Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
RELIQUUM iam nobis est exponere qualiter accipienda sunt multa praedicata quae ratione praefatae unitatis mysticae qua fideles Christo uniuntur in sacra scriptura attribuuntur, et praedicantur, de Christo tam ea quae passiones poenales, et defectus culpabiles important quae ei nullo modo secundum se conveniunt. De praedicatis importantibus passiones corporales est primo illud Math. 25. quod in iudicio Christus dicturus legitur his qui in pauperes misericordiae operae exercuerunt. Esurivi, et dedistis mihi manducare, sitivi, et dedistis mihi bibere, ubi Christus tam passiones membrorum se passum quam beneficia illis collata se recepisse pronunciat. Unde Aug. super psal. 86. hunc locum pertractans ita dicit. Adhuc Christus hic eget, Christus hic peregrinatur, Christus hic aegrotat, Christus hic in carcere includitur. Iniuriam ei facimus si non ipse dicit. Esurivi et dedistis mihi manducare, sitivi et potastis me, hospes fui, et collegistis me, nudus eram, et vestistis me, et eger fui, et visitastis me. Et illi. Quando te vidimus ista patientem, et ministravimus tibi? Et ille. Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, haec August. Item similis attributio habetur. Act. 9. ubi Christus inquit. Saule Saule cur me persequeris? Ecce quod patientibus, et laborantibus hic Christi membris Christus qui in se impassibilis est, in illis laborare, et pati dicitur. Unde Beda in glo. ordinaria inquit. Non ait membra mea sed me persequeris, quia sibi facta denunciat cum ait. Esurivi, et dedistis mihi manducare. Matth. 15. haec glo. De praedicatis et attributis importantibus defectus culpabiles habentur etiam multa testimonia in scriptura sancta de quibus duo ad praesens sufficiant. Primo est illud psal. 21. Deus Deus meus quare me dereliquisti, longa a salute mea verba delictorum meorum. In hoc psal. ut dicit Aug. et Magister in glo. Christus loquitur. Unde magister in glo. ita ait. Quare me dereliquisti, idest poenae et culpae exposuisti me. Et sequitur in glo. magistri. Mirum est quomodo dicit dereliquisti me cum et Deus esset, non enim dereliquerat eum Deus cum esset verbum Dei Deus, sed pro nobis hoc dicit qui in eo sumus unum ut membra, et sumus corpus eius. Corpus enim Christi est ecclesia pro qua et verbum caro factum est et habitavit in nobis. Et Aug. in eodem loco. Quare dicit dereliquisti me, nisi quia nos ibi eramus, nisi quia corpus Christi est ecclesia. Sequitur. Longe a salute mea verba delictorum meorum, quorum delictorum? de quo dictum est qui peccatum non fecit nec dolus inventus est in ore eius: quomodo dixit delictorum meorum nisi quia et pro delictis nostris ipse precatur, et delicta nostra sua delicta fecit ut iustitiam suam nostram iustitiam faceret. Item Nicolaus de Lyra hunc locum exponens ita dicit. Delicta populi Christus sua dicit, tum propter membrorum, et capitis affinitatem, tum quia fecit ea sua, quoniam sustinendo pro eis poenam. Secundum testimonium est illud psal. 40. Ego dixi domine miserere mei, sana animam meam quia peccavi tibi, quae dicitur vox Christi. Unde August. super eodem ita inquit. Nunquid hoc Christus, nunquid hoc caput nostrum sine peccato? nunquid ergo ipse immo ipse ex membris suis quia vox membrorum ipsius vox ipsius, quia et vox capitis nostri vox nostra. Et in glo. magistri eadem quasi ponuntur.
Pro quorum intelligentia vera et catholica habenda est in primis notandum, quod sicut duplex unitas personalis in Christo consideratur alterius, et alterius rationis, ita duplex modus praedicandi aliquando de Christo reperitur in sacra scriptura unus secundum unam, et alius secundum aliam.
Prima quidem unitas realis, et iuxta verbum Damasc. substantialis sive hypostatica est, qua humanitas assumpta a verbo personaliter unitur sibi cum ad idem esse reale hypostaticum sive personale assumpta sit, de qua Ioan. 1. Verbum caro factum est. Alia unitas personalis est illa mystica de qua superius locuti sumus, qua corpus mysticum ecclesiae cum Christo homine dicitur una persona unus homo et unus Christus, de qua dicitur. Ad Gal. 3. Omnes unum estis in Christo. Has autem duas unitates expresse tangit Aug. lib. de bapt. par. et deducitur a sancto Tho. in glo. continuo sub his verbis. Si enim divina substantia longe distantior potuit propter nos ita suscipere humanam substantiam, ut una persona fieret. Ecce primam unitatem, sequitur, Quanto credibilius alii sancti fiunt cum homine Christo unus Christus. Ecce secundam. Item has duas unitates, et duos modos praedicandi aliquid de Christo expresse ponit Damasc. lib. 3. ca. 23. ubi ita inquit. Oportet scire quod duae Kyrioses id est proprietates vel familiaritates sunt, una naturalis, et substantialis, altera personalis, et habitualis. Naturalis quidem et substantialis est secundum quam philotropiam, id est amorem divinum clementia dominus et naturam et naturalia omnia assumpsit, et natura et veritate factus est homo, et naturalium in experientia factus. Personalis autem quandoquidem alterius subinduit personam propter habitudinem propitiationem misericordiam vel amorem, et pro ipso eos in ipso facit sermones nihil ei pertinentes secundum quam et maledictionem, et derelictionem nostram, et quae talia non entia naturalia Kyriata, id est propria facit non ipse hoc ens vel factus sed nostram assumpsit personam, et nobiscum ordinatus tale autem est factus pro nobis maledictio, haec Damasc. Secundum autem has duas unitates ut praediximus, duplex distinguitur modus praedicandi aliquid de Christo. Ratione primae unitatis, scilicet hypostaticae qua natura humana assumpta unita est verbo Dei in unitate personae, praedicantur de Christo proprietates utriusque naturae, sive nominentur nomine eiusdem naturae quae praedicatur, ut cum dicitur Deus Christus, est verus Deus, sive nominetur nomine alterius naturae, ut cum dicitur hic homo est Deus vel Deus est homo, et ita de aliis proprietatibus naturarum, ut cum dicitur, hic homo creavit caelos et est aeternus, est immensus creator omnium et similia, et econverso praedicando de filio Dei proprietates naturae, ut quod filius Dei mortuus, et sepultus est etc. Iuxta autem secundum modum unitatis quae est inter caput et membra corporis sui praedicantur multa de Christo in persona membrorum quae sibi secundum se nullo modo competunt sicut patuit in exemplis positis, et infra plenius ostendetur, utrumque vero praefatum praedicationis modum innuit August. super psal. 101. qui est. Domine exaudi orationem meam, ubi postquam dixit Christum esse huiusmodi pauperem qui orabat, fundat rationem duplicem qua Christus pauper nominetur secundum praefatam duplicem unitatem ita dicens. Ibi enim accepit paupertatem nostram ubi formam servi indutus est semetipsum exinanientes ne divitias eius expavesceres, et ad eum accedere cum tua mendicitate non auderes. Et infra: Addat paupertatem paupertati, et transfiguret in se corpus humilitatis nostrae, caput nostrum; simus membra eius sicut duo in carne una. Et post infert: Vox ergo una quia caro una, haec Augustinus. Istum etiam modum duplicem praedicandi aliquid de Christo tangit sanctus Thomas, tertia parte, q. 15. ar. 1. accipiens a Damasceno lib. 3. loco supra allegato, et lib. 4. c. 10. ubi multos modos ponit aliquid praedicandi de Christo, cuius verba sub compendio sanctus Thomas recitans ita ait: Sicut dicit Damascenus lib. 3. dicitur aliquid de Christo uno modo secundum proprietatem naturalem, et hypostaticam, sicut dicitur quod factus est homo, et quod pro nobis passus est. Alio modo secundum proprietatem personalem, et habitudinalem, prout scilicet aliqua dicuntur de ipso in persona nostra quae sibi secundum se nullo modo conveniunt, unde et inter regulas Thiconii quas ponit Augustinus 3. de doctrina Christiana, prima ponitur de domino et eius corpore, cum scilicet Christi, et ecclesiae una persona aestimatur; secundum hoc Christus ex persona membrorum suorum loquens dicit, verba delictorum meorum, non quod in ipso capite delicta fuerint, haec sanctus Thomas. Est praeterea pro horum.
Plenaria intelligentia notandum, quod sicut propter unitatem naturalem corporis naturalis et capitis in homine caput non solum loquitur pro se sed etiam assumit in loquendo personam membrorum, ita in praesenti propter praedictam unitatem mysticam sive spiritualem Christi capitis et membrorum suorum Christus non solum reperitur loqui in persona sua sed in persona membrorum. Unde glossa magistri super psal. 140. Domine clamavi ad te, ita inquit: Haec autem charitas nos Christo compaginat, per charitatem namque quasi unus homo est caput et corpus. Proprium vero capitis est loqui pro membris sicut lingua nostra personam omnium membrorum suscipit. Ipsa enim pro omnibus verbo fungitur dicens pro pede, calcas me, et pro manu, vulnerasti me; ita et Christus qui est caput pro multis loquitur, cum quibus est unum. Charitas enim unum facit nos cum Christo, sive caput loquatur sive membra, sive quod dicitur capiti conveniat sive membris; Christus loquitur, sed in voce eius quisque agnoscat suam tanquam inhaerens in Christi corpore. Aliquando enim dicit quod sibi soli competit, non tamen separat se a verbis nostris, sed a suis propriis ad nostra rediit et a nostris interdum ad sua propria transit, haec ibi. Ista etiam est sententia, immo pro magna parte forma verborum Augustini in multis locis tam super psal. quam super Ioan. Ceterum beatus Gregorius, li. 26. moral. c. 2. tractans illud Iob. 29. quando ridebam ad eos non credebant, dicit sic: Unam esse personam Christum et ecclesiam plerunque iam diximus, et saepe vox capitis ad vocem corporis transit, qui enim sunt in carne una, nihil obstat ut conveniant in voce una, haec Gregorius. De isto autem celeri transitu locutionis a voce capitis ad vocem membrorum et econverso apertissimum exemplum habemus in versu illo psal. 30. In manus tuas commendo spiritum meum, redemisti me, Domine Deus veritatis. Cuius prima pars est vox capitis, ut Aug. dicit, et magister in glossa; secunda vero pars est vox membrorum sive populi qui redemptus est. Nota tertio.
Praeterea tanquam necessariissima regula ad vitandum multos errores est notandum, quod licet in tanta varietate tam membrorum quam attributorum una vox loquens esse videatur et una persona quae loquitur, plurimum tamen est advertendum cui, scilicet an capiti an membris conveniat id quod dicitur sive praedicatur de Christo: quia non omnia omnibus conveniunt, sed quaedam soli capiti, quaedam solis membris, licet una voce utantur caput et membra. Hanc regulam expresse ponit magister in glossa super psal. 17. accipiens ab Aug. Ita dicit: Attende regulam unitatis capitis et membrorum, id est Christi et ecclesiae. Cum enim una persona est caput et corpus, ideoque una voce utitur caput cum membris, licet ea quae dicuntur ad diversos referantur, quaedam enim soli capiti conveniunt, et tamen in tanta diversitate una vox est et quasi una persona videtur loqui, ut sicut duo sunt in carne una, scilicet sponsus et sponsa, ita sint et in voce una, haec in glossa. Item super psal. 3. ex Aug. accipiens praedictam regulam commemorat dicens: Sciendum quod verba huiusmodi psalmi quaedam capiti, quaedam membris, quaedam prophetae conveniunt. In hac enim varietate non mentitur vox, sed caput et membra eadem voce utuntur, dicendo ego, me, mihi; quod fit propter nimiam unitatem capitis et corporis Christi, id est Christi et ecclesiae sponsi et sponsae, quam facit charitas. Sicut enim lingua omnium membrorum suscipit vocem dicens, pro pede calcas me, non dicit calcas pedem, et pro manu vulneras me, non ait vulneras manum meam; sic Christus membrorum utitur verbis non incongrue, non se dividens a verbis nostris, qui enim dignatus est pro nobis homo fieri et forma servi vestiri, non dedignatur nos transfigurat in se. Et infra: Qui ergo nos sic transfigurat in se non dedignatur nobis loqui verbis nostris, ut et nos loquamur suis; haec est divina communicatio, et divina haec commercia celebrata sunt in hoc mundo a negotiatore caelesti, haec glossa. Eadem sententia ponitur ab Augustino super psal. 56. et 58. diffuso sermone. Unde de necessitate eius advertentiae, et considerationis habendae in huiusmodi praedicationibus de Christo dicit beatus Augustinus super psal. 101. Nec ibi erres quando audieris aliquid quod aptari capiti illi non potuit: ideo praelocutus sum ut cum tale audieris ex infirmitate capitis advertas sonare vocem membrorum, cognoscas in capite, haec Aug.
Ex his aperte colligitur quae intelligentia accipienda sit in omnibus illis praedicationibus antedictis eorum attributorum quae Christo secundum se nullo modo conveniunt. Sane non ita accipienda sunt haec praedicata de Christo ut illis Christi persona aut secundum divinam essentiam aut naturam humanam assumptam affecta aut obnoxia intelligatur, quia nullis talibus passionibus aut defectibus impassibilis, et immortalis ac sanctissima Christi persona obnoxia potest intelligi, sed accipienda sunt sic de Christo dicta, ut non in persona sua quae nullis talibus subiecta est, sed in persona membrorum praedicata esse intelligantur, quae talibus passionibus aut defectibus subiiciuntur, afficiuntur, et informantur. Solet namque, ut commemoravimus ex dictis sanctorum Augustini et Gregorii, caput ascribere sibi quae membris sibi coniunctis contingunt. Quare Origenes exponens illud Matthaei 25: Esurivi, et dedistis mihi manducare, ita dicit ut adducitur a sancto Thoma in glossa continuo: Scriptum est ad fideles, vos estis corpus Christi. Sicut ergo anima habitans in corpore cum non esuriat quantum ad suam substantiam spiritualem, esurit tamen corporis cibum quia copulata est corpori suo, sic Salvator patitur quae patitur eius ecclesia, cum sit ipse impassibilis, haec ibi. Item beatus Augustinus ad idem super psalmum 142. ita inquit: Patitur adhuc Christus pressuram non in carne sua qua ascendit in caelum, sed in carne mea quae adhuc laborat in terra. Haec autem advertentia ut sciatur quid cui attribuendum sit in huiusmodi locutionibus maxime habenda est circa praedicata de Christo quae culpabiles defectus importare dinoscuntur. Quare Augustinus super psalmum 37. tractans illud: Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum, ita loquitur: Quaeri solet cuius vox sit ista, et aliqui accipiunt Christi propter quaedam quae hic dicuntur de passione Christi, sed non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum, quomodo diceret qui nullum peccatum habebat? Coartat nos ergo intelligendi necessitas ad cognoscendum tanquam plenum et totum Christum, id est caput et corpus. Cum enim Christus loquitur, aliquando ex persona solius capitis loquitur, quod est ipse Salvator natus ex Maria virgine; aliquando ex persona corporis sui quod est sancta ecclesia diffusa toto orbe terrarum. Et infra: Non est dubium quia vox Christi est, unde ergo peccata, nisi de corpore quod est ecclesia? quia loquitur corpus Christi caput: quare tanquam unus loquitur quia erunt duo in carne una, Sacramentum hoc magnum est, inquit Apostolus: Ego autem dico in Christo et in ecclesia. Si ergo ipse dicit non duo sed una caro est, quid mirum est una caro, una lingua, eadem verba? tanquam unius capitis et corporis sit audiamus tanquam unum sed tamen caput tanquam caput et corpus tanquam corpus non dividuntur personae, sed dividitur dignitas, quia caput salvatur, corpus salvatur; caput exhibeat misericordiam, corpus defleat misericordiam, caput est ad purgandum peccata, corpus ad confitendum peccata; una tamen vox, non scribitur quando dicat corpus, quando caput, sed nos in audiendo distinguimus, ille autem tanquam unus loquitur, haec Augustinus. Debent igitur omnes praefatae praedicationes sive propositiones exponi in persona membrorum in quorum persona ipse Christus loquitur, non in persona propria. Unde sensus illius versus de psalmo 21. Deus Deus meus quare me dereliquisti? est iste, me, id est ecclesiam meam. Pro qua ut dicit glossa hoc Christus dicit. Et verba delictorum meorum, scilicet veteris hominis, in persona cuius Christus loquitur, ut dicit glossa. Item sensus versus de psalmo 37. Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum, id est membrorum meorum, quia ut dicit Augustinus in glossa caput dicit hic voces corporis. Item sensus versus illius psalmi 39. Circumdederunt me mala quorum non est numerus, comprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem, est iste, ut exponit illum Cassiodorus de Christo: Mala, id est peccata, circumdederunt me, id eos quibus annuncio qui mei futuri sunt, et iniquitates meae, id est eorum qui mei futurierunt, comprehenderunt me, id est ad actum conduxerunt hi qui mei erunt; et non potui ut viderem, id est sic oppresserunt me id est eos, illae iniquitates quae non potuerunt habere usum rationis, haec ille. Item sensus etiam illius versus psalmi 40. Domine miserere mei, sana animam meam quia peccavi tibi, quae ut dicit Augustinus in glossa est vox Christi: miserere mei, id est meorum membrorum; sana animam meam, id est meorum membrorum, quia peccavi tibi, id est hi qui sunt vel futuri sunt mei ex quorum persona loquitur. Unde Augustinus super hunc versum ita inquit: Numquid hoc Christus loquitur, numquid hoc caput illud nostrum sine peccato? numquid ille qui non rapuit, tunc exolvebat? Numquid ille solus in mor-4 in mortis quia sine peccato, quoniam omnis qui facit peccatum servus est peccati. Numquid ergo ipse? Immo ipse ex membris suis quia vox membrorum ipsius vox ipsius, quia et vox capitis nostri vox nostra, haec Augustinus. Et hoc modo sunt accipienda huiusmodi praedicata omnia sive dicta de Christo.
Ex quibus manifeste ostenditur quam turpiter erraverit magister ille qui in quodam opere suo de mysterio unitatis Christi et ecclesiae dogmatizare praesumpsit propositionem illam rationabiliter in concilio Basiliensi iam condemnatam, quod Christus quotidie peccat et ex quo fuit Christus continuo peccavit. Sane deceptus est tum quia ex unitate vocis in loquendo capitis et membrorum arguere visus est convenientiam et identitatem realem praedicatorum.
Non advertens quod licet una sit vox capitis et membrorum propter unitatem membrorum quam ipsa charitas facit, differentia tamen est in attributis sive praedicatis. Aliqua enim conveniunt capiti quae non membris, et aliqua membris quae non capiti, et aliqua aliquibus membris quae non aliis, licet una vox et una persona loquens esse videatur, ut superius saepe repetitum est. Deceptus etiam videtur esse secundo in hoc quod non distinxit inter praedicationem qua aliquid praedicatur de aliquo ex transfiguratione personae aliorum in se, et praedicationem qua aliquid praedicatur in se de aliquo ratione suae propriae personae, quod enim dicitur de Christo, i. Petri ii. Qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius, dictum est ratione propriae personae, et ita veritissimum est. Quod vero Christus dixerit: Sana animam meam quia peccavi tibi, aut Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum, in persona membrorum sive pro membris, non pro se dixit, Quare illud pro membris pro quibus loquitur verum est eo modo expositum sicut dictum est; pro Christo vero intellectum nephandum est ac religiosis auribus gravissimum audire. Quanquam ergo Christus talia dixerit transfigurando in se personam suorum membrorum praesentium, praeteritorum aut futurorum, non propter hoc tamen est dicendum quod Christus peccet. Tertio in hoc videtur praefatus magister deceptus, quia inter caput et membra visus est putare illam communicationem idiomatum proprietatum sive praedicatorum esse quam sancti doctores ratione duarum naturarum divinae scilicet et humanae in Christo simul coniunctae exponunt. Quod si ita est, sicut quandoque verba eius et conclusio praedicta praetendunt dicere, rete possumus quod evanuit in cogitatione sua, quippe alia unitate unitur humana natura in Christo divinae naturae, et alia membra Christi Christo unita esse dicuntur. Natura enim assumpta divinitati unita est unitate hypostatica in uno et eodem supposito aeterno, scilicet verbi cum ea supposita; membra vero Christi unita esse Christo dicuntur unitate non hypostatica sed conformitate affectus, sed amoris vinculo, sed nexibus charitatis, quam unitatem doctores mysticam nominant, quam Spiritus sanctus qui communis est toti corpori mystico facit, sicut in superioribus plene monstravimus. Et in alio praeterea deficit praefatus magister qui libere et nimis effrenata licentia uti praesumpsit propositionibus sive dictis sacrae scripturae aut sanctorum patrum et antiquorum in ea verborum forma sub qua ab eis explicata leguntur, quod tamen non licet, quoniam ibi plurima leguntur quae exponenda veniunt, et non extendenda, ut sanctus Thomas de multis exemplificat, et doctis magistris nota sunt, de quibus pauca exempla afferemus in medium. Planum est in sacra scriptura contineri psalmo scilicet 64. Beatus homo quem elegisti et assumpsisti. Item etiam cantatur in Te Deum laudamus: Suscepturus hominem etc. Hanc tamen propositionem non suscepit simpliciter schola theologorum in usu, et practica loquendi. Unde sanctus Thomas in 3. dist. 6. dicit nullo modo concedendum fore quod homo sit assumptus, dicit infra. Omnes huiusmodi auctoritates dicentes hominem assumptum exponendae sunt ut ponatur concretum pro abstracto, scilicet homo pro humanitate. Item beatus Anastasius in 3. expositione actorum Nicaeni concilii ex persona Filii Dei loquens ita inquit: Ex tua essentia quam in me genuisti Spiritum Sanctum do eis. Sunt et aliae auctoritates beati Augustini, beati Hilarii huiusmodi quas magister sententiarum deducit in 1. sententiarum distinctione 5. Clarum est omni theologo quod schola non recepit huiusmodi propositiones dicentes quod essentia generetur, sed exponuntur ut ibidem patet: id est Filius qui est divina essentia generatur, vel sic: id est Pater Filium generando essentiam sive naturam suam dat ei. Praeterea aliud exemplum est in dictis eiusdem Anastasii in epistola ad Serapionem ita dicentis, quod deitas est homo facta, quae tamen propositio non accipitur in schola theologorum. Unde magister sententiarum in 3. distinctione 5. dicit quod non debet dici divina natura est caro facta sicut dicitur Verbum caro factum est, sed exponenda est sic: divinitas facta est homo, id est naturam humanam assumpsit in una persona. Multa alia exempla praesto facile inducere possemus in medium quae brevitatis gratia, et quia nota sunt doctis relinquimus. Quare manifestum est quod non est sufficiens ratio nec excusatio legitima si quis dicat hoc sub tali forma verborum in scriptura sancta legitur aut a sanctis patribus traditum est, ergo possumus nos sic dicere, sic loqui, talibus uti verbis, quippe nos non habemus tam liberam licentiam loquendi in materia fidei quam Spiritus Sanctus in sacra scriptura, aut sancti doctores qui Spiritu Sancto locuti sunt tenuere, nec regulae illae Thiconii quae claves vocantur scripturae qui eis, ut inquit Augustinus libro de doctrina Christiana, divinarum scripturarum aperiuntur occulta quae sunt data non ad utendum sed ad exponendum, non ad extendendum modum loquendi, scripturae quem non sine magno mysterio et divinae sapientiae profundissima dispositione credimus sanctos patres tenuisse, sed ad intelligendum obscuros et difficiles passus eiusdem cum omni integritate fidei et sinceritate.