Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Ad declarationem huius difficultatis licet plura dicta sint a nobis circa c. 5. huius operis, nihilominus pro maiori intelligentia veritatis aliqua alia addentes, notandum duximus cum excellentissimo doctore sancto Tho. in iii. parte Summae suae, quod inter alias differentias inter corpus naturale hominis et corpus mysticum una est haec, videlicet quod membra corporis naturalis sunt omnia simul; membra autem corporis mystici non sunt omnia simul nec quantum ad esse naturae, quia corpus ecclesiae constituitur ex hominibus qui fuerunt a principio mundi usque ad finem ipsius; nec quantum ad esse gratiae, quia quidam etiam eorum qui sunt in uno tempore gratia carent, postmodum habituri, aliis eam iam habentibus. Sic ergo membra corporis mystici non solum accipiuntur secundum quod sunt in actu, sed etiam secundum quod sunt in potentia. Quaedam tamen sunt in potentia quae nunquam reducentur ad actum, et hoc secundum triplicem gradum, quorum primus est per fidem, secundus per charitatem viae, tertius per fruitionem patriae. Sic ergo dicendum est quod accipiendo generaliter secundum totum tempus mundi Christus est caput omnium hominum, sed secundum diversos gradus. Primo enim et principaliter est caput eorum qui actu uniuntur sibi per gloriam. Secundo eorum qui actu uniuntur sibi per charitatem. Tertio eorum qui actu uniuntur sibi per fidem. Quarto vero eorum qui sibi uniuntur solum in potentia nondum reducta ad actum, reducenda tamen secundum divinam praedestinationem. Quinto vero eorum qui sunt in potentia sibi iungi quae nunquam reducetur ad actum, sicut homines in hoc mundo viventes qui non sunt praedestinati, qui tamen ex hoc saeculo recedentes totaliter desinunt esse membra Christi, qui iam nec etiam sunt in potentia ut Christo uniantur.
Sunt ergo istis bene consideratis membra Christi sive corporis eius, quod est ecclesia, in triplici differentia. Quaedam enim sunt membra actu unita et viva, sive vita gloriae, sicut illi qui actu uniuntur Deo per gloriam in superna beatitudine constituti, sive per fidem formatam, quae dicitur per dilectionem operans, sicut sunt fideles iusti in hac praesenti vita.
Quaedam vero sunt membra unita quidem aliquo modo, scilicet per fidem, sed non sine viventia, quia non uniuntur ei vinculo charitatis. Huiusmodi sunt fideles in peccato mortali existentes, qui fidem informem habent, qui cum sine ope ribus mortua sic. Iacob. 2. et 1. Ioan. 3. dicitur: Qui non diligit manet in morte. Tales vita gratiae carentes sunt velut membra mortua, et quia rationem per sectam membri non solum constituit unitas continuationis, quam membrum habet cum aliis membris in uno corpore, sed unitas vitae sive spiritus corporis formantis et uiuificantis, quia ut dicit Arist. 3. de anima, membrum mortuum improprie et aequivoce dicitur membrum. Hinc est quod fideles in peccato mortali existentes non dicuntur membra Christi perfecte et proprie, sed imperfecte et improprie, sicut dictum est de membro mortuo. Unde sanctus Thom. in 3. parte ita dicit: Fideles qui peccatis mortalibus subvertuntur non sunt membra Christi actualiter, sed potentialiter, nisi forte imperfecte per fidem informem, quae unit Christo secundum quid et non simpliciter, ut scilicet per Christum homo consequatur vitam gratiae, haec sanctus Thom. ibi. Item idem in primo scripto ita dicit: Homines autem fideles peccatores pertinent aliquo modo ad unitatem ecclesiae, inquantum continuantur ei per fidem, quae est unitas materialis; non tamen possunt dici membra proprie, sicut nec membrum mortuum nisi aequivoce, haec ibi sanctus Thom..
Alexan. vero de Alis de hac materia in 3. suo loquens dicit sic: Ad unionem corporis mystici sive ecclesiae nunquam proprie pertinent existentes in peccato mortali; tamen refert dicere unitatem ecclesiae et corporis ecclesiae. In unitate enim ecclesiae sunt boni et mali, dummodo habeant fidem rectam. Et hoc est quod habetur Matth. 13., quod ipsi tritico adiuncta sunt zizania; et dicit Aug. quod ecclesia est ager in quo radicantur triticum, id est boni, et zizania, id est mali, simul, tamen separabuntur in fine. Unitas vero corporis non est nisi per fidem formatam charitate. Secundum ergo propriam rationem corporis mali non sunt de corpore ecclesiae, quamvis sint de ecclesia, haec Alex. Itaque secundum istum doctorem fides informis, quae sufficit ad hoc quod quis dicatur pertinere ad unitatem ecclesiae, non sufficit ad unitatem corporis ecclesiae, cuius ratio talis potest assignari: quia cum unitas corporis constet ex partibus suis, necessario oportet quod sicut in corpore naturali id quod est forma substantialis sit in toto et in qualibet parte corporis, ita et in corpore mystico necesse est ut id quod est ad similitudinem spiritus humani in eo sit et in toto corpore mystico et in qualibet eius parte; et consequens, sicut membrum naturale recedente anima non vere sed improprie et aequivoce dicitur membrum, ita in corpore mystico, Spiritu Sancto qui quasi anima vegetans et vivificans in corpore est ab aliquo per peccatum mortale expulso, iam talis proprie ad unitatem corporis ecclesiae non pertinet, quia ut dicit Hugo de sancto Victo.: Nihil in corpore Christi mortuum, nihil extra corpus vivum.
Hinc Apostolus ad Ro. 8.: Si quis non habet spiritum Christi, non est eius, scilicet membrum.
Ceterum alia dicuntur membra secundum potentiam, et haec sunt in duplici differentia. Nam quaedam sunt sic in potentia, quae tamen nunquam reducetur ad actum, quales sunt multi peccatores praesciti qui nunquam convertentur ad Deum, dicuntur membra in potentia, secundum quod sunt unibiles corpori. Ista autem potentia fundatur in duobus, ut dicit sanctus Thom.. Valet primo et principaliter in virtute Christi, quae est sufficiens ad salutem totius humani generis, secundum illud Esa. 50.: Non est abbreviata manus eius, ut salvare non possit. Secundo in libertate arbitrii.
Alii vero sunt membra in potentia quae reducenda est in actum secundum ordinationem divinae providentiae, sicut sunt peccatores etiam infideles qui sunt praedestinati ad vitam aeternam, quorum potentia dicimus quod fundatur in tribus. Primo in virtute Christi, quae, ut dictum est, sufficiens est ad salutem totius humani generis. 1. Ioan. 2.: Aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum, ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed totius mundi. Secundo in infallibilitate divinae providentiae. Tertio in libertate arbitrii.