Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Sane si quis ea quae supra de statu perfectionis commemorauimus et consideret, videlicet quod obligatio perpetua ad ea quae perfectionis sunt cum aliqua solemnitate hominem in statu perfectionis constituat, proculdubio manifeste videbit dominos Cardinales in regimine, et gubernatione universalis ecclesiae Christi Vicario summo pontifici assistentes in statu perfectionis esse censendos. Obligant enim se ex dilectione Dei perpetuo fidem catholicam ac religionem Christianam usque ad sanguinis effusionem inclusiue cum eorum, et totius ecclesiae principe Christi Vicario summo pontifice totis viribus fideliter defensuros: in cuius rei evidens testimonium capillo rubeo quasi professionis suae habitu seu signaculo praefatis certis iuramentis ipso summo pontifici maxime de fideli assistentia in regimine universalis ecclesiae ab ipso Christi Vicario publice, et solenniter insigniuntur. Dicendi ergo sunt domini Cardinales in statu perfectionis esse, et tanto sublimius prae ceteris praelatis quantum bonum universalis ecclesiae, ad cuius regimen, et ordinationem assummuntur, et pro cuius tuitione exponere animas suas se obligant perfectius, et per consequens divinius, et est bono particulari plebium quarum regimini intendere alii praelati obligantur. Unde de dominis Cardinalibus convenientissime accipi potest quod praevidit illa vetus Anna Samuelis in cantico quod composuit occasione receptae prolis. i. Reg. 2. dum inquit. Domini enim sunt Cardines terrae, et posuit super eos orbem. In quibus verbis status dominorum Cardinalium tripliciter describitur. Primo quantum ad nobilitatem institutionis, ibi cum dicitur, domini enim sunt. Secundo quod ad dignitatem officii, ibi cum dicitur, Cardines terrae appellantur. Tertio quod ad uniuersalitatem auctoritatis, ibi cum dicitur, et posuit super eos orbem. Describitur namque in primis institutionis status dominorum Cardinalium nobilitas cum dicitur, domini sunt, et per institutionem. Est enim Cardinalium status a Christo solo originaliter, et primordialiter institutus. Pro cuius declaratione est in primis repetendum quod superius annotavimus. Scilicet quod Christus sponsam suam videlicet ecclesiam variis statibus officiis, et gradibus tamquam splendentibus monilibus decoravit, et miro ordine distinxit, iuxta illud apostoli ad Ephes. 1. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, propter quod ascendens in altum, dedit dona hominibus, et ipse dedit quosdam apostolos, alios prophetas, alios evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii aedificationis corporis Christi. Ex quo apostolico documento aperte colligitur quod varietas haec statuum officiorum, et graduum quibus Hierarchice distincta est ecclesia non ab humana dispositione principaliter, sed ab ipso Christo ecclesiae capite fundatore atque ordinatore orum habet, et per consequens quod dominorum Cardinalium status post statum papalem, ad ordinem Hierarchicum ecclesiae ex institutione divina pertinent, cum ipsi quantum ad hunc statum statui apostolico immediate succedant. Pro quo considerandum iuxta quorumdam sapientum doctrinam, quod de apostolis triplex consideratio haberi potest. Prima quidem, ut Christo ante eius ascensionem principaliter alloquens quibus ait. Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum valet ecclesiae militantis, ut sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel. Luc. 22. Secunda consideratio apostolorum est, prout ante eorum divisionem ab invicem, et separationem a Petri praesentia Petro tanquam Christi vices gerenti in administratione papalis officii assistebant. Tertia consideratio apostolorum est, quando ad Christi praeceptum quod dictum est illis. Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae, a Petro separati eiusque auctoritate suffulti per mundum dispersi sunt, ad praedicandum singulas provincias in sortem praedicationis accipientes. Quantum ad primam considerationem, et secundam apostolorum, status dominorum Cardinalium, repraesentant apostolorum statum in hoc quod assistunt Romano pontifici qui Christi Vicarius, et Petri successor est, tanquam principales assessores consiliarii atque, cooperatores, et in executione sacerdotalis officii coadiutores exiitunt iuxta verba Bonifacii papae octavi in ca. fundamenta lib. vi. Quantum vero ad secundam considerationem apostolorum de quibus mystice intelligi potest illud. Apoca. 4. Sedes posita est scilicet apostolica, in coelo id est in ecclesia militante, et supra sedem sedens id est Roman. pontifex, et in circuitu eius sedilia xxiiii. et super thronos xxiiii. seniores, id est cardinales, sedentes amicti stolis albis, et in capitibus eorum omnes coronae aureae. Ubi domini Cardinales non throno describuntur ab officii dignitate quia dicuntur in circuitu apostolici throni sedere, utpote eius consiliarii, et coadiutores supremi pontificatus, sed etiam describitur quid in illis eorum dignitas requiratur: debent enim Cardinales habere discretionis maturitatem in hoc quod vocantur seniores. Secundo animi tranquillitatem in hoc quod describuntur sedentes. Tertio vitae puritatem in hoc quod designantur amicti stolis albis. Quarto sapientiae claritatem cum dicuntur habere coronas aureas. Quantum vero ad tertiam considerationem apostolorum episcopi succedunt apostolis statuum ipsorum repraesentantes, quorum quilibet praeest alicui civitati, vel provinciae, ut beatus Anacletus inquit in c. in novo testamento, dist. xxi. et beatus Urbanus papa in cap. quorum vices, distin lxviii. quod etiam notabile videtur Apostolus ubi supra ubi distinguens status ecclesiae, et condistinxisse videtur statum pastoralem a statu apostolico, cum ait. Dedit quosdam apostolos, sequitur, et quosdam pastores. Ex quibus recte elici possunt aliqui correlaria.
Primum est, quod apostoli prius fuerunt Cardinales, quam episcopi, sive et prius exercuerunt Cardinalatus officium quam episcopale. Et hoc quoniam apostoli prius fuerunt in statu apostolico per Christum instituti quam in statu pastorali, quia ante passionem omnes fuerunt apostoli, sed post passionem institutus est Petrus a Christo omnium pastor, cum dictum est ibi Pasce oves meas. Ioan. ult. et tunc status pastoralis ordinatus est in novo testamento cum apostolicus status ante fuisset.
Secundum correlarium, quod apostoli prius fuerunt Cardinales orbis quam urbis. Nam sicut Petrus prius fuit papa orbis, i. universalis ecclesiae antequam episcopus ecclesiae Romanae per singularem administrationem, sic et apostoli prius fuerunt Cardinales quam aliquis fieret cardinalis Romanae urbis. In signum vero huius distinctionis in investitura papatus dicitur papae. Investio te de papatu Romano, ut praesis urbi et orbi. In utraque vero tam urbis quam orbis praesidentia assistunt Papae Cardinales tanquam spirituales eius coadiutores, propter quod tanquam senatores consules atque patricii urbis esse censebantur, ut in ca. Constantinus. 96. di.
Tertium correlarium est quod Papa etiam convenienter se inter Cardinales connumerat, ut inquit Archidya. in ca. Sacrosancta. di. 22. Et hac ratione status apostolicus in qua Cardinales sunt distinguitur a pastorali statu, licet enim omnes apostoli fuerint pastores, nihilominus tamen ut dictum est prius fuerunt in apostolico statu. Unde summus pontifex non modo dicitur episcopus universalis ecclesiae sed etiam apostolicus nominatur. Petrus ergo et sui successores utrumque retinent statum, scilicet apostolicum, et pastoralem, Cardinales vero ut sic apostolicum dumtaxat.
Quartum correlarium est, quod in ordine hierarchico sicut coetui apostolorum succedit ordo episcoporum inquantum fuerunt episcopi, ita illi succedit sacer senatus Cardinalium quantum ad illum statum quo apostoli assistebant Petro antequam per orbem dividerentur ut dictum est. Et hoc dictum sit de status dominorum Cardinalium institutione quae notabatur in primo verbo beatae Annae cum dicebatur, Domini sunt. Secundo describitur status Cardinalium quo ad dignitatem officii cum dicitur, Cardines terrae. Nominantur autem sic multiplici ratione. Primo quidem dicuntur Cardinales quia ecclesiae Romanae tantum serviunt, quae ut inquit Anacletus in ca. Sacrosancta, di. 22. caput et cardo est omnium ecclesiarum. Secundo quia sicut cardine ostium regitur, unde dicitur Prouer. 26. Ostium vertitur in cardine, ita dominorum Cardinalium consilio et assensu summus pontifex regit, disponit atque gubernat universalem ecclesiam. Tertio dicuntur Cardinales, id est principales. 7. q. 1. pastorales, et 21. q. 1. relatio, glo. 1. Ipsi enim sunt principales in ecclesia quorum consilio et regimine tota ecclesia universaliter disponitur, et gubernatur. Tertio describitur status Cardinalium quo ad uniuersalitatem auctoritatis cum subditur, Et posuit super eos orbem. Auctoritas nempe dominorum Cardinalium non respicit tantum dioecesim unam aut prouinciam, sed universum orbem, iuxta verbum beati Grego. in ca. Decreto. 2. q. 6. Alii autem praelati assumpti sunt in partem solicitudinis, isti vero in adiutorium gubernationis totius orbis. Unde de illis convenientissime accipiendum venit id quod propheta egregius David ecclesiae sanctae loquens inquit Psal. 44. Pro fratribus tuis, id est apostolis, nati sunt tibi filii, id est Cardinales, constitues eos principes super omnem terram. Tunc plane constituuntur principes super omnem terram cum a summo pontifice Christi vicario assumuntur ad assistendum sibi et cooperandum in regimine totius reipublicae Christianae. Quocirca devotus Bern. li. de consideratione, de Cardinalibus loquens Papae Eugenio. 3. ita dicit. Hi quoque qui tibi continuo assistunt seniores populi orbis iudices etc. Magnum certe amplitudinis dignitatis dominorum Cardinalium ex huius sancti viri verbis testimonium colligitur. Ex quibus apertissime convincitur error detrahentium statui dominorum Cardinalium dicentium illos tanquam accidentalia membra esse in ecclesia, et quasi hospites, et advenas nulla auctoritate praestantes.