Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Ad versus aliqua quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem adversarii plurima obiiciunt. Et primo quod non praeeminet temporis antiquitate arguitur sic. Prius tempore fuit terrena potestas sive secularis quam sacerdotium: ergo potestas secularis procedit temporis antiquitate spiritualem, et non econverso. consequentia patet, antecedens ostenditur ex tribus. Primo ex eo quod dicit beatus Aug. 15. de ciui. Dei, quod Cayn ante diluvium fuit primus dominus inter homines, quo tempore nullum videtur fuisse sacerdotium. Secundo ex eo, quia regnum videtur incepisse in Nembroth Ge. 10. tempore legis naturae: quanquam post diluvium sacerdotium autem incepit in Aaron tempore legis scriptae, ut habetur Exod. 28. non est autem dubium quod tempus legis naturae praecessit tempus legis scriptae. Tertio ex eo, quod verum sacerdotium in Christo videtur incepisse, verum autem regnum electione divina longe ante incarnationem Christi, ut in Saule incepit, ut habetur, 1. Regum. 10. Et ita videtur quod potestas terrena sive secularis praecessit sacerdotium, et per consequens potestatem spiritualem.
Secundo quod potestas spiritualis non praeemineat seculari nobilitate originis arguitur sic. Quorum est una, et eadem origo nullum eorum alteri praeeminere videtur originis nobilitate, sed potestas spiritualis et secularis habent unam et eandem originem. 1. Deum dicente Apostolo ad Rom. 13. Non est potestas nisi a Deo. Propter quod subiungit. Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. unde imperium et sacerdotium ex eodem principio prodierunt, in autenticis quo modo oporteat episcopos in principio col. ii. et ergo sequitur quod ex parte originis non sit aliqua praeeminentia unius potestatis ad aliam.
Tertio arguitur quod potestas spiritualis non praeemineat seculari dignitate, quoniam ut dicitur, 1. Petri. 2. Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum sive regi tanquam praeexcellenti. ubi beatus Petrus asserere videtur regalem potestatem caeteris potestatibus dignitate praecellere.
Quarto arguitur quod potestas spiritualis non praeexcellit maioritate auctoritatis: quoniam si eo quod potestas secularis regalis inungitur et benedicitur a potestate spirituali, spiritualis potestas est dicenda praeexcellere maioritate auctoritatis, sequeretur quod episcopus Hostiens. qui summum pontificem consecrat, maior auctoritate summo pontifice dicendus esset, quod non est verum: ergo nec in proposito nostro ratio facta militare videtur.
Quinto arguitur quod potestas spiritualis non praemineat seculari causalitate sic. Ambae istae potestates sunt immediate a Deo: ergo una earum causalitate non dependet ab alia. consequentia patet, antecedens est notum de potestate spirituali, de seculari vero habetur in c. Quaesitum. xxiii. q. iiii. ubi dicit Innocen. A Deo concessam esse imperialem potestatem propter vindictam noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei ministerio esse datum.
Sexto arguitur quod spiritualis potestas non praemineat seculari maioritate iurisdictionis, ita quod eam errantem iudicare posset sic: Gloss. super illud psal. 50. Tibi soli peccavi, dicit sic. quia rex est omnibus superior, ideo tantum a Deo qui maior eo est, est puniendus. Si quis vero de populo errauerit Deo peccavit, et regi: rex vero non habet hominem qui eius facta diiudicet. ergo non videtur quod potestas spiritualis possit punire secularem potestatem, ut puta regem aut imperatorem.
Septimo arguitur quod potestas spiritualis non praeemineat seculari superioritate praelationis sive dominationis, sic. Non solvitur tributum per aliquem alicui nisi maiori, aut superiori. unde solutio tributi probatio esse videtur subiectionis, ut habetur tam ex ca. Magnum. xi. q. i. quam ex ca. ii. extra de censu. sed ecclesia solvit tributum Imperatori, ut in c. Si tributum xi. q. i. ergo videtur quod spiritualis potestas non terrenae superemineat maioritate praelationis sive dominationis, sed potius econverso. Octavo arguitur quod spiritualis potestas non superemineat seculari superioritate principatus, sic. Moyses qui fuit primus ductor populi Israel et quasi Imperator fuit superior quam Aaron qui erat summus pontifex populi Israel: ergo superior est principatus secularis quam spiritualis. consequentia videtur nota. antecedens vero patere videtur ex eo quod potestate Moysi Aaron electus est in sacerdotem secundum illud Exod. 24. Applica quoque tibi Aaron fratrem tuum cum filiis suis, ut sacerdotio fungatur mihi.