Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Merito venit quaerendum, pro pleniori intelligentia materiae praesentis. An soli Christo huiusmodi Deo conveniat esse caput ecclesiae, et arguitur multipliciter quod non. Primo sic. Ex illo 1. ad Cor. 11. Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput Christi Deus, gl. divina essentia, vel trinitas caput Christi secundum quod homo, quia divinitas utpote creatrix caput est naturae assumptae. Si ergo trinitas est caput Christi secundum quod homo, et Christus secundum humanitatem caput ecclesiae est: ergo multo magis ipsa trinitas est caput ecclesiae, et ita patri et spiritui sancto convenit caput esse ecclesiae, et non soli filio Dei. Consequentia patet, et assumptum per omnes partes suas notum est.
Secundo sic. Quicquid convenit filio Dei per divinitatem convenit patri et spiritui sancto: sed esse caput ecclesiae convenit Christo etiam secundum divinitatem, ut pater: ergo et patri et spiritui sancto; consequentia videtur nota.
Tertio. Ratio capitis sumitur ab influentia qua membris influit sensum et motum, ut superius tactum est; sed cum a spiritu sancto fluat omnis gratia, ab eo omnis sensus et motus spiritualis emanare dicendus est: ergo ipsi spiritui sancto convenit ratio capitis.
Quarto sic. Dicitur enim 1. Reg. 13. Cum esses parvulus in oculis tuis caput in tribubus Israel factus es, sed una est ecclesia in novo et veteri testamento, ut supra saepe commemoratum est: ergo alii quam Christo convenit esse caput ecclesiae.
Quinto sic. Christus ex eo quod praeest ecclesiae non solum dicitur caput, sed etiam pastor Io. x. et fundamentum ecclesiae 1. Cor. 3. Sed non solum sibi retinuit Christus nomen pastoris, secundum illud 1. Petri 5. Cum apparuerit princeps pastorum percipietis immarcessibilem aeternae gloriae coronam. Nec etiam nomen fundamenti, secundum illud Apoc. 21. Murus civitatis habens fundamenta xii. per quae ut dicit gl. xii. apostoli intelliguntur: ergo videtur quod etiam nec nomen capitis sibi soli retinuerit.
Sexto confirmatur sic. Dictum est Petro a Christo: Tu vocaberis Cephas, Ioan. 1. sed Cephas dicitur caput secundum unam interpretationem. Unde Cephas enim Graece idem est quod caput Latine: ergo Petrus fuit caput ecclesiae.
Septimo sic. Ex hoc Christus dicitur caput ecclesiae quod gratiam influit membris sui corporis quod est ecclesia, sed etiam aliis pertinet gratiam aliis praebere, secundum illud ad Eph. 4. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est, ab aedificatione fidei, ut det gratiam audientibus: ergo videtur quod aliis quam Christo conveniat caput esse ecclesiae, etiam in ratione influentiae.
In oppositum arguitur sic ex superius dictis quod solus solus Christus habet haec duo quae concurrunt ad plenam rationem capitis respectu ecclesiae, quae sunt influentia spiritualis sensus et motus in totum corpus ecclesiae, et naturae conformitas cum eo: ergo soli ipsi competit ratio capitis, et corporis ecclesiae, consequentia cum assumpto est manifesta. Item arguitur ex illo Apostoli ad Ephes. 1. Ipsum dedit pater caput super omnem ecclesiam quae est corpus eius.
Pro declaratione praesentis quaestionis sunt duo notanda. Primo quod caput dicitur dupliciter, communiter et proprie. Secundum quod communiter accipitur, aut dicit solam excellentiam perfectionis, et hoc modo omne quod est perfectissimum sive nobilissimum in quacunque natura dicitur caput, sicut leo in animalibus. Aut solam rationem principii, et hoc modo omne principium viae dicitur caput viae, sicut fons est caput fluminum; secundum autem rationem principii tota trinitas dicitur caput Christi secundum quod homo, unde in auctoritate inducta, primae ad Corinth. 11. cum dicitur: Caput Christi Deus, si Deus non supponit solam personam patris sed totam trinitatem, a qua in humanitatem Christi sicut a perfectiore omnia bona derivantur, et cui humanitas Christi subiicitur. Dicitur etiam tota trinitas hoc modo caput ecclesiae, quoniam ab ipsa omnis spiritualis influentia in ecclesiam descendit, cum opera divinitatis ad extra sint indivisa, ut ait Aug. Secundo accipitur caput proprie, prout scilicet cum ratione principii dicit conformitatem naturae cum eo cuius dicitur esse caput, et secundum hanc rationem Deus pater caput Christi dicitur etiam secundum divinitatem. Habet enim respectu illius et rationem principii et cum eo unitatem naturae, secundum illud psal.: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Capiendo autem hoc modo caput soli Christo convenit caput esse ecclesiae, qui solus naturam humanam assumens in similitudinem hominem factus, habitu inventus est ut homo, ad Ephes. 2. Per hanc vero conformitatem naturae habet perfectionem homogeneam cum membris, et sic quasi principium univocum, et regula conformis et unius generis, ut dicit sanctus Tho. in iii.
Ulterius dicendum cum eodem sancto Tho. in iiii. parte q. viii. art. v. quod caput in alia membra influit dupliciter. Uno modo quodam intrinseco influxu, prout motus seu vis motiva et sensitiva a capite derivatur in alia membra. Alio modo secundum exteriorem quandam gubernationem, prout scilicet secundum visum et alios sensus qui in capite radicantur dirigitur homo in exterioribus actibus. Interior autem influxus gratiae non est ab alio nisi a solo Christo cuius humanitas ex hoc quod est divinitati coniuncta habet virtutem iustificandi. Sed influxus in membra ecclesiae quantum ad exteriorem gubernationem potest aliis convenire, et secundum hoc aliqui alii possunt dici capita ecclesiae, secundum illud Amos vi. Optimates capite populorum, distinguuntur tamen a Christo. Primo quidem quantum ad hoc quod Christus est caput omnium qui ad ecclesiam pertinent secundum omnem locum et tempus et statum. Alii autem homines dicuntur capita secundum quaedam spiritualia loca, sicut episcopi suarum ecclesiarum, vel etiam secundum determinatum tempus, sicut caput totius ecclesiae est papa tempore sui pontificatus, et secundum determinatum statum, prout scilicet sunt in statu viatoris. Secundo est differentia in hoc, quia Christus est caput ecclesiae propria unitate et auctoritate. Alii vero dicuntur capita inquantum vicem gerunt Christi, secundum illud ii. Corin. ii. Nam ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, gl. hoc feci in persona Christi ac si ipse Christus condonaret, et ii. Corin. 5. Pro Christo legatione fungimur tanquam Deo exhortante per nos. His habitis patet responsio ad argumenta in contrarium.
Ad tria prima respondetur iuxta distinctionem positam in primo notabili concedendo quod aliis conveniat personis quam personae Christi, immo toti ipsi trinitati convenit esse caput ecclesiae, ut declaravimus parum ante, secundum quod ratio capitis sumitur a sola ratione principii. Si vero accipiatur a ratione principii cum conformitate naturae quae est acceptio magis propria, sic soli Christo convenit caput esse ecclesiae, et sic argumenta non procedunt.
Ad alia etiam tria argumenta sequenti una patet responsio, quoniam auctoritates inductae intelliguntur secundum quod ratio capitis attenditur secundum exteriorem gubernationem, prout rex dicitur caput regni, quoniam aliis a Christo convenit caput esse, differunt tamen a Christo sicut iam dictum est. Ad ultimam rationem respondetur quod in dicto illo apostoli non intelligitur homo dare gratiam audientibus gratiam interius influendo sed exterius persuadendo ad ea quae sunt gratiae, et ideo argumentum non procedit. In spirituali vero quomodo competat summo pontifici caput esse universalis ecclesiae in ii. li. huius operis opitulante Deo declarabimus.