Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Postquam ad rei publicae Christianae regimen perfectum duas in ea ostendimus necessario dadas esse potestates, secularem scilicet et spiritualem: consequens est ut quid nomine spiritualis potestatis intelligamus, de qua nunc principaliter loqui proposuimus subiungamus. de seculari vero iterum in sequenti libro opitulante Deo: repetemus sermonem cum an in summo pontifice ambae potestates concurrant discutiemus. Dicimus autem quod potestas spiritualis ecclesiae duplex est, quaedam scilicet ordinis sive sacramentalis, et quaedam iurisdictionalis. Potestas autem ordinis sive sacramentalis dicitur quae per aliquam consecrationem confertur ad confectionem, et administrationem sacramentorum. Potestas vero iurisdictionalis est ad regendum populum, secundum legem divinam in ordine ad beatitudinem supernaturalem, quae non per consecrationem, sed simplici iniunctione Dei aut hominis confertur. De quibus potestatibus ut illustriorem faciamus notitiam describemus per conclusiones quid nos de illis sentiamus. Prima conclusio sit ista. Utraque harum potestatum spiritualium in ecclesia originaliter est a Deo. Patet conclusio ista ratione, et auctoritate. Ratione sic. Omne illud quod est et excedit totam facultatem naturae, necesse est, ut ab auctore naturae originem duxerit: sed utraque potestas spiritualis excedit totam facultatem naturae: ergo necesse est dicere ut illa a solo Deo qui auctor naturae est originem traxerit. consequentia est bona, et maior manifesta. minor etiam videtur nota, primo quidem de potestate ordinis, quoniam per istam ordinatus in sacerdotem habet potestatem conficiendi corpus Christi, et auctoritatem divina sacramenta dispensandi, per quae coelestis gratia digne illa suscipientibus tribuitur, qui profecto sunt effectus omnem facultatem naturae transcendentes. Idem etiam patet de potestate iurisdictionis qui ad regendum populum Christianum secundum legem divinam in ordine ad beatitudinem supernaturalem est ordinata. Patet etiam conclusio auctoritate. Primo Math. 16. ubi Christus cla[u]ium potestatem se daturum Petro pollicetur dicens. Tibi dabo claves regni coelorum. Secundo Ioan. ultim. ubi Christus ovium suarum Petrum pastorem, et rectorem ordinans inquit. Simon Ioannis pasce oves meas.
Secunda conclusio comparando istas duas potestates adinvicem. Potestas prima, scilicet ordinis dignior est potestate secunda, scilicet iurisdictionis. Patet conclusio, quoniam potestas iurisdictionis ordinatur ad potestatem ordinis: ad hoc enim est potestas iurisdictionis, ut populus arceatur a malis, et exerceatur in bonis, ut sit aptus dignusque participare sacramentis: ergo conclusio vera.
Tertia conclusio. Potestas ordinis sive sacramentalis licet per relationem ad corpus Christi verum sit aequaliter in omnibus sacerdotibus: nihilominus in relatione ad corpus Christi mysticum maior est in episcopo quam in simplici sacerdote. Prima pars huius conclusionis patet, quoniam omnes sacerdotes aequaliter conficiunt sacramentum corporis, et sanguinis Christi: ergo in relatione ad corpus Christi verum aequaliter haec potestas sacramentalis est in omnibus sacerdotibus. Secunda pars etiam patet, quoniam simplex sacerdos non valet dispensare omnia sacramenta: quoniam non sacramentum confirmationis quod solum ab episcopis perfici potest, ut ait Eusebius papa in c. manus, de conse. dist. 5. Nec sacramentum ordinis quod etiam a solis episcopis confertur: ergo in relatione ad corpus Christi mysticum potestas sacramentalis amplior est in episcopo quam in simplici sacerdote, quod manifeste ostendit Isid. in ca. cleros, dist. 21. ita dicens. Presbyteris ideo sacerdotes nominantur quia sacra dant sicut episcopi. quia licet presbyteri sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent: quia nec chrismate frontem signant, nec paraclytum spiritum dant quod solis debere episcopis actuum lectio apostolorum demonstrat. haec ille. Verum et quod haec maioritas potestatis sacramentalis sive ordinis in episcopo quam in simplici sacerdote maior sit non solum ex institutione ecclesiae, ut quidam dicere voluerunt, sed etiam ex natura ordinis, et consecrationis secundum divinam institutionem ostenditur sic. Ea quae sunt in nova lege, figurata fuerunt per ea quae fuerunt in veteri lege, nunc autem ita est quod in veteri lege episcopus sive summus sacerdos ex divina ordinatione consecrabatur speciali consecratione, et ad specialem actum ultra simplices sacerdotes. Nam ut habetur Levit. 8. solus summus sacerdos qui habebat in suis officiis alios ordinare, et cui soli licitum erat in sancta sanctorum semel in anno ingredi ungebatur oleo sacrae unctionis. ergo similiter videtur quod ex divina institutione sit ut caput episcopi qui est summus sacerdos consecretur unctione chrismatis ad specialem actum qui ei competit; sicut est ministros consecrare, et ordinare et alia huiusmodi quae solis episcopis conveniunt, quae ponuntur a beato Isidoro in ca. Perlectis, dist. 25. Veritas etiam huius conclusionis satis manifeste habetur ex dictis in c. 86. ubi ostendimus ex divina institutione differentiam esse realem inter episcopum, et presbyterum.
Quarta conclusio. Ad unam et eandem ordinis potestatem pertinent isti duo actus scilicet corpus Christi conficere, et ad illius susceptionem populum aptum dignumque reddere. Ista conclusio ostenditur vera iuxta sanctum Tho. in 4. contra gentiles c. 178. sic. Eiusdem virtutis esse videtur aliquam perfectionem tribuere, et ad susceptionem illius materiam praeparare, sicut ignis virtutem habet, et ut formam suam transfundat in alterum, et ut materiam disponat ad formae susceptionem. Cum igitur potestas ordinis ad hoc se extendat, ut sacramentum corporis Christi conficiat et fidelibus tradat oportet quod eadem potestas ad hoc se extendat quod fideles aptos reddat et congruos ad tanti sacramenti susceptionem. Redditur autem aptus et congruus fidelis ad huius sacramenti susceptionem per hoc quod est a peccato immunis: quoniam non potest aliter Christo spiritualiter uniri cui sacramentaliter coniungitur hoc sacramentum percipiendo. Oportet ergo quod potestas ordinis se extendat ad remissionem peccatorum per illorum sacramentorum dispensationem quae ad remissionem peccatorum ordinantur, cuiusmodi sunt baptismus, et poenitentia. Habet ergo potestas ordinis hunc duplicem actum quorum primus est conficere sacramentum corporis et sanguinis Christi. Secundus est per absolutionem peccatorum aptum facere suscipientem ad susceptionem sacramenti.
Quinta conclusio. Potestas ordinis quod ad primum actum consecrare corpus Christi, et aliis ministrare, data est apostolis in coena domini quibus ait dominus Luc. 22. Accipite inter vos, et dividite hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, hoc facite in meam commemorationem ubi gl. interli. habet: accipite et date. Quantum vero ad secundum actum qui est absolutio peccatorum data est Io. 20. cum dictum est apostolis. Accipite spiritum sanctum quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Super quo verbo dicit beatus Gre. in homelia Principatus superni iudicii conscii sunt, ut vice Dei quibusdam peccata retineant et quibusdam relaxent.
Sexta conclusio. Potestas ordinis qua solvuntur peccata est idem essentialiter cum charactere sacerdotali sive cum potestate consecrandi corpus Christi et non distinguntur nisi quo ad diversos actus sive effectus comparantur. Illa conclusio licet satis clare habetur ex dictis nihilominus ex dictis sancti Tho. in 4. dist. 18. sic ostenditur. Ad duo quorum unum est causa alterius una potestas ordinatur, sicut in igne ad calefaciendum et dissolvendum, sed omnis gratia et remissio in corpore mystico ex capite Christo provenit: ergo eadem potestas videtur esse per essentiam qua sacerdos conficere potest corpus Christi, et qua potest solvere et ligare si iurisdictio adsit, nec differt nisi ratione secundum quod ad diversos actus effectus comparatur, sicut etiam ignis dicitur secundum aliam rationem calefactivus et secundum aliam liquefactivus. Et quia nihil est aliud character ordinis sacerdotalis quam potestas exercendi illud ad quod principaliter ordo sacerdotii ordinatur, videlicet ad consecrandum corpus Christi. sequitur quod character ipse et potestas qua solvuntur peccata sint idem essentialiter.
Septima conclusio. Potestas spiritualis convenienter designatur nomine clavium. Patet conclusio, quoniam Christus qui Dei sapientia est ita potestatem illam designat dicit beato Petro. Math. 16. Tibi dabo claves regni coelorum. Pro quo notandum quod clavis a corporalibus ad spiritualia transsumitur. Clavis enim materialis est instrumentum quo ostium clausum aperitur, et sic in spiritualibus clavis dicitur potestas per quam ingressus regni coelorum aperitur, et quoniam regnum coelorum non clauditur nisi per peccatum, et quantum ad maculam et reatum poenae: ideo potestas qua tale obstaculum regni coelorum removetur dicitur clavis. Haec autem potestas dicitur triplex a doctoribus scilicet. Quaedam auctoritatis quae est in solo Deo qui solus aperit principaliter per infusionem gratiae et claudit per permissiue iusto iudicio permittendo hominem ruere in peccatum gratiam non infundendo. Quaedam dicitur potestas excellentiae quae ponitur in Christo ratione humanae naturae qui coelum aperit per meritum passionis suae. Alia ministerialis, in ministris ecclesiae scilicet sacerdotibus qui coelum aperiunt per dispensationem sacramentorum quae operantur in virtute passionis Christi, secundum illud. 1. Cor. 4. Sic vos existimet homo ut ministros Christi.
Octava conclusio. Convenienter clavis diffinitur cum dicitur. Clavis est potestas ligandi et solvendi qua ecclesiasticus iudex dignos recipere et indignos excludere debet a regno. Patet conclusio cum auctoritate Hiero. qui illam ponit in gl. Math. 16. super illo. Tibi dabo claves regni coelorum. Tum auctoritate magistri sententiarum in 4. dist. 18. Convenientia praefatae diffinitionis ratione declaratur sic, iuxta sanctum Tho. in 4. eadem dist. secundum Phil. 2. de anima potentiae per actus distinguntur: unde cum clavis sit potestas quaedam, ut dictum est; oportet quod per actum sive usum suum diffiniatur, et quod in actu obiectum exprimatur a quo speciem recipit actus et modus agendi ex quo apparet potentia ordinata. Actus autem potestatis spiritualis non est ut coelum aperiat absolute, quia iam apertum est, sed ut quantum ad hunc aperiat quod quidem ordinate fieri non potest nisi idoneitate eius cui aperiendum est pensata. Et ideo in praedicta diffinitione clavis ponitur genus, scilicet potestas, et subiectum potestatis, scilicet iudex ecclesiasticus, et actus, scilicet excludere et recipere secundum duos actus materialis clavis aperire et claudere, eius obiectum tangit in hoc quod dicit a regno, modus autem ex eo quod dignitas vel indignitas in illis in quos actus exercetur pensatur.
Nona conclusio. Convenienter describuntur claves ordinis duae scientia discernendi et potentia dignos recipiendi vel indignos excludendi a regno. Patet conclusio auctoritate ex gl. Hier. Math. 18. Ratione vero ista conclusio praefata, iuxta sanctum Tho. in 4. dist. 18. ostenditur vera. In omni actu qui requirit idoneitatem ex parte recipientis duo sunt necessaria ei que debet actum illum exercere scilicet. Iudicium de idoneitate recipientis, et expletio actus. Et ideo etiam in actu iustitiae per quam redditur alicui hoc quo dignus est oportet esse iudicium quo discernatur an ipse sit dignus, et ipsa reddicio, et ad utrumque horum auctoritas quaedam sive potestas exigitur. non enim dare possumus nisi quod in potestate habemus, nec iudicium dici potest nisi vim coactiuam habeat eo quod iudicium iam ad unum determinatur quae quidem determinatio in speculativis fit per virtutem primorum principiorum quibus resisti non potest, et in rebus practicis per vim superativam in iudicante existentem. et quia actus clavis requirit idoneitatem in eo in quae exercetur, quia recipit per clavem iudex ecclesiasticus dignos et excludit indignos, ut ex diffinitione posita in superiori conclusione patet, ideo indiget iudicio discretionis quo idoneitatem iudicat, et ipso expletionis sive redditionis actu. et ad utrumque horum potestas quaedam sive auctoritas requiritur, et secundum hoc duae claves distinguntur.
Decima conclusio. Istae duae claves ordinis scilicet scientia discernendi et potentia dignos recipiendi et indignos excludendi a regno non distinguntur in essentia auctoritatis, sed sunt una et eadem per essentiam potestas sive auctoritas solumque distinguntur per comparationem ad actus quorum unus praesupponit alium. Quae conclusio est sancti Tho. cuius conclusionis veritas ex eiusdem doctoris dictis sic declaratur. Ad eandem auctoritatem per essentiam cuiuscunque debentis ex officio aliquem actum exercere qui requirat idoneitatem ex parte recipientis pertinet iudicium de idoneitate, et expletio actus, sicut apparet in actu virtutis iustitiae per quam redditur alicui hoc quo dignus est quod ad eundem ad quem pertinet alicui digno reddere aliquid pertinet iudicium an talis sit dignus vel non. cum ergo ut dictum est in praecedenti conclusione, per clavem ordinis iudex ecclesiasticus dignos recipiat, et indignos excludat, sit necessario quod ad eandem auctoritatem pertineat uterque actus scilicet iudicium de idoneitate eius qui absolvendus est, et actus absolutionis. solum ergo deberent hae claves per comparationem ad diversos actus quorum unus praesupponit alium. Clavis enim quae dicitur potestas ligandi, et solvendi est quae immediate seram peccati removendo coelum aperit. Sed clavis quae dicitur scientia seram ostendit cui aperiendum sit. potestas ergo una et eadem est, quae ratione horum diversorum actuum subordinatorum varie nominatur: quoniam ratione primi actus qui est iudicare dicitur clavis scientiae: ratione vero secundi qui est indignos excludere vel dignos admittere ad regnum vocatur clavis potestatis.
Undecima conclusio est, quod potestas clavium aliquo modo se extendit ad remissionem culpae et poenae. Ista conclusio probatur auctoritate, et ratione. Auctoritate per illud Ioan. 20. ubi dominus inquit apostolis. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Sed hoc non potest intelligi quantum ad manifestationem tantum ut aliqui dicunt, ut magister senten. in 4. distin. 18. quoniam sic sacerdos novi testamenti non haberet maiorem potestatem quam sacerdos veteris testamenti qui solum ostendebat in aliquo lepram esse mundatam, quam tamen nullo modo mundabat: quod non est dicendum, ergo sacerdotis novi testamenti potestas se extendit usque ad remissionem culpae, et per consequens poenae. Quod ratione sic probatur. Sacramenta novae legis agunt quod significant, quod patet ex diffinitione sacramenti. Sacramentum enim est iuxta Aug. invisibilis gratiae visibilis forma, ita ut imaginem gerat et causa existet. Sed absolutio sacramentalis signat remissionem culpae, patet ex forma eius. Ait enim sacerdos. Ego te absolvo. ergo dicendum est quod potestas sacerdotalis aliquo modo se extendat ad culpae et poenae remissionem. Ad videndum autem quomodo hoc fit, est notandum secundum sanctum Tho. in 4. dist. 18. quod eodem modo se habet potestas clavium in sacerdote ad effectum sacramenti poenitentiae, sicut se habet virtus in aqua baptismi ad effectum baptismi. Baptismus autem et sacramentum poenitentiae conveniunt quodammodo in effectu, quia utrumque contra culpam ordinatur directe quod non est de aliis sacramentis. Sed in hoc differunt, quia sacramentum poenitentiae eo quod habet actus suscipientis quasi materiales non potest dari nisi adultis, in quibus requiritur praeparatio ad suscipiendum effectum sacramentorum. Sed baptismus quandoque datur adultis, et quandoque pueris et aliis carentibus usu rationis. et ideo per baptismum datur gratia, et remissio peccatorum pueris sine aliqua sui praeparatione praecedente, non autem adultis in quibus praexigitur praeparatio removens fictionem, quae quidem praeparatio quandoque praecedit sufficiens ad gratiae susceptionem antequam baptismus actu percipiatur, sed non ante votum baptismi post tempus propalatae veritatis. et tunc baptismus actu susceptus non dicitur culpam auferre quia iam erat remissa, nec gratiam conferre, quia iam collata erat, sed augere gratiam prius collatam. Quandoque autem talis praeparatio tempore non praecedit, sed est simul cum baptismi susceptione, et tunc per baptismi susceptionem gratia remissionis culpae confertur. Sed per poenitentiae sacramentum nunquam datur gratia nisi praeparatio adsit vel prius fuerit: unde si in poenitente antequam sacramentum suscipiat poenitentiae praecedit sufficiens dispositio delens culpam et conferens gratiam; tunc sacramentum poenitentiae superveniens culpam non aufert, quia non invenit, nec gratiam confert, sed prius collatam auget. Si vero non praecedit sufficiens contritio quae culpam deleat sed attritio, quae superveniente sacramento virtute clavium efficitur sufficiens, sic per sacramentum actu susceptum deletur culpa, et confertur gratia. et ita virtus clavium se extendit ad remissionem culpae, sicut et aqua baptismi vel in voto existens vel in actu se exercens. Sed sicut baptismus non agit ut principale agens, sed ut instrumentum non quidem pertingens ad ipsam gratiae susceptionem causandam etiam instrumentaliter, sed disponens ad gratiam per quam fit remissio culpae, ita est de potestate clavium. Unde solus Deus remittit per se culpam, et in virtute eius agit instrumentaliter; et baptismus, ut instrumentum inanimatum, et sacerdos ut instrumentum animatum. Et ideo sacerdos agit ut minister. Et sic patet quod potestas clavium ordinatur aliquo modo ad remissionem culpae, non sicut causans, sed sicut disponens ad eam. Unde si ante absolutionem non fuisset aliquis perfecte dispositus ad gratiam suscipiendam in ipsa confessione absolutione sacramentali gratiam consequeretur si obicem non poneret. Ex quo manifeste concluditur, ut inquit idem sanctus doctor in 3. parte, quod expositio illa quam quidem dant dicentes. Ego te absolvo. i. absolutum ostendo, licet quantum ad aliquid sit vera, non tamen est perfecta expositio, quoniam sacramenta novae legis non solum significant, sed etiam efficiunt quod significant. Unde sicut sacerdos baptizando aliquem ostendit hominem interius illuminatum per verba, et facta non solum significatiue, sed etiam effective: ita etiam cum sacerdos dicit. Ego te absolvo, ostendit hominem esse absolutum non solum significatiue, sed etiam effective. nec tamen sacerdos loquitur praesumptuose quasi de re incerta, quia sicut alia sacramenta novae legis habent certum effectum, ex virtute Christi qui est institutor sacramentorum licet possit impediri effectus sacramenti ex parte recipientis ita etiam in hoc sacramento. Unde Aug. in li. de adulterinis coniugiis. Non erit turpis nec difficilis post patrata, et purgata adulteria reconciliatio coniugii ubi per claves coelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum.
Duodecima conclusio quod huiusmodi potestas clavium solum convenit sacerdoti euangelico. Ista conclusio habet duas partes. In prima dicit quod solus sacerdos habet potestatem clavium; secunda quod solus sacerdos evangelicus. Prima pars probatur sic. Id quod datur per consecrationem non habetur nisi a consecratis. Sed potestas clavium datur per consecrationem sacerdotalem, ut patet ex verbis episcopi qui dicit in impositione manuum. Accipite spiritum sanctum quorum remiseritis peccata, etc. quae verba directe important usum clavium: ergo potestas illa non est nisi in habentibus consecrationem sacerdotalem. Patet etiam pars haec ex sexta conclusione superius posita in qua dictum est quod potestas clavium ordinis esset idem essentialiter cum charactere sacerdotali. Patet etiam haec pars auctoritate beati Amb. dicentis haec de paradiso, et habetur de pe. dist. 1. econtra quod hoc ius ligandi et solvendi solis sacerdotibus est concessum. Secunda pars praefatae conclusionis dicentis quod sacerdos legalis claves non habuerit sed solus evangelicus habeat. per consequens nec ergo sacerdos legalis qui erat dispensator illorum sacramentorum habebat. probatur sic, quia claves ordinantur ad aperiendum regnum coelorum, sed regnum coelorum aperiri non poterat ante Christi passionem: ergo sacerdos legalis non habuit claves regni coelorum. Secundo sic. Sacramenta veteris legis gratiam non conferebant, sed aditus regni coelestis aperiri non potest nisi per gratiam ergo per illa sacramenta non poterat aperiri: per consequens nec ergo sacerdos legalis qui erat dispensator illorum sacramentorum habebat claves regni coelorum. Unde sicut illorum sacramenta erant figura coelestium, ita illorum sacerdotum potestas figura fuit potestatis clavium. Ex hac conclusione maxime ex prima parte eiusdem corollarie sumitur clarissime quod nulla communitas in ecclesia sive universitas per modum universitatis habere potest claves has ordinis de quibus loquimur, sicut Albertus magnus, sanctus Tho. et dominus Bonaven. dicunt et probant in iiii. dist. xix. Quod et nos multiplici ratione ostendimus. Primo sic. Tota universitas ecclesiae non insignitur charactere sacerdotali: ergo tota universitas ecclesiae, ut sic nec habet nec habere potest potestatem clavium. antecedens est manifestum, et consequentia patet. Tum quia cum potestas clavium detur per consecrationem non potest haberi nisi a consecratis. Tum secundo quia cum potestas clavium sit idem essentialiter cum charactere sacerdotali, non est capax clavium quae non est capax sacerdotii. Cum ergo universitas, ut sic non sit capax sacerdotii patet corollarium.
Secundo sic. Universitas, ut universitas non habet animam rationalem, ut dicunt domini iuristae, et est verum: ergo ipsa ut sic non potest subiectum esse potestatis clavium, consequentia est nota quia sola anima rationalis potest esse subiectum capax entis spiritualis absoluti, cuiusmodi est potestas ordinis sive clavium, quae essentialiter est idem characteri sacerdotali: ergo corollarium verum.
Tertio sic. Omnis habens potestatem clavium mediator est inter Deum, et populum, et omnis talis constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: ergo ad illum pertinet tantum haec potestas ad quem pertinet offerre sacrificium, sed hoc non potest pertinere universitati ecclesiae, sed solum convenit sacerdotibus eius: ergo idem quod prius. Quarto sic. Illi datur potestas clavium qui minister constituitur sacramenti poenitentiae, sed universitas ecclesiae non potest esse minister sacramenti poenitentiae, ut ei fiat sacramentalis confessio ut manifestum est: ergo corollarium verum.