Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Postquam dictum est de antiquitate ecclesiae, considerandum est iam a quo, id est a qua persona ecclesia incepisse dicenda est, quoniam varii vario modo loquuntur in hac re. Quidam enim dicunt quod ab angelis. Alii quod ab Adam. Alii ab Abel. Quidam vero ab apostolis. Pro quo considerandum est quod de ecclesia possumus loqui multipliciter. Uno modo ut dicit multitudinem sive communitatem quandam ex angelis, sanctis et hominibus constitutam, sive ut dicit unam societatem angelorum, et hominum sanctorum ordinatam sub uno principe Deo, quemadmodum Aug. loquens super psal. xxxvi. dicit quod ex hominibus fidelibus, et angelis fit una civitas sub uno rege, et una quaedam provincia sub uno imperatore. et hoc modo loquendo stante opinione dicentium creationem angelorum praecessisse tempore creationem hominis, dicendum quod ecclesia incepit ab angelis, cum enim teste Apostolo ad Heb. 11. Accedentem ad Deum necesse est credere, et angeli in prima sui conditione essent in statu accedendi ad Deum, confiteri oportet illos in creatione sua fidem habuisse. Praeterea quod in gratia fuerint creati testatur beatus Aug. 12. de ciui. Dei, dicens, quod Deus in angelis simul erat condens naturam, et largiens gratiam. Quare beatus Bernar. super Cantic. homelia 27. inquit. Cum haberet Deus sponsam inhaerentem sibi a principio multitudinem angelorum, placuit ei et de hominibus convocare ecclesiam atque uniri illi quae de coelo est, ut fit una sponsa, et unus sponsus, hoc Bernar. Secundo modo loqui possumus de ecclesia prout dicit universitatem hominum fidelium viatorum, secundum illud Aug. super psal. 4. Assumpta est ecclesia ex genere humano ut Christus caput esset ecclesiae. et haec consideratio, ut dicit magister Alexander de Alis in quarto suo super sententias, est consideratio ecclesiae quae habet sacramenta, et hoc modo loquendo de ecclesia, communis sententia sanctorum est, quod ecclesia incepit ab Abel. Unde Aug. lib. xv. de civ. Dei. A principio mundi processerunt duae civitates, una Dei, alia diaboli, una coelestis, alia terrestris, unde filii Adam unus aedificat terrenam et diabolicam, alius coelestem: primus fuit Caym, secundus Abel. Item super psalm. cxlii. loquens de civit. Dei, id est ecclesia, dicit. Haec civitas initium habet ab ipso Abel sicut mala civitas a Cayn. Confirmant autem plures rationes hanc sententiam. Prima quia fides eius primo in sacrificio quod obtulit Deo accepta manifestabatur: fuit enim hoc primum signum sacrum ex parte hominis quod scriptura sacra commemorat. Ut autem virtus et efficacia huius rationis intelligatur, est considerandum, quod in statu legis naturae non sufficiebat homini ad salutem sola naturalis cognitio quoniam perfectio rationalis creaturae, non solum consistit in eo quod ei competit secundum suam naturam, sed etiam quod ei attribuitur ex quadam supernaturali perfectione divinae bonitatis. Unde et ultima beatitudo hominis consistit in quadam supernaturali Dei visione, ad quam quidem visionem cum homo pertingere non possit tantum lumine naturalis rationis, sed per doctrinam a superiore doctore coelesti patre luminum. Secundum illud Ioan. 6. Omnis qui audit a patre et didicit, venit ad me. Quare ad consecutionem supernae beatitudinis non sufficit cognitio naturalis, sed exigitur supernaturalis cognitio, quae fides dicitur aliquorum quae super rationem sunt de qua Apostolus dicit ad Hebraeos. 11. Fides est substantia rerum sperandarum argumentum non apparentium. Post lapsum vero humanae naturae exigebatur fides de reparatore, per quem futura erat medicina morbi, et ideo in statu illo non tantum erant necessaria opera quae sunt de dictamine legis naturalis, sed etiam aliqua alia quae erant protestationes, et signa eorum quae ad reparationem pertinebant. Haec autem erant illius temporis sacramenta, sicut sacrificia, decimae, et oblationes. Quare cum ab Abel legatur primo oblatum esse Deo sacrificium, et ita primo protestata fides redemptoris per signa sensibilia, merito dicitur ecclesia nostra ab ipso incepisse.
Secunda ratio. Omnis religio, ut dicit Augustinus contra faustum, semper habuit aliqua signa exteriora, in quibus homines conveniebant ad Deum colendum: haec autem signa in religione Christiana sunt sacramenta secundum varietatem temporum, quare cum Abel fuerit primus, qui legatur signo sensibili Deum coluisse, merito Christiana religio ab eo incepisse perhibetur. Tertia ratio est continuatio sanctitatis. Sane cum de ecclesia spiritus sanctus dicat Cant. 4. Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Et patres sancti in symbolo ecclesiam sanctam esse profiteantur, oportet ut ab illo ecclesiam incepisse asseramus in quo primo iustitia et sanctimonia sine interruptione continuata viguerit et incorrupta in signum quod ecclesia talis futura erat. Quamobrem non ab Adam, et Eva qui a sanctitate ceciderunt, ecclesia convenienter dicitur inchoata, sed ab Abel qui primus omnium sanctitatem interruptam servavit, et post quem fides, et vitae sanctitas in aliquo vel in aliquibus ecclesiae membris, semper illibata creditur permansisse. Quarta ratio est, quia ipse Abel primus gessit typum ecclesiae quo ad virginitatis integritatem, et decorem innocentiae in quibus maxime ecclesiae sanctimonia splendet, fuit enim virgo et innocens. De ecclesiae virginitate inquit Apostolus. 2. ad Corinth. 11. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo, glo. virginitas cordis fides incorrupta. virginem dicit, quia omnes una virgo sunt propter unitatem fidei.
Quinta ratio quia Abel fuit primus martyr, et ecclesia solet dedicari in sanguine martyrum, illi enim roborarunt fidem ecclesiae: unde Cyprianus in sermone ad martyres inquit. O martyres fortissimi robur corporis nostri.
Sexta ratio, quia Abel est primus iustus commendatus a Christo sicut Math. 23. habetur, ubi ait Christus. A sanguine Abel iusti, etc. Super quo verbo dicit beatus Hieronymus in homelia. Abel iustus non solum ex dicto nec sententia Christi, sed ex Gene. testimonio comprobatur, ubi accepta eius a Deo narrantur munera.
Septima ratio, quia Abel secundum quod dicit August. in lib. de mirabilibus mundi, fuit et virgo et martyr et fidei doctor, et ita in eo fuerunt figuratae tres principales personae ecclesiae, videlicet pastores, virgines et martyres. Quare merito ecclesia ab ipso dicitur suscepisse initium.
Octava ratio quia in Abel facta est primo discretio sive separatio ecclesiae sanctae Dei ab ecclesia malignantium cum in ipso facta sit discretio a Caym, ut enim superius inductum est. Dicit August. lib. xv. de civitate Dei. A principio mundi processerunt duae civitates, una Dei, altera diaboli, una coelestis, alia terrestris. Coelestem aedificat Abel, terrenam vero Caym.
Tertio loqui possumus de ecclesia secundum statum novi testamenti, et hoc modo dicitur incepisse ab apostolis, et aliis credentibus, ut patet ex superioribus, et hoc etiam dicit Nicolaus de Lyra super psalm. lxxxvi. Quod etiam ex illo apertissime colligitur ex eo quod apostolus Paulus de se, et aliis Christi apostolis dicit. 2. ad Thes. 2. Elegit nos Deus primitias, gloss. ut essemus primitiae omnium credentium in salutem et in sanctificationem spiritus, et fidem veritatis. De hoc etiam sunt alia testimonia in superioribus in cap. xviii. circa rationem primam, quare ecclesia sancta dicta est apostolica.