Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.
Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.
Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.
Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.
Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.
Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.
Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.
Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.
Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.
Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.
Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.
Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.
Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.
Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.
Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.
Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.
Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.
Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.
Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.
Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.
Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Liber III: Liber III — De universalibus conciliis
Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.
Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.
Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.
Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.
Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.
Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.
Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.
Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.
Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.
Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.
Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.
Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.
Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.
Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.
Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.
Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.
Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.
SANE si quis superius iam dicta attente timeret et practicas observatas in conciliis universalibus in quibus maxime Romanus pontifex interfuisselegitur commemoraveri, facile cognoscet quod ea quae in universalibus conciliis statuuntur sententiantur aut diffiniuntur aut interpretantur, auctoritate Rom. pon. principaliter regulariter fiant. Quod licet ex superioribus satis pateat: nos tamen ad abundantiam doctrinae hoc ipsum rationibus et plurium antiquorum conciliorum universalium exemplis ostendere curabimus. Primo sic ut habet Aristot. doctrina 1. Ethy. secundum ordinem finium est ordo artium. Primus ergo finis sive consideratio qui totum populum respicit solum est apud eum qui toti Reip. praesidet: sed papa est huiusmodi in Republica Christiana cum caput sit et princeps: ergo ipsius tantum est condere et statuere ea quae totum populum Christianum respiciunt, et si alii quandoque hoc faciant ex deriva tione aut communicatione potestatis illius fit qui eos convocat ad hoc: ergo sequitur quod in conciliis universalibus ubi disponuntur ea quae universitatem populi Christiani respiciunt papa principaliter cuncta disponat. Secundo ratione san. Tho. qua in 2. 2. q. 1. art. ulti. probat quod ad summum pon. pertineat editio symboli sic. Nova editio symboli necessaria est ad vitandum insurgentes errores: ad illius ergo auctoritatem pertinet editio symboli: ad cuius auctoritatem pertinet sententia liter determinare ea quae sunt fidei ut ab omnibus inconcussa fide teneantur. hoc autem pertinet ad auctoritatem summi pon. ad quem maiores et difficiliores quaestiones ecclesiae referuntur haec san. Tho. Tertio sic. papa est princeps ecclesiae principatu non dependente ab ecclesia sed a Deo immediate: ut in 2. lib. copiose demonstratum est et habetur in c. in novo dist. 21. et in ca. Sacrosancta dist. 22. leges aut non habent vigorem et virtute constringi nisi ex principis auctoritate sive eius in quo principatus totius civitatis est collocatus, ut est clarissimum apud omnia iura. unde san. Anacletus papa et martyr in cap. leges 3. q. 6. inquit leges ecclesiae apostolica firmamus auctoritate, et ratio est quoniam in apostolica sede totius ecclesiae principatus est collocatus, ut in ca. nolite errare dist. 22. et in cap. Basilicas, de conse. dist. 1. ergo sequitur quod firmitas et robur auctoritatis quorumcunque gestorum in conciliis universalibus pendeat a Rom. pon. Ceterum hoc idem ostenditur exemplis et practica antiquorum conciliorum, in quibus sive sit materia fidei sive de scismate tollendo, sive de reformatione universalis ecclesiae facienda omnia papa principaliter auctorative facit, licet alii patres consulendo et consentiendo concurrant. Et primo quidem hoc patet ex conciliis primitiuae ecclesiae, in omnibus enim illis in quibus praesens fuit beatus Petrus tanquam vertex collegii et princeps totius congregationis loquebatur primus diffiniens et sententias omnia sicut Act. 1. patet in electione Matth. et Act. 15. in qua de cessatione legalium, ubi cum gravis quaestio mota esset in concilio apostolorum beatus Petrus tanquam princeps, ut ait glo. primo locutus est et in eius sententiam tota multitudo apostolorum transivit. unde Hiero. ad Aug. epistola 23. ita inquit, postquam brevi sermone scilicet Petrus totam cinxit hystoriam ait, tacuit autem omnis multitudo, et in sententiam eius Iacobus apostolus et omnes simul presbyteri transierunt: haec enim non debent esse molesta lectori, sed et mihi et illi utilia ut probemus ante apostolum Paulum non ignorasse Petrum; immo principem esse huius decreti legem post evangelium non esse servandam, haec Hiero. Secundo hoc idem colligitur ex eo quod Imperator Martianus scribens Leoni papae, ut ad Calcedon. synodum venire inquit inter alia, superest ut si placuerit tuae beatitudini in his partibus advenire et synodum celebrare hoc facere religionis affectu dignetur nostris utique desideriis, vestra sanctitas satisfaciet, et sacrae religioni quae utilia sunt decernet. Si vero hoc onerosum est ut in has partes advenias, hoc ipsum nobis propriis tua sanctitas litteris manifeste et infra, omnes sanctissimi episcopi debeant convenire, et quae Christianae religioni atque catholicae fidei prosint, sicut sanctitas tua secundum ecclesiasticas litteras diffiniuit, sua depositione declarent. Haec ibi. Ecce quod Christianissimus Imperator noverat quod si papa praesentialiter interesse concilio, ipse decernere debebat; si vero absens, episcopi convenientes iuxta prius factam per eum diffinitionem deberent in materia concludere.
Tertio hoc aperte ostenditur ex concilio Calcedonen. in sententia data contra Dioscorum. Unde in actione tertia sic habetur: Iulianus episcopus Iponensis Paschasio et ceteris legatis papae. Nunc vestra sanctitas primatum tenens sanctissimi Leonis novit quod Dioscorus semel et secundo et tertio vocatus synodo praesentari nullatenus voluit obedire; petimus autem sanctitatem vestram in eo quod magis inter ceteros eminentis haberis locum sanctissimi papae Leonis iustam in contumacem promulgare, vindictam ac regulam iustam contra eum proferre sententiam. Omnes enim nos et universalis synodus concors efficitur vestrae sententiae sanctitatis. Et infra: Paschasius autem et ceteri legati tenentes locum beatissimi Leonis papae, replicatis prius sub compendio malis multis quae Dioscorus commiserat, pronunciaverunt sententiam in Dioscorum sic dicentes: Sanctissimus et beatissimus archiepiscopus magnae senioris Romae Leo per nos et praesentem sanctam synodum una cum beatissimo et omni laude digno beato Petro apostolo, qui nuncupatus est a Domino Petrus et spiritualis catholicae ecclesiae factus est firmamentum, nudavit eum tam episcopatus dignitate, quam etiam omni sacerdotali officio simulque eum alienavit a ministerio sacrosancto, et infra. Anatholius archiepiscopus Constantinus et omnes alii episcopi suum votum exprimentes in eandem sententiam concordarunt, omnes se subscribentes. Et ut patet quod Leo papa per suos legatos sententiavit in conciliis universalibus.
Quarto hoc idem colligitur ex gestis octauae synodi, in qua epistola Nicolai papae quam universo clero ecclesiae Constantinopolitanae scribit lecta fuit, et recepta cum omni laude, in qua post aliqua decreta hic habetur: Haec sunt quae sedes apostolica statuit; haec sunt quae nos tanto studio oportet amplecti, tanto sollicitius observare, quanto scitis quae ab ea statuta fuerint haec universalem ecclesiam semper tenuisse. Ita contra singulos errores in ecclesia exortos prior hic secundum primatus sui auctoritatem sententiam dederit, et ita demum universalis ecclesia, licet aliquando per aliquantum temporis in quibusdam reluctata sit; quae illa tamen quandoque probauerit probavit, et quae illa sedes refutaverit, et ipsa universalis ecclesia refutauit. Item in eodem concilio scribitur neminem iustificatum per sedem apostolicam damnatum per ecclesiam, aut damnatum per ipsam sedem iustificatum per ecclesiam. Ex quibus manifeste patet auctoritas apostolicae sedis respectu conciliorum, et reverentia sanctorum patrum ad eam.
Quinto patet ex illo quod in Calcedonensi concilio circa sexto actionem legitur, prout refert Isidorus libro conciliorum, quod in omnibus synodis Apocrisarii, idest Vicarii sive legati apostolicae sedis, decretas sententias propter summam sedis eiusdem auctoritatem confirmabant et subscribebant, quia ante nullum robur habebant: haec ibi. Et infra sic habetur cum de Iba episcopo episcopi petierant quid sanctae synodo placeret fiendum, locum apostolicae sedis tenentes, quia missi apostolici semper in synodis primo loqui et confirmare sententias soliti sunt, per Paschasium dixerunt: Relecta epistola Ibae cognovimus eum catholicum, et ob id decernimus ad honorem episcopatus et ecclesiam de qua iniuste expulsus est ad praesens revocandum. Similiter et omnes episcopi sequentes auctoritatem apostolicae sedis decreverunt. Haec ibi.
Sexto colligitur idem ex universali concilio Romae celebrato, in quo Nicolaus papa praesidens sic inquit, ut in c. In nomine domini dist. 23: Quapropter instructi praedecessorum nostrorum aliorumque sanctorum patrum auctoritate decernimus atque statuimus.
Septimo hoc idem colligitur ex concilio universali Romae celebrato per Alexandrum tertium, in quo ut habetur in c. Licet de elect. dicit: Nos ad malum hoc evitandum de concilio fratrum nostrorum et sacri approbatione concilii aliquid decernimus adiungendum, etc.
Octavo hoc accipitur ex concilio Lateranen. in quo Innocentius tertius, ut habetur in c. Damnamus, inquit: Damnamus et reprobamus libellum seu tractatum quem abbas Ioachim edidit contra magistrum Petrum Lombardum. Item in eodem reprobamus etiam et condemnamus perversissimum dogma impii Almarici.
Nono idem colligitur ex concilio generali in quo Innocentius tertius, ut habetur in c. Cum laicis, extra de re. eccles. non alien. ita, dicit: Volentes ergo super his indemnitati consulere ecclesiarum atque tantis gravaminibus providere huiusmodi constitutiones et venditiones, etc., sacri approbatione concilii decernimus non tenere.
Decimo idem colligitur ex cap. Licet de bap. et eius effect., in quo idem Innocentius in concilio praesidens ita loquitur: Volentes ergo tantum scandalum ab ecclesia removere, sacro suadente concilio districte praecipimus ut talia de caetero non praesumant.
Undecimo ex c. In quibusdam, extra de poenis, ubi idem Innocentius in concilio universali praesidens ita dicit: Sacri nihilominus concilii approbatione statuimus, etc.
Duodecimo idem manifeste colligitur ex c. Sacro approbante concilio, extra de sent. excom., ubi Innocentius concilio praesidens ita dicit: Sacro approbante concilio prohibemus ne quis aliquem, etc.
Tredecimo idem colligitur ex c. Ubi periculum de elect. lib. 6, ubi Gregorius 9. in concilio praesidens ita inquit: Haec sacro approbante concilio statuimus, etc., et infra: auctoritate nostra et eiusdem approbatione concilii.
Decimoquarto idem colligitur ex concilio universali Lugduni celebrato, in quo Gregorius 10. praesidens ita inquit, ut in ca. de summa trin. et fide cath.: Sacro approbante concilio damnamus et reprobamus omnes qui negare praesumpserunt, etc.
Quintodecimo idem colligitur ex concilio Viennensi, in quo Clemens quintus concilio praesidens, ut habetur in c. 1. extra de sum. tri. et fid. cath. in clemen., ita inquit: Sacro approbante concilio declaramus.
Sextodecimo idem colligitur ex epistola quam Adrianus papa misit Imperatori Basilio ad octavam synodum, ubi inter alia dicit sic: Volumus ergo per vestrae pietatis industriam illuc numerosum celebrare concilium, cui nostri quoque praesidentes et culparum personarum differentias liquido cognoscentes, iuxta quod in mandatis acceperunt, singulorum libere discretiones exerceant, in quo videlicet sacrato coetu execrandi vanitatis concilii, quod adversus sedis huius actum est, prorsus reverentiam cuncta decernimus; exemplaria prorsus a possessoribus suis. ablata in mediumque delata contemplantibus igne cremari, nec superesse apud quemlibet ex his omnibus unum tota vel unum apicem, nisi forte quis totius clericatus immo totius nomine Christianitatis anathemate propulsus carere voluerit: non enim nos tam detestandum collegium nisi Arimin. sub Constantino vel Ephesino a Dioscoro congregato latrocinio comparandum decernimus, haec ille. Nota verba ex quibus luce clarius apparet auctoritas magna Romani pont. in concilio universali. Decimoseptimo idem colligitur ex concilio Constantiensi, in quo postquam Martinus creatus est, synodus non est usa nomine constituentis aut diffini entis, sed omnia nomine Martini instar aliorum conciliorum approbante synodo diffinit a sunt et constituta. Mirum est autem quod tam gloriosi principes ecclesiae summi pontifices praesumpserint uti tali modo loquendi, ut omnia diffinit a constituta declarata et prohibita in conciliis universalibus suae ascriberent auctoritati si ad eorum auctoritatem non pertineret, sed concilia immediate a Christo haberent auctoritatem talia faciendi. Stupendum est insuper quomodo tot et tam gloriosa concilia in quibus multi sancti patres religione et sapientia celeberrimi interfuerunt permis erunt summos pontifices hac in conciliis uti auctoritate si, ut adversarii garriunt, concilia universalia immediate a Christo et non a papa habeant auctoritatem diffiniendi statuendi et iudicandi etc. Nec dici potest quod Romani pontifices in hoc usurpaverint auctoritatem alienam aut quod illis temporibus universalibus conciliis nondum erat revelata ista veritas potestatis conciliorum qualem praefati novelli magistri confingunt, aut quod Romani pontifices a conciliis universalibus illam auctoritatem accommodatam susceperunt: quoniam utrumque horum est inconvenientissime et stulte dictum. Primum enim ponit maculam in multis sanctis pontificibus et in apostolica sede, in qua tamen ut ait Hiero. et alii patres sancti, sicut supra in secundo libro induximus, Christiana religio semper immaculata permansit. Secundum ponit universalem ecclesiam usque ad tempora istorum novellorum magistrorum tanta caligasse ignorantiae caecitate ut non noverint hanc praerogativam suae potestatis. Tertium est falsum: quoniam ut in secundo libro plenissime est demonstratum Rom. pon. non a conciliis sed ab ipso Christo Salvatore nostro cuius vicarius est et vices gerit hanc potestatis excellentiam habet, ut etiam habetur in c. Quamvis dist. 21. Ex quibus omnibus confutatur inter alia erroris stulticia dicentium quod solum quo ad convocationem concilia ipsa indigeant auctoritate papae et non quo ad prosecutionem videlicet ad diffiniendum vel constituendum aut sententiandum qui error cum papam non iudicem sed praeconem tantum faciat respectu conciliorum iudicio nostro maximus est et periculosus universali ecclesiae: contra quem errorem est sanctorum patrum et sacrorum canonum doctrina de quo locupletissimus testis est clarissimus pater et magnae auctoritatis in ecclesia Dei archiepiscopus Remen. dominus Aymarus libro de synodis in c. 18. ita dicens, non mireris quod ipsorum conciliorum auctoritatem Rom. pon. ascribamus: nam nulla concilia rata leguntur quae apostolica auctoritate fulta non fuerint, ut beatus Damasus papa in decretis suis c. 9. asserit, cui sanctus Athanasius et Iulius papa Nicaenum quoque concilium et reliqui sancti patres astipulantur, nam illius sedis episcopus iudex est totius ecclesiae nec aliquod iudicium valet absque legitimo iudice, haec ille. Nota quod dicit iudex non praeco. Haec autem quae diximus de auctoritate Rom. pon. supra concilium adhuc plenius ex infradicendis clariora reddemus.