Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Ad id vero quod in prima ratione obiicitur respondetur1 dupliciter. Primo quod etiam pro tempore, quo apostoli symbolum condiderunt, ecclesia catholica erat et sic iuste nominabatur, quia fides eius catholica sive universalis erat uniuersalitate veritatis, quia quicquid in sacra scriptura docetur credendum, omnino et universaliter sine aliqua instantia verum est. Nam ut ait August. in epistola ad Hieron. Si ad scripturas sanctas admissa fuerit vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? quae tandem de scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis obteretur improbitas? Secundo respondetur, quod et si fides catholica, et per consequens ecclesia tempore quo apostoli ecclesiam professi sunt catholicam, non fuerit diffusa actu per totum orbem, erat tamen in proximo diffundenda, secundum illud psalm. lxxi. Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, ubi glo. quae ex August. sumitur ita habet. Ostendit quae sit amplitudo regni, sic latum est quod dominabitur a mari, id est a quolibet fine terrae usque ad mare id est usque ad quemlibet finem terrae diffundetur tam late dilatabitur ecclesia et a flumine Iordanis dominabitur ubi vox patris intonuit super Christum. hic est filius meus dilectus, inde ergo doctrina eius incoepit, inde auctoritas magisterii dilatatur usque ad terminos orbis terrae praedicato evangelio regni Christi, inde regula baptismi per totum mundum emanavit, haec glo. Ad secundum respondetur sicut ad praecedens, negatur enim minor universaliter, quoniam ecclesia semper fuit catholica uniuersalitate puritatis, et veritatis ipsius fidei. loquendo autem de uniuersalitate dilatationis per orbem minor conceditur et negatur consequentia. licet enim una, et eadem ecclesia sit, et fuerit semper apud veteres patres quae apud nos, nihilominus per successionem temporum aliqua sunt in ecclesia instituta, et ampliora gratiarum dona ecclesiae donata sunt, sicut supra diximus, in quibus magna est differentia in ecclesia quo ad statum testamenti veteris, et quo ad statum plenitudinis gratiae, sicut in notitia unius Dei patet, quae quasi tantum erat pro illo tempore in populo Iudaeorum. Iuxta illud quod inductum est ex psalm. lxxv. Notus in Iudaea Deus nunc vero per totum orbem claret. Unde Hieronym. in glo. super praedictum psalm. ita ait. Antequam illuminaret crux mundum antequam videretur Dominus in terra notus erat in Iudaea Deus, et in Israel magnum nomen eius, quando autem venit salvator, in omnem terram exivit sonus eius, et in fines orbis terrae verba eius, haec Hieronym. Unde secundum hanc uniuersalitatis rationem, ecclesia a tempore gratiae, incepit esse catholica, sicut circa cap. xxiiii. infra clarius habebitur. Unde Ambro. tractans illud psalm. xxxix. Annunciavi iustitiam tuam in ecclesia magna, dicit. Quid est quod addit magna, nisi quia fuit ante non magna, quae est magna nisi de totius orbis terrarum partibus congregata. Ad tertium2 respondetur iuxta Innocentium in epistola quadam quod ecclesia dicitur universalis dupliciter. Uno modo qua de universis constat ecclesiis, sic sumitur in capi. alienus. xxiiii. q. i. ubi dicit Cyprianus. Alienus est, profanus est, hostis est, non potest Deum habere patrem, qui universalis ecclesiae non tenet unitatem. Et in cap. scisma. qui se ab universali ecclesia dimiserunt, etc. Et secundum hanc acceptionem vocabuli uniuersalitatis ecclesia Romana non est universalis sed pars universalis ecclesiae, prima videlicet, et praecipua, velut caput in corpore, sicut habetur in cap. quamvis, distin. xxi. ubi habetur, quamvis universae per orbem catholicae ecclesiae unus thalamus Christi sit, tamen sancta romana ecclesia catholica et apostolica caeteris ecclesiis praelata est. Alio modo dicitur universalis ecclesia quae sub se continet ecclesias universas et hoc modo ecclesia Romana dicitur ecclesia universalis, quoniam ipsa sola caeteris praelata est, ut in praedicto cap. quamvis, et in. c. omnes, et in. c. sacrosancta, di. xxii. Dicitur etiam ecclesia romana maxime catholica quia in ea extra maculam semper est observata religio Christiana, ut in. c. in sede apostolica. xxiiii. q. i. et quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, neque haereticis novitatibus depravanda succubuit, ut in. c. a recta eiusdem causa, etc. Ad quartum3 dicendum quod ecclesiae particulares dicuntur catholicae non ratione diffusionis aut extensionis per orbem, sed ratione fidei catholicae, quae communis est omnibus Christi ecclesiis per orbem dispersis ita quod ita dicitur ecclesia catholica, sicut homo catholicus qui scilicet fidem eam tenet quam tota ecclesia per orbem observat. Ad quintum4 respondetur quod papa veraciter est universalis papa, et rector universalis ecclesiae, et ita alias duce Christo cum de Romano pontifice loquemur ostendemus, multi sancti patres Romanos pontifices universales nominarunt, et scripserunt, unde etiam tota synodus Calcedonen. dicitur acclamasse Leoni papae. Sanctissimus apostolicus, et Icomenicus id est universalis Patriarcha, per multos annos vivat. Prohibetur tamen vocari universalis, tum propter humilitatem, tum quia non perficitur cuilibet particulari ecclesiae, ut proprius, et specialis illius ecclesiae rector, sic enim cessarent omnium aliorum pontificum potestates, et haec ratio assignatur in. c. al legato nullus. Ista est etiam sententia beati Thom. in tractatu contra impugnantes religionem. Ex his quae dicta sunt de uniuersalitate ecclesiae eliditur error haereticorum qui in uno angulo terrae aut apud aliquam regionem aut gentem coarctantur, sicut fuit error Donati, qui apud solam Africam Christiani ecclesiam esse dicebat, contra quem, et sequaces suos August. super psalm. viii. ita loquitur. Christum tales maledicunt qui dicunt, periit ecclesia de toto orbe terrarum, et remansit in sola Africa, quanti autem faciant iniuriam videte fratres, scriptura dicit. In lata gente dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.