Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
FACILE patebit adversariorum improbationes superius inductas contra ea ex quibus principaliter Petri principatum probavimus, nullius fore vigoris, cum ostenderimus aliunde rationes nostras recepisse fundamentum, quam unde adversarii arbitrati sunt.
1 In primis quidem prima improbatio nulla est, non enim argumentati sumus Petrum apostolum primatum habuisse, quia inter apostolos primo fuerit nominatus, sed quia apostolorum primus fuerit nuncupatus. Ait enim sic evangelista. Duodecim nomina apostolorum sunt haec, primus Symon qui dicitur Petrus. Dictus est autem primus, ut supra in c. 5. diximus, prioritate apostolicae dignitatis, non prioritate temporis vocationis ad apostolatum. Unde glo. super hunc locum quae est Rabani dicit sic. Symon, id est obediens, qui propter primatum apostolici ordinis vocatur Petrus, id est firmus. Praeterea quod beatus Paulus ad Gal. 2. prius nominavit Iacobum quam Petrum, hoc non ideo fecit quod Iacobus maior aut aequalis Petro fuerit auctoritate, sed ut dicit sanctus Thom. super epistolas ad Gal., quia episcopus erat Hierosolymitanorum ubi haec fiebant. Et ita dicit dominus Petrus de tarantasia super epistolas Pauli.
2 Ceterum secunda improbatio nulla fuit, quia non argumentati sumus Petrum primatum habuisse, quia dictus fuit fundamentum sive Petra ecclesiae, sed ideo quia singulariter Petrum aliis praesentibus apostolis Christus Petram nominavit ecclesiae. Ex quo videtur quod licet aliis apostolis commune fuerit cum Petro fundamentum esse ecclesiae, ut aperte ad Eph. 3. habetur, et Apoc. 21. sicut infra plenius habebitur. Nihilominus Petrus post Christum principale fundamentum fuerit, et totius fundamentum ecclesiae, unde beato Dyonisio Paulus fertur Petro versus mortem dixisse. Pax inquit tecum fundamentum ecclesiarum, et pastor ovium episcopi. Unde Leo papa in sermone 3. consecrationis suae dicit, quod in Petro omnium fortitudo innuitur, et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas quae per Christum Petro attribuitur per Petrum apostolis conferatur, haec ille.
3 Tertio improbatio tertia nulla fuit, quoniam non probavimus Petrum primatum habuisse nec ex eo quod claves a Christo acceperit, nec ex eo quod dictum fuerit illi. Quodcunque ligaveris etc. sed ex eo quod ipsi singulariter aliis praesentibus apostolis Christus claves regni caelorum promittit, et prius tempore ipsi soli dicit. Quodcunque ligaveris super terram etc. quam ipsi et aliis discipulis communiter dixerit. Quaecunque ligaveritis etc. Unde ut dicit sanctus Tho. in 4. dist. 24. Quamvis omnibus apostolis data sit communiter potestas ligandi, et solvendi, tamen ut in hac potestate aliquis ordo significaretur primo soli Petro data est ut ostendatur quod ab eo in alios debeat deri-vari. Hoc plane manifestum signum est primatus Petri. Ceterum ex differentia etiam verborum quibus Christus usus est cum Petro soli potestate clavium dat et quibus usus est cum illi, et aliis communiter tribuit etiam ipse Petri primatus arguitur. Nam ad Petrum usus est his verbis. Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis etc. Ad apostolos vero sic. Quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo. Super quo dicit Origenes. Apostolis inquit in caelo, non in caelis sicut Petro, quia non erant tantae perfectionis sicut Petrus. Et sic patet quod improbatio illa adversariorum nulla sit.
4 Quarto hoc idem facile ostenditur de improbatione quarto loco facta, et hoc propter tria. Primo quia non sumus argumentati primatum beati Petri ex sola pastoralis curae commissione, sed ex eo quod praesentibus aliis apostolis nulla de illis mentione facta soli Petro Christus indefinite curam gregis sui committit, dicens. Symon Ioannis diligis me, pasce agnos meos, pasce oves meas. Unde Theophilus in glo. ait. Praeteriens autem dominus alios Petro de talibus loquitur, eximius enim erat apostolorum, et vertex collegii. Item beatus Greg. super Ioan. et sanctus Tho. adducit in glo. super illud Ioan. 21. Accessit Symon et traxit rete. Petro autem sancta ecclesia est commissa, ipsi spiritualiter dicitur, Pasce oves meas. Nec obviat huic quod August. dicit quod etiam hoc ad omnes dictum est, quia etsi ad omnes apostolos dictum esse intelligatur, hoc tamen in Petri persona tanquam a quo in alios derivanda erat potestas dictum est illis, per quod singularis praerogativa primatus Petri demonstratur in hoc quod figuram gessit omnium aliorum. Unde beatus August. super Ioan. dicit, quod totius ecclesiae Petrus apostolus propter apostolatus sui primatum gerebat figurata generalitate personam. Secundo nulla est adversariorum improbatio, quoniam licet modus ille pascendi communis fuisset omnibus apostolis, non tamen aequaliter, cum discretio potestatis fuerit inter eos, ut dicit beatus Anacletus in ca. Sacrosancta dist. 22. Solus enim Petrus habuit in universo orbe pascendi auctoritatem, utpote totius gregis dominici pastor. Alii vero non universaliter sed secundum mensuram taxandam, et limitandam per Petrum. Unde glo. super illud 1. Petri 5. Pascite eum qui in vobis est gregem, dicit sic. Sicut dominus Petrum curam totius gregis habere iussit, ita Petrus sequentibus iure mandat ut eum quisque qui secum est gregem Dei solicita gubernatione tueatur, haec ibi. Hanc singularitatem praeminentiae Petri beatus Ambro. tangit super Luc. ulti. exponens praefatum verbum. Ioan. ult. Petre amas me etc. ubi sic dicit. Bene conscius sui non ad tempus assumptum, sed randudum Deo cognitum Petrus testificatur affectum, quis est alius qui de se hoc facile profiteri possit? Ideo quia solus profitetur ex omnibus, omnibus antefertur, haec Ambro. Tertio potest dici quod falsum adversarii assumunt cum arguendo dicunt quod pascere oves non contingit nisi tripliciter, quod patet ex glo. Ioan. ulti. quae Alchuini est sic dicentis. Pascere oves est credentes in Christo ne a fide deficiant confortare: terrena subsidia si necesse fuerit subditis providere, et exempla virtutum cum verbo praedicationis impendere, adversariis resistere, errantes subditos corrigere, haec glo. Patet ergo quod cura pastoralis beato Petro commissa plus continet auctoritatis quam illa contineant quae Petro et aliis apostolis simul dicta fuerunt. Sed de hoc plenius inferius habebitur.