Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Amplius sancta Dei ecclesia legitur Regina nuncupata. Unde Psal. 44. dicitur. Astitit Regina a dextris tuis. glo. i. ecclesia quae sub rege regit. Astitit a dextris, id est in aeternis spe. In vestitu deaurato, id est in doctrina sapientiae. Circundata varietate, id est in omnibus linguis variata, in linguis est varietas, et unitas in auro, quia, ut dicit Augu. in glo. eandem sapientiam eandem doctrinam, et disciplinam omnes linguae praedicant. Dicitur autem ecclesia Regina triplici ratione. Primo quia coniunx est domini, scilicet Iesu Christi, in cuius vestimento, et femore scriptum est. Rex regum, et dominus dominantium. Apoc. 19. Secundo dicitur Regina quia ipsa in membris suis veris prudenter, et virtuose se regit, qui praelati cursus motibus carnis, modo luxuriae appetitum refrenant, modo aestum avaritiae temperant, modo gloriam declinant, modo suggestionem livoris obruunt, modo ignem furoris extinguunt. Reges ergo tales, ut ait Greg. vere sunt qui tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere sed regendo praeesse noverunt. Unde reges, ut inquit Isid. a recte regendo vocati sunt, ideoque recte faciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur. Recte ergo illi reges vocantur qui tam semetipsos quam subiectos bene regendo modificare noverunt. Tertio ecclesia sancta Regina nominatur ratione principatus, et praelationis quam habent praepositi in ea. Unde glo. super Psal. 44. Ut Regina, quia sub rege regit, scilicet praelatos suos, qui non immerito reges appellantur. Unde Augu. tractans illud Psal. 44. Delectaverunt te filiae regum, ita dicit. Etenim omnes ecclesiae praedicantibus, et evangelizantibus apostolis natae sunt filiae regum sunt, et ecclesiae filiae apostolorum filiae regum sunt. Ille enim rex regum, illi autem reges de quibus dictum est. Sedebitis super xii. sedes iudicantes xii. tribus Israel. Et infra. Filiae regum sunt et delectaverunt regem suum in honore ipsius. et ex omnibus fit una quaedam Regina, unde sequitur. Astitit Regina a dextris tuis. Haec August. Quare Threnorum. i. c. ipsa ecclesia nominatur domina gentium, et princeps provinciarum, glo. interli. i. in praelatis. Regina autem ista, scilicet ecclesia figurata est in Regina Saba, de qua dicitur. iii. Regum. x. quod audita fama Salomonis cum comitatu multo venit videre eum, ubi glo. dicit sic. Haec Regina venturam ecclesiam de gentibus desiderantem Christum figurabat, quae circumamicta varietate populi sui, et paternae domus oblita currebat barbara gente non animo, in aperto peregrina, in occulto sanctorum fieri conscia optans. Et beatus Augu. in sermone de dedicatione ecclesiae sic de ea loquitur. Haec est regina illa quae venit a partibus aethyopiae audire sapientiam Salomonis, sed haec non tam ex una regione quam ex universis mundi partibus regem auditura convenit sicut evangelista commemorat, regina austri venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, venit ecclesia ad redemptorem, et eruditorem suum, ut de stultitia erroris doctrinam perciperet veritatis, de qua plenius sicut audivimus Regum scribit historia ita dicens. Ingressa regina Saba in Hierusalem cum comitatu, et divitiis cum camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas praeciosas, venit ad Salomonem, et locuta est universa quae habebat in corde suo. Ergo in figura huius reginae venit ecclesia ex gentibus imponens finem cupiditatibus vitiisque terrenis audire sapientiam Salomonis, id est viri pacifici domini nostri Iesu Christi qui fecit utraque unum, solvens inimicitias inter Deum, et hominem in carne sua. Venit post veteres, et prophanas superstitiones audire, et discere de fide illuminatione, et iudicio futuro, de animae immortalitate, de spe resurrectionis, et gloriae. Venit autem in Hierusalem cum multo comitatu, id est non iam cum una gente Iudaeorum, sicut prius Synagoga solos habuit Hebraeos sed totius mundi gentibus diversisque nationibus. Venit ergo exhibens munera digna Christo, aurum, et gemmas praeciosas, et hoc camelis portantibus, id est ex gentili populo venientibus qui prius fuerant vitiorum foeditate distorti, et malorum onere curvi ac peccatorum pravitate difformes: cum his tanquam muneribus regina haec ingreditur ad pacificum regem Christi, exhibens secum aromata fidei, aurum praeciosum, incensum praeciosum, splendoresque gemmarum, id est omnigena ornatu virtutum, haec Augu.