Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
EX his quae de superioritate auctoritatis, et uniuersalitate apostolici principatus super universam Christi ecclesiam exposuimus manifestum habemus quod Romanus pontifex cunctis de orbe terrarum fidelibus sive magnis sive parvis cuiuscumque gradus aut conditionis existant, iure divino praecipere possit ac quod universitas fidelium eodem iure illi in omnibus licitis, et honestis ac iustis parendi habeat necessitatem. Sicut enim actiones rerum naturalium procedunt ex potentiis naturalibus, ita etiam operationes humanae procedunt ex humana voluntate. Oportuit autem in rebus naturalibus ut superiora moverent inferiora ad suas actiones per excellentiam naturalis virtutis collatae divinitus unde etiam oportet in rebus humanis quod superiores moveant inferiores per suam voluntatem ex vi auctoritatis divinitus ordinatae. Movere autem per rationem, et voluntatem est praecipere, et ideo sicut ex ipso ordine naturali divinitus instituto inferiora in rebus naturalibus necesse habent, subdi motionis superiorum, ita etiam in rebus humanis ex ordine iuris naturalis, et divini tenentur inferiores suis superioribus obedire. Unde apostolus ad Heb. ult. inquit. Obedite praepositis vestris, et subiacete illis. Cum autem Romanus pontifex sit pater patrum, et praepositus et caput omnium fidelium, sequitur quod ab omnibus qui Christiano nomine gloriantur cuiuscumque conditionis aut status existant, divino iure obedientia ei debetur. Sicut enim in maioribus est regendi, et iubendi potestas, ita in minoribus obsequendi necessitas, ut in ca. cum inferius distinct. 21. Debetur autem haec obedientia summo pontifici maxime in tribus in quibus consistit obedientia iuxta notata in cap. 1. distinct. 93. videlicet in exhibitione reverentiae in mandatorum susceptione, et subiectione iudicii. Unde beatus Cyrillus li thesaurorum dicit, quod Romano pontifici omnes iure divino caput inclinant, et primates mundi tanquam ipsi domino Iesu Christo obediunt. Quocirca beatus Thom. in tractatu quem contra errores Graecorum edidit dicit subesse Romano pontifici esse de necessitate salutis. Quod sequentibus auctoritatibus probat. Dicit enim Cyrillus lib. thesaurorum. Itaque fratres mei si Christum imitamur ut ipsius oves vocem audiamus manentes in ecclesia in ecclesia Petri non inflemur vento superbiae ne forte tortuosus serpens propter nostram contentionem nos deiiciat ut Evam olim de paradiso. Et Maximus in epistola orientalibus directa dicit. Coadunatam fundatam supra petram confessionis Petri dicimus universalem ecclesiam secundum definitionem Salvatoris in qua necessario salutis animarum nostrarum est manere et ei est obedire suam servantes fidem, et confessionem. Hanc sententiam secutus papa Bonifacius in decretali sua, unam sanctam in fine dicit. Porro subesse Romano pontifici omni humanae creaturae declaramus, et diffinimus esse de necessitate salutis. Diffinitio plane catholica utpote de divina auctoritate veniens, tantus nempe honor legitur de divina dignatione summo pontifici esse concessus, ut quisquis ei non obtemperaret, statim necaretur. Unde Deutero. 17. ita loquitur dominus. Qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat domino Deo tuo decreto iudicis morietur homo ille et auferetur malu de Israel, cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps intumescat superbia, ubi glo. ordinaria ita dicit. Christus qui est sacerdos secundum ordinem Melchisedech vicarios sibi instituit quibus ait. Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. Luc. 10. Iure ergo damnationis sustinet sententiam qui contemnit divinitatis potentiam, haec glo. Quantum autem detestandum sit ac damnandum non obedire Romano pontifici ex illo colligitur 1. Reg. 15. ubi dicitur. Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idolatriae nolle acquiescere, ubi glo. inquit. Sola obedientia est quae fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelis esse convincitur. Et beatus Greg. in cap. si quis distinct. 8. ad idem sic ait. Peccatum paganitatis incurrit quisquis dum Christianum se esse asserit sedi apostolicae obedire contemnit. Quocirca dicitur in c. obedientia distinct. 93. Obedientiam inferiores ex ordine superioribus debent, summo enim pontifici ea debetur ab omnibus obedientia, ut nulli liceat ei communicare cui pro actibus suis ipse inimicus extiterit, nec in ecclesia esse potest qui eius cathedra deserit, haec ibi. Ex quibus excluditur ut inquit sanctus Tho. in 4. lib. contra gentiles, error quorundam scilicet Graecorum praesumptuosus qui se subducere nituntur ab obedientia, et subiectione Petri, successorem eius Romanum pontificem universalis ecclesiae pastorem non recognoscentes. Ex quibus etiam confunditur stultitia quorundam adversariorum Basiliensium, qui verbo opere et factis practicare non sunt veriti, quod praelati et clerici in synodo congregati non tenerentur Romano pontifici parere aut obedire. Mira certe iudicio nostro et a seculis inaudita fantasia, quod oves eo quod in unum locum convenerint desinant subiecte esse pastori, et pastor ipse et nomen pascendi et regendi perdiderit auctoritatem, et quod Romanus pontifex congregatis in synodo praelatis subditis suis ipse minus habeat in eo auctoritatis. Quis audivit unquam tale, quod dum filii sive subditi aut discipuli simul conveniunt, pater praelatus atque magister omnium paternitatis praelationis et magisterii perdiderit dignitatem, filius, subditus, atque discipulus filiorum subditorum aut discipulorum omnium factus. Ceterum confutatur tertio falsitas imaginationis qui imaginatur licitum esse suspendere aut subtrahere obedientiam quandoque a vero et indubitato Romano pontifice, qui videtur esse similes illis de quibus salvator inquit Matth. 15. Caeci sunt duces caecorum. Plane huiusmodi suspensio obedientiae nullo modo videtur esse licita. Tum primo quoniam aperte est contra naturalem et divinam legem, ut ostendimus in c. superiori, in qua per hominem dispensatio fieri non potest. Praecipit autem legislator Christus Iesus Matth. 23. de sedentibus super cathedram etiam malis. Omnia quaecunque dixerint vobis, facite. Item ad Heb. ulti. dicit apostolus. Obedite praepositis vestris, et subiacete illis. Secundo talis obedientiae subtractio est illicita, cum videatur esse sacrilega. Est enim divinae maiestatis offensiua sive laesiva, cum enim salvator rex regum dicat de vicariis suis. Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit, Luc. 10. Profecto qui obedientiam subtrahit a vero et indubitato vicario Christi lesor videtur maiestatis divinae. Tertio talis suspensio, et subtractio est illicita, cum sit contra iustitiam, cuius est reddere unicuique quod suum est. Debent autem inferiores obedientiam suis superioribus ut est manifestum, et habetur in principio distinct. 53 ubi dicit. Obedientiam autem inferiores ex ordine superioribus debent. Quarto est illicita cum sapiat scisma separant enim se tales ab apostolica ecclesia a Romano pontifice, a quo quisque divisus ab ecclesia est separatus iuxta beatum Cyprianum in cap. scire debes 7. quaest. 1. et iuxta beatum Hieronym. in cap. haec est fides 24. quaest. 1. et iuxta papam Pelagium in cap. scisma, 24. q. prima. Quinto talis subtractio vel suspensio est illicita, cum sit scandalosa, et mali exempli ceteris fidelibus. De cuius gravitate peccati ait dominus Matth. 18. Qui scandalizaverit unum de pusillis istis minimis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Sexto est illicita talis obedientiae subtractio, quoniam est damnosa, et periculosa. Incurrunt enim tales subtrahentes obedientiam poenas non solum spiritualem maledictionem quam non obedientes patribus eorum, et subtrahentes illis honorem, et reverentiam debitam incidunt, sed etiam poenas, et censuras iuris quae per sacros canones a sanctis patribus huiusmodi obedientiam subtrahentibus sive suspendentibus inferuntur. De quibus in cap. non vos 23. quaest. prima, et est canon Calcedonen concilii qui a communione seipsum suspendit, et collectam facit, et altare constituit, et noluit vocanti episcopo consentire, et noluit eidem acquiescere atque obedire habet omnino damnari, nec unquam vel communione mereri nec recipere eum posse honorem, haec ibi. Item in cap. si inimicus in ca miratus in cap. qui cathedram, distinct. 94. Item in cap. nulli fas distinct. 19. ubi multa de huiusmodi. Unde videtur quod sicut solum propter haeresim papa accusari possit, ita propter solam haeresim aut fautoriam aut partitionem prohibitam possit ab eo obedientia subtrahi, ut est casus in cap. Anastasius distinct. 19. et confirmatur per cap. sacerdotes secunda quaest. 8. in quo Clemens ita dicit. Sacerdotes et reliqui ecclesiae ministri omnesque plebes episcopos suos diligere debent, et eorum praeceptis obedire etiam si episcopi aliter (quod absit) agant nisi in fide catholica erraverint, haec ibi.