Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Amplius quarto loco sancti patres in symbolo sanctam Dei ecclesiam, apostolicam professi sunt dicentes. Credo unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam. Item beatus Greg. exponens symbolum in registro. Credo inquit unam fidem, unum baptisma, unam apostolicam, et universalem ecclesiam. Apposuerunt autem sancti patres in symbolo suo supra symbolum apostolorum, quod ecclesia esset apostolica, et hoc profecto, ut dicit Albertus magnus ad ostensionem auctoritatis, et antiquitatis ecclesiae, contra eos qui novella et peregrina dogmata in ecclesia, praesumptores novitatum, introducunt. Dicitur autem ecclesia apostolica ratione multiplici. Tum primo, quia in apostolis qui fuerunt primi qui ad haeserunt Christo, ut habet glo. Gen. 38. Ecclesia initiata est, et sui esse secundum tempus gratiae revelatae suscepit originem. Unde August. lib. de ciui. Dei, et habetur. xxxv. q. i. §. hac itaque, dicit de plebe iudaica. Primum apostolos elegit quos quasi fundamenta ecclesiae instituit, quorum praedicatione de eadem plebe multi ad eum conversi in se ipsis originem ecclesiae praestiterunt. Unde apostolus. 2. ad Thessa. 2. de se et aliis Christi apostolis ita attestatur. Elegit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus et fide veritatis, et August. tractans illud psalm. xliiii. Delectaverunt te filiae regum, ita ad propositum loquitur ecclesiae. Filiae apostoli sunt, filiae regum sunt, ille enim est rex regum, illi autem reges de quibus dictum est. Sedebitis super duodecim sedes iudicantes duodecim tribus Israel, qui apostoli sicut primitiae fuerunt Christiani populi ordine temporis, ita amplitudine perfectionis. Attestatur hoc apostolus ad Roma. 8. qui de seipso, et de aliis apostolis ita dicit. Nos ipsi primitias spiritus habentes, glo. et tempore prius, et caeteris abundantius. Merito ergo ipsa universalis ecclesia ratione propagationis qua ab apostolis secundum tempus revelatae gratiae originem sumpsit, apostolica a sanctis patribus est nominata. Secundo dicitur apostolica, quia post ascensionem domini, apostoli in fide, et sancta doctrina verbo praedicationis miraculis sanctitatis exemplis fundarunt, et roborarunt ecclesiam ad Ephe. 3. Superaedificati, scilicet estis, super fundamentum apostolorum et prophetarum. i. super novum et vetus testamentum, quia quod apostoli praedicarunt prophetae futurum praedixerunt. Licet autem Christus sit principale, et maximum ecclesiae fundamentum. 1. ad Corinth. 3. Nihilominus apostoli dicuntur fundamenta secundaria ecclesiae. Unde Apocal. 21. beatissimus Ioannes de ecclesia ita loquitur. Murus civitatis habens fundamenta xii. in ipsis xii. nomina apostolorum et agni, et in psalm. lxxxvi. de ecclesia dicitur. Fundamenta eius in montibus sanctis, glo. in apostolis et prophetis. Et bene apostoli montibus comparantur, sicut enim solis radius primo illustrat montes, deinde ad convalles ascendit, ita radius solis divinitatis primo apostolos illustravit, deinde per eos fideles universos illuminavit. Unde Math. 5. Ad ipsos ait Christus. Vos estis lux mundi. Verum et si in fide, et doctrina omnium apostolorum fundata dicatur, maxime tamen in confessione fidei beati Petri fundata est ecclesia, dicente Christo Math. 16. Tu es Petrus, et super hanc petram, gloss. i. hanc fidei professionem, aedificabo ecclesiam meam. Hinc maxime successor beati Petri cuiusmodi est pontifex Romanus antonomatice dicitur apostolicus distin. xcvii. c. i. et c. li quis pecuniam. Tertio ecclesia sancta dicitur apostolica, quia apostolorum fidem, praedicationem, documenta, atque auctoritatem retinet semper, et observat. Retinet quidem potestatem in clavibus, sententiam in verbo, et vitam in exemplo. Custodit plane et observat id quod spiritus sanctus per Salomonem iubet. Proverb. 21. Non transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui. Patres autem ecclesiae dicti sunt apostoli secundum illud psalm. xliiii. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, ubi gloss. Augustin. et Hieronym. dicit. Genuerunt ecclesiam apostoli, ipsi missi sunt, ipsi praedicaverunt, ipsi patres pro quibus nati sunt tibi filii, id est constituti sunt episcopi quibus regaris et guberneris. Summae autem necessarium est ecclesiae observare antiquos terminos, quos posuerunt sancti apostoli, quia cum teste Hieronym. super. cxxxiii. psalm. Ecclesia non parietibus consistit sed in dogmatum veritate et ecclesia ubi fides vera est, ex fide apostolorum cognoscimus quis in ecclesia sit. Unde Hieronym. ubi supra. In ecclesia sumus si habemus fidem ecclesiae, fidem apostolorum, fidem Christi dogmatum veritatis. Quarto dicitur ecclesia apostolica, quia omnis Christianae religionis ritus et sacrarum institutionum ecclesiasticarum observantia a traditione apostolica creditur in ecclesia derivata, ut in cap. ecclesiasticarum, distin. xi. colligitur. Et August. lib. ii. de bapt. contra Donatistas illud ita confirmat dicens. Illa quae per universam custodiuntur ecclesiam ab ipsis apostolis tradita, et commemorata creduntur, quamvis in eorum dictis vel consiliis non reperiantur. Hinc sedes beati Petri quae nobis mater est sacerdotalis dignitatis, et magistra rationis, quae etiam a tramite apostolicae traditionis nunquam recessit, iuxta cap. a recta. xxiiii. quaest. i. specialiter apostolica nominatur ut in cap. sic, et in cap. in memoriam, distinct. 19. et in cap. sacrosancta distinct. 22. verum quandoque reperitur quod ecclesiae in quibus apostoli corporaliter perdocuerunt apostolicae sunt vocate. Quinto ecclesia vocata est apostolica, quia Petrus et Paulus principes apostolorum Romanam ecclesiam, quae caput et praelata est omnium ecclesiarum, pariter Christo domino consecrarunt, eam quoque omnibus urbibus, scilicet universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt. Sexto dicitur ecclesia apostolica secundum aliquos iuxta interpretationem graecam huius vocabuli quasi desuper missa. Apostolicum enim nomen graecum est, et dicitur ab apo quod est desuper, et stolon quod est missio quasi desuper missa, unde et apostolus dicitur desuper missus. Ecclesia autem dicitur desuper missa, quia de coelo exemplata, secundum illud. xxi. Apocal. Ecce ego Ioannes vidi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Ex quibus maxime arguitur impia praesumptio quorundam, qui apostolica doctrina contempta novella dogmata in ecclesia serere moliuntur. Contra quos dicit Iulius papa in cap. nolite, distinct. xi.
Nolite errare fratres mei in doctrinis variis et extraneis, nolite abduci, et instituta apostolorum, et apostolicorum virorum canonesque habeatis, his fruamini, ut firmi contra cuncta inimicorum iacula persistere valeatis. Satis enim indignum est quenquam vel pontificum, vel ordinum subsequentium hanc regulam refutare quam beati Petri sedem et sequi viderit, et docere.