Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Adversus ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae, fuerunt aliqui stulti haeretici qui dicere praesumpserunt apud patres veteris testamenti simpliciter ecclesiam non fuisse, quorum rationes sunt aliquae quae sequuntur, quas sumunt ex aliquibus sacrae scripturae auctoritatibus male intellectis.
1 Primo arguunt ex illo, Pauli ad Galat. 3. dicentis. Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur. Ut ubi venit fides iam non sumus sub paedagogo. ex quo videtur (inquiunt) quod ante adventum Christi fides non erat apud antiquos: ergo per consequens neque ecclesia, quae dicitur fidelium collectio.
2 Secundo ex illo eiusdem apostoli ad Heb. 11. qui de antiquis patribus loquens dicit. Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus: ergo videtur id quod prius, videlicet, quod antiqui patres fidem non habuerunt, et per consequens quod apud eos non fuerit ecclesia.
3 Tertio idem arguunt ex isto, Math. 16. Tu es Petrus et super hanc petram, (scilicet fidei confessionem,) aedificabo ecclesiam meam. Ex quo verbo Christi accipiunt quod ecclesia ante Christi adventum non erat, sed post super Petri confessionem, per ipsum Christum est fundata.
4 Quarto arguitur sic, gloss. super illud psalm. ix. Ut annuncient omnes laudationes tuas in portis filiae syon dicit sic. Filia syon est ecclesia, syon enim omnes ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est unde fides incepit: ergo sequitur id quod prius.
5 Quinto arguitur ex illo Augu. super psalm. cxlvii. dicentis. Coepit ecclesia a Hierusalem, et it per omnes nationes.
6 Sexto arguitur ex eo quod Aug. in tractatu. ii. super canonicam Ioan. ait. Ibi inchoata est ecclesia, ubi venit de coelo spiritus sanctus et implevit in uno loco. cxx.
7 Septimo arguitur per illud quod habet gloss. super psalm. xl. ubi tractans illud. Numquid qui dormit non adiiciet, ut resurgat, ita dicit. Sicut de latere dormientis, Adae qui erat forma futuri Christi, assumpta est costa de qua formata est Eva; ita dormiuit Christus somno mortis, ut de latere dormientis, de quo profluxerunt sanguis et aqua, quae sunt nostrae redemptionis sacramenta, formetur sponsa ecclesia. et idem habetur in gloss. ad Eph. 4.
8 Octavo arguitur quod ecclesia non modo ab initio humani generis fuit, sed etiam ante mundi constitutionem ex illo Apostoli ad Ephe. 1. ita dicentis. Benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate, ergo videtur quod antiquitas ecclesiae non fuit bene assignata in superioribus, cum a principio tantum humani generis dicta sit incepisse.