Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
His facile est respondere attentis quae superius diximus iuxta gloriosi doctoris sancti Tho. doctrinam, de cuius fonte praefatas sumpsimus conclusiones.
Ad primam ergo rationem factam contra conclusionem sextam respondetur negando minorem, dicimus enim quod potestas sacerdotalis una est per essentiam, sed habet diversos actus subordinatos quorum primus et principalis est consecrare corpus Christi, et quod ad hunc data est ante passionem in coena. Secundus actus est absolvere a peccatis, et quo ad hunc data est post resurrectionem, ut supra diximus. Unde ista varietas temporum quibus dicitur data potestas conficiendi, et potestas absolvendi accipitur in respectu et ordine ad diversos actus inter se ordinatos, et non ad diversitatem potestatis in essentia quae una, et eadem est. De quo exemplum satis aperte dare possumus in sole, qui licet quo ad substantiam factus dicatur prima die, cum facta est lux: nihilominus dicitur factus quarta die Gen. 1. quia data est ei specialis virtus quo ad aliquos particulares effectus, ut tangit sanctus Tho. in 1. parte. q. lxvii. arg. ult.
Ad secundam rationem eadem est responsio, quoniam minor assumpta est falsa. Non est enim verum quod potestas sacerdotalis, et potestas clavium diversis temporibus infundantur si intelligatur quo ad substantiam earum: quoniam ut iam diximus varietas istorum temporum quibus dicuntur infundi non ad substantiam potestatis refertur quae uno tempore infusa est in coena domini, sed refertur ad diversos actus eius de potestatis subordinatos penes quos variis temporibus dicitur esse data, ut praediximus.
Ad tertiam patet responsio ex distinctis. Hae enim potestates non separantur quo ad essentiam, sed quo ad actus quorum unus alterum praesupponit.
Ad quartam rationem respondetur, quod non est ad propositum, quoniam impraesentiarum de claui sacramentali loquimur qualis non est clavis quam Christus habere dicitur, sed potius est sacramentalis clavis principium, utpote potestas auctoritatis inquantum est Deus, et potestas excellentiae inquantum homo.
Ad quintam rationem respondetur, quod claves ordinis absolute loquendo sunt aequales in omnibus sacerdotibus rite ordinatis, sicut et character sacerdotalis: usus tamen earum non est aequalis in omnibus, sed magis vel minus extenditur, vel restringitur secundum quod iurisdictionis potestas sine qua potestas clavium in actum exire non potest in unoquoque magis, vel minus extenditur, vel restringitur. Beatus autem Petrus dicitur prae ceteris potestate clavium esse dotatus, quia ipse prae ceteris vocatus est in plenitudinem potestatis: cum non unius provinciae, sed totius orbis constitutus est magister, et rector. De quo plenius in sequenti libro dicetur.
Ad sextam rationem respondetur negando consequentiam, et cum dicitur quod scismatici, et haeretici, et excommunicati non possunt absolvere vel ligare, dicimus quod hoc non est quia in talibus non sit potestas clavium ordinis de quibus loquimur, sed quia caret iurisdictione sive materia in quam exerceatur usus potestatis illius. Cum enim usus clavium praelationem in utente requirat respectu eius in quem utitur, propria materia in quam exercetur usus clavium est homo subditus. Et quia per ordinationem ecclesiae subditur unus homo alteri, ideo etiam per ecclesiae praelatos potest subtrahi alicui ille qui erat ei subditus. Unde cum ecclesia haereticos, et schismaticos et alios huiusmodi privat subtrahendo subditos vel simpliciter vel quo ad aliquid, quantum ad hoc quo privati sunt non possunt habere usum clavium.
Ad rationem primam factam contra conclusionem decimam respondetur negando minorem, videlicet quod claves ordinis separentur subiecto, et ad probationem respondetur quod in iudicio sive foro conscientiae quem principaliter respiciunt claves ordinis de quibus est praesens sermo nunquam committitur per Papam una clavis uni, et altera alteri, ut puta uni clavis discretionis: peccatorum de quibus quis absolvendus venit et alteri potestas absolvendi, sed unus, et idem scilicet confessor qui utrumque exercet.
Ad secundam respondetur quod claves Petro commissae, Math. 16. non nominant tantum claves ordinis sed claves ordinis, et iurisdictionis simul, sicut dicit sanctus Tho. in 4. d. 18. bene autem concedimus quod illae claves, scilicet iurisdictionis, et ordinis distinguantur realiter sicut in sequenti ca. ostensuri sumus. Secundo potest dici quod si per claves Math. 16. tantum claves ordinis designentur, tunc pluralitas illa clavium non est accipienda penes pluralitatem essentiarum, sed penes diversitatem actuum quorum unus alium praesupponit, sicut supra commemoratum est, nec oportet quod omnia quae absolute pluraliter nominantur in scriptura sancta etiam plura sint quo ad essentiam.
Ad tertiam rationem respondetur quod ratio illa procederet si scientia quae dicitur habitus sive infusus sive acquisitus diceretur hic clavis, hoc non est verum, sed scientia quae hic dicitur clavis est auctoritas exercendi actum scientiae quae auctoritas quandoque sine scientia est quandoque scientia sine ipsa sicut patet etiam in iudicibus secularibus. Aliquis enim est iudex habens auctoritatem iudicandi qui non habet iuris scientiam, et aliquis econverso habet iuris scientiam qui non habet auctoritatem, et ita ratio non procedit. Consequenter respondendum est ad rationes factas contra duodecimam conclusionem.
Ad primam respondetur quod cum dicitur quod claves datae sint ecclesiae, non est intelligendum quod datae sint singulis de ecclesia, quia sic omnes fideles tam laici quam clerici dicendi essent habere claves ordinis, quod est absurdum nec etiam sic est intelligendum quod claves praefatae datae sint communitati ecclesiae ut universitati, ita quod universitas ipsa ut sic habeat in se subiective, et formaliter istas claves, quia hoc ut ostendimus esse non potest. Dicendum est ergo quod omnes auctoritates dicentes claves datas esse ecclesiae intelligendae veniunt hoc modo quo sancti doctores dicunt, quod datae sunt ei in principalioribus membris eius, vale in sacerdotibus, et episcopis. Est enim ecclesia unum corpus diversa habens membra in quibus diversas gratias recipit, iuxta Apostolum 1. ad Cor. 12. Unde beatus Hiero. super illud Math. 16. Tibi dabo claves regni coelorum, dicit sic. Habent iudiciariam potestatem omnes populi, habet etiam omnis ecclesia in episcopis, et presbyteris. Dicitur autem omnis ecclesia habere in episcopis, et presbyteris hanc potestatem. Tum quia ubique terrarum quam per omnem decursum temporum usque in finem seculi habet et habitura est. Et ista est una intelligentia omnium similium auctoritatum, unde patet quod similes auctoritates non militant contra conclusionem nostram et eius corollarium. Est tamen hic notandum quod licet soli sacerdotes in ecclesia utpote qui soli habent claves ligandi, et solvendi absoluant a peccatis, nihilominus hoc dicitur facere ecclesia secundum illud August. li. de Agone Christiano, qui ait. Nec eos audiamus qui negant ecclesiam Dei omnia peccata posse dimittere, et hoc propter tria. Primo quia hoc potiores in ecclesia, scilicet presbyteri, et episcopi faciunt. Cum autem ut dicit Arist. 9. Ethi. civitas dicitur esse id quod principalissimum est in ea, solitum est attribui civitati sive communitati id quod faciunt in ea principales, unde tota civitas dicitur facere, quod in ea rectores illius faciunt. Et eadem est ratio de omni alia re ex pluribus constituta ut dicit sanctus Tho. in expositione libri Ethi. Secundo, quia nullus habet usum clavium extra unitatem ecclesiae constitutus, ut in ca. novatianus 7. q. 1. Propter quod beatus Aug. inquit, quod claves ecclesiae datae sunt non uni, sed unitati. Hac ergo ratione doctores sancti usi videntur hoc modo loquendi dicentes. Ecclesia dimittit peccata, ecclesia excommunicat, ecclesia absoluit, et huiusmodi, ut in c. quodcumque 24. q. 1. quia nullus extra unitatem ecclesiae constitutus ista agere valet, ut inquit Aug. in ca. multi, et in c. remissionem 7. q. 1. Tertio quia quemadmodum in aliis sacramentis fides Christi, et charitas ecclesiae operatur, ita etiam in clavibus ecclesiae. Unde Aug. dicit, ut in ca. ecclesiae charitas, de con. dist. 4. quod ecclesiae charitas dimittit peccata. Hinc est quod quandoque ecclesiae attribuitur actus ipsae clavium, quia fides, et charitas ecclesiae meritorie intervenit, licet ministeriali auctoritate solis sacerdotibus attribuendus sit.
Ad secundam respondetur quod non quaecunque scientia discernendi, et peccata iudicandi dicuntur claves regni coelorum: sed tantum ille qui ad hoc se extendunt, ut per eas iudicandus admittatur ad coelestia. Huiusmodi autem non fuit potestas sacerdotum legalium cum eorum sacerdotium non se extenderet ad coelestia, sed ad figuras coelestium. Cum autem sacerdotium Christi huius fuerit praerogative ut eo homo introducatur in coelestia, profecto potestas quae Christi sacerdotium sive evangelicum consequitur, convenienter clavis regni coelorum dicitur, non autem potestas sacerdotii Leuitici quae cum effectu non aperiebat.