Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Contra autem ea quae dicta sunt de capite corporis ecclesiae arguetur aliquibus rationibus quod Christus non sit caput ecclesiae, ut tandem ex illarum solutione splendidior nobis fiat veritas iam dictorum. Arguitur autem primo quod Christus non sit dicendus caput sed potius cor ecclesiae, quia cor est principium vitae in toto corpore, sicut sapiens Salomon Proverb. 4. dicit. Omni custodia custodi cor tuum quoniam ab ipso vita procedit, sed hoc convenit Christo qui totam ecclesiam vivificat, secundum illud 1. Corin. 15. Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificantur, ergo maxime dicendus est Christus cor ecclesiae. Et confirmatur, quia prior actus animae est vita, secundus est illuminare et sensificare, et prius procedit vita a corde in membris et postea sensus a capite in membris: ergo a primo actu deberet Christus magis denominari quam a secundo, et ita magis deberet dici cor ecclesiae quam caput.
Secundo arguitur sic. Si Christus dicendus esset caput ecclesiae aut diceretur secundum divinam naturam, aut secundum humanam, sed nec sic nec sic: ergo nullo modo. Probatur minor pro utraque parte, et primo quod non secundum divinam naturam, quia unius naturae sunt caput, et corpus, sed Christus secundum divinam substantiam non est eiusdem naturae cum corpore ecclesiae, ut de se patet: ergo videtur quod Christus secundum divinam naturam non sit dicendus caput ecclesiae.
Quod nec secundum humanam naturam arguitur sic. A capite enim spiritus animalis ad membra diffunditur, sed spiritus sanctus non diffunditur a Christo in ecclesiam secundum quod homo sed inquantum Deus, dicit enim Aug. 15. de Tri. quod Christus non dat spiritum sanctum inquantum homo, sed inquantum Deus: ergo Christo secundum humanam naturam non competit esse caput ecclesiae.
Tertio sic. Sensus et motus traducitur a capite in membra, sed gratia quae motum vitae facit in corpore ecclesiae non est per traductionem ab uno in alium: ergo Christus secundum hanc similitudinem non potest dici caput ecclesiae.
Quarto gratia capitis non influit nisi ad eos qui iam sunt membra, et nulli sunt membra nisi iungantur per fidem, et charitatem: ergo in nullos influit nisi in habentes fidem, et charitatem, sed habentes fidem, et charitatem habent motum et sensum: ergo videtur quod gratia capitis in nullos influat nec motum, nec sensum: ergo videtur quod influere sensum, et motum non competat Christo.
Quinto sic. Capitis non est aliud caput, sed caput Christi est Deus, secundum illud 1. Cor. 12. Caput Christi Deus: ergo ipse Christus non est caput.
Sexto confirmatur sic. Unius corporis unum est caput, sed Christus est caput ecclesiae secundum divinitatem: ergo non secundum humanitatem.
Septimo sic. De ratione capitis est quod habeat omnes sensus qui sunt in corpore, ut dicit Aug. in epistola ad Dardanum, sed aliquis sensus spiritualis est in ecclesia, qui non est in Christo, scilicet fides et spes: ergo Christus non est dicendus caput ecclesiae.
Octavo. Caput in homine est particulare membrum recipiens influentiam a corde, sed Christus cum sit universale principium ecclesiae, non recipit aliquam influentiam ab aliquo membro corporis, sed totum corpus ab ipso secundum illud Ioan. 1. de plenitudine eius accepimus omnes: ergo non est ecclesiae caput. In oppositum sunt ea quae dicimus in praecedenti cap.