Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Cum autem ex superius dictis circa c. xxii. a principio humani generis ecclesia esse coeperit, et ecclesiae corpus nullo unquam tempore acephalum fuisse credendum sit: iam restat ostendendum Christum semper a principio ex quo homines sancti esse coeperunt in terra caput ecclesiae fuisse non modo secundum divinitatem, sed etiam humanitatem. Quod autem Christus secundum divinitatem caput fuerit ecclesiae ante incarnationem non habet dubitationem, cum ipse Deus principium, fundator, et illustrator illius sit. Omnes enim qui a principio humani generis usque in finem generantur, virtute divinitatis illustrantur, et in unum corpus ecclesiae tanquam una membra compaginantur. Quod autem secundum humanitatem Christus caput etiam fuerit omnium fidelium qui incarnationem eius praecesserunt, patet multipliciter. Primo, quia super fidem humanitatis Christi fundata est ecclesia. 1. Corin. 3. Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus, glo. i. fides Christi quae per dilectionem operatur. Unde glo. super illud Col. 1. Ipse est caput corporis ecclesiae, quaerit, Cum ecclesia ab Abel coeperit, quomodo homo Christus caput est eorum qui ante fuerunt? et respondens dicit. Bene, quia ipse est principium ecclesiae secundum divinitatem, id est fundator ecclesiae, quia omnes iustos qui ab Abel usque ad ultimum iustum generantur virtute divinitatis, et misericordiae suae dono illuminavit secundum humanitatem. Potest etiam dici principium ecclesiae, quia super fidem humanitatis eius fundata est, haec glo. Cum ergo ecclesia fundata sit super fidem humanitatis Christi, et eadem fides fuerit patrum ante incarnationem, et post, ad Ephes. 4. Unus Deus, una fides, solum enim tempus variatum est, ut ait Aug. quod enim a nobis creditur iam factum esse, id ab aliis futurum esse credebatur. Manifestum est Christum caput fuisse fidelium praecedentium incarnationem sicut sequentium.
Et confirmatur. Aut enim dicitur caput ecclesiae facta incarnatione propter naturam assumptam, in qua hominibus factus est conformis in natura. Aut propter fidem humanitatis eius. Non primo, quia hac ratione aequaliter infidelium hominum diceretur caput, sicut et fidelium iustorum, quod esset inconveniens. Si secundo, propter fidem qua creditur Deus et homo, sed fides manet eadem in sanctis ante incarnationem et post. Dicit enim Aug. lib. de nuptiis et concupi. Eadem fides mediatoris quae nos salvat, salvos iustos faciebat antiquos pusillos cum magnis: quia sicut credimus Christum in carne venisse, ita illi venturum, et sicut nos mortuum, ita illi moriturum, et sicut nos resurrexisse, ita et illi resurrecturum, et nos et illi ad iudicium vivorum, et mortuorum venturum: ergo videtur quod Christus secundum quod homo caput sit dicendus praecedentium iustorum, sicut et illorum qui post incarnationem fuerunt.
In testimonium huius Mar. 11. legitur quod qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes. Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini. Super quo dicit venerabilis Beda, et habetur in glo. et qui praeibant, et qui sequebantur clamabant, praecessit iudaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes qui fideles sunt, vel fuerunt in Christum crediderunt, et credunt, et qui praeeunt et qui sequuntur. Osanna clamabant quod salva latine dicitur. Ab ipso enim omnes priores etiam salutem quaesierunt. Benedictus qui venit in nomine Domini, quoniam una fides, una spes omnium illi expectabant, et venturum credebant, et nos venisse credimus, haec glo. Et beatus Greg. super Ezech. Et qui praeibant, et qui sequebantur clamabant. Osanna benedictus qui venit in nomine Domini, quia omnes electi qui in Iudaea esse potuerunt sive qui nunc in ecclesia sunt, in mediatorem Dei, et hominum crediderunt, et credunt: ergo manifestum est unum, et idem fuisse, et esse caput praecedentium, et sequentium fidelium scilicet Christum quem omnes salvatorem clamabant.
Item hoc patet ex illo Apostoli. 1. Thim. 4. de Christo ita loquentis. Qui salvator est omnium hominum et maxime fidelium glo. quos salvat hic, et in futuro secundum corpus, et animam. Et beatus Ioan. evangelista loquens de Christo ita ait. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. 1. Io. 2. ubi glo. Aug. Non pro nostris tantum qui in carne vivimus, sed pro omni ecclesia. Salvare autem homines, aut propitiationem esse pro peccatis competit Christo secundum quod est caput: ergo relinquitur Christum etiam secundum quod homo caput fuerit omnium fidelium, qui etiam eius incarnationem praecesserunt. Unde Aug. super Psal. xxxvi. tractans illud, Iunior fui etenim senui. Caput nostrum Christus est, corpus capitis illius nos sumus. Numquid soli nos, et non etiam illi, qui fuerunt ante nos omnes qui ab initio seculi fuerunt iusti caput Christum habent: illum enim venturum esse crediderunt quem nos venisse iam credimus, et in cuius fide, et ipsi sanari sunt et nos, ut ipse esset caput totius civitatis Hierusalem connumeratis fidelibus ab initio usque in finem.
Ceterum cum ecclesia, ut dictum est, dicatur unum corpus ad similitudinem corporis humani naturalis, in quo membra ad invicem per neruos, et iuncturas colligata dicuntur unum per continuationem: necessario membra ecclesiae ad invicem continuari dicenda sunt secundum prius, et posterius in tempore a principio ecclesiae usque in finem seculi. Hoc autem non est nisi per fidem Christi, quae ut dictum est, una est in omnibus sanctis: ergo videtur quod Christus a principio ecclesiae usque in finem seculi sit dicendus caput ecclesiae.
Amplius per simile ostenditur hoc. In malis caput quaedam membra secutum est tempore, et nihilominus dicitur caput eorum: multo fortius ergo hoc erit in bonis membris quae influxum sensus, et motus suscipiunt a capite: sed ita est in malis, quod licet membra quaedam praecesserint caput tempore, dicuntur nihilominus membra eius futuri capitis, sicut de antichristo dicit beatus Isid. lib. de summo bono, quod antequam veniat antichristus multa eius membra praecesserint, et praevaricationis merito caput proprium praeveniunt: ergo multo fortius credendum est de membris ecclesiae, quod licet aliqua tempore praecesserint incarnationem Christi, nihilominus caput eorum Christus dicendus sit. Ex his autem quae iam diffinita sunt, aperte confutatur error dicentium quod Christus in incarnatione incepit esse caput ecclesiae, et quod solum post incarnationem inceperint homines Christo incorporari.