Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
1 CETERUM videndum venit quid veritatis habeat suppositio tertia adversariorum dicentium quod dicta Petro designantia auctoritatem, aut potestatem aliquam sint ei dicta in figura ecclesiae. Et quoniam haec suppositio potest esse vera in uno sensu, et in alio sensu non modo falsa, sed etiam erronea, et haeretica opus est discernere in quo sensu vera sit, et in quo non. Pro quo notandum quod multipliciter reperitur aliquis figurare, aut repraesentare personam alterius. Uno modo similitudine, aut identitate eiusdem naturae. Hoc modo filius dicitur figura patris. Filius enim ut ait Chrysostomus super Matth. dicitur quod sit ut ille scilicet pater, et ideo dicitur ecclesiastici 30. Mortuus est pater eius, et quasi non est mortuus, similem enim reliquit post se, ubi gl. interlin. dicit. Qui eum dictis et factis repraesentat, de filio etiam Dei dicitur ad Hebr. primo. Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius, gl. id est patris. Secundo modo dicitur aliquid figurare aliud convenientia, aut similitudine alicuius proprietatis, sicut dicit Augustinus super psalm. 130. tractans illud. Potabunt omnes bestiae agri id est gentes quae figura bestiarum intelliguntur, ut patet ex archa Noe in qua omnes bestiae fuerunt quae figurant ecclesiam, in cuius compaginis unitate omnes gentes colliguntur, haec Augustinus. Ecce quod bestias gentes et archam ecclesiam figurasse dicit. Hoc modo figurationis multa in sacra scriptura et in dictis sanctorum reperimus figurare sive significare, sicut Genes. 20. habet glo. quod Abraham in multis significavit Christum, et Sarra ecclesiam. Et hoc modo unum et idem potest plura significare diversis respectibus. Tertio modo dicitur aliquis figurare sive repraesentare alium cuius scilicet potestate sive auctoritate aliquid facit: sicut ministri in ecclesia dicuntur repraesentare sive figurare Christum cuius auctoritate funguntur. Hinc apostolus inquit 2. Cor. 5. Pro Christo legatione fungimur et 2. Col. 2. Si quid donavi in persona Christi donavi. Dicitur enim de pen. dist. 3. Si quem Quem sacerdos iudicat, Deus iudicat cuius personam in ecclesia gerit. Hoc modo repraesentationis dicitur vicarius repraesentare episcopum, legatus papam cuius vices gerit, ut in c. sane de off. deleg. et ita papa Christum intantum ut dicit Hostien. in c. quanto extra de translat. praelat. Quod papae et Christi idem dicatur esse consistorium. Et idem satis aperte colligitur ex illo quod ait Origenes et inducitur in gl. conti. super Matthaeum 16. cap. Vides quantam potestatem habeat petra super quam fundatur ecclesia, ut eius iudicia maneant firma quasi Deo iudicante per eam. Hoc autem modo repraesentationis sive figurationis non potest dici sine errore quod Petrus significaverit ecclesiam: quoniam ipse cum non ab ecclesia potestatem accepit, sed a Christo immediate, ut supra monstratum est et habetur in cap. sacrosancta distinct. 22. non ecclesiae, sed Christi vices gerit, et non ecclesiae sed Christi legatione fungitur, non ecclesiae sed Christi vicarius est sicut cuius auctoritate fungitur. Et ideo hoc modo figurationis non ecclesiae, sed Christi in ecclesia Romanus pontifex repraesentant personam.
Quarto modo dicitur quis alium repraesentare cuius nomine aliquid accipit aut agit, sicut procurator in contrahendo matrimonium per verba de praesenti repraesentat personam domini cuius nomine contrahit, ut in c. ult. de procur. lib. 6. unde is dicitur agere cuius nomine agitur. Item canonicus dicitur repraesentare personam canonici qui interesse non potuit in causa electionis, et sibi commisit vicem suam in eligendo. In quo casu iste poterit eligere unum ex persona sua et alium ex persona mandantis quam repraesentat. Hoc autem modo repraesentationis aut figurationis non potest dici sine gravi errore quod beatus Petrus quando claves accepit ecclesiam sanctam significavit, quo tamen errore multi adversariorum involvuntur. Illud tamen patet manifeste ex eo, quia cum qui procuratorio solum nomine agit aut accipit nihil auctoritatis, aut dignitatis sibi acquirat, sed tantum illius cuius nomine, aut accipit vel agit. Sequeretur quod beatus Petrus ex collatione clavium sibi facta non solum praeceteris apostolis nihil habuisset auctoritatis, sed quod nullum penitus ius potestatis sibi esset acquisitum sed tantum ecclesiae quam figurasse dicitur. Item nec ex collatione clavium aliquod dignitatis nomen, ut quod esset caput ecclesiae, aut princeps ac pastor sive papa esset sibi acquisitum: sed tantum ecclesiae cuius nomine dicitur claves accepisse. Quae omnia esse haeretica manifestum est cum sint contra sacram scripturam expresse et fidem sanctorum patrum ac sacras canonum diffinitiones, sicut ex superioribus patet.
Quinto dicitur aliquid aliud figurare quod non habet veritatem illius, sed similitudinem solam, sicut dicitur quod agnus paschalis et manna fuerunt figura corporis Christi, ut inquit apostolus 1. Corint. 11. c. Et multa alia quae in veteri testamento figura fuerunt eorum quae in novo per Christum sunt adimpleta. Secundum illud 1. Corinth. 10. Haec omnia in figura contingebant illis. Hoc autem modo figurationis dici non potest sine errore maximo quod beatus Petrus claves susceperit in figura, quia cum figura distinguatur hoc modo contra veritatem sicut umbra contra corpus, sequeretur ex illo quod Petrus non vere, sed figuraliter claves recepisset. Quod non modo falsum est, sed etiam haereticum cum manifeste sit contra illud Matth. 16. Tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris, etc. Sexto dicitur aliquis in receptione alicuius beneficii gratiae, aut auctoritatis alium, vel alios figurare in quem, vel in quos derivanda est ex intentione donantis talis gratia, aut auctoritas, sicut qui a rege accipit castrum pro se, et ab eo descendentibus dicitur in receptione castri figurasse omnes ab eo descendentes. Hic autem figurationis, aut repraesentationis modus convenit beato Petro in clavium receptione. Nam cum dominus, ut supra dictum est, claves quas Petro dedit voluerit in ecclesia usque in finem saeculi permanere, manifestum est quod Petrus non tantum pro se, sed etiam pro omnibus in quos esset derivanda clavium potestas claves accepit. Unde beatus Ambrosius dicit quod omnes sacerdotes in Petro claves suscepimus, et Augustinus in sermone quod in uno Petro figurabatur unitas omnium pastorum. Hoc etiam modo figurationis est intelligendum capit. quodcunque vigesimaquarta quaestione prima, ubi dicit Augustinus quod beatus Petrus quando claves accepit ecclesiam sanctam figuravit non quidem tamen in omnibus membris, sed ut inquit gl. videlicet in episcopis, et presbyteris. Haec etiam modo est accipiendum quod Archydiaconus super illud cap. quodcumque dicit, quod nomine et signo ecclesiae Petrus claves accepit, quia non tantum accepit nomine suo, sed omnium eorum in quos per totam ecclesiae posteritatem esset clavium potestas derivanda. Septimo dicitur aliquis alium figurare sive repraesentare in cuius honore succedit pariter, et dignitate. Hoc modo episcopi dicuntur figuram gerere apostolorum, et presbyteri duo de septuaginta discipulorum, iuxta gl. Luc. 10. et iuxta cap. in novo distinct. vigesima prima, unde successor intelligitur una persona cum praedecessore, ut in cap. quoniam abbas, in gl. super verbo substitutum de offic. deleg.
Hoc autem modo figurationis nullo modo dicendum est quod Petrus significaverit ecclesiam, sed Christum cuius locum tenuit et vices gessit in terris, sic Romanus pontifex repraesentare dicitur, et Christum cuius vicarius est, et Petrum cui in honore et principatu succedit. Hinc beatus Bernardus ad Eugenium papam scribens inter alia dicit. Tu potestate Petrus, unctione Christus. Octavo dicitur princeps repraesentare prouinciam, rex regnum, caput corpus, et episcopus ecclesiam, dicuntur autem principes continere populos quibus praesunt, unde Sapientiae 6. dicitur. Audite reges, gl. interlin. praelati, intelligite iudices finium terrae, praebete aures vos qui continetis multitudines. Unde et beatus Augustinus libro quaestionum veteris, et novi testamenti dicit de beato Petro quod sicut in Christo omnes erant causae, magisterii ita post Salvatorem omnes in Petro continentur, ipsum enim constituit caput ut pastor esset gregis dominici. Haec Augustinus. Hinc etiam dicit beatus Ambrosius quod nomine senioris unde ceteri pendent tota domus intelligitur. Hac etiam ratione ut dicitur nono Ethycorum quod rector civitatis facit dicitur tota civitas facere. Et simili ratione quod papa facit dicitur ecclesia facere, ut in cap. pia extra de except. lib. 6. Hac etiam ratione cum papa et praelati maiores ecclesiae congregantur dicitur universalis ecclesia congregari, et quae ibi stabilita sunt universali consensu dicuntur firmata, iuxta cap. sicut distinct. 15. Nono aliquis dicitur alium figurare sicut concilium civitatis dicitur repraesentare totum populum, ut Senatus populum Romanum sic habet gl. iuris civilis super rubrica, quae sit long. consuet. Hoc autem modo figurationis sive repraesentationis consistorium dominorum Cardinalium quod est quasi Senatus universalis ecclesiae, iuxta cap. ecclesia 16. q. 1. dicitur repraesentare universalem ecclesiam. Decimo dicitur aliquis repraesentare alios sicut capitulum personam episcopi sede vacante in omnibus casibus notatis in c. in his, et in c. cum olim de maiori, et obe. et in cap. episcopus, et in c. ult. Hoc modo dominorum Cardinalium collegium dicitur repraesentare papam sede vacante in aliquibus, ut in c. in nomine domini distinct. vigesima tertia, et in c. ne Romani extra de elect. in Clem. et in casu in necessariis quorum expeditio sine grandi periculo expectare non posset creationem summi pontificis, ut notant doctores ibidem. His notatis facilis patet responsio ad singulas auctoritates inductas per adversarios, et ad omnes eis similes, ut patet per singulas discurrendo.
2 Ad primum ergo quae est beati Augustini super Ioan. et ponitur in c. quodcunque vigesimaquarta q. r. dicimus quod huiusmodi dicti Augustini non est intelligentia quam adversarii praetendunt, et in qua pro maiori parte fundant somnia sua: quoniam sicut saepe repetitum est beatus Petrus non ita nomine, aut signo ecclesiae dicitur claves suscepisse tanquam procurator, aut syndicus eius: cum ipse prae ceteris omnibus tanquam caput plenius eas susceperit, nec etiam cum claves suscepit significasse ecclesiam in omnibus membris eius, quia hoc est derisorium, sed tantum in principalioribus, videlicet episcopis et presbyteris, ut supra commemorauimus. Sed vera et sana intelligentia illius dicti iuxta catholicam fidem haec est, quod data est Petro potestas clavium non tantum pro se, sed etiam ut significanti, et figuranti universos ecclesiae praelatos in quos eius potestas derivanda esset, quemadmodum qui suscipit a rege castrum, aut aliquam potestatem in aliqua civitate pro se et ab eo in recta linea descendentibus dicitur in figura omnium talium castrum, aut potestatem suscepisse. Ita in proposito, quia Petrus pro se et omnibus eius successoribus legitime intrantibus atque praelatis futuris in ecclesia claves accepit. Petrus cum claves acceperit dicitur ecclesiam significasse sive nomine, aut signo ecclesiae in principalioribus, scilicet suis membris episcopis et presbyteris. Quod vero haec sit intelligentia Augustini colligere possumus ex multis. Primo ex ipsa littera Augustini integre deducta dicit enim beatus Augustinus super Ioan. sermone 49. super illo verbo. Me autem non semper habebitis. Sic intelligendum est, me autem non semper habebitis noli expavescere. Iudae dictum est. Quare non dixit habes, sed habebitis, quia non unus est Iudas, unus malus corpus malorum significat: quomodo Petrus corpus bonorum corpus ecclesiae, in uno corpus ecclesiae, sed in bonis, nam si in Petro non esset ecclesiae sacramentum non ei diceret dominus. Tibi tradam claves regni caelorum, quaecumque solveris in terra, soluta erunt in caelo, et quae ligaveris in terra ligata erunt, et in caelo, si hoc Petro tantum dictum est non hoc facit ecclesia, si autem et in ecclesia sit, ut quae in terra ligantur ligentur et in caelo, et quae solvuntur in terra solvantur in caelo, quia cum excommunicat ecclesia in caelo ligatur excommunicatus, et cum reconciliatur ab ecclesia in caelo solvitur excommunicatus. Si ergo in ecclesia sit Petrus quando claves accepit ecclesiam sanctam significabat, si in Petri persona signati sunt in ecclesia boni: in Iudae persona signati sunt in ecclesia mali, ipsis dictum est. Me autem non semper habebitis. Haec Augustinus. Ex quibus manifeste colligitur quod intentio Augustini non sit quam adversarii interpretantur, sed ea quam nos explicavimus. Secundo haec idem patet ex eo quod idem beatus Augustinus dicit in homelia 13. de verbis domini tractans illud. Absit a te domine ne fiat istud ubi ita inquit. In ea quod dixit Petrus. Tu es Christus filius Dei vivi, firmos significat, in eo quod trepidat et tribuat, et Christum pati non vult mortem timendo vitam non cognoscendo infirmos ecclesiae significat. In illo ergo uno apostolo id est Petro in ordine apostolorum primo et praecipuo in quo figurabatur ecclesia, utrumque genus significandum fuit firmi et infirmi, quia sine utroque non est ecclesia: haec August. Ex quibus verbis clarissime colligitur quod Petrus significando ecclesiam aliquando figurabat eam quod ad aliquos tantum non quod ad omnes, et ita in proposito Petrus quando claves accepit ecclesiam sanctam significavit non quod ad omnes de ecclesia, sed quod ad aliquos tantum: videlicet successores eius, et alios praelatos in ecclesia sancta futuros in quos ab eo derivanda erat ipsa clavium potestas. Tertio quod haec fuerit sententia August. patet per Archi. qui exponens illud verbum. Si hoc tantum Petro dictum est ita dicit. Id est, ut eius personam non transgredatur, non hoc facit ecclesia, id est eius auctoritas: haec ille. Plane haec est argumentatio beati Aug. ut iste exponit. Si potestas data Petro soli ei data fuisset ita quod eius personam non transgrederetur, profecto potestas ligandi et solvendi in ecclesia non esset: cum ergo in ecclesia sit, quia continue per praelatos fit ligatio et absolutio, sequitur manifeste quod Petrus quando claves suscepit ecclesiam sanctam in praelatis suis significavit. Ex quibus omnibus patet quod auctoritas illa non favet adversariis.
3 Ad secundam auctoritatem quae est eiusdem beati Aug. in sermone quodam apostolorum Petri et Pauli respondetur quod bene intellecta in nullo favet adversariis. Nam quod in primis dicit quod solus Petrus universalis ecclesiae gestabat personam, verum est quoniam cum ipse solus inter apostolos esset princeps et caput ordinatus a Christo totius ecclesiae, ipsius solius erat universalis ecclesiae gestare personam, sicut supra exposuimus in octavo modo repraesentationis. Et ex hoc magna excellentia commendatur beati Petri, ut infra dicetur. Quod vero consequenter dicit quod claves non unus homo, sed unitas acceperit ecclesiae verum dicit ad hunc intellectum: quoniam Petrus non singulariter pro se tantum claves accepit quod designat verbum: non homo unus, sed etiam pro omnibus futuris praelatis intra tamen unitatem ecclesiae constitutis, quod designat verbum, sed unitas accepit ecclesiae, ut infra plenius declarabitur. Quod vero subiungit, hinc Petri excellentia commendatur, quia ipsius unitatis, et universalis ecclesiae figuram gessit, quando ei dictum est. Tibi dabo claves regni caelorum quod omnibus traditum est, verum dicit ad intelligentiam datam, videlicet in successoribus et aliis praelatis ecclesiae. Quod autem subinfert quod ecclesia suscepit claves quando dixit dominus apostolis. Quorum remiseritis etc. verum est ad intellectum datum, non scilicet in omnibus membris suis, sed in illis, et eorum successoribus quibus dictum est. Quorum remiseritis peccata, etc. Clarissimum est autem quod illud non potest cum veritate intelligi dictum omnibus fidelibus diuisim, aut coniunctim consideratis, sed tantum discipulis Christi, sicut supra plene ostensum est. Et licet ista sufficiant pro auctoritate praefata: nihilominus pro pleniori intelligentia mentis beati August. in illa auctoritate et similibus est sciendum quod duo errores principales circa claves ecclesiae perniciosissimi fuerunt quos beatus Aug. in multis libris suis summo studio confutare, et eradicare curavit. Unus error fuit Novatianorum, qui ut dicit sanctus Thomas in tertia parte q. 83. arg. 10. negabant paenitentiam post baptismum. pessimum dicentes nullam apud sacerdotes facultatem esse absolvendi a peccatis. Istum errorem tangit beatus Augustinus, et impugnat viriliter libro primo de penitentia ubi in principio 2. cap. ita dicit. Sunt quidam qui credunt usque in baptismum proficere postea peccantibus cassam perseverare. Item in principio 3. cap. dicit sic. Adhuc sunt quae reclamant non esse peccatorum remissionem baptizatis. Ad quem errorem radicitus eradicandum beatus Augustinus utpote subtilissimus argumentator nisus est ostendere quod non soli personae Petri claves datae sint sed in Petro etiam datae sint toti posteritati ecclesiae in praelatis ipsius ecclesiae. Unde in cap. 40. praefati libri dicit sic. Scimus autem et primos patres, et in omni tempore ecclesiam Dei semper usque septuagies septies quod est semper peccata dimittere, quam potestatem isti ab ecclesia auferre conantur. Ceterum de errore istorum in fine lib. 2. de Agone Christiano sic dicit. Nec nos audiamus qui negant ecclesiam Dei omnia peccata posse dimittere, itaque miseri dum in Petro petram non intelligant, et nolunt credere claves regni caelorum esse datas ecclesiae ipsi eas de manibus amiserunt, hoc Augustinus.
Hoc tamen sicut saepe repetitum est non est sic accipiendum quod ipsa universalis ecclesia quae dicitur omnium fidelium collectio in aliis membris quam in sacerdotibus hanc habeat potestatem dimittendi peccata, sed ita quod toti posteritati ecclesiae in sacerdotibus datae sint claves ecclesiae. Secundus error fuit eorum qui in haeresi, et scismate constitutos, et ita ab unitate ecclesiae divisos dicunt ligare, et absolvere posse a peccatis, qui error est communiter omnium scismaticorum. Contra quem errorem beatus Augustinus in praefato tractatu de penitentia ostendere volens necessariam esse unitatem ecclesiae tam ad usum quam ad fructum consequendum clavium ita inquit. Nemo penitere digne potest quem non sustineat unitas ecclesiae, ideoque non per sacerdotes ab unitate ecclesiae divisos, haec ille. Ad destruendum ergo errorem primum dicentem nullam in ecclesia apud sacerdotes facultatem esse remittendi peccata dicit Augustinus. Petrus quando suscepit claves universitatis ecclesiae in praelatis, scilicet et sacerdotibus figuram gessit. Ad excludendum vero secundum errorem dicentem apud divisos ab ecclesiae unitate claves esse ecclesiae, dixit beatus Augustinus quod Petrus quando claves accepit etiam gessit figuram unitatis ecclesiae. Et ita patet quae fuerit intelligentia beati Augustini in dictis suis.
Quod autem illa fuerit etiam ostenditur ex processu quo beatus Ambrosius usus est in confutatione praefatorum errorum in libro suo de penitentia, ubi in cap. 2. ita dicit. Sed aiunt, scilicet Novatiani, se domino deferre reverentiam cui soli remittendorum criminum potestatem reservant, immo nulli maiorem iniuriam faciunt quam qui eius volunt mandata rescindere, cassum munus refundere, id est evacuare. Nam ipse cum in evangelio suo dixerit. Accipite spiritum sanctum, et cui dimiseritis peccata dimittuntur ei et cui retinueritis detenta sunt, quis magis hoc horreat utrum qui mandatis obtemperat an qui resistit. Ecclesia in utroque observat obedientiam ut peccatum et alliget et relaxet, haeresis in altero immitis in altero inobediens vult ligare quod non resoluat non vult solvere quod ligavit, in quo se suaque damnat sententiam. Dominus enim par ius et solvendi esse voluit, et ligandi qui utrumque pari ratione permisit, ergo qui solvendi ius non habet nec ligandi habet. Ita istorum assertio seipsam strangulat, et quia solvendi sibi ius negant negare debeant, et ligandi quomodo potest alterum licere, et non licere alterum, quibus utrumque datur utrumque licere manifestum est aut utrumque non licere certum est, ecclesiae autem utrumque licet, haeresi autem utrumque non licet, et ius enim hoc solis permissum est sacerdotibus. Reste ergo ecclesia utrumque vendicat quae veros sacerdotes habet, haeresis vendicare non potest quae sacerdotes Dei non habet, haec Ambrosius. Ex quibus omnibus patet tam quae fuerit mens beati Augustini in praefatis auctoritatibus quam quod praefatae auctoritates nihil faciunt ad propositum adversariorum.
4 5 Ad tertiam auctoritatem quae est beati Augustini libro de unico baptismo patet responsio ex dictis, quoniam omnes illae auctoritates beati Augustini eandem intelligentiam habent, persuadere enim intendit duas conclusiones contra duos praefatos errores. Prima quod claves sint apud sacerdotes in ecclesia et esse debeant per totam posteritatem ecclesiae usque in finem saeculi, et hoc contra primum errorem. Secunda conclusio sua est quod claves non sint apud omnes sed tantum apud constitutos in unitate ecclesiae, et hoc contra secundum errorem. Istae duae conclusiones sequuntur ex hoc quod dicit quod apostoli quando eis dictum est. Quorum remiseritis peccata, etc. personam ecclesiae gestabant quia si personam ecclesiae gestabant tunc sequitur primo quod non tantum pro se ipsis sed pro suis successoribus erat eis dictum a domino. Quorum remiseritis etc. si error primus eliditur. Praeterea secundo ex hoc persona gestare dicuntur ecclesiae quando eis dictum est. Quorum remiseritis etc. cum ecclesia sit una extra quam non est salus, sequitur necessario quod claves non sint nisi apud in unitate ecclesiae constitutos, sic destruitur secundus error eliditur. Et hoc est quod dicit quod cum illis dictum est Quorum remiseritis etc. idem est ac si ipsi ecclesiae diceretur. Pax ecclesiae dimittit peccata etc. Et hoc est quod idem Augustinus dicit in libro de remissione peccatorum, et habetur in cap. ecclesiae charitas de consecratione distinct. 40. quod Ecclesiae charitas dimittit peccata. Dicitur autem unitas sive charitas ecclesiae dimittere peccata, quia nec confitens consequitur fructum clavium nec minister habet earum executionem nisi intra unitatem ecclesiae fuerint ambo constituti, ut in cap. dicimus, et in c. scisma. 24. q. 1.
Ad quartam auctoritatem Augustini super Ioan. in sermone ut dicitur cap. ult. respondetur sicut ad superiores auctoritates dictum est quod verum est quod quando Petro dictum est. Tibi dabo claves, etc. universam significabat ecclesiam ad intelligentiam datam superius; scilicet non in omnibus eius membris sed in principalioribus, solum scilicet episcopis et presbyteris. Et si dicatur quod August. dicit universam significabat ecclesiam, ergo in omnibus. Respondetur et est bene notandum in huiusmodi auctoritatibus beati Augustini, quod universitas importata nomine universae ecclesiae non est universitas membrorum ecclesiae ut fiat distributio pro singulis membris ecclesiae aut pro ipsa communitate fidelium, quoniam ut in superioribus apertissime demonstratum est impossibile est quod quae Petro dicta sunt de clavibus ecclesiae sive diuisim sive coniunctim consideratis conveniant, sed est universitas locorum et successionis sive decursus aetatis ecclesiae. Unde est sensus quod quando Petrus claves accepit accepisse designetur etiam pro omnibus successoribus suis et aliis ecclesiae praelatis non tantum in uno loco aut provincia una aut uno tempore scilicet in universoorbe et per totam aetatem ecclesiae, scilicet usque in finem saeculi, et hoc est universam figurare ecclesiam, et hoc modo accipit universitatem gl. Matth. 16. cum ait, quod claves datae sint omni ecclesiae in episcopis, et presbyteris. De hoc modo uniuersalitatis loquitur idem beatus Augustinus Homelia 6. super Apocalypsim exponens illud Stellae ceciderunt in terram ita dicens. Hoc est stellae ecclesiae, sed a toto pars intelligitur: non enim tota ecclesia, sed qui mali sunt in ecclesia ipsi cadunt de caelo. Totam autem dixit, quia in toto orbe terrarum erit persecutio magna, et tunc qui iusti fuerint manebunt in ecclesia tamquam in caelo. Haec ille. Item super 1. canon. Ioan. in tractatu quarto inquit. Totus mundus Christianus est, et totus impius, per totum enim mundum impii, et per totum mundum pii. Ecce quod totalitas ecclesiae non accipitur ibi a totalitate sive universitate membrorum eius sed a totalitate locorum. Et ita in proposito nostro plane visum est nobis quod in advertentia huius diuisionis universitatis, dedit occasionem magnam adversariis, male intelligendi multa dicta sanctorum patrum et maxime Aug. de universali sive de universa ecclesia loquentium.