. Quemadmodum totum corpus hominis una anima vegetatur, ita unus spiritus facit omnia in membris Christi. Et ideo ad Eph. iiii. dicitur. Unum corpus, et unus spiritus. Quartum vero in quo mystica similitudo attenditur est, quod sicut in corpore humano caput et membra dicuntur constituere unam personam, ut dicatur unus homo, ut dicit Augu. super Ioan. Homel. 21. ita suo modo in corpore ecclesiae. Unde idem Augu. super Psal. 61. Unus enim homo cum capite, et corpore suo Iesus Christus salvator corporis, et membra corporis duo in carne una, et in voce una, et in passione una, et cum transierit iniquitas in requie una, haec Augustinus.