Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Quoniam haec fidei veritas clarius elucescet, si aliquae obiectiones quae contra eam moveri solent, in medium deducantur: afferemus illas in medium quibus tandem respondebimus.
Obiicitur autem primo sic. Christus ante incarnationem non fuit homo: ergo non est dicendus ante incarnationem fuisse caput ecclesiae secundum quod homo. Consequentia est manifesta, quia cum tales conditiones consequentes sint ad esse rei, quando non erat humanitas, non videtur quod potuerit dici Christus caput secundum humanitatem.
Secundo sic. Christus proprie dicitur caput ecclesiae per conformitatem naturae quam habet cum ecclesiae corpore, sed ante incarnationem non erat conformis in natura cum ecclesia: ergo respectu fidelium qui incarnationem praecesserunt Christus non potest dici ecclesiae caput secundum humanitatem. Si dicatur quod licet Christus non esset in rerum natura secundum humanitatem, erat tamen in fide patrum. Contra.
Christus secundum quod est caput ecclesiae gratiam membris infundit: si ergo ad rationem capitis sufficit quod Christus sit in fide credentium, videtur quod aequalis copia gratiae fuerit in veteri testamento sicut et in novo, quod est falsum.
Tertio sic. Sacramenta veteris legis comparantur ad Christum sicut umbra ad corpus, ut dicitur Col. 2. sed patres veteris testamenti sacramentis illis suo tempore serviebant, secundum illud ad Heb. 8. Exemplari et umbrae deserviunt coelestium. Non ergo pertinebant ad corpus Christi, et ita Christus non est caput eorum.
Quarto. Caput cum sit principium membrorum non sequitur membra, sed multi sancti praecesserunt Christi incarnationem: ergo Christus secundum quod homo non est caput illorum.
Quinto. Caput cum sit principium aliorum membrorum, naturaliter praecedit membra, prius enim egreditur et postea corpus. Unde dicit Solinus. Contra naturam est in pedes procedere nascentes. Si ergo corpus mysticum sit ad similitudinem corporis naturalis, ut dictum est supra, sequitur quod primo sit caput et postea membra: ergo respectu eorum qui praecesserunt Christi humanitatem Christus non potest dici caput secundum quod homo.
Item confirmando illam rationem arguitur sexto sic. Caput dicitur quia influit membris sensum, et motum, sed Christus secundum quod homo non influebat ecclesiae ante incarnationem, cum nondum esset homo, et quod non est, non potest agere, et per consequens non poterat dici caput illius, processus est notus. Si dicatur quod licet nondum esset in rerum natura, erat tamen in fide patrum.
Contra confirmando rationem factam arguitur septimo sic. Omnis propositio cuius subiectum est ens rationis, et praedicatum est ens naturae, est falsa, sicut si dicatur. Genus currit et species ambulat, sed Christus secundum quod est in fide significatur, ut res rationis. Cum igitur esse caput vel influere dicat rem naturae, videtur quod haec propositio sit falsa. Christus secundum quod est in fide patrum est caput ecclesiae vel influit ecclesiae membris.
Octavo sic. Caput est principium membrorum suorum, sed Christus secundum quod homo non potest dici principium ecclesiae a principio, sed solum secundum divinitatem, sicut colligi videtur ex glo. Luc. 3. super illud. Factum est verbum domini, ubi dicitur quod ecclesia non ab homine sed a verbo: ergo Christus secundum quod homo non est dicendus caput ecclesiae ab initio.
Nono sic. Dicit August. super psalm. cxlviii. Verbum caro factum est, ut fieret caput ecclesiae. Verbum enim ipsum non est caput ecclesiae, sed ut etiam esset caput ecclesiae carnem assumpsit: ergo id quod prius.
Decimo per simile idem probatur sic. Super illud 1. Thim. 1. Regi seculorum, dicit glo. sic. Homo assumptus a verbo ex eo tempore rex est futurorum ex quo assumptus est a verbo, nam praeteritorum seculorum non extat rex homo ille, quia non erat, haec glo. Ergo pari ratione Christus secundum quod homo non est dicendus caput ecclesiae secundum tempus praeteritum, cum tunc non esset homo.
Undecimo ecclesia fuisset etiam si homo non peccasset, non autem tunc verbum Dei humanam naturam assumpsisset, unde glo. super illud 1. Thim. 1. Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere, dicit glo. August. Nulla causa veniendi Christo domino nisi peccatores salvos facere, tolle vulnera, tolle morbos, et nulla est causa medicinae. Ecclesia autem sine capite esse non potest: ergo Christus non est caput ecclesiae secundum humanam naturam.
Et confirmatur quia unius corporis unum est caput, sed Christus caput est ecclesiae secundum divinitatem: ergo non secundum humanitatem: ergo etc.