Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
1 Contra hoc quod dictum est primo in superiori capitulo, quod fides Christiana catholica appellanda sit multipliciter arguitur. Primo sic, cognitio debet cognoscibili sive obiecto suo esse proportionata, non enim quodlibet quomodolibet cognoscitur. sed fides est cognitio Dei, qui non est universalis neque particularis, ut dicit August. in lib. de trini. ergo fides quae Dei cognitio est, non est dicenda universalis.
2 Secundo sic, de singularibus non potest esse nisi singularis cognitio. unde singularium non est scientia, sed fide quaedam singularia facta tenemus, ut nativitatem Christi, passionem, resurrectionem, ascensionem, adventum ad iudicium, et huiusmodi: ergo fides non debet dici universalis, et per consequens nec catholica.
3 Tertio sic, ab eo quod est commune multis non debet proprium nomen alicui rerum imponi, cum nomen causa innotescendae rei imponatur: sed quaelibet traditio, vel secta proponit ea quae tradit, ut universaliter ab omnibus credenda vel observanda, ut universaliter vera: ergo non debet fides Christiana specialiter hoc sibi vendicare, ut vel catholica sive universalis nominetur.
Quarto4 sic. Idolatria ad omnes mundi angulos pervenit, sed fides Christiana non invenitur ad omnes mundi fines pervenisse, cum aliqui Barbari sint qui fidem Christi non cognoscant: ergo idolatriae secta magis debet dici catholica quam Christiana fides.
Quinto5 sic, quod non convenit omnibus, non debet dici universale, sed fides Christiana a multis non recipitur, dicente apostolo ad Rom. 10. Non omnes obediunt evangelio. Esa. etiam dicit.6 Domine quis credidit auditui nostro, gl. inquit aliquis sed non omnes, ergo inconvenienter fides Christiana catholica sive universalis nominatur.