Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Titulus I: Titulus

Privilegium I: Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Prologus I: Prologus

Liber I: Liber I — De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.

Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.

Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.

Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.

Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.

Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.

Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.

Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.

Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.

Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.

Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.

Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.

Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.

Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.

Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.

Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.

Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.

Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.

Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.

Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.

Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.

Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.

Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.

Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.

Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.

Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.

Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.

Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.

Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.

Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.

Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.

Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.

Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.

Conclusio superius posita, videlicet quod Romanus pontifex pro sui principatus excellentia extra casum haeresis iudicem non habeat in terris, tantis est supra sanctorum patrum roborata testimoniis, tam irrefragabilibus fulcita rationibus et sanctorum canonum luminibus illustrata, ut supervacuum censeatur alia inducere testimonia. Unde non restat nisi adversariorum obiectionibus respondere. Faciemus autem hic duo. In primis ostendemus quod responsiones datae per adversarios ad iura et dicta sanctorum patrum dicentium papam a nemine iudicandum intelligenda sint de singulis personis et non de tota communitate ecclesiae, quod ex multis facile colligitur. Tum primo ex eo quod ratio superioritatis et dependentiae papatus a solo Deo assignata per doctores, quare a nemine papa est iudicandus, ita currit de ipsa communitate sicut de singulis personis: nam Romanus pontifex non modo est singulis personis auctoritate superior, sed etiam toto ecclesiae corpore, utpote qui pastor et caput est totius ecclesiae. Tum secundo, responsio illius ostenditur vacua ex textu cum glossa ait enim sic textus: Nemo iudicabit primam sedem, sequitur: Non enim ab Augusto nec ab omni clero nec a regibus nec a populo iudex iudicabitur. Ecce quod textus excludit a potestate iudicandi papam singulas personas, et omnem communitatem tam spiritualem, quae designatur nomine cleri, quam secularem designatam nomine populi. Praeterea glossa super verbo ab omni clero ait: argumentum quod concilium non potest papam iudicare, ut extra de elect. Significasti. Haec glossa. Ex quo patet quod ly nemo in auctoritatibus praefatis non solum accipiendum est pro singulis personis diuisim, sed etiam pro singulis coniunctim sive collective. Quod autem dicunt adversarii quod nomina distributiva proprie competere non possunt congregationi fidelium, quae unica et implurificabilis est, parum valet: quia nomina sive signa talia addita nominibus collectivis, ut sunt populus, clerus, domus, ecclesia, etc., non distributive sed collective tenentur, significant enim id quod totum sicut est illud quod habetur ad Hebr. tertio: Sicut Moyses, supple fidelis fuit in omni domo sua, quod exponitur, id est in tota domo, scilicet synagoga Iudaeorum. Item eodem modo videtur sumi illud tertio Regum octavo: Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiae. Item illud primo Paralip. decimonono: Praecepit autem universae ecclesiae: Benedicite Deo nostro; et benedixit omnis ecclesia domino patrum suorum. Item illud Mathaei 2: Turbata est cum illo omnis Hyerosolima, id est tota. Et ita in auctoritate supradicta illud “nec ab omni clero” exponitur, id est nec a toto clero, iuxta etiam glossam quae dicit: argumentum quod concilium non potest iudicare papam.

Tertio, quod talis intellectus sit praefatorum iurium luce clarius colligitur ex confessione et testimonio tam concilii congregati Romae tempore Marcellini, de quo distinct. vigesima secunda in cap. Nunc autem, quam concilii congregati tempore Symachi papae, de quo distinct. decima septima. Hinc etiam quae manifeste confessa sunt a nemine praesulem Romanum posse iudicari, includendo etiam concilium universale, alias non loquerentur ad propositum. Quarto colligitur idem ex cap. Si papa, distinct. 40, ubi dicit textus quod papa a nemine est iudicandus nisi deprehendatur a fide devius. Clarum est autem quod non est cuiuscunque singularis personae papam iudicare etiam si deprehendatur a fide devius, sed solius concilii universalis; ergo per ly neminem non solum excipiuntur singulares personae, sed etiam ipsa universitas fidelium, quod etiam ex hoc manifeste habetur, ut scilicet sit conformitas huius textus ad iura alia et determinationes conciliorum, de quibus parum ante factus est sermo.

Praeterea secunda responsio adversariorum, in qua respondentes ad auctoritates dicentes quod cuidam ad papa reservatur iudicio divino dicunt quod iudicium ecclesiae congregatae est iudicium Dei, et ita non videtur absolutus papa a iudicio universalis ecclesiae, nulla est, quia licet iudicium ecclesiae sit etiam Dei, sicut etiam de quolibet sacerdote dicitur, de poeniten. distinct. tertia, §. Sed quem: quod quem sacerdos iudicat Deus iudicat, cuius personam gerit. Et in c. Nemo, 11. q. 3, dicit beatus Chrysostomus: Nemo contemnat ecclesiastica vincula: non enim homo est qui ligat, sed Christus, qui hanc potestatem dedit et dominus fecit homines tanti honoris; est tamen hoc iudicium Dei per homines. In auctoritatibus autem supradictis loquentibus de papa excluduntur omnes homines a iudicio suo. Unde in ca. aliorum, nona q. 3, habetur quod aliorum hominum causas Deus voluit per homines terminari, sed sedis istius praesulem suo sine quaestione reservavit arbitrio; voluit beati Petri successores sibi tantum debere innocentiam. Nota verbum tantum.

Item in c. eiectionem, distinct. 79, dicit beatus Anacletus papa et martyr: Electionem summorum pontificum sibi Dominus reservavit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus concessit. Ecce quod manifeste responsio adversariorum non respondet auctoritatibus sanctorum patrum, sed manifeste est opposita; et hoc idem ostenditur per alias auctoritates quas supra induximus. Et hoc de primo. Reliquum autem est adversariorum obiectionibus respondere, quibus pro pleniori illustratione veritatis distincte per quinque capitula iuxta quinque vias quibus procedunt respondebimus. Ad primam ergo obiectionem sumptam ex illo capitulo Matth. 18: Si peccaverit in te frater tuus, etc., respondetur negando consequentiam. Et ad probationem, cum dicitur quod papa sit frater, dicimus quod hoc non militat: quoniam cum hoc quod papa est frater noster naturae conformitate et fidei religione, est etiam princeps et caput totius universalis ecclesiae, supremam potestatem habens in ecclesia. Ratione primi, videlicet quia est frater noster, extendit se ad eum auctoritas praefata in ea parte in qua simplex tangitur fraterna correctio, quae dicit simplicem quandam admonitionem, quae cum sit actus charitatis extendit se ad omnem proximum sive superiorem sive aequalem sive inferiorem, sicut et ipse charitatis effectus. Ratione vero secundi, videlicet quod princeps et caput est, supremam potestatem habens in ecclesia, non extendit se ad eum auctoritas praefata in ea parte in qua contra non suscipientem correctionem fraternam iubetur denunciationem fieri, quia cum denunciatio non acquiescentis fraternae correctioni ordinetur ad finem, ut talis punitione corrigatur qui per simplicem admonitionem non corrigitur, non fiat nisi superior; non potest denunciari praelatus qui superiorem non habet, nisi sit tale peccatum eius per quod a superioritate cadat, cuiusmodi est peccatum haeresis. Quare consequentia illa adversariorum quae apud eos Achilles existimata est nulla prorsus est. Processus enim positus in evangelio de correctione fraterna non habet locum in eo qui non habet in terris superiorem. Clarissimum est autem ex superioribus quod nullus in ecclesia est superior papa nisi Christus, cuius generalis Vicarius est in terris. Nec potest dici quod congregatio subditorum suorum aut ovium suarum superioritate auctoritatis sit illo maior, nisi quis vellet evertere ut alias deductum est doctrinam Christi et diceret quod licet Christus dicat Matth. 10: Non est discipulus super magistrum, nec servus supra dominum suum, nihilominus discipuli sunt supra magistrum et subditi supra praelatum suum.

Hinc est quod ut clarissime sanctorum et sacrorum conciliorum et doctorum excellentissimorum apertissime testimonia proclamant pontificum Romanorum causas Deus dicitur suo reservasse iudicio. Unde dominus Albertus Magnus in 4. distinct. 19, ubi quaerit utrum correctio fraterna sit omnium, respondens ita dicit: Omnis homo omnem hominem cum reverentia et mansuetudine tenetur admonere et corrigere de delicto, sed non ulterius potest denunciare si est inobediens quando praelatus supremus est, quia non habet iudicem. Haec Albertus. Ad idem est sanctus Thomas in quarta eadem distinct., sic dicens: quamvis praelati sint corripiendi a subditis, non tamen est ei poena infligenda, sed recurrendum est ad superiorem denunciando, vel si non habet superiorem, ad Deum, ut eum emendet aut de medio tollat. Item magister Ulricus in summa sua excellentissima theologiae, qua lib. 6. tractatu 3. c. 15. de accusatione loquens ita inquit: Accusari etiam non possunt aliqui propter excellentiam dignitatis, ut papa non potest accusari nisi de crimine haeresis, ut dicitur in gestis Bonifacii martyris, et ponitur auctoritas distinct. 40. cap. Si papa; tamen apparatus dicit ibi quod licet specialiter dicatur de haeresi eo quod de illo potest accusari etiam si occulta sit cum non vult corrigi, alias enim non posset accusari, tamen etiam de alio crimine potest accusari si sit notorium per confessionem vel facti evidentiam, et incorrigibilis sit et ecclesia inde scandalizetur. Probat per hoc quod contumacia dicitur haeresis, distinct. 91. Qui presbyteri, et contumax dicitur infidelis, 27. distinct. Nullus. Ideo quidam dicunt idem de quolibet crimine notorio, de quo ipse non corrigit se propter correctionem fraternam; sed hoc non credo verum esse, quia cum stabilis maneat sua auctoritas quamdiu in petra quae Christus est fundatur, et hoc etiam sit per informem fidem, ipsa sola fide manente non habet superiorem a quo iudicari possit. Insuper quod soli infidelitati tribuit de aliis criminibus negatur. Symbolica autem et translumptiva locutione contumacia dicitur infidelitas vel haeresis, et argumenta ex talibus tanquam sint proprie dicta nihil valent. Haec dominus Ulricus.

Item idem lib. 6. tractatu 3. cap. 17, ubi de denunciatione evangelica loquens dicit sic: Primum, scilicet admonitio privata, habet locum etiam in praelato non habente superiorem; sed sequentia membra non habent ibi locum, quia non habet superiorem cui ipse denuncietur vel coram quo communicetur vel a quo excommunicetur, et ideo si per admonitionem non corrigitur non restat nisi orare pro eo, vel ut emendetur, vel ut subtrahatur de medio, ne ecclesia suo exemplo perdat. Haec ibi. Item haec de causa dicit Host. quod denunciari non potest crimen papae si corrigi vellet. Item Ioan. in summa confessorum, lib. 3. tit. 9. §. 9, ubi dicit: quod licet principum admonitio locum habeat in praelato non habente superiorem, tamen sequentia non habent ibi locum, quia superiorem non habet, etc., sicut dicit dominus Ulricus. Ad idem plures alii illuminatissimi doctores, sicut dominus Petrus de Palude, dominus Herueus, magister Augustinus de Anchona in libris suis de potestate ecclesiastica.

Praeterea haec sententia manifeste colligitur ex beato Bernardo, qui scribens domino Innocentio papae ita dicit: Quis faciet mihi iustitiam de vobis? Si haberem iudicem ad quem vos trahere possem, iam nunc ostenderem vobis. Ut parturiens loquor quid mihi eminet; extat quidem tribunal Christi, sed absit ut ad illud appellem vos, etc. Ecce quam manifeste innuit beatus Bernardus quod papa iudicem non habet in terris. Et ita patet quod ratio adversariorum nulla erat, quia cum papa aliquid plus habeat dignitatis quam ceteri homines, quia cum hoc quod est frater est etiam pater et princeps, non est mirum si plus se extendat ad alios fratres auctoritas praefata. Si peccaverit in te frater, etc., quam se extendat ad papam. De vera autem intelligentia praefatae auctoritatis in ea parte in qua dicitur “Dic ecclesiae”, amplissime superius contra minus bene sapientes circa illam disputatum est.

Ad secundam obiectionem, quae sumitur ex illo Galat. 2, ubi Paulus dicitur restitisse in faciem Petro, respondetur quod auctoritas illa nihil facit pro adversariis. Aliud quippe est resistere et se opponere papae ubi immineret periculum fidei, aut si aliquid praeciperet contra legem Domini, et aliud est iudicare per coertionem poenae sive punire, quia primum potest esse inferioris, secundum autem non nisi superioris, iuxta c. Inferior, distin. 21. et II; et ad Corinth. quarto dicitur: Qui autem iudicat me Dominus est. Unde concedimus quod ubi immineret periculum fidei manifestum posset universalis ecclesia sive synodus universalis resistere Romano pontifici sicut Paulus Petro; sed ex hoc nulla superioritas auctoritatis arguitur in ecclesia super verum Romanum pontificem, sicut nec in Paulo ex praefata correctione supra Petrum, sed bene arguitur et commendatur in Paulo charitas et libertas, et in Petro in susceptione patienter correctionis humilitas. Unde glossa, quae est Augustini in epistola ad Hieron. super illud “Dixi Cephae coram omnibus,” dicit sic: Ipse Petrus quod a Paulo fiebat utiliter libertate charitatis sanctae atque benignitate humilitatis accepit, atque ita exemplum posteris tribuit quod non dedignarentur, ubi forte rectum tramitem reliquissent, a posterioribus corrigi; laus utique iustae libertatis in Paulo, et sanctae humilitatis in Petro. Haec glossa. Item idem Augustinus super epistolam ad Galat. de obiurgatione ista Pauli coram omnibus facta Petro loquens ita dicit: Quod autem haec ei coram omnibus dixit necessitas coegit, ut omnes illius obiurgatione sanarentur. Non enim utile erat errorem qui palam noceret in secreto emendare. Huc accedit quod infirmitas et charitas Petri, cui ter a Domino dictum est: Amas me? Pasce oves meas, obiurgationem talem posterioris pro salute gregis libentissime sustinebat. Haec Augustinus. Hanc Augustini doctrinam secutus beatus Thomas dicit in quarto Sententiarum, distinct. decima nona, quod beatus Paulus Petro in faciem restitit, excedit modum fraternae correctionis, quae praelatis a subditis debetur. Non enim praelati a subditis coram multitudine, sed humiliter in privato corripiendi sunt, nisi ubi immineret periculum fidei.

Ad tertiam obiectionem, quae sumitur ex obiurgatione facta Petro Actuum undecimo, quod ad gentes divertisset, respondetur quod auctoritas illa nihil facit pro adversariis, sicut manifeste colligitur ex dictis beati Gregorii, qui ut habetur in cap. Petrus, 2. q. 7, sic inquit: Petrus potestatem regendi acceperat, et tamen idem apostolorum primus querimoniae contra eum factae, cur ad gentes introisset, non ex potestate officii qua posset dicere “oves pastorem suum non accusent nec reprehendant,” sed ex auctoritate divinae virtutis qua gentiles acceperant Spiritum Sanctum respondit dicens: Eandem gratiam quam vobis dedit eis Dominus. Haec Gregorius. Ex quibus patet quod, cum ut ait Gratianus ibidem beatus Petrus ex officio potuerit repellere querelas illorum et sola dispensatione humilitatis illas sustinuerit, non potest accipi argumentum ex illorum reprehensione quod praelati cogantur reprehensionem subditorum suscipere; et minus ex hoc potest accipi argumentum quod universalis ecclesia extra casum haeresis possit papam iudicare.

Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.

Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.

Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.

Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.

Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.

Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.

Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.

Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.

Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.

Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.

Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.

Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.

Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.

Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.

Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.

Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.

Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.

Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Liber III: Liber III — De universalibus conciliis

Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.

Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.

Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.

Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.

Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.

Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.

Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.

Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.

Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.

Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.

Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.

Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.

Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.

Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.

Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.

Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.

Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. De laudabili consuetudine antiquorum conciliorum quod absque prius habito decreto apostolicae sedis non fieret in synodo diffinitio cuiuscunque quaestionis ad fidem pertinens.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. Quod uniuersalia concilia semper solita sunt gesta sua petere confirmari per Roman. pont.

Caput XXXV: Cap. XXXV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo respondetur ad obiectiones factas.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. De honorando summo pontifice per uniuersalia concilia, et uniuersos fideles, et de grauissimis culpae inhonorantium eum.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De quibus causis uniuersale concilium debeat se intromittere.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo obicitur contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad obiectiones praedictas.

Caput XLI: Cap. XLI. Ad quae uniuersale concilium congregatum aut congregandum uacante sede apostolica se debet aut possit extendere et qua auctoritate.

Caput XLII: Cap. XLII. In quo obiiciuntur contra praedicta.

Caput XLIII: Cap. XLIII. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. In quo ostenditur quod Romanum pon. auctoritate iurisdictionis superior sit uniuersali concilio.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. Quod non liceat appellare a papa ad uniuersale concilium.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. In quo aduersariorum obiectiones ponuntur contra praedicta.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput L: Cap. L. Quod uniuersale concilium in Rom. pon. uerum et indubitatum extra casum haeresis nullam habeat iurisdictionem.

Caput LI: Cap. LI. Quod Rom. pon. legibus, et statutis uniuersalium conciliorum nec legatur nec necessario subiicitur.

Caput LII: Cap. LII. Quod uniuersale concilium non possit facere contra Romanum pontif. decretum irritans.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod ad Romanum pon. pertineat canonum sacrorum interpretatio.

Caput LIV: Cap. LIIII. Quod ad Romanum pon. maxime spectat tam dispensatio sacrorum canonum quam regularum sanctorum patrum moderatio.

Caput LV: Cap. LV. Quod Rom. pon. habet auctoritatem tollendi statuta aliqua tam sacrorum conciliorum quam praedecessorum suorum.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo obicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LVIII: Cap. LVIII. Quod uniuersale concilium plenarium in his quae fidei sunt errare non possit.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LX: Cap. LX. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo ostenditur quod apostoli omnes in passione Christi a fide eius defecerunt.

Caput LXII: Cap. LXII. Quod ad Romanum pontificem spectat corrigere, et damnare concilia quae in pernitiem fidei aut scandalum ecclesiae profecisse contingit.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De ordine conciliorum ad inuicem, cui standum sit si sibi inuicem discrepare siue dissonare inueniantur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Cuius iudicio standum sit: si in concilio uniuersali contingat patres et papa uel eius legato dissentire.

Caput LXV: Cap. LXV. Cui parti patrum de concilio standum sit si inter eos dissensionem interuenire contingat.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quod papa possit transferre concilium congregatum de loco ad locum id rationabili causa exigente.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Quod Rom. pon. causa legitima siue rationabili existente possit auctoritate sua uniuersale concilium dissoluere etiam inuitum.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. In quo obiicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LXIX: Cap. LXIX. In quo respondetur obiectionibus factis.

Liber IV: Liber IV — De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Caput I: Cap. I. Quid sit schisma.

Caput II: Cap. II. In qua obiicitur contra posita in praecedenti capitulo.

Caput III: Cap. III. In quo respondetur obiectionibus factis.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ostenditur quomodo differat schisma ab haeresi.

Caput V: Cap. V. De grauitate peccati schismatis siue schismaticorum.

Caput VI: Cap. VI. De differentia grauitatis peccati inter schisma et haeresim.

Caput VII: Cap. VII. Quid spiritualis potestatis in scismaticis maneat.

Caput VIII: Cap. VIII. De poena scismaticorum.

Caput IX: Cap. IX. Quae scismata fuerunt in ecclesia.

Caput X: Cap. X. De multiplici uia sopiendi siue tollendi scismata.

Caput XI: Cap. XI. In quo declaratur an papa possit in scisma incidere uel esse scismaticus.

Caput XII: Cap. XII. De opinione quorundam quod propter scisma tollendum uerus et indubitatus papa possit compelli cedere, aut nolens cedere possit deponi.

Caput XIII: Cap. XIII. Quid in praefata quaestione dicendum uideatur secundum ueritatem, et respondetur rationibus in oppositum.

Caput XIV: Cap. XIIII. An omnes adhaerentes intruso siue antipapae ueniant scismatici dicendi.

Caput XV: Cap. XV. De forma obiurationis scismatis obseruanda, cum aliquis ad unitatem ecclesiae reuertitur.

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work