Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
1 Quoniam fortassis aliquibus qui ita carnalibus assuetum habent sensum, et ingenium sensibilibus concretum, ut de spiritualibus non spiritualiter sed carnaliter iudicent, videbitur extraneum quod ecclesia coniunx sit, et mater innumerorum filiorum multitudine foecundissima, et nihilominus tota virgo esse dicatur, placuit nobis de hoc aliquid tangere. Plane mater ecclesia tota virgo est, alias non respiceret eam illud Cant. iiii. Tota pulchra es amica mea et macula non est in te. Plura sunt scripturae sanctae loca quae sanctam Dei ecclesiam virginem attestantur: sicut omnia illa in quibus apud prophetas. Virgo filia Syon, virgo Israel dicta est. Dicitur etiam Matth. xxv. Simile est regnum coelorum decem virginibus etc. Per has decem virgines omnes Christiani significantur. Duae quippe sunt virginitates, altera corporis, altera spiritus. Corporis virginitas est, ut ait Aug. lib. de nup. et concup. in carne corruptibili incorruptionis perpetua meditatio, id est propositum firmum rationis ab omni pollutione servare corpus intactum. Vel ut dicit super psal. cxlvii. virginitas carnis est corpus intactum. Virginitas vero mentis est fides incorrupta quae virginitas est omnium fidelium. Unde Aug. super Ioan. Omnis ecclesia virgo appellata est, diversa sunt membra ecclesiae, diversis donis pollere videtur atque gaudere: alii coniugati, aliae coniugatae, alii viduati uxoribus uxores ultra non quaerunt, aliae viduatae maritos ultra non quaerunt, alii integritatem ab ineunte aetate conservant, aliae virginitatem suam Deo devoverunt, diversa sunt munera sed omnes isti una virgo est. Ubi est ista virginitas? Non enim est in corpore. In corpore enim paucarum foeminarum est, et si dici virginitas in viris potest, paucorum virorum. Foeminarum sanctitas integritas etiam corporis est in ecclesia, et honorabilius membrum est. Alia autem multa non in corpore sed omnia in mente servant virginitatem quae est ista virginitas mentis est. Quid est virginitas ecclesiae? Integra fides, solida spes, sincera charitas. Item idem Augu. et habetur in ca. nuptiarum. xxvii. q. i. Ipsa ecclesia Christi coniunx est quae fidei spei charitatis integritate non solum in virginibus sacris sed etiam in coniugatis fidelibus tota virgo est. Universae quippe ecclesiae cuius omnia illa sunt membra. Apostolus dicit. Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Hoc scribit apostolus ad Eph. et ad Cor. ii. cuius sensus est. Despondi, id est laboravi sive adaptavi fide et sacramentorum exhibitione desponsari, vos uni, non multis. Viro scilicet legitimo Iesu Christo vero sponso. Vos inquam virginem non virgines, quia licet plures sitis natura, una tamen estis fide, spe, et charitate. Canti. 6. Una est columba mea. Castam scilicet mente, exhibere, id est ut exhibeatis vos Christo existentes virginem castam per fidei integritatem. Ubi notandum quod duplex assignatur differentia inter coniugium Christi, et ecclesiae, et alia carnalia coniugia hominum. Coniugium Christi etc. Prima assignatur in glo. super illud Osee. 2. Sponsabo te mihi in sempiternum quae est quod homines de virgine non virginem faciunt. Deus vero coniunctus etiam meretricibus eas virgines facit. Anima quippe qualiscunque ante fuerit, quantumcunque prius corruptionibus prostituta iacuerit coniuncta Christo per coniugium virgo est. Unde de omnibus fidelibus dicitur Apoc. xiiii. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Virgines enim sunt, ubi in mulieribus errorem significavit, quia error per mulierem coepit, ut ait glo. 2. ad Corin. 11. Si vero quaeratur quomodo haec auctoritas de omnibus fidelibus intelligenda venit, cum de salvandorum numero sint multi qui saepenumero erroribus multis fuerunt coinquinati. Dicimus hoc ideo dici, quia omnes finaliter bonos Deus misericordia reputat nunquam fuisse coinquinatos. Pari ratione in sequentibus dicitur. Et in ore eorum non est inventum mendacium. Unde glo. super illud Osee. 2. Sponsabo te mihi in sempiternum, dicit. Nota misericordiam viri, meretrix diu fornicata ad virum revertitur, nec reconciliari viro sed sponsari dicitur. Secunda differentia est quod homines non possunt coniugem sine corruptione fecundare. Christus autem sic, unde Augu. et ponitur in ca. Nuptiarum, ubi supra. Novit autem ille scilicet Christus coniugem virginem sine corruptione foetare quem in ipsa etiam carne potuit mater sine corruptione procreare. Non est ergo mirandum si sancta ecclesia simul dicatur, et mater et virgo. Mater quidem fecunda non de viro sed de spiritu. Virgo fidei sacramento. Unde beatus Amb. li. de sancta virg. ait. Sancta mater ecclesia immaculata coitu, foecunda partu, virgo est castitate, sed mater est prole. Parturit itaque nos virgo, non viro plena sed spiritu, parturit nos quam virgo, non cum dolore membrorum, sed cum gaudiis angelorum. Nutrit nos virgo non corporis lacte, sed apostolico informe adhuc crescentis populi lactavit aetatem. Quae igitur nupta plures liberos habet quam sancta mater ecclesia? quae virgo est sacramento, sed mater est populis, cuius foecunditatem etiam sacra scriptura testatur. quoniam plures filii desertae quam eius quae habet virum. Haec Ambrosius.