Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
IMPROBATO errore tam auctoritatibus quam rationibus: iam adversariorum rationibus restat respondendum, quod erat quartum faciendum. Pro quarum solutione et multarum aliarum similium est no-2 solutione tandem quod sicut de corpore naturali animalis contingit loqui dupliciter, quia vel corpus nominat membra cum capite simul aut tantum residuam partem a capite: ita de ecclesiae corpore contingit loqui dupliciter. Nam ut sanctus Thom. dicit in 4. 49. dist. nomen ecclesiae dupliciter accipitur: quandoque enim nominat tantummodo corpus quod Christo coniungitur sicut capiti, quandoque nominat caput et membra simul coniuncta. Et ita similiter possumus loqui dupliciter de universali sive de tota ecclesia in proposito nostro videlicet. Uno modo ut dicit collectionem sive universitatem absolute omnium fidelium nullo dempto sive non intellecto, et hoc modo nominat membra omnium cum capite suo, et sic est sermo de universali ecclesia cum de ea absolute loquimur non distinguendo, aut referendo eam contra aliquem fidelem sicut cum dicimus quod universalis ecclesia est sponsa Christi quod errare non potest et huiusmodi. Alio modo contingit loqui de corpore universalis ecclesiae prout nominat membra tantum sive fideles commissos curae beati Petri sive eius successoris et sibi tanquam capiti unitos.3 et hoc modo de ecclesia universali fit sermo cum de ea loquimur sicut de corpore in comparatione ad caput eius. Cum enim nihil referatur realiter ad seipsum nec aliquis sibi ipsi subiectus esse possit: necesse est ut ista adinvicem ut distincta accipiantur, ut cum dicimus quod papae est commissa cura totius ecclesiae, ut inquit beatus Greg. et quod beatus Petrus fuit caput totius universalis ecclesiae, ut inquit beatus Marcellus papa in c. Rogamus 24. q. 1. et quod est cephas corporis Christi, ut ait beatus Hieron. Et similis sic distinctio de regno et de omni principatu, quandoque enim nominat simul principem et subditos; aliquando regnicolas tantum subditos alicui principi, sicut dicimus istud regnum est illius: ille dominatur huic regno. His autem notatis dicendum est ad rationem primam quae sumitur ex ca. Quamvis.
Respondetur primo negando consequentiam, quia arguit ab auctoritate negative et talis argumentatio nulla est: praeterea si ibi non habetur habetur, tamen in multis aliis locis sicut patet supra c. 20. Secundo respondetur quod papa Pelagius recte loquitur sed nihil in favorem adversariorum, quod patet: quia cum nihil sit maius aut superius seipso oportet quod inter praelatum et subditos sit distinctio. Cum ergo Romanam ecclesiam ponimus praelatam necesse est, ut intelligamus quod respectu ceterarum omnium ecclesiarum quae distinguuntur ab ea. Non debuit autem dicere quod universalis ecclesiae est praelata prout universalis ecclesia includit etiam Romanam: quia tunc sui ipsius esset praelata, nihilominus beatus Petrus qui praelatus est etiam ecclesiae Romanae dicitur praelatus universalis ecclesiae quae ex omnibus particularibus ecclesiis consurgit.
Ad secundam rationem in qua dicitur Christus est caput ecclesiae etc. respondetur negando consequentiam: et ad probationem supra est responsum dupliciter in c. 23. Ad secundam rationem. Primo quod licet hoc verum sit de corpore naturali hominis quia tale non est pars alterius, non tamen de corpore per similitudinem dicto sive mystico quia unius et eiusdem possunt plura capita subordinata esse scilicet unum principale et aliud secundarium principali subordinatum: sicut in uno corpore civitatis est caput rector eiusdem, et cum hoc rex qui totius regni caput est. Secundo dicebatur quod proprie loquendo non ponuntur duo capita distincta: quoniam papa non est omnino aliud caput distinctum a capite quod est Christus, sed est eius vicarius et vicem eius et personam potestatem et auctoritatem repraesentans in terris, et eius iudicium, iudicium Dei reputatur, et sententia eius et consistorium eius consistorium Dei: et ideo non sunt proprie duo capita sed unum, ut declarat Bonifacius 8. in extravaganti. Unam sanctam quoniam ubi unum propter alterum: utrobique tantum unum.
Ad tertiam rationem cum dicitur quod papa non est perfectior universali ecclesia: respondetur negando totam illam minorem. Dicimus enim quod cum papa sit constitutus princeps super totam ecclesiam secundum illud quod dictum est a domino ipsi Petro. Super plebem meam principem te constitui, perfectior perfectione potestatis et superior ac dignior superioritate auctoritatis est toto residuo corpore ecclesiae, licet in comparatione ad alia bona spiritualia quorum cum maior copia inveniatur in universitate ecclesiae quam in uno solo praelato, non est dubium quin ecclesia perfectior ac dignior sit plenitudine copiae bonorum spiritualium papa quantumcunque sancto. Potest etiam quantum ad perfectionem interiorem, quae attenditur penes charitatem, quae ab apostolo dicitur vinculum perfectionis isto modo vetula dici perfectior esse quam papa. Est etiam director ecclesiae cum princeps et pastor illius sit, et hoc sive sit dispersa sive collecta. Collectio enim ovium ad unum locum nihil auctoritatis minuit in pastore. Unde canon in cap. Ubi periculum maius extra de elect. in 6. Et qui factus est in concilio Lugdunen. nominat papam vicarium Iesu Christi successorem Petri rectorem universalis ecclesiae gregis dominici directorem. Item Leo papa in quadam epistola ad Palaestinos in principio sic dicit. Solicitudini meae quam universali ecclesiae omnibusque eius filiis debeo, etc. ecce quod non solum filiorum, sed universalis ecclesiae dicit se curam regiminis habere.
Ad quartam cum dicitur papa non est caput, etc. respondetur negando assumptum: dicimus enim quod est caput universalis ecclesiae distributive, quia omnium aliorum fidelium a se, sicut rex dicitur caput totius regni licet non sit caput sui ipsius. Item dicimus quod sit etiam caput universalis ecclesiae collective cum sit director illius sicut princeps populi sui. Et ad probationem cum adversarii dicunt quod papa non est caput universalis ecclesiae collective quia per sacramenta non influit toti ecclesiae collective, quia sicut non habet animam nec indiget sacramentis licet membra indigeant, videtur nobis quod haec probatio implicet tria quae nobis videntur erronea falso semper meliori iudicio. Primum est quod dicunt quod ecclesia universalis collective sumpta cuius caput esse Christum dicunt et non papam sic res non habens animam sive sit inanimata. Secundum est quod ipsa ecclesia universalis non indiget sacramentis licet membra eius indigeant. Tertium est quod ipsa universalis ecclesia sit aliud quam ipsa eius membra indigentia sacramentis. Contra primum est quod corpus Christi mysticum quod est ipsa universalis ecclesia non potest esse nisi unum. Quo modo enim caput Christus influere potest sensum et motum spiritualem in corpus non habens animam nec spiritum, cum solus spiritus susceptivus sit huiusmodi influxus: quomodo ecclesia universalis creditur sancta si non habet animam: quomodo universalis ecclesia collective sumpta potest dici sponsa Christi, si non habet animam: quomodo inter Christum et ecclesiam universalem potest esse matrimonium si universalis ecclesia animam non habet, et per consequens nec fide nec charitate quibus uniatur sponso suo: quomodo habet claves et potestatem directivam omnium ut adversarii dicunt si non habet animam: quomodo Christus mortuus est pro ecclesia universali, si illa caret anima et sensu. Quomodo universalis ecclesia militans coniungenda est in gloria triumphanti, si animam non habet, et per consequens nec capacitatem gloriae? Videtur nobis quod adversarii delirent in cognitione ecclesiae universalis, et ideo non mirum si multis provoluantur erroribus. Contra secundum errorem est apostolus ad Eph. 5. dicens. Christus dilexit ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret mundans eam lavacro aquae in verbo vitae, glo. 1. quo datur vita: quo accedente ad elementum fit sacramentum. Sequitur, ut exhiberet ipse sibi glo. in futuro gloriosam ecclesiam non habentem maculam neque rugam aut aliquid huiusmodi. Quod verbum beatus Aug. tractans in li. retract. de lib. de moribus ecclesiae dicit sic. Sic accipiendum est quod ait apostolus Christus dilexit ecclesiam suam etc. hoc est enim lavacrum aquae in verbo quo mundatur ecclesia: sed cum tota dicat, quamdiu hic est dimitte nobis debita nostra non utique hic est sine macula et ruga aut aliquo huiusmodi. Haec August. Sane manifestum est quod auctoritas ista Pauli apertissime ostendit opinionem adversariorum esse erroneam quam habent de ecclesia universali. Contra tertium errorem videtur esse illud quod gl. habet super illud psalm. 127. Uxor tua sicut vitis abundans etc. ubi gl. exponens illud ut sit sermo ad Christum caput dicit sic. Uxor Christi est ecclesia etc. et exponens sequentem versum. Filii tui etc. dicit sic. Iidem sunt filii Christi qui et uxor id est ecclesia. Ipsa enim est coniux Christi, ipsa filii. Haec ibi. Item idem notatur Luc. 10. ubi dicitur. Fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam id est ecclesiam, ut det illis triticum, etc. Ecce idem dicit ecclesiam et illos quibus ministrandum erat triticum. Item beatus Bernar. in sermone de nuptiis ubi aqua in vinum est mutata, ita ait. Sponsa Christi nos ipsi sumus et omnes simul una sponsa, et animae singulorum quasi singulae sponsae. Haec ille. Est ergo corpus ecclesiae ipsi fideles ipsa membra eius, sed de hoc supra lib. 1. ubi de ecclesia universali quid sit plenius explicavimus.
Ad quintam respondetur negando consequentiam quae tanquam erronea condemnata legitur in concilio Constantiensi inter errores Ioannis Hus, qui dicebat quod si papa est malus non est caput ecclesiae militantis. Nam concilium dicit quod error est, et consequentia ergo talis nulla est, universalis ecclesia militans tota deficere non potest in fide aut in moribus: ergo homo qui deficere potest, non potest illius esse caput ministeriale.