Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Quia de differentia statuum in ecclesia sermonem inchoavimus, opportunum duximus pro dictorum, et dicendorum pleniori intelligentia ut quid in ratione status importetur enucleemus. Status proprie loquendo, ut ait sanctus Thom. in.2.2. q. clxxxiii. significat quandam positionis differentiam, secundum quam aliquid disponitur secundum modum naturae cum quadam immobilitate: est enim naturale homini, ut caput eius in superiora tendat, et pedes in terra firmetur, et cetera membra media convenienti ordine disponantur, quod quidem non accidit si homo iaceat vel sedeat, sed solum dum rectus stat, nec rursus stare dicitur si moveatur, sed quando quiescit. Et inde est quod etiam in ipsis humanis actionibus dicitur negotium aliquod statum habere secundum ordinem propriae dispositionis cum quadam immobilitate seu quiete. Unde et circa homines ea quae de facili circa eos variantur, et extrinseca sunt non constituunt, puta quod aliquis sit dives vel pauper in dignitate constitutus, vel plebeius vel si quid aliud est huiusmodi, et iniure civili dicitur, quod ei qui a senatu amovetur magis dignitas quam status auferatur, sed solum videtur ad statum hominis pertinere quod respicit obligationem personae hominis prout aliquis est sui iuris vel alieni, et hoc non ex aliqua causa levi vel de facili mutabili, sed ex aliquo permanente. Et hoc est quod pertinet ad rationem libertatis, vel servitutis. Unde status proprie pertinet ad libertatem, vel servitutem, sive in spiritualibus, sive in civili bus prout consuevit dici quod error personae, aut conditionis, vel status impedit matrimonium non autem error fortunae, vel qualitatis, et isto modo accipitur status. 2. q. 6. c. si quando, ubi dicit papa Adrianus. Si quando in causa capitali, vel causa status interpellatum fuerit non exploratores, sed per se ipsos est agendum. Ubi causa status appellatur pertinens ad libertatem, vel ad servitutem, ut satis aperte colligitur ex gl. Dicimus autem quod status proprie loquendo pertinet ad ipsam rationem libertatis, vel servitutis quoniam si large et improprie de nomine status loquamur, nomine status aliquando importatur sola rectitudo, iuxta illud Ezech. 11. Fili hominis sta super pedes tuos, et Grego. dicit. 6. moral. Ab omni statu rectitudinis desperent qui per noxia verba dilabuntur. Aliquando nomine status sola importatur firmitas sive immobilitas, iuxta illud apostoli. 1. Corin. 15. Stabiles estote, et immobiles. Unde dicit Greg. super Ezech. Lapis quadratus est, id est quasi ex omni latere statum habet quicumque ex aliqua permutatione non habet. Praeterea aliquando nomine status importari videtur gradus: altior sive altitudo aliqua dignitatis. Nam ex hoc aliquis dicitur stare in altum quod erigitur. Sed revera nullum istorum adimplet rationem status non quidem rectitudo sola. Tum quia in aliis animalibus non requiritur rectitudo ad hoc quod stare dicantur. Tum quia nec etiam homines stare dicuntur quantumcumque recti nisi quiescant. Praeterea nec sola immobilitas sufficit ad rationem status patet, quia etiam sedens et iacens quiescunt qui tamen non dicuntur status. Ceterum nec gradus nec altitudo dignitatis sufficit ad rationem status: gradus enim dicitur secundum ordinem superioritatis et inferioritatis, status vero dicit immobilitatem eo quod pertinet ad conditionem personae. Patet ergo quid in sermone nostro in ratione status importari intelligamus. Dicuntur autem tres status in ecclesia scilicet praelatorum, religiosorum, et coniugatorum ex evangelio Matth. 24. Ubi dicitur. Duo in agro, duo in lecto, et duo in molendino. In agro sunt ut exponit beatus Augustinus super psalm. cxxxi. qui gubernant ecclesiam, et ita praelati. Unde dicit Apostolus: Vide si non in agro erant, ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementem dedit. In lecto autem eos intelligi voluit qui amaverunt quietem. Per lectum vero quietos intelligi voluit non miscentes se turbis non tumultui generis humani in otio servientes Deo. In molendino existentes intelligi voluit plebem coniugatorum, quia in isto mundo versantur, ubi molendinum intelligitur quia sic vertitur mundus quomodo mola. Item praefatus status designatur in tribus illis viris de quibus habetur Ezech. 14. valet in Noe, Daniele et Iob.
Noe significat rectores ecclesiae, quia ipse Archam in diluvio gubernavit. Daniel autem quietam elegit in celibatu servire Deo uxorem non quaerens: erat vir sanctus in caelestibus desideriis vitam gerens, per quem significatur servi Dei in religione viventes, de quibus dicitur. Ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum. In nomine vero Iob, qui habebat uxorem, et filios, etc. significantur coniugatorum boni coniugati. Ex quibus etiam apertissime habetur quod nomine status importetur firmitas perpetuae obligationis, cum aliqua solemnitate, sicut patet in statibus illis tribus, quorum primus et supremus status praelatorum designatur per Noe, qui obligantur ad opera perfectionis, et cum solemnitate aliqua benedicuntur, et consecrantur. Secundus status est religiosorum, qui obligantur ad perpetuam continentiam cum solemnitate voti professionis. Tertius qui infimus ponitur est qui obligantur obligatione matrimoniali etiam cum solemnitate quam facit ecclesia. Et ita patet quod proprie ratione status quaedam immobilitas, et firmitas perpetuae obligationis cum solennitate quadam importetur sicut inferius etiam plenius ostendetur, dimisso autem tertio statu, scilicet coniugatorum, in quo magis importatur obligatio sive servitus quaedam carnalis, cum sit ad debitum carnale reddendum quam spiritualis, ut patet, consequemur differentiam statuum pertinentium ad servitutem, vel libertatem spiritualem.