Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Tangemus consequenter quae intelligentia habenda sit quarundam propositionum quibus sancti doctores mystice unitatis ecclesiae cum Christo sacramentum explicantes usi fuisse leguntur. Quarum una est ista, quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus homo. Hanc ponit beatus Aug. super psal. xviii. ita dicens. Ideo spiritus sanctus linguis omnium loqui fecit in quos primo venit, quia linguis omnium gentium in unitatem se locuturum esse nunciavit. quod tunc faciebat unus homo accepto spiritu sancto, ut unus homo linguis omnium gentium loqueretur. hoc facit modo ipsa unitas quae linguis omnibus loquitur. igitur homo caput et corpus unum Christus, et ecclesia. haec Aug. Item eandem propositionem ponit idem beatus Aug. super psal. lxxv. sic dicit. Nullum maius bonum praestare posset Deus hominibus quam ut verbum suum per quod condidit omnia faceret illis caput, et illos tanquam membra coaptaret, ut esset filius Dei filius hominis, et unus Deus cum patre, et unus homo cum hominibus. Item super psalm. cxix. ait. Omnes sancti unus homo in Christo, quia unitas sancta est, ipse unus homo dicit. A finibus terrae ad te clamavi cum augeretur cor meum. Item super psalm. cxxvii. super illo. Ecce sic benedicetur homo qui timet dominum. Est quidam homo qui sic benedicitur, et nemo timet dominum nisi qui est in membris ipsius hominis, et multi homines sunt, et unus homo est, unus ergo homo Christus caput et corpus. Et infra. Intelligamus ergo vocem huius hominis in cuius corpore unus homo sumus. Item super psalm. cxxxi. per David typice signatur unus homo cuius vox saepe in psal. auditur, scilicet totus Christus caput et corpus. haec ibi. Et in multis aliis locis hanc saepenumero repetit propositionem. Pro cuius intelligentia considerandum est, quod homo dupliciter potest sumi. Uno modo physice, alio modo mystice. Physice quidem sumptus homo iuxta diffinitionem Aristo. 7. methaphysicae, dicit quid constitutum ex corpore, et anima rationali. Mystice vero homo sumptus, dicit quid constitutum ex eo quod habet similitudinem sive figuram corporis physici organici, et ex eo quod habet similitudinem animae rationalis, animantis, et regentis totum corpus: quoniam ut dicit sanctus Thomas. 1. ii. q. lxxxi. arg. i. in civilibus omnes, qui sunt unius communitatis dicuntur unum corpus, et tota communitas quasi unus homo. Quo etiam modo scriptura videtur loqui de populo Israel quasi de uno homine loquens ait Exo. 4. Israel inquit Deus filius meus primogenitus. Pariformiter beatus Aug. exponens illud psal. lxi. Irruitis in hominem interficitis vos, etc. dicit, et ponitur in glo. ordinaria, totam ecclesiam hominem quemdam vocari generaliter. Simili modo legimus parte humanae naturae, scilicet carnem et animam rationalem, distingui in veram sive naturalem et mysticam, sive per similitudinem dictam. Unde de carne beatus Hieronym. in epistola ad Ephe. et habetur de consec. dist. ii. cap. dupliciter dicit sic. Dupliciter intelligitur caro Christi, et sanguis, scilicet vel illa caro Christi quae crucifixa, et sepulta fuit, alia vero et spiritualis, et divina de qua dominus ait. Caro mea vere est cibus, etc. quam magister senten. in iiii. dist. viii. mysticam carnem appellans, dicit esse unitatem ecclesiae. De anima vero dicit Augu. super psalm. lxii. In concordia Christi omnes una anima sumus. Item super Ioan. tractans illud Act. 4. Erat illis anima una, et cor unum in domino, dicit sic sermone. xxxiiii. Multae animae per charitatem una anima est, multa corda unum cor. Quibus notatis clare patet sub qua intelligentia accipienda sit propositio illa dicens quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sint unus homo, quoniam non in eo sensu quo accipienda est physice, sive naturaliter de homine loquimur. In hoc quippe sensu propositio illa non modo falsa, sed stulta esset, cum horret naturam et fidem tollat. licet enim Christus secundum quod homo, et ceteri homines participatione speciei sint unus homo: non tamen simpliciter dicti sunt unus homo cum numero distinguantur, et substantiae eorum distinctae sint. nec enim filius Dei naturam humanam in universali, aut in omnibus eius suppositis suscepit, sed singularem quandam naturam, ut dicit Damasc. lib. 3. Intelligenda ergo est propositio illa qua dicitur, quod Christus, et ecclesia sunt unus homo, sub sensu mystico secundum quod de homine mystice sive per similitudinem loquimur, prout iam explanavimus.