Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Motu proprio, etc. Cum, sicut accepimus, dilectus filius Michael Tramezinus bibliopola Venetus, nobis nuper exponi fecerit, ad communem omnium studiorum utilitatem sua propria impensa diversa opera Latina et Italica, ipsa Italica tam ex Latino, Gallico, et Hispanico idiomate translata, quam Italica facere minimeque translata1, hactenus non impressa, imprimi facere intendat: dubitetque ne huiusmodi opera postmodum ab aliis sine eius licentia imprimantur, quod in maximum suum praeiudicium tenderet. Nos propterea eius indemnitati consulere volentes, Motu simili et certa scientia eidem Michaeli, ne praedicta opera hactenus non impressa, et per ipsum ab inquisitoribus loci illius examinata et approbata, vel si in urbe a magistro sacri Palatii, imprimenda per decem annos post eorundem operum, vel cuiuslibet ipsorum impressionem, a quocunque sine ipsius licentia imprimi, aut ab ipsis vel aliis vendi, seu in eorum apothecis, vel aliis venalia, praeterquam a dicto Michaele impressa vel imprimenda teneri possint, concedimus et indulgemus, inhibentes omnibus et singulis Christi fidelibus, tam in Italia, quam extra Italiam existentibus praesertim bibliopolis et librorum impressoribus, sub excommunicationis latae sententiae. In terris vero Sanctae Romanae Ecclesiae mediate, vel immediate subiectis etiam quingentorum ducatorum auri Camerae apostolicae applicandorum, et insuper amissionis librorum poenis: toties ipso facto, et absque alia declaratione incurrendum, quoties contraventum fuerit, ne intra decennium ab impressione dictorum operum, vel cuiuslibet ipsorum respective computandum, dicta opera, tam Latina, quam Italica hactenus non impressa, et per ipsum Michaelem imprimenda, sine eiusdem Michaelis expressa licentia, dicto decennio durante imprimere, seu ab ipsis, vel aliis, praeterquam a dicto Michaele impressa et imprimenda vendere, seu venalia habere, vel proponere, vel ea, ut supra, habere audeant. Mandantes universis venerabilibus fratribus nostris Archiepiscopis, eorumque Vicariis, in spiritualibus generalibus, et in statu temporali Sanctae Romanae Ecclesiae, etiam legatis et vicelegatis sedis apostolicae ac ipsius status gubernatoribus, ut quotiens pro ipsius Michaelis parte fuerint requisiti, vel eorum aliquis fuerit requisitus, eidem Michaeli efficacis defensionis praesidio assistente; praemissa ad omnem dicti Michaelis requisitionem contra inobedientes et rebelles per censuras ecclesiasticas; etiam saepius aggravando, et per alia iuris remedia auctoritate apostolica exequantur, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis. Et insuper, quia difficile admodum esset praesentem Motum proprium ad quelibet locum deferri, volumus, et apostolica auctoritate decernimus, ipsius transumptis, vel exemplis, etiam in ipsis operibus impressis, plenam et eandem prorsus fidem ubique, tam in iudicio, quam extra, haberi, quae praesenti originali haberetur. Et eum absolutione a censuris ad effectum praesentium, et quod sola signatura sufficiat. Et ne de praemissis aliquis ignorantiam praetendere possit, quod praesens Motus proprius in acie Campi Floris, et in valvis Cancellariae apostolicae huius almae urbis affigatur, et ibidem per affixionem publicetur, et quod sic affixus et in ipsis operibus per tempora impressus, ad omnium quos tanget, notitiam deductum esse, ac si eisdem personaliter intimatum foret, expresse volumus et mandamus irritum et inane censendum quicquid secus contigerit, praemissis omnibus constitutionibus et ordinibus apostolicis, ceterisque in contrarium faciendis, non obstantibus quibuscumque.
Placet motu proprio, I.
M D LX. Die 3. Februarii in Rogatis.
Che per autorità di questo conseglio fu concesso alli fedeli nostri Francesco, et Michele Tramezzini, che alcuno altro, ch’essi, ò chi haurà causa da loro, non possa per lo spacio di anni quindici prossimi futuri, ne in questa città, ne in alcuna altra città, ò luogo del Dominio nostro stampare, ne altroue stampata in quelli vendere la Somma de Ecclesia D. Ioannis de Turre-cremata Cardinalis, et l’apparato del medesimo super decreto unionis Graecorum Florentiae fe. re. Eugenii papae quarti, sotto pena alli contraffacenti di perdere tutte l’opere per loro stampate, et di ducati da cento, da esser diuisi, uno terzo al magistrato, che farà l’esecutione, un terzo all’arsenale, et l’altro terzo all’hospitale della pietà: essendo però essi obligati di osseruare quanto per le leggi nostre è disposto in materia di stampe.
Aloysius Garzonius Duc. Not.