Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Sane absque omni dubitatione tenendum videtur, quod nullus sacerdos potest usum clavium habere absolvendo aliquem a peccatis, nisi adiuncta habeat potestati ordinis potestatem iurisdictionis. Unde fatendum est quod sacerdos carens iurisdictione non est debitus minister sacramenti poenitentiae non solum ex ordinatione ecclesiae sed ex ordinatione divina quod sic ostenditur. Concurrentibus omnibus quae ex ordinatione divina requiruntur ad sacramentum, ecclesia vel papa non potest impedire effectum sacramenti: quia sicut ecclesia vel papa non potest immutare sacramentum, ita non potest eius effectum impedire concurrentibus illis quae ex ordinatione divina requiruntur. Cum ergo peccator confitendo, et poenitens sit sufficienter dispositus ad recipiendum tam sacramentum quam rem sacramenti, et integra confessio peccatorum sit materia debita ex ordinatione divina ut tenet ecclesia si sacerdos carens iurisdictione ex ordinatione divina sit debitus minister ecclesia non potest impedire quin peccator confitens, et poenitens a sacerdote tali non habenti iurisdictionem sit vere absolutus. Sed constat de facto quod ecclesia impedit, quia tenet quod talis non sit absolutus sed tenetur iterum eadem peccata confiteri. Si forte dicatur quod talis non est absolutus, non quidem propter defectum ministri, sed quod confitendo sacerdoti alteri quam habenti iurisdictionem super ipsum peccavit faciendo contra ordinationem ecclesiae, unde confitendo alteri quam debet secundum ordinationem ecclesiae mortaliter peccans absolutionis beneficium recipere non poterat. Sed hoc non valet quia non constat quod mortaliter peccet confitendo alteri quam proprio sacerdoti, cum ecclesia sub praeceptione non prohibuerit licet ordinaverit quod quilibet semel in anno suo proprio sacerdoti confiteatur, peccatum autem veniale non impedit fructum absolutionis, et praecipue hoc constat si ex devotione, et non contemptu confiteatur ignorans ordinationem ecclesiae. Praeterea ecclesia non tenet quod talis non sit absolutus quia subiiciendo se alteri quam deberet peccavit, quoniam hoc sine omni peccato potest fieri si sacerdos dicat se habere auctoritatem. Sed pro tanto tenet ecclesia quod iste non sit absolutus, quia confessus est non habenti auctoritatem super ipsum. Si autem dicatur quod est vere absolutus sed ecclesia non tenet eum absolutum propter pericula quae inde possent sequi: Hoc autem esse non potest, quoniam inconvenientissimum est dicere quod ecclesia dogmatizaret falsitatem quod faceret si eum qui vere, et realiter sacramentaliter esset absolutus teneret ac doceret non esse absolutum. Patet ergo quod simplex sacerdos carens iurisdictione non est debitus minister sacramenti poenitentiae. Et hinc est quod in diffinitione clavium aliud ponitur pertinens ad ordinem et aliud pertinens ad iurisdictionem, cum dicitur quod est potestas ligandi atque solvendi qua ecclesiasticus iudex dignos recipere debet et indignos excludere habet a regno.
His habitis dicendum est ad rationes in contrarium. Ad primam cum dicitur quod sacerdos carens iurisdictione est debitus minister, respondetur quod hoc non sit verum. Et quod ad probationem huius inducitur quod minister huius sacramenti est arbitrarius de voluntate partium assumptus non valet, quia licet de voluntate Dei voluntarie sit assumptus in sacerdotem non sequitur tamen ex hoc quod ex voluntate Dei sit quod utatur clavem in quemlibet, nisi alio modo probetur, sicut licet ex voluntate regis sit quod aliquis efficiatur ballivus vel praepositus, ex hoc tamen non habet quod posset suo officio uti in quemlibet sui regni. Et quod dicitur quod ex parte subditi sit etiam voluntarius, dicimus quod requiritur ex parte confitentis quod voluntarie sua peccata confiteatur non quod ista voluntaria confessio praebeat auctoritatem absolvendi sacerdoti, sed quod est dispositio necessaria ad hoc quod confitens beneficium recipiat absolutionis. Potest enim aliquis peccator alicui voluntarie confiteri cui auctoritatem absolvendi non dedit, ut de se patet. Ad illud quod secundo inducebatur in confirmatione superioris rationis respondetur quod Papa potest se subiicere cui voluerit cuius cura illius nulli sit determinate commissa ad cuius arbitrium satisfacere habet. Non sic autem est de aliis quorum cura commissa est alteri, ut puta Petro qui pastor constitutus est omnium fidelium secundum illud: Pasce oves meas Ioan. ulti. Unde si Petrus mortaliter peccasset tenebatur confiteri, et quia nulli erat spiritualiter obligatus poterat cuique sacerdoti se subiicere, et subiiciendo iurisdictionem dare in seipsum in foro conscientiae, licet ipse in seipsum uti clavium potestate non posset et ita de successoribus. Et si dicatur quod non potest dare quod non habet in se. Respondetur quod licet nullus det quod non habet, dat tamen aliquis aliquid quod non eo modo sed alio modo habeat. Unde praelatus dat praebendam quam non habet ad possidendum sed ad dandum, sic in hoc loco papa dat aliis iurisdictionem quam habet sed non in seipsum per seipsum exercendam sed per alium. Quare ut dominus Bonaven. dicit in 4. distinct. 19. licet quia iurisdictio, et subiectio est ad alterum non possit quis sibi esse subiectus, nihil tamen prohibet ipsum subiici posse alii maxime si est liberae potestatis. Quod pro tanto dicimus, quia et si alii quorum cura commissa est aliquibus determinate hoc facere non possunt, is tamen qui nulli determinate subiectus est sed est liber, potest hoc facere, sicut et si a servus Petri non potest se facere servum Martini, tamen hoc qui liber est potest se alteri tanquam servum aut simpliciter aut quo ad aliquid submittere. Ad secundam confirmationem respondetur, quod ratio facta ut dicit dominus Bonaven. dupliciter deficit. Primo quia excommunicatio est contra hominem, sed absolutio pro homine, et homo non potest auctoritate uti pro se quamvis posset contra se. Secundo ut dicit sanctus Thom. et dominus Bonaven. quia exterius iudicium est secundum homines sive inter homines, iudicium vero confessionis est quo ad Deum apud quem aliquis redditur minor ex hoc quod peccat non autem apud hominem praelationes. et ideo in exteriori iudicio sicut nullus in seipsum sententiam dare potest excommunicationis, ita nec alteri committere ut seipsum excommunicet. Sed in foro conscientiae potest alteri committere absolutionem sui licet ea ipse uti non posset sicut superius dictum est. Ad secundam rationem principalem respondemus negando consequentiam, quoniam ut inquit sanctus Thom. in 4. distinct. 20. quis potest uti iurisdictione alterius ex eius voluntate, quia ea quae iurisdictionis sunt possunt committi. Ex voluntate autem ecclesiae est quod unusquisque sacerdos non habens iurisdictionem habet usum iurisdictionis in articulo necessitatis, et hoc maxime apparet quantum ad sententias excommunicationis a quibus constat quod sacerdos inquantum sacerdos est absolvere non potest, et tamen in articulo necessitatis potest quidem: quod non potest esse nisi ex iurisdictione commissa in illo casu. Ad tertiam principalem respondetur, quod cum dicitur quod consuetudo dat iurisdictionem, dicimus quod hoc verum sit si consuetudo iusta sit et non praeiudicans iuri divino sive intentioni legislatoris, secus iurisdictionem non daret. Cum autem iure divino omnis Christianus dempto Petro vel eius successore satisfacere debet, contraria consuetudo si fuit, non valuit. Et si aliqui in principio ecclesiae legantur ut puta apostoli vel alii sancti apud eos apud quos declinabant, clavium potestate indifferenter usi fuisse, hoc non tamen sufficit nisi voluntate expressa Christi aut Petri, et ita per consequens auctoritate fulti hoc egerant.