Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
De ecclesia cum adiutorio omnipotentis Dei locuturi a quid nominis ecclesiae inchoabimus. Ut autem dicit venerabilis Beda exponens illud Proverb. 5. Pene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae. Ecclesia et synagoga graeca nomina sunt, et unam eandemque rem significant. Latine conventum scilicet plurimorum adinvicem. Si autem subtilius distinguantur ecclesia convocatio, synagoga congregatio interpretatur. Quia autem vox et convocatio proprie est rationalis creaturae, congregatio vero etiam irrationalis creaturae esse potest. Unde Gen. 1. dicitur. Congregentur aquae quae sub caelo sunt. Et gallina etiam dicitur congregare pullos suos. Math. 23. Cumque inter homines soli rationales habendi sunt fideles, verbum rationabile fidei audientes et mente percipientes, verus ille Hebraeorum populus quamdiu in unius veri Dei fide et cultu permansit, utroque nomine ecclesia scilicet et synagoga vocatus legitur, sicut in multis sacrae scripturae locis patet. Unde numeri. 16. vocatur synagoga ubi dicitur. Insurrexerunt contra Moysen ducentiquinquaginta viri proceres synagogae. Item in eodem lib. c. 22. Idem populus ecclesia legitur nominatus, ubi Moysi dictum est. Cur eduxisti ecclesiam Dei in solitudinem, post adventum autem Salvatoris nostri populo iudeorum, exceptis paucis in Christum credentibus, infidelitatis tenebris obcaecato, gratia distinctionis sic partita sunt nomina, ut pars illa Hebraeorum qui lumen Dei non receperunt quasi irrationabilium animalium et brutorum congregatio synagoga tantum dicta sit. Pars vero Hebraeorum et aliorum qui in Christum crediderunt, ecclesia et nunquam synagoga sit appellata. Unde beatus Aug. super psal. 8. tractans illud. Deus stetit in synagoga, deorum id est populorum Israel, ita in confirmationem eorum quae diximus dicit. Ipsorum proprie synagoga dici solent, quamvis et ecclesia dicta sit. Sed nostram apostoli synagogam nunquam dixerunt sed semper ecclesiam sive discernendi causa: sive quod inter congregationem unde synagoga, et convocationem unde ecclesia nomen accepit aliquid distet, quod scilicet congregari, et pecora solent ac ipsa proprie quorum et greges proprie dicimus, convocari est magis utentium ratione sicut sunt homines, haec Augustinus. Et sunt etiam verba Isidori. 8. libr. Ethimol. cap. 8. Ut nocetur ergo iudeorum infidelitas dicta est eorum synagoga, id est congregatio quasi pecorum et indiscretorum. Et ut fidelitas nostra ipso vocabulo innueretur, nostra dicta est ecclesia, id est convocatio quasi rationabilium et discretorum. Unde de ecclesia dicitur in psalm. 34. Confitebor tibi in ecclesia magna et in populo gravi laudabo te. Populus enim ecclesiae inquit Albertus magnus dicitur esse gravis maturitate virtutis, et illi soli sunt qui rationem colunt et rationabiles dei voces intelligunt et audiunt vocationem Christi. Habemus iam ex dictis quid nominis ecclesiae. ex quibus illico colligitur notitia eius quid sit ecclesia secundum rem. Est enim catholicorum sive fidelium collectio, ut de consec. dist. i. in. c. ecclesia habetur. Sive ecclesia est universitas fidelium quae unius veri dei cultu, unius fidei professione conveniunt. Unde glo. i. ad Thi. 3. super illud. Quod est ecclesia dei vivi, dicit. Ecclesia est convocatio multorum ad unius dei cultum. De qua ecclesia apostolus ad Ephe. in. c. 5. sic loquitur, Christus dilexit ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea ut illam sanctificaret mundans eam lavacro aquae in verbo vitae ut exhiberet eam ipse sibi gloriosam ecclesiam etc. Et infra. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. In quibus verbis beatissimus Paulus quattuor videtur tangere causas ipsius ecclesiae, videlicet efficientem, materialem, formalem, et finalem, ex quibus perfecta colligi potest notitia naturae ipsius ecclesiae. Dicit enim Aristoteles. 1. posteriorum. Tunc enim unumquodque perfecte arbitramur cognoscere, cum omnes eius causas cognoscimus. Causa efficiens ecclesiae duplex distinguitur, una principalis, et alia instrumentalis. Principalis est ipse Christus qui plantator est et fundator ecclesiae. Unde Hier. 2. ait. Ego te plantavi vineam electam omne semen verum. Et Math. 16. ait Petro. Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Et hanc causam efficientem ecclesiae tangit apostolus ad Ephe. 5. dicens Christus caput est ecclesiae et salvator corporis eius, ubi gl. inquit. Christus est rector et actor ecclesiae. Causa vero instrumentalis ecclesiae dicuntur ipsa sacramenta quae a Christi passione habentia virtutem tanquam instrumenta divinae pietatis disponunt et operantur ad aedificationem et formationem corporis ecclesiae. Ait enim Aug. super psalmos. Quando dormiuit in cruce Christus signum gestabat, immo implebat quod significatum erat in Adam, quia cum dormiret Adam, costa illi detracta est et Eva facta. Sic et dominus cum dormiret in cruce lancea latus eius percussum est, et sacramenta fluxerunt unde facta est ecclesia. Item gl. Aug. ad Eph. 4. Dormiuit Adam ut fiat Eva. Moritur Christus ut fiat ecclesia, dormiente Adam fit Eva de latere, mortuo Christo lancea latus percutitur, ut perfluant sacramenta quibus formetur ecclesia. Baptismus2 vero praecipue ad hanc corporis ecclesiae formationem inter alia sacramenta dicitur cooperari, qui basis est aliorum et ostium quo quis Christo incorporandus ecclesiam ingreditur. Unde gl. super illud Gen. 6. Ostium autem archae pones in latere deorsum, dicit. Nemo intrat in ecclesiam nisi per sacramentum remissionis peccatorum, quod de latere Christi aperto emanavit. Hanc autem causam efficientem instrumentalem formationis corporis ecclesiae tangit apostolus in verbis supradictis, ubi ait. Mundans eam lavacro aquae. s. sanctificare ut ait gl. in verbo vitae. i. quo datur vita. Quo accedente ad elementum fit sacramentum, quo sanctificatus homo accipit vitam aeternam inquit glo. Causa autem materialis sunt ipsi fideles, quam apostolus tangit in nomine ecclesiae dicens. Dilexit ecclesiam, ecclesia autem ut dictum est, collectio fidelium est. Causa autem finalis ecclesiae duplex est. Una in praesenti scilicet sanctificatio eius, et haec tangitur ab apostolo cum ait. Ut illam sanctificaret. glo. iustam bonae vitae. Secunda est finis ultimus qui expectatur in alia vita, ad quem perducenda est ecclesia, quando introducetur in thalamum sponsi, quae est adeptio supernae beatitudinis. Et hanc causam tangit apostolus in verbis superioribus ubi ait. Ut exhiberet ipse sibi eam gloriosam glo. in anima et in corpore rutilantem geminata stola decoratam. Causa vero formalis est unitas corporis mistici cum Christo. Et hanc tangit apostolus cum ait. Erunt duo in carne una, sacramentum hoc magnum est in Christo et in ecclesia, quia ut ait glo. Coniugalis copula signum est spiritualis unitatis Christi et ecclesiae. Et ita patet quam plene beatissimus apostolus in auctoritate praedicta quadruplicem causam ecclesiae describat. Et hoc tantum a nobis dictum sit, ut quid nominis et quid rei ipsius ecclesiae. Ex quibus aperte confutatur haereticorum stultitia qui congregationes suas ecclesias vocant, cum magis synagoga sathanae dicendae sint, secundum illud Eccl. 21. Stuppa collecta synagoga peccantium.