Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Surgit non immerito ex dictis dubitatio, an sicut ratio capitis respectu corporis ecclesiae Christo attribuitur, ita ratio membri eiusdem corporis eidem conveniat, et videbitur fortassis alicui quod sic.
Tum caput naturale ad cuius similitudinem Christus dicitur caput ecclesiae non modo dicitur caput corporis naturalis, sed etiam membrum illius principale. Nam cor, caput et epar designantur principalia membra corporis: ergo similiter Christus potest dici membrum corporis mystici, cum sit caput illius.
Tum secundo ex illo Apostoli 1. ad Cor. 12. Vos estis corpus Christi, et membra de membro, glo. i. de Christo capite et cum membro nostro. Sed quod Christus secundum quod ratio capitis, et respectu corporis ecclesiae ei attribuitur secundum humanitatem dici non possit membrum ecclesiae, sic ostenditur. Pro quo considerandum cum sancto Tho. in 3. sen. quod in nomine capitis importatur principium, et origo alicuius rei. In nomine autem membri importatur partialitas quae repugnat rationi primae originis, quia in prima origine sunt omnia virtute, quae inveniuntur in originatis, et ideo non potest dici membrum quod non recipit ab aliquo alio influentiam, quia autem caput in naturali corpore non solum influit aliis membris, sed etiam ab aliis accipit, ut nutrimentum, et alia obsequia, non tantum caput sed etiam commembrum dicitur. Sed Christus secundum quod homo non recipit aliquid ab aliis membris ecclesiae, sed a solo Deo. Unde non potest dici membrum secundum quod caput ecclesiae dicitur ipse secundum humanitatem, potest autem dici membrum secundum humanitatem secundum quod ipse est caput ecclesiae secundum divinitatem, sic enim eius humanitas comparata ad divinitatem est membrum ipsius divinitatis quae est caput, quia ipsa divinitas cui est unita ipsa humanitas movet ipsam humanitatem, et sensificat eam sicut caput membra. Et hoc modo Christus est membrum corporis ecclesiae, cuius caput est ipsa divinitas, et sic dicit apostolus id quod supra allegatum est. 1. Cor. 12. Vos estis corpus, et membrum de membro, i. de Christo capite. Unde appellat Christum caput secundum humanitatem esse membrum respectu divinitatis. Praeterea sanctus Tho. in 4. sent. dist. xlix. notat circa hanc partem quod nomen ecclesiae dupliciter accipitur. Quandoque enim nominat aliquomodo corpus quod Christo coniungitur sicut capitis, et sic ecclesia tantum habet rationem sponsae, et hoc modo vere non est ecclesiae membrum, sed est caput influens omnibus aliis membris. Alio modo accipitur ecclesia secundum quod nominat caput, et membra coniuncta, et sic Christus potest dici membrum ecclesiae inquantum habet distinctum officium ab omnibus aliis, scilicet influere aliis vitam, quamvis non multum proprie dicatur membrum, quia membrum importat partialitatem quandam, in Christo autem bonum spirituale non est particularizatum, sed est totaliter integrum. Unde ipse est totum ecclesiae bonum, nec est aliquod maius ipse cum aliis quam ipse solus. Sic autem loquendo de ecclesia, non ecclesia nominat tantum sponsam, sed sponsum et sponsam, ut per coniunctionem spiritualem ex eis unum efficiatur.
Unde beatus Augustinus super Psal. xxx. ita ait. Unus dicitur Christus caput, et corpus suum. Ipse dicit eum de coniugio loqueretur. Erunt duo in carne una, igitur iam non duo sed caro una fit: ergo tanquam ex duobus una quaedam persona ex capite, et corpore ex sponso, et sponsa. Nam unitatem personae huiusmodi miram, et excellentem commendat. Esa. propheta. Nam loquens etiam in eo Christus in propheta ait. Sicut sponso alligauit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento. Sed dixit sponsum, sed dixit sponsam, quare se sponsum, quare se sponsam nisi quia erant duo in carne una? haec Aug. Unde licet propter hanc unitatem acceptionem nominis ecclesiae Christus aliquo modo dicatur membrum ecclesiae eo scilicet modo quo superius declaravimus, nullo tamen modo potest dici membrum sponsae. Patet etiam ex dictis responsio ad obiecta.
Ad primum autem quod obiicitur, quod caput naturale non tantum dicitur caput, sed etiam membrum corporis, dicendum est quod non est per omnia simile de capite naturali corporis materialis, et de spirituali, sicut dictum est, quia naturale non solum influit aliis membris, sed etiam accipit ab eis, non sic autem Christus qui nihil accipit a corpore ecclesiae, sed a solo Deo. Et inde est quod proprie loquendo Christus non potest dici proprie membrum ecclesiae, secundum quod caput ecclesiae dicitur ipse secundum humanitatem.
Ad dictum apostoli 1. Cor. 12. patet responsio ex iam dictis. Dictum est enim quod apostolus appellat ibi Christum caput secundum humanitatem esse membrum respectu divinitatis. Vel dicendum, ut dicit dominus Petrus de Tarantasia, quod Christus est caput excellentia gratiae, et membrum conformitate naturae.