Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
RESPONSIONE data ad obiecta adversariorum sumpta ex ordine apostolorum ad Petrum, iam restat respondendum aliis rationibus illorum. Et ad primam sumptam ex auctoritate beati Bernardi respondetur quod beatus Bernard. dicens non solum papalem, sed etiam alias potestates ecclesiae esse a Christo, verum dicit et oppositum asserere est erroneum: quoniam ut Apostolus ait ad Rom. 13. omnis potestas a Deo est, sed hoc non obviat proposito nostro: quoniam non dicimus quod potestas iurisdictionis praelatorum ecclesiae non sit a Christo, absit hoc ab ore Christiano: sed quod non sit immediate a Christo immediatione suppositorum agentium, sed sit hoc modo a Roma. pon. qui in regimine ecclesiae et immediate dispositione eius vices gerit Iesu Christi sicut eius generalis vicarius, non dicit autem Bernardus quod omnes potestates aliae praelatorum sint immediate a Christo, unde non est ad propositum.
Ad secundam rationem quam fecit Henricus de Gandavo quod episcopi sunt sponsi ecclesiae etc. respondetur. Primo quod ut inquit sanctus Thom. in tractatu contra impugnantes religionem, et nos in superioribus tetigimus in cap. 27. sponsus ecclesiae proprie est Christus, de quo dicitur Ioan. 3. Qui habet sponsam sponsus est. Ipse enim de ecclesia suo nomini filios generat. Alii autem qui sponsi dicuntur sunt ministri sponsi exterius cooperantes ad generationem spiritualium filiorum, quos tamen non sibi sed Christo generant. Qui quidem ministri in tantum sponsi dicuntur in quantum vicem veri sponsi obtinent, et ideo papa qui vicem sponsi obtinet in tota ecclesia universali, sponsus ecclesiae dicitur episcopus autem suae diocesis.
Secundo respondetur negando istam consequentiam. Episcopi in hoc gerunt vicem Christi: ergo per potestatem quam immediate receperint a Christo. Ista consequentia non valet, quia vicem Christi gerunt per potestatem quam immediate receperunt a Romano pontifice qui immediate vocat eos in partem sollicitudinis suae. Ad tertiam3 de beato Iacobo qui dixit. Ego iudico, etc. dicunt quidam sicut Henricus de Gandavo ubi supra in responsione cuiusdam argumenti, quod licet Petrus potuisset ferre sententiam nihilominus quia congruum fuit et decens ut quilibet superior permittat gaudere inferiorem sua potestate ordinaria ubi eam habet exercere. et ideo Petrus permisit Iacobo in sententia illa ferenda uti iure suo: sicut papa cum est in civitate aliquam non aufert propter hoc officialem: nec curiam episcopo illius civitatis: sed de his quae ibi emergunt ei iudicium dicitur. Sed ista responsio non videtur nobis rationabilis: quoniam hic est specialis causa propter quam hoc non debuit Petrus permittere: licet enim communiter fiat et decenter sicut dictum est in particularibus negotiis ad tribunal episcopi deductis, non tamen decenter et convenienter hoc fit cum fidei universalis est quaestio ventilanda et declaranda non ad tribunal episcopi deducitur sed ad tribunal papae sive concilii universalis ubi papa universaliter praesideat, sicut de ista quaestione legalium super qua venit Paulus, et Barnabas ad Petrum et ad alios apostolos et presbyteros qui erant Hierusalem, ut dicitur Act. 15. quoniam tunc non ad loci episcopum, sed ad papam ad quem maiores causae pertinent et qui in omni loco est ordinarius cum approbatione patrum concilii pertinent praefatae quaestionis definitio et ita factum est hic: quoniam non Iacobus sed Petrus tanquam omnium princeps diffiniuit. Unde beatus Hieronymus in epistola 22. ad August. Petrum principem dicit huiusmodi decreti id est institutorem, beatus vero Iacobus non diffiniens, sed definitionem factam per Petrum promulgans sive pronuntians, quia specialis illius loci erat episcopus ait. Ego iudico. Unde magister Nicolaus de Lyra super hunc locum Act. 15. ita dicit. Licet Petrus esset principalis inter apostolos tamen detulit Iacobo in sua dioecesi ut determinationem dubii proferret. Nota quod non dicit diffiniret aut determinaret, sed determinationem scilicet iam factam per Petrum proferret coram concilio.
Ad quartam cum dicitur. Quod competit sacerdotibus, etc. respondetur negando minorem, et ad probationem respondetur quod licet posse ligare et solvere ad exeundum in actu necessario requirat potestatem iurisdictionis: nihilominus tamen secundum se ad potestatem ordinis pertinet.
Ad quintam cum dicitur. Quod nobilior et firmior etc. respondetur dupliciter. Primo quod non facit ad propositum: quoniam nos concedimus quod in omnibus gubernantibus sive regimen habentibus in ecclesiae principatu iurisdictionis potestas sit a Christo: licet in aliquibus inferioribus mediantibus superioribus suis usque ad primae sedis pontificem a quo velut omnium capite omnibus inferioribus profluit sententiam sanctissimi Leonis papae in c. ita dominus dist. 19. quemadmodum in Hierarchia caelesti a qua exemplata est ecclesiastica licet lumen revelationis in quemcumque angelum descendat a Deo patre luminum descendat: nihilominus lex divinitatis ita habet ut inferiores per medios et medii per superiores illud recipiant. Secundo respondetur quod si adversarii ita dicere vellent quod nobilior sit principatus cuius potestas iurisdictionis in singulis gubernantibus derivatur immediate immediatione suppositorum a Deo, quam sit mediante aliquo alio. Dicimus quod videtur nobis hoc esse falsum: quoniam non facere magis videtur ad nobilitatem principatus quod rectores eiusdem habeant immediate immediatione suppositorum agentium potestatem a Deo quam si mediate: dum tamen habeant immediate immediatione virtutis: unde non videtur quod nobilior esset principatus universi in quo praesidet Deus si ipse immediate ageret omnia nullo interveniente ordine causarum secundarum, quam nunc sit, nec sacer principatus Hierarchiae caelestis: videtur quod esset nobilior si lumen revelationis quod a superioribus per medios descendit in infimos immediate a Deo in singulos descenderet, immo videtur e contra, quia per hunc modum Deus magis nobilitat angelos superiores et medios quos non tantum lumine suo replet, sed etiam participatione potestatis suae cooperatores efficit, dum ipsi a Deo illuminati alios illuminant et inlustrant. Unde beatus Diony. in fine 3. cap. caelestis Hierarchiae de hoc ita dicit. Unusquisque Hierarchicae dispositionis ordo secundum propriam analogiam reducitur ad divinam cooperationem illa perficiens gratia et a Deo data virtute quae divinitati, et naturaliter et supernaturaliter insunt et ab ea superessentialiter in inferiores actu sunt ad possibilem Deum diligentium animorum imitationem. Sensus est ut dicit Albertus magnus in secunda parte, quod illuminati a Deo reducuntur ad Dei cooperationem in hoc quod sicut sunt illuminati a Deo, ita alios illuminant et perficiunt per gratiam et virtutem datam eis a Deo. Item beatus Thom. in 1. parte. q. 103. arg. 6. hoc probat sic. Cum per gubernationem res quae gubernantur sint ad perfectionem deducendae, tanto erit melior gubernatio quanto maior perfectio a gubernante rebus gubernatis communicatur: maior autem perfectio est quod aliquid in se sit bonum et etiam sit aliis causa bonitatis quam si esset solum modo in se bonum. et ideo Deus sic gubernat res, ut quasdam aliarum in gubernando causas instituat in quibus etiam est ordo derivationis potestatis superiorum ad inferiores: quoniam ut dicit sanctus Thom. ibidem ex ordine ministrorum potestas regia praeclarior redditur.
Ad sextam rationem quae sumitur ex Diony. respondetur quod parum facit ad propositum adversariorum aut nihil. Concedimus enim in primis quod ordo episcoporum sit primus atque sublimissimus scilicet ordinis dignitate, in qua omnes episcopi sunt aequales: neque in ea papa alios episcopos excellit: hoc autem dicimus non facere ad propositum, quia nos impraesentiarum non loquimur de potestate ordinis, sed iurisdictionis in qua dicere quemlibet episcopum esse summum et sublimissimum esset haereticum, quia licet quilibet episcopus posset dici summus sacerdos, ut in c. videntes 12. q. 1. et 2. q. 7. accusatio. unus solus tamen est summus pontifex I. Romanus episcopus. Quod autem consequenter dicitur in Christo Iesu omnem Hierarchiam consummata conceditur ut tandem in Iesum utpote in ultimum consummatorem perfectorem omnium omnis Hierarchia perficitur consummatur, ordine tamen quodam quo infima Hierarchia per media et media per supremam reducatur in Iesum consummatorem omnium, quae reductio intelligenda est non quod ad divinae essentiae visionem quam omnes angeli habent sine medio aliquo, sed quod ad revelationem mysteriorum gratiae. Quod vero ulterius dicitur quod hoc non esset nisi omnis potestas in ecclesiastica Hierarchia esset immediate a Christo et non a Petro, respondetur quod hoc est falsum de potestate iurisdictionis loquendo sicut patet ex dictis et faciliter potest exemplari. Ad septimam rationem7 quae sumitur ex illo Act. 10. Attendite, etc. respondetur quod maior illius rationis est vera de eo a quo sicut instituente immediate sunt in ecclesia positi rectores, sic autem non omnes rectores ecclesiarum sunt positi a spiritu sancto. Et ad auctoritatem quae inducta est respondetur, quod positio illa qua spiritus sanctus dicitur posuisse ministros illos ad regendum ecclesiam Dei, intelligenda est non per modum immediate institutionis sive immediate collationis potestatis iurisdictionis, sed per modum inspirationis, quemadmodum qui canonica institutione positi sunt in ecclesia praelati sive rectores a Deo sive a spiritu sancto dicuntur vocati ad regimen ecclesiae suae, licet tamen non sint immediate a Deo instituti, sed mediante superiori praelato, unde gl. super illud apostoli ad Heb. 5. Nec quis sibi honorem assumat, sed qui vocatur a Deo, dicit. Qui recte eligitur a Deo vocatur.
Ad octavam rationem in qua dicitur quod episcopi sunt vicarii Christi respondetur. Primo negando maiorem universaliter illius argumentationis dicentes, solum habere veritatem de vicario generali a principe constituto non autem de particularibus et secundum quid vicariis qui a generali vicario constitui possunt sicut est manifestum. Unde et episcopi dicuntur vicarii apostolorum cum eorum vices gerant in ecclesia, ut in c. quorum vices dist. 68. et nihilominus voluit adversarii concedere quod ipsi receperint potestatem immediate ab apostolis, illa ergo maior propositio non est universaliter vera, unde bene stat quod tales particulares vicarii a vicario generali immediate constituantur et nihilominus aliquo modo dicantur domini principalis vicarii, in quantum ministerialiter sibi cooperantur dispensando sacramenta fidelibus sicut patet de sacerdote curato qui licet sit institutus immediate a papa sive ab episcopo pastore, vel confessore unius populi nihilominus dicitur vicarius Christi de poen. dist. 4. §. inter haec. Secundo respondetur quod falsum est, quod episcopi non sint vicarii papae: nam ecclesia Ro. ut habetur in c. decreto, et in c. sequenti 2. q. 6. dicitur impartiri et largiri aliis ecclesiis vices suas. Item curatis quibusdam in sua ordinatione dicit episcopus. Quanto fragiliores sumus tanto amplius necessariis auxiliis indigemus. Illius ergo vices gerunt ad cuius auxilium assumuntur. Nec obstat quod sunt ordinarii quia etiam legatus a latere est ordinarius et tamen est papae Vicarius.
Ad nonam rationem respondebitur infra ca. 64. in solutione quae dabitur ad secundam rationem.
Ad decimam autem facilis est responsio, quia electio episcopi quae fit a populo non fit auctoritate populi sed papae, quod patet quia nulla esset populi electio nisi per papam confirmetur. Et cum instatur quod interdum per archiepiscopum confirmatur. Non obstat, quia hoc quoque fit de auctoritate summi pontificis, qui et ipsum archiepiscopum confirmare habet. Unde ab ipso omnis alia potestas dependet.
Ad undecimam rationem cum dicitur quod papa sit caput ministeriale, etc. respondetur concedendo antecedens et negando consequentiam. Pro quo notandum quod sicut superius in ca. 22. commemorauimus, iuxta sanctum Thomam caput in alia membra dupliciter influit. Uno modo quodam intrinseco influxu prout virtus motiva et sensitiva a capite derivatur in cetera membra. Alio modo secundum exteriorem quandam gubernationem prout scilicet secundum visum, et alios sensus qui in capite radicantur dirigitur homo in exterioribus actibus. Interior autem influxus non est ab aliquo nisi a solo Christo cuius humanitas ex hoc quod est divinitati coniuncta habet virtutem iustificandi, et per consequens papa et alii ministri ecclesiae quantum ad hunc influxum non videtur habere ministerium nisi quantum ad dispositionem subiecti per dispensationem sacramentorum. Sed secundus influxus in membra ecclesiae quantum scilicet ad exteriorem gubernationem potest alii competere, et secundum hoc papa dicitur caput ecclesiae inquantum est gubernator et rector ecclesiae dicente domino beato Petro cuius Romanus pontifex successor est. Pasce oves meas. Ioan. ult. Et secundum hunc influxum exteriorem influentia papae respectu ecclesiae attenditur etiam quantum ad collationem potestatis in eos quos vocat in parte solicitudinis suae, quemadmodum in regimine regni videmus quod a rege qui caput regni dicitur. Secundum illud Oseae 6. Optimates capita populorum, omnis potestas regiminis et gubernationis inferiorum ministrorum derivatur. Quod vero inducitur quod instrumentum non attingit ad principalem effectum, sed disponit materiam, non est ad propositum: quoniam potestas regiminis non est principalis effectus quem Christus principalis agens intendit inducere in animabus fidelium, ut omnibus notum est, sed sit quasi instrumentum quo mediante populus per ecclesiae ministros gubernatur et disponitur ad susceptionem hic divinae gratiae, et gloriae in futuro.
Ad ultimam rationem in qua arguitur quod apostoli fuerunt fundamenta ecclesiae sicut Petrus, respondetur negandum assumptum, si intelligatur quod alii apostoli fuerunt fundamenta ecclesiae sicut Petrus, id est in omni ratione sive modo quo Petrus: quoniam hoc est falsum. Quoniam sicut superius in ca. 17. explicavimus: beatus Petrus non solum dictus est fundamentum ecclesiae ratione illa communi qua ceteri apostoli, videlicet quia in fide et Christi doctrina ecclesiam fundaverunt: sed speciali quadam ratione scilicet ratione principatus et auctoritatis summae sibi datae: principatus enim eius quasi basis quaedam est totius ecclesiae, unde sibi soli dictum est Math. 16. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Et ideo licet commune fuerit apostolis quod immediate per fidem adhaerent Christo suscipientes ab eo illustrationem doctrinae sive fidei: nihilominus hoc proprium fuit Petro adhaerere Christo per immediatam susceptionem potestatis et auctoritatis iurisdictionis ab eo, alii vero mediante Petro receperunt a Christo. Et ideo hoc modo super alios apostolos non dicitur fundata ecclesia, quia tota potestas ecclesiae fuit Petro collata, nec habet ecclesia aliam potestatem iurisdictionis nisi quam Deus Petro concessit. Et ideo dicit Augu. in c. quodcunque 24. q. 1. quod in Petro ecclesia claves accepit.