Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
SUPERIORIBUS bene notatis respondendum est iam ad obiecta adversariorum.
1 Ad primum cum dicitur quod capitis non est caput, etc. respondetur hoc esse verum de eo quod est caput naturale alicuius corporis naturalis non autem de capite mystico sive per similitudinem dicto. Sicut enim sanctus Thom. in tertia parte respondens huic obiectioni ait. In metaphoricis locutionibus non oportet attendi ad similitudinem quantum ad omnia, sic enim non esset similitudo sed rei veritas. Capitis ergo naturalis non est aliud caput, quia corpus humanum non est pars alterius corporis, sed corpus similitudinarie dictum utpote aliqua multitudo ordinata est pars alterius multitudinis: sicut multitudo domestica est pars multitudinis civilis, et ideo paterfamilias qui est caput multitudinis domesticae habet supra se caput rectorem civitatis; per hunc modum dicit Apostolus 1. Corin. 11. Omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus. Et idem ad Ephes. 5. Et ita dicendum est in proposito quod ista stant bene simul quod papa sit caput ecclesiae et ipsius papae Christus sit caput.
2 Ad secundam rationem cum dicitur unius corporis etc. respondetur sicut ad primam quod assumptum illud verum sit de corpore naturali: non autem de corpore mystico sive per similitudinem dicto: quoniam unius et eiusdem corporis mystici, i. alicuius unius multitudinis civilis est caput rector civitatis et etiam rex qui totius regni est caput supremum. Item licet mulieris caput sit vir, ut inquit Apostolus, nihilominus etiam Christus est caput mulieris fidelis qui caput est totius ecclesiae. Ita in proposito unius et eiusdem corporis Christus est caput principale et papa etiam est caput subordinatum tamen sub Christo eius vices gerens, differenter tamen multum dicitur caput ecclesiae Christus et praelati dicuntur capita eius, ut dicit sanctus Thom. in tertia parte ubi supra. Primo quantum ad hoc quod Christus est caput omnium eorum qui ad ecclesiam pertinent secundum omnem locum et tempus et statum: alii autem homines dicuntur capita secundum quaedam specialia loca, sicut episcopi suarum ecclesiarum, vel etiam secundum determinatum tempus, sicut papa est caput totius ecclesiae scilicet tempore sui pontificatus, et secundum determinatum statum prout scilicet sunt in statu viatoris. Alio modo secundum quod Christus est caput ecclesiae propria virtute et auctoritate. Alii vero dicuntur capita inquantum vicem gerunt Christi secundum illud 2. Corin. 2. Nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi. Et 2. Cor. 5. Pro Christo legatione fungimur tanquam Deo exhortante per nos. Secundum dominum Alvarum in li. suo de potestate ecclesiae, potest aliter responderi ad rationem factam quod Christus et eius vicarius non sunt duo capita sed unum, quia papa non dicitur caput nisi inquantum gerit vicem Christi et eius personam repraesentat. Item ita etiam dicit papa Bonifacius viii. in extravaganti sua. Unam sanctam.
3 Ad tertiam cum dicitur Christus est caput ecclesiae sufficientissimum, etc. respondetur negando consequentiam, dicimus enim quod licet Christus caput ecclesiae sit, quia tamen est invisibile opportuit ponere aliquod caput visibile specie, et mortalitate conforme et consimile statui et conditione corpori et membris ipsius ecclesiae quod visibiliter regat et praesit toti ecclesiae et tale caput fuit beatus Petrus et est nunc successor eius. Cuius convenientia licet superius satis ostensa sit pro pleniori tamen notitia potest sic ostendi, unitas corporis mystici sive ecclesiastici principatus non dicitur habere minorem unitatem quam habent seculares politiae sive principatus inventae industria humana sive naturali ratione cum vinculum membra ecclesiae colligans ad invicem sit quolibet alio vinculo maius et unitius, lexque ipsa divina secundum quam principaliter regitur et gubernatur ecclesia, praestantior sit omni alia lege humana. Sed sic est quod humanae politiae ad sui unitatem absque hoc quod uniantur in uno Deo a quo sicut principio universali effectivo formali exemplari ac finali omnis potestas et dignitas derivatur secundum illud Sapientiae 8. Per me reges regnant etc. requirunt unum caput homogeneum seu conforme in natura et statu, ut unum regnum unum regem, una provincia unum principem, una civitas unam potestatem, una domus unum patremfamilias: ergo unitas ecclesiae omnium fidelium quae est multo maior et perfectior quam unitas politiae humanae debet habere unum caput sibi conforme et sibi simile in natura mortali et statu. Conveniens ergo fuit et hoc ipsa unitas corporis ecclesiae requirit, ut ecclesia unum habeat hominem mortalem secum visibilem conversantem corpori ipsius ecclesiae et eius membris conformem qui sit caput et rector et sit viator, sicut tota ecclesia et eius membra sunt viatores.
4 Ad quartam cum dicitur quod in capite corporis animalis est plenitudo sensuum et quod in Petro sive in papa non est plenitudo, etc. dicendum est iuxta sanctum Thomam in 3. parte ubi supra, quod caput in alia membra dupliciter influit. Uno modo quodam intrinseco influxu prout virtus motiva et sensitiva a capite derivatur ad cetera membra. Alio modo secundum exteriorem quandam gubernationem prout scilicet secundum visum et alios sensus qui in capite radicantur dirigitur homo in exterioribus actibus: interior autem influxus non est ab aliquo nisi a solo Christo cuius humanitas ex hoc quod est divinitati coniuncta habet virtutem iustificandi: sed influxus in membra ecclesiae quantum ad exteriorem gubernationem potest aliis convenire, et secundum hoc alii possunt dici capita ecclesiae, secundum illud Amos. 6. Optimates capita populorum. Hoc notato patet responsio ad praefatas rationes dicimus enim quod primus modus influendi scilicet influxu intrinseco qui est influxus sensus et spiritualis motus requirit in capite influente plenitudinem sensuum spiritualium, et hinc est quod Christus qui influit hoc modo dicitur plenus gratia et veritate Ioan. 1. Secundus vero modus influendi influxu scilicet extrinseco quantum ad gubernationem non requirit plenitudinem sensuum spiritualium sed quod habeat plenitudinem potestatis sufficientis ad regimen populi sibi commissi. Et quoniam beatus Petrus aut eius successor non est constitutus ut influat in corpus ecclesiae primo modo scilicet influxu intrinseco, sed extrinseco: ideo non requiritur ad rationem capitis in eo quod habeat plenitudinem potestatis sufficientis ad regnum universalis ecclesiae et hanc habuit quando pastor et rector Christiani populi factus est dicente sibi domino. Ioan. ulti. Pasce oves meas. 5 Patet etiam ex hoc responsio ad quintam cum dicebatur quod capitis est etc. quia non tantum capitis est influere uno modo, sed dupliciter ut dictum est. Beato vero Petro et eius successori licet non conveniat influere primo modo, influit tamen secundo modo et hoc sufficit ad rationem capitis per similitudinem dicti sive mystici. Vel dicendum quod licet beatus Petrus non influxerit nec successor eius influat motum et sensum spiritualem in membra ecclesiae nec per modum efficientis sicut Christus inquantum Deus, nec per modum meriti sive redundantiae sicut Christus inquantum homo, tamen per modum ministri potestatem clavium secundum plenitudinem habentis et thesaurum ecclesiae dispensantis, influit ministerialiter sensum et motum omnibus debite praeparatis ac ecclesiae sacramenta digne suscipientibus. Unde dominus Albertus Magnus in tractatu de missa dicit quod presbyterorum ecclesiae officio toti corpori mystico gratia influitur ad sensum spiritualem et motum meritorum et augmentum spirituale quod officium est in verbo doctrinae et eucharistia et huiusmodi aliis sacramentis. Et quod hoc sufficiat ad rationem capitis ministerialis patet: quoniam ut inquit sanctus Thom. in q. de veritate q. 29. arg. 5. Minister ecclesiae non agit in sacramentis quasi ex propria virtute sed alterius scilicet Christi, et ideo in eo non requiritur gratia personalis sed sola auctoritas ordinis per quam quasi Christi vicarius constituitur. Christus autem operatus est nostram salutem quasi ex propria virtute, et ideo oportuit quod in eo esset gratiae plenitudo. Haec sanctus Tho.
Ad sextam rationem quando dicitur quod a Petro non est derivata potestas: respondetur quod loquendo de potestate iurisdictionis falsum est, ut patet ex c. Ita dominus dist. 19. supra inducto. Confirmatur etiam hoc eiusdem beati Leonis sententia dicentis sic in tertio sermone ordinationis suae. De toto mundo unus eligitur qui et uniuersarum gentium vocationi, et omnibus apostolis cunctisque ecclesiae patribus praeponatur, ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint multique pastores: omnes tamen regat Petrus quos principaliter regit et Christus. Magnum et mirabile dilectissimi huic viro consortium potentiae suae tribuit divina dignatio, et si quid cum eo commune ceteris voluit esse principibus nunquam nisi per ipsum dedit: quicquid aliis non negavit, haec Leo papa sanctissimus. Et cum dicitur quod Petrus non solus claves accepit: respondetur quod licet Petrus non solus receperit, sed tota ecclesia in episcopis et presbyteris in eo; ipse tamen eas solus principaliter et in plenitudine recepit, ut habetur gl. Math. 16. superius inducta. Cum vero dicitur quod alii apostoli aeque principaliter, etc. dicendum quod falsum est, unde licet Math. 18. Christus omnibus communiter potestatem dederit ligandi et solvendi: nihilominus ut inquit sanctus Tho. in 4. ut in hac potestate ordo aliquis significaretur, primo soli Petro data est ut ostendatur quod ab eo in alios debeat ista potestas descendere, propter quod dixit ei singulariter. Confirma fratres tuos, et Pasce oves meas, i. loco mei, ut inquit Chrys. praepositus et caput esto fratrum tuorum.
Ad septimam cum dicitur quod si Petrus apostolus fuisset caput etc. dicimus quod hoc non sequitur cum non ponatur caput fuisse principale ecclesiae a quo sensus spiritualis gratiae et motus charitatis deriventur in corpus ecclesiae: sed sic caput est Christus, et ideo merito ab eo tanquam a principali et sicut a quo in membra ecclesiae unctio divinae gratiae influitur denominamur Christiani et non a Petro Petrini.
Ad octavam cum dicitur quod corporis ad caput est necessaria connexio et talis non est connexio ecclesiae ad Petrum: respondetur quod licet corporis ecclesiae non sit habitudo sive connexio necessaria ad papam ut singularis homo est, tamen necessaria est ad ipsum inquantum est papa sive rector et pastor eius a Christo constitutus stante hac divina ordinatione. Unde de necessitate salutis est subesse Romano pontifici, ut in extravaganti Bonifacii est declaratum, et ut sanctus Thom. inquit in expositione super Ioan. ubi super illo verbo Symon Ioannis diligis me pasce oves meas dicit. Non potest se dicere Christianum qui dicit se non subesse sub cura huiusmodi pastoris. Et beatus Greg. in c. Si qui distin. 8. inquit. Peccatum paganitatis incurrit quisquis dum Christianum se asserit, sedi apostolicae obedire contemnit. Praeterea ita necessaria est ista connexio stante divina ordinatione, ut extra ecclesiae corpus sit qui cum episcopo eius non est, dicente Cypriano, et habetur in c. Qui cathedram distin. 93. Qui cathedram Petri super quam fundata est ecclesia deserit in ecclesia se esse non confidat. De ista materia vide superius lib. 1. huius operis, in c. 8. et in c. 2. huius secundi libri.
Ad aliam rationem cum dicitur de capite separato, etc. respondetur quod hoc est verum de capite a quo influitur sensus et motus in membra corporis: sed hoc modo Petrus non fuit caput sed Christus. Non est autem verum de capite a quo solus est influxus extrinsecus secundum exteriorem gubernationem cuiusmodi fuit Petrus et est eius successor. Tali enim capite amoto ad tempus a corpore non propterea perit corpus multitudinis gubernatae licet ex diuturnitate vacationis posset aliqua incommoda et dispendia pati. Iuxta c. Ubi periculum maius, de elect. lib. 6. Haec pro nunc sufficiant licet posset dici quod licet persona papae deficiat non tamen apostolica sedes quae nunquam moritur, extra de rescrip. in c. Si gratiosae in 6. ubi dicit gl. et concordat Arch. licet enim habens papatum vel dignitatem sit corruptibilis: papa tamen et imperium et dignitas semper sunt, ut in aut. quomodo oportet episcopos. §. licentiam, et ideo corrupto subiecto haec non dicuntur non existere sed vacare, hoc est administratore iuris vel facti carere, ut de concess. praeben. Cum nostris, de quo plenius infra dicendum est.