Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
ADVERSUS ea quae in cap. praecedenti dicta sunt obiicitur sic.1 Christus dicitur principale et maximum fundamentum ecclesiae dicente apostolo. 1. ad Corinth. 3. fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod est positum quod est Iesus Christus. cum ergo ecclesia a suo fundamento debeat recipere denominationem, videtur quod magis Christiana quam apostolica veniat nominanda.
Secundo2 sic ita prophetae dicuntur secundaria fundamenta ecclesiae sicut et apostoli dicente Paulo ad Ephe. 3. Superaedificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum: ergo ita ecclesia nominanda venit prophetica sicut apostolica.
Tertio3 doctrina super quam fundata est maxime ecclesia dicitur esse evangelium. Unde Matth. 16. dicit Christus. Super hanc petram id est huius fidei confessionem aedificabo ecclesiam meam: ergo videtur quod potius ecclesia est evangelica, dicenda quam apostolica.
Ad illa dicendum est, ad primum4 dicitur quod verum est quod ecclesia indubitanter et Christi est, et Christiana dicitur a Christo sicut et populus dicitur Christianus. Unde Augustin. super Ioan. fundata est ecclesia super petram. Unde et Petrus nomen accepit, non enim petra a Petro, sed Petrus a petra: sicut non Christus a Christiano, sed Christianus a Christo nominatur, de quo Christianitatis nomine et de tempore quo illa Christi ecclesia primum appellari coepit. Idem beatus August. lib. i. retractationum, ita inquit, ipsa res quae nunc Christiana religio nuncupatur erat apud antiquos, neque defuit ab initio generis humani, quousque ipse veniret in carnem, unde vera religio quae iam erat, coepit appellari Christiana. Cum enim post resurrectionem ascensionemque in coelum coepissent praedicare apostoli et plurimi crederent primum apud Antiochiam sicut scriptum est, appellati sunt discipuli Christiani. nostris ergo temporibus Christiana religio non quia prioribus temporibus non fuit, sed quia posterioribus hoc nomen accepit, quam cognoscere et assequi securissima et certissima est salus, haec Augustin. nihilominus in symbolo magis nominata est apostolica quam Christiana, tum ideo quia in hoc quod dicta est catholica satis exprimebatur Christiana nominari. Catholicus enim et Christianus idem sunt, tum etiam est dicta magis apostolica quia cum apostolus interpretetur missus, ut dicit Augustin. et in missu intelligatur ipse mittens profecto in eo quod ecclesia, dicta est apostolica utrumque intelligitur scilicet Christus mittens, qui principale et primarium fundamentum est ecclesiae, immo sicut sanctus sanctorum, et princeps pastorum, ita est fundamentum fundamentorum. Intelliguntur et ipsi apostoli a Christo missi qui secundaria fundamenta dicuntur esse sanctae ecclesiae Dei.
Praeterea Christus apostolus dicitur, unde ad Hebr. 3. c. inquit beatus Paulus fratres considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum, ubi glo. inquit. Cur negemus Christum apostolum quem nobis Deus misit, unde ecclesia non solum ab apostolis Christi sed etiam ab ipso Christo apostolica denominatur.
Ad secundam rationem5, quod licet prophetae dicti sint fundamenta ecclesiae sicut et apostoli, nihilominus ecclesia magis apostolica quam prophetica venit nominanda multiplici ratione. Primo quidem quia fidem ipsam catholicam super quam ecclesia Dei fundata est, apostoli magis explicitam et dilucidatam nobis tradiderunt quam fecerunt prophetae. Prophetae quippe iuxta sui nominis interpretationem (propheta enim procul videns interpretatur) sub quibusdam umbris figurarum nobis divinorum mysteriorum fidem tradiderunt, unde super illud psalm. xvi. Tenebrosa aqua in nubibus aeris dicit gloss. i. obscura doctrina est in prophetis. Sane tamen ultima consummatio gratiae facta fuit per Christum, unde et tempus eius dicitur tempus plenitudinis ad Galat. iiii. Illi qui propinquiores fuerunt Christo vel ante sicut Ioannes baptista, vel post sicut apostoli plenius ministeria Dei cognoverunt, et per consequens magis explicitam ecclesiae tradiderunt fidei doctrinam quod sic patet. Fides ecclesiae in duobus maxime consistit. Primo in vera cognitione Dei secundum illud ad Hebr. 11. accedentem ad Deum oportet credere quia Deus est. Secundo in mysterio incarnationis Christi. In utroque potissime per apostolorum doctrinam ecclesia sancta Dei illuminata est. unde maxime super revelatione facta apostolis de fide unitatis divinae essentiae, et trinitatis personarum, et adventus filii Dei in carnem, tota fides ecclesiae fundata est. unde apostolo Petro a patre luminum doctor utriusque sacramenti fidem explicite profitenti dicendo. Tu es Christus filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Respondet Christus. Amen dico tibi Petre, quia tu es Petrus, et super hanc petram, scilicet confessionis tuae, fundabo ecclesiam meam. De hac petri fidei professione beatus Hilarius in lib. de trini. ita loquitur. Fides itaque petri Dei filium in homine videns utrunque complexa est dicens. Tu es Christus filius Dei vivi, haec confessionis ratio tenenda est, ut sicut Dei filium ita et filium hominis meminerimus, quia alterum sine altero nihil spei tribuit ad salutem, haec Hilarius.
Secunda ratio propter quam ecclesia dicta est magis apostolica quam prophetica est, quia universalior ac profundior fuit doctrina apostolorum quam prophetarum. Apostolicae enim praedicationis tuba in omnes fines orbis exivit quod non fecit vox prophetarum. Unde de apostolis dicit propheta. In omnem terram exivit sonus eorum, etc. Et Leo papa in cap. ita dominus, distin. xix. Ita dominus noster Iesus Christus humani generis Salvator instituit, ut veritas quae ante legis, et prophetarum praeconio continebatur per apostolicam tubam in salutem universitatis exiret, sicut scriptum est. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Et super illud. Lucae. 6. Elegit duodecim quos apostolos nominavit, dicit glo. quos ad propagandum auxilium salutis humanae, per terrarum orbem satores fidei destinaret. Tertia ratio quare magis apostolica, quam prophetica nominatur, est, quia superabundantior divinae gratiae perfectio fuit in apostolis, quam in prophetis. unde sicut supra allegatum est apostolus Paulus de se, et aliis dicit ad Romanos 8. Nos ipsi primitias spiritus habentes, gloss. i. spiritum sanctum, et tempore prius et caeteris abundantius. Et ad Ephe. 1. dicit. Secundum divitias gratiae eius quae superabundavit in nobis, gloss. scilicet apostolis, in omni sapientia, gloss. in omni notitia de divinis, et prudentia, gloss. providentia temporalium, ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum beneplacitum eius. Quarta ratio est propter quam apostolica non prophetica dicta est ecclesia, quia adveniente plenitudine temporis, consummato redemptionis nostrae sacramento, quae principaliter de fide catholica sancti praedixerunt prophetae, adimpleta sunt in ecclesia, et quae ab eis quasi sub sigillis clausa tradita sunt, si iam sunt aperta et reserata. Unde gloss. super illo verbo plenitudo temporis, ad Galat. 4. dicit. i. adimpletio figurarum omnium. Cumque iam in ecclesia dispensata, et manifestata veritate, per apostolorum praedicationem iam prophetae ad novam doctrinam fidei depromendam tanquam nubes in praesentia solis cessauerint, quia lex et prophetae usque ad Ioan. Math. 11. Multo convenientius ecclesia apostolica est nominata quam prophetica.
6 Secundo posset responderi ad rationem factam quod cum apostoli dicantur filii prophetarum, unde gloss. super illud psalm. 147. Ita filii excussorum, quae est et August. dicit. Sciendum ergo filios excussorum, dictos esse apostolos filios prophetarum, qui dicuntur excussi. Excuti dicitur aliquid, ut saccus, ut exeat, quod intus latebat clausum, prophetae ergo clausa continentes sacramenta excussi sunt a praedicatoribus accedente eorum diligentia, et domino aperiente, et quae abscondita erant prodierunt aperta. Ideoque prophetae dicuntur excussi quibus excussis generati sunt Apostoli, haec ibi. Quare cum ecclesia dicitur apostolica in apostolis intelliguntur Patriarchae, et prophetae, quorum fuerunt filii, non modo propagatione carnis sed etiam professione fidei et imitatione sanctitatis.
7 Ad tertium respondetur quod ratio non procedit. Tum quia eadem est doctrina apostolica et evangelica, ipsi enim apostoli nihil ad salutem humanam necessarium docuerunt, quod non ab evangelio sive a Christo didicerunt. Unde apostolus Paulus multiplicatis vicibus doctrinam quam praedicabat in epistolis suis evangelium vocat. Praeterea ipsi apostoli nedum evangelii fuerunt notarii, sed etiam praecones per totum orbem. Tum etiam quia professio illa fidei super quam Christus fundavit ecclesiam, Math. 16., beati Petri apostoli fuit, qui tanquam os omnium apostolorum, ut dicit beatus Chrysog. Christo quaerenti et interroganti apostolos suos. Vos quem me esse dicitis. Respondit in persona omnium apostolorum. Tu es Christus filius Dei vivi, etc. Tum quia ipsi apostoli simul in unum convenientes, ut ex traditione maiorum accepimus, singuli singulas proferentes sententias, cum ab invicem discessuri essent, symbolum ediderunt, quod universalis ecclesia tenet, sicut beatus Clemens papa discipulus, et successor apostolorum in decretis suis testatur. Item sanctus Leo papa primus, pulchre Auguste scribens. Ipsa inquit catholici symboli brevis, et perfecta confessio duodecim apostolorum totidem, signata est sententiis. Et beatus Ambrosius huius rei illustris testis, clave regni coelorum, deputans esse fidem apostolorum ita dicit. Clavem quidem istam arbitror duodecim artificum operatione conflatam, duodecim enim apostolorum symbolo fides concepta est, qui veluti periti artifices in unum convenientes, clavem suo concilio conflarunt.
Haec ille. Merito ergo his et superioribus rationibus bene ponderatis, ecclesia sancta Dei a sanctis patribus in compositione secundi symboli apostolica est appellata.