Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Tanta est affluentia donorum et gratiarum quibus ipsa universalis ecclesia in diversis membris suis dotata est, et tam admirabili ordinis venustate sapienter disposita, tanta denique varietate pulcherrime circumamicta, ut illius perfectionis copia et excellentia dignitatis unico non possit, sed multis necesse fuerit explicari nominibus. Hinc divina scriptura de ecclesia loquens multis eam comparasse rebus perhibetur, de quibus pauca sed praestantiora exempla, per cognoscenda plenius suarum virtutum excellentia et profunditate mysteriorum, subiungemus. Describemus autem rationes nominum quae sequuntur de numero amplissimo multorum, de quibus in scriptura sancta secundum litteralem aut mysticam intelligentiam illam legimus nominatam, quae sunt caelum, terra, ager, sagena, vinea, hortus, fons, puteus, navis, domus, civitas, regnum, templum, tabernaculum, mulier, amica, columba, perfecta, filia, sponsa, coniux, regina, soror Christi.
Caelum in psal. dicitur ecclesia, iuxta illud Esa. ulti.: Caelum mihi sedes est. Quod verbum pertractans sanctus August. super psal. 121. ita dicit: Caelum mihi sedes est; qui sunt isti nisi iusti, qui caelum ipsi caeli, quae ecclesia ipsae ecclesiae sicut sunt multae una sit? Sic ergo et iusti ita sunt caelum ut caelum sint; in ipsis autem sedet Deus, et de ipsis iudicat Deus. Haec Aug.
Dicitur autem ecclesia caelum duplici ratione. Primo ratione inhabitationis divinae; dicitur enim caelum, ut dicit Papias, quasi casa helyos, id est Dei. Mar. 5. Caelum thronus Dei est, et Matth. 6. Pater noster qui es in caelis, gl. i. in sanctis. Secundo ratione ornatus; quemadmodum enim caelum stellarum ac luminarium varietate adornatur secundum illud Eccl. 43. Species caeli gloria stellarum mundum illuminans, ita sancta universalis ecclesia virtutum ac donorum multorum admirabili varietate splendet, unde Isido. Caelum spiritualiter dicitur ecclesia quae in huius vitae nocte sanctorum exemplis ac virtutibus quasi claritate syderum fulget. Hic beatus Ambro. super psal. Beati immaculati inquit: Ideo ecclesia caelum dicitur, quod habeat sanctos et angelis et archangelis comparandos.
Praeterea secundo ecclesia terra dicitur secundum illud psal. 99. Iubilate Deo omnis terra, servite Domino in laetitia, et hoc duplici ratione. Primo ratione firmitatis secundum illud psal. 103. Fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in saeculum saeculi, glo. et est Aug.: Terram, id est ecclesiam, super stabilitatem suam, id est Christum, et ideo non inclinabitur in saeculum saeculi; nihil enim firmius illo fundamento. Secundo ecclesia dicitur terra ratione fertilitatis, unde gl. Greg. super illud Gen. primo: Protulit terra herbam virentem, dicit sic: Terra enim est ecclesia, quae verbi pabulo nos reficit et patrocinii umbraculo custodit, loquendo pascit, opitulando protegit, ut non solum herbam refectionis proferat sed etiam arborem protectionis. Item gl. super psal. 23. dicit sic: Domini est terra et plenitudo eius, id est Christi qui est Dominus dominantium; est terra, id est ecclesia fructifera. Haec est terra bona super quam evangelii semen cecidit et protulit fructum xxx., lx. et c.
Tertio ecclesia dicitur ager secundum illud Matth. 13. Simile est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo, et hoc propter societatem quandam et permixtionem sive unitatem quam habent in fide et sacramentis mali cum bonis. Sane sicut zizania sive immundae segetes in agro cum tritico permiscentur, ita in ecclesia universali in praesenti statu mali bonis permixti sunt, de quibus psal. 54. Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi, quoniam inter multos, id est in multis erant mecum, ubi gl. quae videtur August. ita inquit: Ab his qui appropinquant mihi, id est a Christianis fictis qui magis decipiunt quam aperti idolatrae. Appropinquant ergo nomine et non numine, corpore et non mente, numero non merito, et vere appropinquant, quoniam erant in multis, scilicet sacramentis, mecum, scilicet in fide, in baptismo, in evangelii lectione, in festis et huiusmodi; et non in paucis erant mecum, in omnibus sacramentis mecum, sed non in fide, spe et charitate, sine qua nihil sunt omnia, ut infra. Et bene ait mecum, nam et prope est palea tritico; de uno semine nascuntur, in uno agro eradicantur, una pluvia nutriuntur, sub eodem messore colliguntur, eadem tritura utuntur, eandem ventilationem expectant, sed non in unum horreum intrant. Haec glo.
Item quarto ecclesia dicitur nominata sagena, Matth. 13. Simile est regnum caelorum sagenae missae in mari et ex omni genere piscium congreganti, et hoc duplici ratione. Primo enim sagena dicitur ex eo quod a fluctibus saeculi cunctas gentes ad caelum trahere apostolica doctrina laboret. Secundo quia instar sagenae bonos et malos, quos nunc in mari huius mundi indifferenter continet, in littore, id est in fine saeculi, discernet. Unde Greg. in homelia: Sancta ecclesia comparatur sagenae missae in mari et ex omni genere piscium congreganti, quia nunc bonos malosque communiter quasi permixtos pisces fidei sagena continet, sed littus sanctae ecclesiae, id est finis, indicat sagena quid trahat.