Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
De ecclesia cum adiutorio omnipotentis Dei locuturi a quid nominis ecclesiae inchoabimus. Ut autem dicit venerabilis Beda exponens illud Proverb. 5. Pene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae. Ecclesia et synagoga graeca nomina sunt, et unam eandemque rem significant. Latine conventum scilicet plurimorum adinvicem. Si autem subtilius distinguantur ecclesia convocatio, synagoga congregatio interpretatur. Quia autem vox et convocatio proprie est rationalis creaturae, congregatio vero etiam irrationalis creaturae esse potest. Unde Gen. 1. dicitur. Congregentur aquae quae sub caelo sunt. Et gallina etiam dicitur congregare pullos suos. Math. 23. Cumque inter homines soli rationales habendi sunt fideles, verbum rationabile fidei audientes et mente percipientes, verus ille Hebraeorum populus quamdiu in unius veri Dei fide et cultu permansit, utroque nomine ecclesia scilicet et synagoga vocatus legitur, sicut in multis sacrae scripturae locis patet. Unde numeri. 16. vocatur synagoga ubi dicitur. Insurrexerunt contra Moysen ducentiquinquaginta viri proceres synagogae. Item in eodem lib. c. 22. Idem populus ecclesia legitur nominatus, ubi Moysi dictum est. Cur eduxisti ecclesiam Dei in solitudinem, post adventum autem Salvatoris nostri populo iudeorum, exceptis paucis in Christum credentibus, infidelitatis tenebris obcaecato, gratia distinctionis sic partita sunt nomina, ut pars illa Hebraeorum qui lumen Dei non receperunt quasi irrationabilium animalium et brutorum congregatio synagoga tantum dicta sit. Pars vero Hebraeorum et aliorum qui in Christum crediderunt, ecclesia et nunquam synagoga sit appellata. Unde beatus Aug. super psal. 8. tractans illud. Deus stetit in synagoga, deorum id est populorum Israel, ita in confirmationem eorum quae diximus dicit. Ipsorum proprie synagoga dici solent, quamvis et ecclesia dicta sit. Sed nostram apostoli synagogam nunquam dixerunt sed semper ecclesiam sive discernendi causa: sive quod inter congregationem unde synagoga, et convocationem unde ecclesia nomen accepit aliquid distet, quod scilicet congregari, et pecora solent ac ipsa proprie quorum et greges proprie dicimus, convocari est magis utentium ratione sicut sunt homines, haec Augustinus. Et sunt etiam verba Isidori. 8. libr. Ethimol. cap. 8. Ut nocetur ergo iudeorum infidelitas dicta est eorum synagoga, id est congregatio quasi pecorum et indiscretorum. Et ut fidelitas nostra ipso vocabulo innueretur, nostra dicta est ecclesia, id est convocatio quasi rationabilium et discretorum. Unde de ecclesia dicitur in psalm. 34. Confitebor tibi in ecclesia magna et in populo gravi laudabo te. Populus enim ecclesiae inquit Albertus magnus dicitur esse gravis maturitate virtutis, et illi soli sunt qui rationem colunt et rationabiles dei voces intelligunt et audiunt vocationem Christi. Habemus iam ex dictis quid nominis ecclesiae. ex quibus illico colligitur notitia eius quid sit ecclesia secundum rem. Est enim catholicorum sive fidelium collectio, ut de consec. dist. i. in. c. ecclesia habetur. Sive ecclesia est universitas fidelium quae unius veri dei cultu, unius fidei professione conveniunt. Unde glo. i. ad Thi. 3. super illud. Quod est ecclesia dei vivi, dicit. Ecclesia est convocatio multorum ad unius dei cultum. De qua ecclesia apostolus ad Ephe. in. c. 5. sic loquitur, Christus dilexit ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea ut illam sanctificaret mundans eam lavacro aquae in verbo vitae ut exhiberet eam ipse sibi gloriosam ecclesiam etc. Et infra. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. In quibus verbis beatissimus Paulus quattuor videtur tangere causas ipsius ecclesiae, videlicet efficientem, materialem, formalem, et finalem, ex quibus perfecta colligi potest notitia naturae ipsius ecclesiae. Dicit enim Aristoteles. 1. posteriorum. Tunc enim unumquodque perfecte arbitramur cognoscere, cum omnes eius causas cognoscimus. Causa efficiens ecclesiae duplex distinguitur, una principalis, et alia instrumentalis. Principalis est ipse Christus qui plantator est et fundator ecclesiae. Unde Hier. 2. ait. Ego te plantavi vineam electam omne semen verum. Et Math. 16. ait Petro. Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Et hanc causam efficientem ecclesiae tangit apostolus ad Ephe. 5. dicens Christus caput est ecclesiae et salvator corporis eius, ubi gl. inquit. Christus est rector et actor ecclesiae. Causa vero instrumentalis ecclesiae dicuntur ipsa sacramenta quae a Christi passione habentia virtutem tanquam instrumenta divinae pietatis disponunt et operantur ad aedificationem et formationem corporis ecclesiae. Ait enim Aug. super psalmos. Quando dormiuit in cruce Christus signum gestabat, immo implebat quod significatum erat in Adam, quia cum dormiret Adam, costa illi detracta est et Eva facta. Sic et dominus cum dormiret in cruce lancea latus eius percussum est, et sacramenta fluxerunt unde facta est ecclesia. Item gl. Aug. ad Eph. 4. Dormiuit Adam ut fiat Eva. Moritur Christus ut fiat ecclesia, dormiente Adam fit Eva de latere, mortuo Christo lancea latus percutitur, ut perfluant sacramenta quibus formetur ecclesia. Baptismus2 vero praecipue ad hanc corporis ecclesiae formationem inter alia sacramenta dicitur cooperari, qui basis est aliorum et ostium quo quis Christo incorporandus ecclesiam ingreditur. Unde gl. super illud Gen. 6. Ostium autem archae pones in latere deorsum, dicit. Nemo intrat in ecclesiam nisi per sacramentum remissionis peccatorum, quod de latere Christi aperto emanavit. Hanc autem causam efficientem instrumentalem formationis corporis ecclesiae tangit apostolus in verbis supradictis, ubi ait. Mundans eam lavacro aquae. s. sanctificare ut ait gl. in verbo vitae. i. quo datur vita. Quo accedente ad elementum fit sacramentum, quo sanctificatus homo accipit vitam aeternam inquit glo. Causa autem materialis sunt ipsi fideles, quam apostolus tangit in nomine ecclesiae dicens. Dilexit ecclesiam, ecclesia autem ut dictum est, collectio fidelium est. Causa autem finalis ecclesiae duplex est. Una in praesenti scilicet sanctificatio eius, et haec tangitur ab apostolo cum ait. Ut illam sanctificaret. glo. iustam bonae vitae. Secunda est finis ultimus qui expectatur in alia vita, ad quem perducenda est ecclesia, quando introducetur in thalamum sponsi, quae est adeptio supernae beatitudinis. Et hanc causam tangit apostolus in verbis superioribus ubi ait. Ut exhiberet ipse sibi eam gloriosam glo. in anima et in corpore rutilantem geminata stola decoratam. Causa vero formalis est unitas corporis mistici cum Christo. Et hanc tangit apostolus cum ait. Erunt duo in carne una, sacramentum hoc magnum est in Christo et in ecclesia, quia ut ait glo. Coniugalis copula signum est spiritualis unitatis Christi et ecclesiae. Et ita patet quam plene beatissimus apostolus in auctoritate praedicta quadruplicem causam ecclesiae describat. Et hoc tantum a nobis dictum sit, ut quid nominis et quid rei ipsius ecclesiae. Ex quibus aperte confutatur haereticorum stultitia qui congregationes suas ecclesias vocant, cum magis synagoga sathanae dicendae sint, secundum illud Eccl. 21. Stuppa collecta synagoga peccantium.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
QUoniam variis et diversis modis nomen ecclesiae tam in sacra scriptura, quam apud sacros canones legimus accipi: ut manifestius fiat sub qua significatione de ecclesia sumus locuturi, oportunum nobis visum est in hoc principio varietatem acceptionis illius praemittere. Pro quo sciendum quod ecclesiae nomen aliquando capitur pro domo materiali divinis laudibus, et orationi dedicata illo genere locutionis quo continens nomen solet accipere contentum, sicut vas argenteum vel aureum vel de alio metallo, in quo Christi sanguis continetur nominatur calix sanguinis Christi. Et domus in quibus scholares ad audiendam doctrinam et doctores ad docendum conveniunt, scholae nominantur. Sic pari modo locus in quo fit congregatio et convocatio fidelium ad aliqua divina opera consummanda communiter et rationabiliter vocatur ecclesia, quod triplici ratione convenire ostenditur. Primo quia in tali domo fit fidelium convocatio ad audiendam fidei doctrinam. Unde pro hac causa constitutus est beatissimo Petro locus, l. cathedra in Antiochia. Unde de eo cantatur illud Psal. 16. Exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. Et de Christo dicitur Luc. 18. Et erat quotidie docens in templo. Secundo locus ille rationabiliter dicitur ecclesia, quia ibi fit congregatio et conventio fidelium ad orandum, et benedicendum deum, atque ad impetrandum divinitatis auxilium. Unde Iudith. 6. Convocatus omnis populus per totam noctem intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo. Et 1. ad Cor. 11. dicit apostolus. An ecclesiam Dei contemnitis. glo. i. domum orationis. Tertio locus ille materialis merito ecclesia dicitur, quia in ea fideles congregantur ad offerenda sacrificia Deo et suscipienda divina sacramenta quibus ipsa formatur et decoratur ecclesia. Unde Deuter. 12. dicit ita dominus. Ad locum quem elegerit dominus Deus noster de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis et offeretis in loco illo holocausta, et victimas vestras decimas, et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria. Et idem in. c. xvi. Secundo nomen ecclesiae invenitur accipi pro universitate omnium fidelium tam viatorum, quam comprehensorum hominum scilicet et angelorum. De quo apostolus ad Eph. 1. de Christo loquens inquit. Ipsum dedit caput super omnem ecclesiam, gloss. quae in caelo et quae in terra est. Tertio accipitur pro universitate fidelium hominum tantum, sicut ad Eph. 5. ubi apostolus ita loquitur. Christus caput ecclesiae est ipse salvator corporis eius. Et infra Christus dilexit ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea. Planum est autem quod Christus non est mortuus pro angelis, sed pro hominibus quibus in salutem natus est.
Quod manifeste innuit angelus qui ad pastores loquens ait. Ecce evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator qui est Christus dominus in civitate David.2
Quarto legitur ecclesia assumi pro universitate omnium fidelium viatorum, sicut in Psal.3 Erit apud te laus mea in ecclesia magna, glo. in toto orbe, non modo in Africa, ut aiunt donatistae. Et Aug. super eodem. Ecclesia magna quid est, fratres, nunquid exigua pars orbis terrarum ecclesia magna est? An ecclesia magna totus orbis est? Quinto accipitur ecclesia pro universitate unius provinciae aut unius familiae. Sicut ad Ro. ult. Salutant vos Gaius hospes meus et universa ecclesia, glo. provinciae unde Gaius erat. Item 2. ad Corin. 1. Paulus ecclesiae Dei quae est Corinthi, id est omnibus fratribus ecclesiae Corinthiae. hoc modo distinguimus ecclesiam Romanam, ecclesiam Tolletanam, ecclesiam Gallicanam, et Germanicam. Sexto ecclesia accipitur pro universitate fidelium habentium fidem charitate formatam, sicut Sapientiae 3. Filii sapientiae ecclesia iustorum et natio eorum obedientia et dilectio. Septimo aliqui per ecclesiam accipiunt praedestinatorum sive electorum tantum universitatem inducentes pro se illud. 1. Thi. 2. Novit dominus qui sunt eius, ubi glo. ita dicit. Quos praescivit futuros conformes fieri imagini filii sui, i. praedestinavit, vocavit, iustificavit, et glorificavit. Sequitur, numerus talium est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum pomorum fructibus. Octavo ecclesia accipitur pro praesidentibus tantum in ecclesia, sicut Math. 18. ubi dicitur. Si peccaverit in te frater tuus etc. dic ecclesiae, glo. Crisostomi, id est his qui praesunt. Hoc modo accipitur in c. si peccaverit. i. q. i. ubi glo. supra illud dic ecclesiae, exponit, i. sacerdoti. Nono ecclesia accipitur pro subditis tantum alicuius praelati, sicut Act. 12. ubi habetur. Oratio autem fiebat ab ecclesia sine intermissione ad Deum pro eo. s. Petro qui ecclesiae praelatus erat. Item Act. 20. Paulus maioribus ecclesiae Ephesi inquit. Attendite vobis, et universo gregi, in quo posuit vos spiritus sanctus regere ecclesiam suam. Decimo sumitur ecclesia pro maioribus, et potioribus in ecclesia, sive sint ecclesiastici sive laici, sicut sumitur. 3. Regum. 10. ubi dicitur. Convertit rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiae Israel, ubi ecclesia non pro universo Israel accipitur, cum totus populus ibi praesens non fuerit, sed ut ex principio capituli colligitur pro maioribus natu et principibus tribuum qui tunc ibi congregati erant. Pari modo accipitur. i. Paralyp. 29. ubi dicitur. Locutus est David rex ad omnem ecclesiam: ibi tamen tantum primates tribuum convenerant. Item hoc mo do accipitur ecclesia ad Ephe. 3. ubi dicitur. Ut innotescat principibus et potestatibus caelestibus per ecclesiam, gloss. i. per apostolos in ecclesia praedicantes. Undecimo ecclesia accipitur pro personis minoribus sive inferioris gradus in ecclesia, sicut est illud Act. 15. Suscepti sunt ab ecclesia, et ab apostolis, et a senioribus. Et iterum in eodem. Placuit apostolis, et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, ubi gloss. interl. inquit. Praeter apostolos et seniores. Duodecimo ecclesia accipitur pro solis ecclesiasticis viris sive pro solis clericis, sicut. 63. distin. cap. i. ubi dicitur. Quod quisquis secularium principum vel potentum vel alterius dignitatis laicus adversus communem ac consonantem atque canonicam electionem ecclesiastici regiminis, agere attentaverit, anathema sit donec obediat, et consentiat quicquid ecclesia de ordinatione ac electione proprii praesulis se velle monstraverit. Decimotertio ecclesia accipitur magis stricte non pro omnibus clericis, sed pro maiori parte clericorum, probatur in cap. apostolica. lvi. distinct. ubi dicitur, quod qui ab ecclesia electus est, si altero dignior inventus fuerit, et canonice electus consecretur ubi gloss. inquit. Hic accipitur ecclesia pro maiori parte eligentium. Decimoquarto accipitur ecclesia strictius pro solis canonicis matricis ecclesiae, et sic sumitur extra de verb. signi. c. cum clericis, ubi dicitur quod cum quis praestat iuramentum fidelitatis alicui ecclesiae, non intelligitur totus clerus illius dioecesis, sed tantum episcopus et canonici matricis ecclesiae: quae vacante sede sunt ecclesia hoc modo dicta, sicut ex eodem c. colligitur. Decimoquinto ecclesia accipitur pro forma alicuius sacramenti ecclesiae, sicut est illud Aug. in lib. sententiarum prosperi, et habetur. i. q. i. in c. extra, ubi dicitur. Extra catholicam ecclesiam non est locus veri sacrificii, gloss. i. extra formam ecclesiae. Et hoc modo etiam ponit sanctus Thom. verbum ecclesia in. iiii. sententiarum dist. xiii. Decimosexto nomen ecclesiae aliquando sumitur pro auctoritate, sicut in. cap. quodcumque. xxiiii. quaestio. i. ubi dicitur. Si hoc verbum scilicet quodcunque ligaveris tantum Petro dictum est non hoc fecit ecclesia, gloss. archi. i. auctoritas ecclesiae. Nos vero de hac tam varia acceptione nominis ecclesiae sub ea sola ratione de ecclesia in sequentibus agemus qua ecclesia collectio sive universitas dicitur fidelium, sicut in sequenti capitulo tangemus.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
CVm autem de ecclesia universali et secundum conditionem praesentis status loqui proposuerimus, quia loqui de ea et eius membris, secundum conditionem status futuri supergreditur intellectus nostri virtutem cum soli Deo cognitus sit numerus electorum in superna felicitate locandus. Ecclesia in ea significatione impraesentiarum accipimus, secundum quam ecclesia catholicorum collectio sive fidelium universitas describitur. Fidelium dico, sive sint praedestinati sive non, sive in charitate existant sive non, dum tamen catholicam fidem teneant integram, et pastoris sui censura ab ecclesia, non sint praecisi. Hic autem modus acceptionis universalis ecclesiae est convenientior quam modus ille sub quo quidam errantes dogmatizarunt, quod sancta et universalis ecclesia dicenda sit tantum universitas praedestinatorum sive charitatem habentium. Cuius convenientiae ratio multiplex assignari potest. Primo quia hic modus accipiendi ecclesiam universalem, ut s. dicat collectionem, sive universitatem fidelium, sive bonorum, sive malorum, est magis conformis sacrae scripturae, et sanctorum patrum dictis in cuius clarissimum argumentum Christus in evangelio sanctam universalem ecclesiam multis legitur comparasse rebus quae mixtura malorum, cum bonis simul patiuntur, de quibus exempla pauca proferamus in medium. ait enim Math. 13. Simile est regnum coelorum, sagenae missae in mari, et ex omni genere piscium congreganti. Super quo dicit beatus Greg. in homel. Sancta ecclesia comparatur sagenae missae in mari et ex omni genere piscium congreganti, quia nunc bonos malosque communiter quasi permixtos pisces fidei sagena continet. Sed littus sanctae ecclesiae i. finis indicat sagenam quid trahat. Item idem Greg. in alia homel. Boni soli nusquam sunt nisi in caelo, et mali soli nusquam sunt nisi in inferno, haec autem vita quae inter caelum et infernum sita est, sicut in medio subsistit ita utrarumque partium communiter recipit, quos tamen sancta ecclesia, et nunc indistincte suscipit et postmodum in egressione discernit, haec Greg. et habetur. 23. q. iiii. c. haec autem vita. Item in eodem. c. evangelii Christus ecclesiam comparat agro, in quo simul cum bono semine inventa sunt orta zizania, et Math. 3. Areaque ea ratione ecclesia legitur comparata, quia quemadmodum in area simul cum granis paleaque permiscentur, ita in universali ecclesia mali cum bonis simul continentur. unde beatus Aug. de fide ad Petrum. ca. 4. ita dicitur. Firmissime tene et nullatenus dubites aream dei esse ecclesiam catholicam et intra eam usque in finem seculi frumenti paleas contineri, hoc est bonis malos sacramentorum communione misceri, et in omni professione sive clericorum, sive monachorum, sive laicorum esse bonos, simul et malos, haec Aug. Praeterea hac de causa ecclesia sancta et universalis Christo legitur comparata decem virginibus, quarum quinque erant fatuae, et quinque prudentes. Math. 25. super quo ait beatus Greg. Praesens ecclesia regnum coelorum dicitur, et quia ex utroque sexu multipliciter colligitur sancta ecclesia decem virginibus similis denunciatur, in qua quia mali cum bonis et reprobi cum electis sunt admixti, recte virginibus prudentibus, et fatuis similis perhibetur, haec Greg. Hac insuper ratione figurata dicitur ecclesia per Archam Noe, in qua immitia cum mitibus et munda cum immundis animalia locata simul fuisse leguntur, ubi gl. super Gen. c. viii. ita inquit. Quod cuncta animalium genera includuntur in archa, significat quod ex omnibus gentibus, et nationibus congregatur ecclesia. sicut in disco petri munda et immunda sunt animalia, sic in ecclesiae sacramentis versantur boni et mali. Et sub illo verbo emisit columbam post corvum, ita subiungit. Archa continet corvum et columbam, ita ecclesia bonos et malos. Secunda ratione convenientiae est quia huic modo acceptionis nominis ecclesiae magis convenit ratio universalis et catholicae discretionis, quoniam ambitu uniuersalitatis suae plures quam caeteri modi continet, immo omnes alii modi acceptionis nominis ecclesiae sunt tanquam partes eius, sicut enim apud civilitatem secularem intra ambitum totius reipub. una multitudo pars alterius est, sicut multitudo domestica pars multitudinis civilis, ut. 1. Politicorum deducitur, et civilis multitudo pars multitudinis regni, cuius ambitu omnia includuntur. Ita apud rempublicam religionis Christianae sub hac amplitudine nominis ecclesiae secundum quam dicit universitatem omnium qui in catholica fide et sacramentorum societate conveniunt, comprehenduntur omnes modi alii, secundum quos particularius nomen ecclesiae accipitur, et ita huic modo acceptionis ecclesiae nomen et ratio universalis et catholicae discretionis plenius convenit. Tertia ratio convenientiae est quoniam ex hoc amplior et extensior manifestatur essentia populi Dei, quoniam in gloriam ipsius Dei cedit secundum illud Proverb. 14. In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis, dicitur autem Baruch. 3. O Israel quam magna est domus domini et ingens locus possessionis eius. De hac autem amplissima multitudine populi dei ita dominus Abrahae loquitur Gen. 13. Faciam semen tuum sicut pulverem terrae, et infra c. 15. dicit. Suscipe caelum et numera stellas caeli si potes, et dixit ei. Sic erit semen tuum, glo. i. populus Christianus, cuius pater futurus es in fide, ubi semen Abrahae comparatur nunc arenae maris propter carnales et aridos, et a bonis operibus infecundos, nunc autem stellis coeli propter eos qui velut stellae virtutibus fulget, ut dicit gl. Hac autem Christiani populi amplitudo esse nota non posset, si sancta et universalis ecclesia universitas tantum praedestinatorum aut collectio tantum in charitate existentium censeretur. Cultus namque Christianae religionis et ipsius catholicae fidei sacramentum in quo catholica societas convenit, plus habet notitiae et experientiae apud nos quam scriptura praedestinationis et etiam quam status charitatis. Non enim nobis ita datum est cognoscere aliquem esse praedestinatum aut charitate Christo coniunctum, sicut nobis concessum est cognoscere si quis sit de religione Christiana, unde Aug. li. de bap. et habetur de conse. dist. 4. c. Est unitas ecclesiae quae late patet in sacramentorum videlicet societate et communione quae amplectitur cum granis etiam paleas, ubi gl. inquit. Est unitas quae late patet, sed ecclesiae unitas quae est in fidei charitate non ita late patet, sed haec amplectitur solos bonos, sed secundum unitatem sacramentorum etiam malos haec gl. Quarta ratio quoniam per hoc cognoscit unusquisque si ad ecclesiam pertineat an non, in quo non parum consolationis accrescit fidelibus posse habere notitiam apud se unumquemque si ad ecclesiam Christi pertineat. Scit enim unusquisque et cognoscit veraciter si fidem habeat an non, quod de praedestinatione aut charitatis statu minime concessum est cognoscere, dicit. n. Aug. Nihil est homini certius fide sua qua creditur quod longissimum est a sensu. Item Aug. in li. de tri. et ponitur a magistro in iii. sente. dist. xxiii. Fidem inquit suam videret quisque in corde suo si credit, vel non esse si non credit, non sicut corpora quae videmus oculis corporeis vel per ipsorum imagines, nec sicut animam quam coniicimus ex motibus corporis, non sic videtur fides in corde in quo est ab eo cuius est, sed eam tenemus certissima scientia, haec ille, et sanctus Tho. in. 3. suo super eodem passu magistri. Dicit aliud esse de charitate, et de fide, quoniam habens fidem scire potest se habere illam, quod non contingit de charitate qua ex re notum et perspicuum sit unicuique, si ipse ad ecclesiam universalem pertineat quod ad praegrandem dignitatem, et gratiam singularem habendum est a fidelibus. Quinta ratio convenientiae est, quoniam per modum praedictum acceptionis nominis ecclesiae pax, et concordia maior servatur in populo Dei. Si enim soli praedestinati, et in Christi charitate existentes ad ecclesiam pertinere dicerentur, cum ignotum esset qui tales forent, non dubium quin inter fideles multa scismata, et scissurae plurime orirentur, sicut experientia cognovimus eo tempore quo dogma hoc pestiferum a quibusdam haereticis dogmatizatum est, quare dominus ait discipulis non esse eradicandam zizaniam, sed usque ad messis tempus cum tritico permittendam. Mat. 13. Et Aug. super psal. cxix. tractans illud. Cum his qui oderunt, dicit sic. Qui sunt qui oderunt pacem? Qui conciderunt unitatem. Si n. pacem non odissent, in unitate permanissent. Et infra catholica vox dicit. Non est dimittenda unitas, non est praescindenda ecclesia Dei, iudicabit Deus de bonis et malis postea. Simul mali a bonis separari non possunt, ferendi sunt ad tempus. Mali in area nobiscum esse possunt, in horreo esse non possunt. Et forte qui hodie mali apparent, cras boni erunt, et qui hodie de bonitate superbiunt, cras mali invenientur, haec ille, et Aug. in li. de bapt. habetur in. c. quantus. xxiii. q. iii. ita dicit. Quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et levitatis oblivio, et arrogantiae quanta iactatio, ut quis se posse facere credat quod neque apostolis concesserit dominus, ut zizaniam videlicet a frumento putet se posse discernere.
Sexta ratio est quoniam ex hoc principatus ecclesiae magis firmatur, in mentibus fidelium et roboratur plane si soli praedestinati ad ecclesiam Dei cesserent pertinere credentibus, hominibus principatum ecclesiae tantum his qui de ecclesia sunt convenire, nulla haberetur apud fideles certitudo praelationis, nisi super hoc revelatio fieret singularis, quae incertitudo aut dubietas nullo modo habenda est circa principatum et praesidem ecclesiae, quae veluti clarissima civitas super montem posita refulget universis. Mat. 5. Ad quod optime facere videtur illud Hiero. quod habet. xxiiii. q. i. c. omnibus ubi sic dicitur. Omnibus consideratis puto me non temere dicere alios ita esse in domo Dei ut ipsi sint domus Dei, quae domus et claves accepit atque potestatem solvendi et ligandi, haec ibi. Sane si ecclesia in solis praedestinatis consisteret, eadem incertitudine vacillaret pontificium clavium ecclesiae, quae apud nos infirma est certitudo praedestinatorum. Merito ergo universitas fidelium sine alia limitatione aut determinatione nomine, et rationem obtinuit universalis ecclesiae: licet aliis modis ut dictum est, minus tamen universaliter ecclesia accipitur. Ex hoc etiam manifestissimum redditur quam rationabiliter damnatus sit error dicentium, quod sancta et universalis ecclesia sit tantum praedestinatorum sive electorum universitas.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
VIDEBITUR1 fortassis aliquibus, quod sancta et universalis ecclesia non sit dicenda quae bonos simul et malos contineat, sed quae bonos tantum, quod multipliciter arguitur. Primo ex illo quod de ecclesia sancta et universali habetur Cant. 4. Hortus conclusus, fons signatus, puteus aquarum viventium: quod verbum Aug. li. v. contra donatistas dicit. Non adeo intelligere, nisi in sanctis, et iustis, non in avaris, non in fraudulentis raptoribus et ebriosis: ergo videtur quod sancta et universalis ecclesia solos iustos, et sanctos contineat. Secundo2 idem arguitur ex illo Cant. in eo. c. quod sponsus ad sponsam loquitur. i. Christus ad ecclesiam. Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Planum est autem quod si sancta et universalis ecclesia tota pulchra et sine macula est, quod non habebit turpes et deformes moribus, et peccatorum sordibus maculatos admixtos cum bonis qui decore tantum speciosi refulgent. Tertio3 idem arguitur ex illo apostoli ad Eph. 5. Christus dilexit ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea ut illam sanctificaret; se quitur, ut exhiberet eam non habentem maculam, neque rugam, neque aliquid huiusmodi. Haberet autem maculam, et rugam, si malos simul cum bonis admixtos haberet.
4 Quarto ostenditur ex illo quod ut inquit Aug. Archa domini quae ecclesiam significabat de lignis sethim, quae sunt imputribilia, et albae spinae similia facta est, unde videtur quod etiam ecclesia in solis sanctis consistat, et non in omnibus fidelibus generaliter.
5 Quinto arguitur ex eo quod in symbolo patres sancti dixerunt quod ecclesia sancta sit: si autem ecclesia sancta est, et sanctitas teste Dionysio. xii. c. de divinis nominibus, sit ab omni immunditia libera et perfecta, et omnino immaculata munditia, non videtur quod ecclesia sancta veraciter dici possit, quae malos non peccatorum maculis deturpatos contineat.
6 Sexto arguitur ex illo Hiero. in commentario suo super epistolam Pauli ad Eph. qui tractans illud Ecclesia subiecta est Christo, dicit. Ecclesia Christi gloriosa est non habens maculam neque rugam, nec quid istiusmodi, qui ergo peccatorem, et aliqua sorde maculatus de ecclesia Christi non potest appellari nec Christo subiectus dici, de poen. dist. i. 6. ecclesia.
7 Septimo arguitur auctoritate beati Aug. in li. iiii. contra donatistas qui de malis loquens qui saeculo verbis et non factis renunciant, inquit. Nec isti ecclesiae devoti sunt qui videntur esse intus, et contra Christum vivunt. i. contra naturam Christi faciunt, nec omnino ad illam ecclesiam pertinere iudicandi sunt quam sibi ipse mundat lavacro aquae vitae in verbo, ut exhibeat sibi gloriosam non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi.
8 Ultimo arguitur ex illo apostoli. 2. ad Cor. 6. Quae conventio lucis ad tenebras. Cum autem mali tenebrae esse dicantur, boni vero lux, secundum illud ad Ephe. 5. Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, ergo videtur quod boni, et mali simul non sunt censendi, nec in unitate sanctae et universalis ecclesiae comprehendendi.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
QUIA de hac re opitulante Deo plenius locuturi sumus in sequentibus, cum de ecclesia sub nomine et ratione corporis, et eius membris agemus, breviter nunc ad ista respondentes dicimus quod modus convenientissimus accipiendi nomen ecclesiae est sicut dictum est, quod sancta et universalis ecclesia dicitur collectio sive universitas generaliter omnium fidelium, quod tam ex evangelica doctrina quam ratione multiplici in superiori demonstratum est. Dicit etiam Rabanus de institutis clericorum. ca. i. Ecclesia Dei catholica, i. universalis quae per totum mundum dilatata diffunditur Christi nominis nobilitate glorificatur. Omnis enim homo qui rectae fidei existit particeps, et sacro baptismate regeneratur, a Christo Christianus vocatur, et Dei patris ac ecclesiae matris esse noscitur filius. Ecclesia graecum est, quae in latinum vertitur vocatio sive conventus. eo quod omnes ad se vocat, haec ille. Et tamen pro ampliori intelligentia dictorum, et pro solutione argumentorum factorum notandum quod licet in sancta et universali ecclesia boni et mali fideles simul permixti contineri dicantur, differunt tamen hi et illi, quoniam cum ecclesia collectio sive universitas sit fidelium in unius veri Dei cultu, unius fidei professione conveniunt, tamen quis verius, et perfectius ad ecclesiam sanctam tanquam eius filius aut membrum iudicatur pertinere, quanto magis et perfectius unitate et communione sanctae ecclesiae Dei participant. Haec autem unitas maxime fidei spei et charitatis integritate perficitur, ut ait Aug. et colligitur ex. c. nuptiarum. xxvii. q. i. Hinc est quod boni et iusti fideles qui non solum in unitate fidei sed insuper in unitate dilectionis et charitatis, quae est vinculum perfectionis, ad Colos. 3. uniuntur ecclesiae multo differentius et nobilius ad ecclesiam iudicantur pertinere quam fideles peccatores, qui in unitate fidei tantum, et communione quaedam exteriori sacramentorum, ceteris sanctis fidelibus communicant, quam vero differenter hi et illi ad ecclesiam pertineant, licet satis aperte colligatur ex parabola illa evangelica apud Matth. ubi Christus ad aream dominicam bonos tanquam granum, malos vero tanquam paleas pertinere declarat, aliis tamen viis sic demonstrare curabimus.
Primo quidem cum fides sine operibus mortua sit. Iac. 2. Quod fides autem quae est apud Deum viva sit et quae praecium habet, est fides quae per dilectionem operatur, ad Galat. 5. Profecto qui in ecclesia continentur per unitatem fidei, charitate formatae ad ipsam ecclesiam pertinent tanquam lapides vivi et membra vivificata Dei spiritu ex quibus ipsa aedificii spiritualis corporis ecclesiae statura consurgit. Unde Hiero. et habetur in. c. omnibus consideratur. xxiiii. q. i. dicit sic. Omnibus consideratis puto me non temere dicere alios ita esse in domo domini ut ipsi sint etiam eadem domus domini, quae dicitur aedificari super petram, quae unica columba appellatur etc. Fideles vero iniusti et peccatores cum vita gratiae privati sint et a spiritu Dei sint alienati, in comparatione iustorum tanquam arida et mortua membra, sive tanquam humores mali in ecclesia sancta Dei a sanctis doctoribus iudicantur contineri. unde Aug. li. de bapt. et habetur in. c. est unitas, de consec. dist. iiii. Est unitas ecclesiae quae late patet in sacramentorum videlicet societate, et in communione quae complectitur cum granis et paleas etc. Sic ergo sunt in ecclesia homines mali, ut in corpore humano humores mali qui interdum exeunt de corpore, haec Aug.
Secundo haec differentia colligitur ex eo quia cum fides charitate formata non patiatur secum maculam aliquam damnabilis erroris aut criminis, quia universa delicta operit charitas. Prouer. 10. Fides vero informis secum patiatur maculas aut sordes multorum peccatorum. Hinc est quod in illis qui per fidem charitate formatam ad ecclesiam pertinent sancta ecclesia dicitur formosa, decora, speciosa, et immaculata. In illis vero qui per unitatem tantum fidei in ecclesia esse perhibentur, ipsa ecclesia in comparatione ad primos magis fusca, et maculata pronunciatur, unde beatus Augusti. tractans illud Cant. 1. Nigra sum sicut tabernacula cedar et speciosa sum ut pelles Salomonis dicit sic. Utrumque se esse dixit propter unitatem temporalem intra una retia piscium bonorum et malorum. Tabernacula enim cedar ad Ismaelem pertinent, qui non erat haeres cum filio liberae, haec ille. Et. iii. de doctrina Christiana ita dicit. Non enim ait fusca sui ut tabernacula cedar, et speciosa ut pelles Salomonis, et Bernar. super Cant. ad idem propositum ita inquit. Quamquam sponsam dixerim perfectam sed ex parte, non ex parte tabernaculorum cedar, formosa tamen sive in illa portione sui quae iam beata regnat, sive etiam in illustribus viris quorum in hac nocte sua sapientia, et virtutibus tanquam caelum suis sideribus adornatur, et Aug. exponens illud psalm. xxiiii. Domine dilexi decorem domus tuae, dicit. Domus Dei ecclesia est, adhuc habet malos, sed decor domus Dei in sanctis et econverso. Ecclesia enim ratione malorum nominatur spelunca latronum. unde Orige. et habetur in ca. et hoc diximus. xvi. q. vii. 3 Nunc autem arbitror templum Dei ex lapidibus uiuis constructum ecclesiam Christi. Sunt autem multi in ea non sicut condecet spiritualiter viventes sed secundum carnem militantes, qui domum orationis ex lapidibus uiuis constructam faciunt speluncam esse latronum actibus suis.
Tertio ex hoc differentia praedicta colligitur, quia cum unitas fidei sit unitas imperfecta, unitas vero quae est per fidem charitate formatam sit completa, charitasque ipsa principium et radix sit meriti, dicente apostolo. i. ad Corum. 13. Si habuero omnem fidem ita ut montes transferam etc. charitatem autem non habuero nihil mihi prodest. Illi qui in ecclesia continentur per fidem solam informem de ecclesia in comparatione iustorum quasi numero solo esse dicuntur, qui vero per unitatem fidei, quae per dilectionem operatur, in ecclesia sunt numero et merito ad ecclesiam pertinere iudicantur, unde Aug. super Io. tractans illud. Unus ex vobis etc. dicit unus ex vobis numero non merito, unus specie non virtute, commixtione corporali non vinculo spirituali, carnis adiunctione non cordis, socius unitate, et gl. magistri super psal. 25. de malis loquens ita dicit. Et si de nobis sunt corpore non mente, numero non merito, nomine non numine. Quibus notatis dicendum est ad rationes factas in oppositum.
Ad primam in qua dicitur quod ecclesia sancta est hortus conclusus etc. Respondetur quod scriptura sancta loquitur ibi de ecclesia quae ad illos qui numero et merito sunt de ecclesia: cuiusmodi sunt iusti et sancti, in illis plane sancta ecclesia est hortus, quia cuncti generis arborum virtutibus redolens. Conclusus. i. clausus disciplinae custodia contra hostiles incursus daemonum. Fons est quia in illis divinae gratiae aquis repleta est. Fons signatus dicitur, quia perennis puteus aquarum viventium propter sanctarum exuberantia doctrinarum iuxta illud Psal. 6 Fluminis impetus laetificat civitatem Dei.
Licet ergo mater ecclesia hoc modo in sanctis sit, ut in. c. quaeritur de conse. dist. iiii. Nihilominus alii quae integritatem catholicae fidei habent, quae de se sancta et immaculata est ad ecclesiam universalem pertinere aliquo modo, licet non ita principaliter non negantur iuxta ea quae determinata sunt in superioribus.
Ad secundam rationem quae sumitur ex illo tota pulchra es amica mea. Respondetur sicut ad superiorem rationem quod loquitur de his qui numero et merito sunt de ecclesia sine macula mortalis criminis. ut ait gl.
Ad tertiam dicendum quod dictum apostoli non intelligitur universaliter de ecclesia secundum praesentem statum. Nam ut dicit Aug. li. de perfectione iustitiae. Tunc ecclesia erit sine macula et ruga aut aliquo huiusmodi quando erit gloriosa, non enim modo in tantis periculis, in tantis scandalis, in tanta permixtione hominum pessimorum, et in tantis opprobriis impiorum dicendum est eam esse gloriosam, et in. liii. retractationum idem Aug. ad propositum nostrum ita loquitur. Ubicunque autem in libris commemoravi ecclesiam non habentem maculam aut rugam, non sic accipiendum est, quasi ea sic sit, sed quae praeparatur ut sic sit quando apparebit gloriosa. Nunc autem propter quasdam ignorantias et infirmitates membrorum suorum, habet unde quotidie tota dicat dimitte nobis debita nostra, haec Aug. Dicitur tamen iuxta ea quae dicta sunt in solutione rationum praecedentium quod ecclesia est sine macula criminis et ruga duplicitatis in his qui in ecclesia sunt numero et merito.
Ad quartam dicendum quod ecclesia fuit figurata per archam domini quo ad eos qui sunt de ecclesia numero et merito sicut dictum est.
Ad quintam pariter dicendum quod ecclesia universalis sancta est in omnibus qui de ecclesia sunt numero et merito, cuiusmodi sunt omnes sancti, in quibus splendor sanctitatis ecclesiae refulget, de quo in psal. 169. dicit propheta. Laus eius in ecclesia sanctorum. Super quo Aug. ita loquitur. Haec est ecclesia sanctorum ecclesia frumentorum toto terrarum orbe diffusorum per agrum domini seminata.
Ad sextam dicendum quod illud dictum Hiero. quod sorde maculatus de ecclesia Christi non potest appellari, intelligendum est numero et merito, non prohibetur autem quin numero appellari potest sicut iam saepe expositum est.
Ad septimam vero pariter respondendum est eodem modo exponendo dictum Aug. sicut dictum Hiero. exposuimus.
Ad ultimam rationem quae sumitur ex apostolo dicendum quod ex ea parte qua fideles peccatores sunt tenebrae, et iusti lux, non possunt pertinere ad unam et eandem societatem, sed ex ea parte qua in una integritate fidei quae lux est animarum fidelium conveniunt optime possunt pertinere ad unam et eandem sanctam communitatem unitatis ecclesiae, et ita est in proposito.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
POST considerationem eius quid nomine et re per ecclesiam importatur, et explicata ratione sub qua de ecclesia locuturi sumus, restat de conditionibus et proprietatibus eius agendum et potissime de illis quas sancti patres in symbolo fidei attribuunt ei dicentes. Credo unam sanctam ecclesiam catholicam et apostolicam, ubi quattuor de ecclesia sancti patres tradunt docet et praedicant. Primo quod una sit, et hoc contra tria genera hominum. s. contra conventiculas haereticorum, contra scismaticos et contra excommunicatos ecclesiae vincula contemnentes. Secundo quod sit sancta contra falsi nominis Christianos. Tertio quod sit catholica id est universalis contra singulares et pertinaces in proprio sensu recedentes a communi doctrina fidei et sanctorum patrum, cuiusmodi sunt haeretici omnes. Quarto quod sit apostolica, contra praesumptores novitatum et introductores novellarum sectarum et peregrinorum dogmatum, dicamus de singulis. Quia autem ecclesia una sit veritatis magistraliter per spiritum sanctum. Cant. iiii. attestatur dicens. Una est columba mea, una est perfecta mea. Circa quod notandum quod unitas ecclesiae colligitur ex multis. Primo ex unitate principis seu capitis quo regitur et gubernatur, qui unus est, s. Christus dominus Deus noster, quem pater dedit caput super omnem ecclesiam quae est corpus eius ad Ephes. 1. Secundo ecclesia dicitur una ex unitate fidei qua illustratur et in qua fundatur. Est enim fides divinum lumen quoddam et admirabile in quo vocati sumus et Christianae religionis fundamentum ut dicit Crisostomus. Omnes enim Christiani idem credunt corde et ore confitentur id est ad Corin. 1. Idipsum dicatis omnes et non sint in verbis scismata, propter hanc fidei communitatem inquit Aug. super Ioh. 2 Omnes unum sumus, iuxta illud apostoli. Omnes unum vos estis in Christo Iesu. glo. i. in fide Christi. Hac ratione beatus Hierony. utitur scribens ad Euandrum episcopum. ut habetur in cap. legimus. xciii. distin. Nec altera Romanae urbis ecclesia altera totius de his existimanda est et Galliae, et Britanniae. Nam et Africa, et Persis, et Oriens, et India, et omnes barbarae nationes unum Christum adorant, unam observant regulam veritatis. Tertio ecclesia una dicitur ex unitate sacramenti baptismi quo sanctificatur, quod est idem apud omnes et quantum ad materiam de qua Io. iii. Nisi quis renatus fuerit ex aqua etc. et quantum ad formam, de quo Math. ult. Baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Et quantum ad effectum ultimum. Marc. ult. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sive quo ad efficaciam collati muneris quod aequale est a quocunque detur, ut ait Aug. in cap. sicut in bonos, de conse. distinct. iiii. Per hanc autem unitatem baptismi quia ianua sacramentorum est, intelligitur unitas aliorum sacramentorum, de qua habetur in cap. est unitas ecclesiae, de consec. dist. iiii.
De iis autem talibus unitatibus in ecclesia similiter loquitur apostolus ad Eph. iiii. dicens. Unus dominus, una fides, unum baptisma; ubi gloss. inquit. Unus dominus debetis servare unitatem, quia vobis est unus dominus non tres, pro quorum diversis voluntatibus vos oporteat discordare, et ita iubemus credere et eodem modo operari. Item glo. super illud Cant. 5. Una est columba mea dicit, sicut una est quamvis multae et diversae personae, tamen fides una est in eis, unum baptisma, unus Deus, unum opus. Quarto ecclesia dicitur una ab unitate spei, qua ad bona coelestia erigitur, et elevatur in unam expectationem beatitudinis, de qua apostolus ad Eph. iiii. Vocati estis in unam spem vocationis vestrae, gloss. i. ad unam rem separatam quae est effectus vocationis. Quinto ecclesia est una unitate charitatis qua connectitur et vivificatur, de qua inquit apostolus ad Philipp. 2. Eandem charitatem habentes unanimes idipsum sentientes, de hac autem unitate quam charitas facit dicitur Act. 4. ubi de primitiva ecclesia habetur, quod multitudinis credentium erat anima una et cor unum in domino, quia ut ait gloss. copula charitatis invicem iungebantur. Item gloss. super illud id est ad Corin. 10. Unus panis et unum corpus ecclesia dicitur, quia sicut unus panis ex multis granis, et unum corpus ex multis membris componitur, sic ecclesia Christi ex multis fidelibus charitate copulante connectitur. Hinc dicit August. in lib. de bapt. et habetur in cap. multae. i. q. i. Quod charitas proprium donum est unitatis catholicae et pacis. Sexto ecclesia dicitur una unitate spiritus uiuificantis, unus enim et idem spiritus, scilicet sanctus tanquam ultima et principalis perfectio corporis mistici quasi anima in corpore est in omnibus membris ecclesiae dividens singulos ut vult, divisiones enim gratiarum sunt. Idem autem spiritus inquit apostolus i. Corin. xii. Ad quam unitatem idem apostolus ad Eph. 4. ita exhortatur dicens. Solicite servare unitatem spiritus, gloss. i. unitatem ecclesiasticam quam facit spiritus sanctus, ut unum corpus sitis opere spiritus sancti. Item in eodem apostolus ad propositum ita loquitur. Unum corpus et unus spiritus, gloss. unum corpus esse debetis, quia unus spiritus habitat in vobis quo unum corpus efficimur. Sicut enim unum corpus hominis ex multis constat membris et vegetat omnia membra una anima, faciens in oculo ut videat, in aure ut audiat, et sic in ceteris, ita spiritus sanctus membra corporis Christi quod est ecclesia continet, et vegetat. Septimo ecclesia dicitur una unitate ultimi finis, quae est ipsa beatitudo ad quam ordinatur. Unde et idem denarius per quem doctores sancti beatitudinem intelligunt omnibus fidelibus pro mercede laborum legitur assignatus Math. 20. ubi dicitur quod cum venissent qui circa horam undecimam venerunt acceperint et ipsi singulos denarios glo. dicit quia ad eandem aeternitatem cum his qui ab initio mundi vocati sunt, et Aug. super illud psal. 85. Omnes gentes, dicit. Multae gentes et una gens, quare una gens? quia una expectatio postremo, quare non una gens si una patria Hierusalem est. Octavo ecclesia est una unitate unius praesidentis rectoris et gubernatoris visibiliter conversantis cum ea, de quo dicitur Iohel. 1. Congregabuntur filii Iudae, et filii Israel pariter et ponent sibi caput unum. Et dominus dicit Ioan. 10. Fiat unum ovile et unus pastor. Hic autem unus praesidens pastor rector et gubernator in tota universali ecclesia vicem Christi gerens summus pontifex est, sicut in sequentibus ostendetur. Unde beatus Cyprianus tractans illud Math. 16. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, de hac unitate ita loquitur. Super unum aedificat ecclesiam, et quamvis omnibus apostolis post resurrectionem suam parem, i. similem potestatem tribuat cum diceret. Sicut misit me pater et ego mitto vos, accipite spiritum sanctum, tamen ut unitatem manifestaret unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit, et infra. Exordium ab unitate proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur, habetur hoc in. c. loquitur. xxiiii. q. i.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
UT veritas eorum quae de unitate ecclesiae iam dicta sunt, illustrior fiat, movebuntur contra ea aliquae obiectiones. Contra ergo iam dicta arguitur multipliciter. Et primo ex illo psal. lxv. In ecclesiis benedicite domino. Item ex illo Apoc. 1. ubi Io. scribere dicitur septem ecclesiis, in quibus locis non una sed plures designantur ecclesiae.
Secundo sic, communiter distinguitur ecclesia praesens ab ecclesia primitiva. Ecclesia enim sumpta ex circumcisione et ex praeputio quae ex iudaeis et ex gentilibus sunt distincti populi. Unde gl. Cant. 4. super illud. Est fons hortorum, dicit sic fons hortorum, quia de primitiva ecclesia processit in mundum doctrina caelestis quae plures ecclesias. i. hortos procrearet.
Tertio ecclesia est una constituta ex angelis et hominibus. Unde Aug. super psal. 36. Omnibus connumeratis fidelibus ab initio usque ad finem, adiunctis etiam legionibus et exercitibus angelorum ut fiat una illa civitas sub uno rege, una quaedam provincia sub uno imperatore, sed hominibus et angelis non est communis fides nec spes, ergo unitas fidei aut spei non pertinet ad unitatem ecclesiae.
Quarto sic, fides, spes, et charitas, cum sint accidentia diversa numero, sunt in diversis, ergo omnes homines fideles non possunt pertinere ad unam ecclesiam, cum non videantur habere eandem fidem spem et charitatem. Si vero dicatur quod fides ex parte subiecti non est una, quia diversificatur secundum quod est diversorum, sed ex parte eius quod creditur est una. Contra quia multa sunt quae proponuntur nobis ad credendum cum duodecim sint articuli fidei inter quos magna est differentia, sicut patet manifeste.
Quinto sic, eadem est ecclesia a primo iusto Abel usque ad ultimum nasciturum, sed non videtur eadem fides antiquorum patrum et modernorumrum, cum confessio, quae est actus fidei, non sit una et eadem apud omnes. Nam illi credebant futura sicut incarnationem filii Dei, passionem, resurrectionem, ascensionem, et similia quae nos credimus praeterita: ergo videtur quod veritas fidei non includitur in unitate ecclesiae.
6 Sexto omnis excommunicatus est extra unitatem ecclesiae, cum sit ab ecclesia et consortio fidelium evidenter separatus. xi. q. iii. c. Canonica. Et Math. 18. Si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus, sed stat excommunicatum habere fidem, spem, et charitatem, et inhabitantem spiritum sanctum ergo ista non videntur facere ad unitatem ecclesiae. consequentia patet, minor etiam nota est de eo qui iniuste excommunicatur.
Septimo multi pertinent ad unitatem ecclesiae in quibus nec charitas est nec spiritus sanctus inhabitat, huiusmodi sunt peccatores fideles. Unde supra per multa ostensum est, quod ecclesia universalis omnes generaliter comprehendat fideles. Unde Math. 13. habetur quod tritico adiuncta sint zizania, et sicut dicit Aug. Ecclesia ager est, in qua radicantur triticum. i. boni, et zizania id est mali simul, tamen in fine seculi separabuntur: ergo sequitur quod praedicta non requirantur ad unitatem ecclesiae.
Octavo arguitur sic. Stat aliquem omnia habere ista. s. fidem, spem, charitatem, et inhabitantem spiritum sanctum, et tamen non pertinere ad unitatem ecclesiae, ergo praedicta non stant in veritate. antecedens patet de multis catechuminis qui habent fidem formatam, et tamen non videntur esse membra ecclesiae, cum Aug. dicat de baptis. paruul. et habetur de conse. dist. iiii. in. c. ad hoc. Ad hoc baptismus valet ut baptizati Christo incorporentur. Et idem Aug. ad Bonifacium scribit et dicit quod in baptismo quis efficitur membrum Christi.
Nono arguitur sic. Sicut dictum est a primo iusto Abel usque ad ultimum nasciturum est una et eadem ecclesia, sed ante adventum Christi baptismus cum non esset non poterat dici pertinere ad unitatem ecclesiae, ergo nec nunc unitas ecclesiae est arguenda ex unitate baptismi.
Decimo, non est unus baptismus sed tria. s. baptismus aquae, poenitentiae, et baptismus sanguinis, sicut habetur in glo. ad Heb. 6. et magister sent. ponit in. iiii. dist. iiii. ergo unitas ecclesiae non bene sumitur ex unitate baptismi.
Undecimo Aug. li. de bapt. tangit aliam unitatem ecclesiae, de qua in. c. est unitas de consec. dist. iiii. ubi sic dicit. Est unitas ecclesiae quae late patet in sacramentorum videlicet societate et communione quae complectitur cum granis paleas: ergo videtur quod non sufficienter dictum sit de unitate ecclesiae.
Duodecimo, ecclesia est collectio fidelium, ut supra habitum est in. c. ecclesia, de conse. dist. i. Sed non sunt semper iidem fideles: ergo non est semper eadem ecclesia.
Tertiodecimo sic, si unitas fidei facit ecclesiam unam, ergo quicunque habent fidem eandem, ad unam et eandem ecclesiam videntur nobis pertinere, sed daemones et damnati habent unam et eandem fidem nobiscum: ergo videtur quod pertineant nobiscum ad eandem ecclesiam, quod tamen est falsum: consequentia videtur manifesta, minor vero probatur per illud Iac. 2. Daemones credunt et contremiscunt. Et gl. super illud Ro. 1. Ex fide et in fidem dicit fides informis daemonum.
Quartodecimo, ecclesia semper fuit una, et tamen in ea non semper fuit unus pastor aut rector qui visibiliter cum ea conversaretur: ergo ex parte unius supremi praesidentis et rectoris non est unitas ecclesiae accipienda.
Quintodecimo, papa mortuo ecclesia non minus est una quam eo vivente, ergo unitas talis supremi praesidentis sive summi pontificis non arguit unitatem ecclesiae, consequentia videtur nota.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
AD primum respondetur et primo quantum ad illud psal. In ecclesiis benedicite dominum, quod ibi propheta loquitur de ecclesia prout dicit multitudinem aliquam fidelium alicuius certae provinciae aut loci, et sic non dubium quin ecclesiae multae sint: nihilominus tamen omnes tales particulares ecclesiae una sunt universalis ecclesia, et unus chamus Christi, sicut dicit tex. in. c. quamvis dist. xxi. et in. c. legimus, dist. xciii. et beatus Aug. tractans illud psal. 106. Posuit sicut oves familias dicit sic. Multae familiae, multae ecclesiae, una ecclesia, una plebs, una familia, unum ovile est. Ad auctoritatem vero quae ex Apocal. inducitur respondetur quod sicut tam ex tex. quam ex gl. patet beatus Io. loquebatur principaliter ecclesiis particularibus in Asia quibus praepositus erat quae plures erant. Est tamen verum, ut in eadem gl. dicitur quod per illas septem ecclesias Asiae universalis ecclesia designabatur, quae ideo per septenarium numerum describitur. Tum quia septenarius uniuersalitatem significat. Tum quia septiformi spiritu illustratur.
Ad secundum dicendum quod una et eadem ecclesia dicitur fuisse a principio sicut infra dicetur, cum una et eadem fides fuerit patrum veteris testamenti et patrum novi testamenti, tempora tantum ut ait Aug. mutata sunt, distinctio autem et differentia quae importari videtur in dictis sanctorum inter primitivam et praesentem ecclesiam accipienda est ex parte populi non ex parte fidei. Unde Aug. tractans illud psal. xlvii. Fundatur exultatione universae terrae mons Syon latera aquilonis civitas regis magni, dicit sic. Duo montes unus ex circumcisione alius ex praeputio, ex iudaeis unus alter ex gentibus non iam adversi et diversi, quia ex diverso iam uniti in angulo non diverso, ipse est inquit pax nostra qui fecit utraque unum, ipse angularis lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est caput anguli, duos iunxit in se, mons ac montes, una domus, ac duae domus, duae propter ex diverso venientes, una propter lapidem angularem in quo sibi ambae copulantur.
Ad tertium respondetur dupliciter. Primo quod hic non loquimur de ecclesia prout comprehendit militantes et triumphantes, sed prout dicit universitatem fidelium secundum statum viae, qui in hac nostra peregrinatione militant quibus omnibus fides communis est. Secundo respondetur quod licet angeli non habeant fidem communem cum hominibus fidelibus, habent tamen quod fidei succedit, fruitionem, idem est enim quod illi vident in patria et quod fideles credunt in via, et ideo ecclesia ut comprehendit militantes et comprehensores potest dici una cognitione, licet hinc et inde sit diversus cognitionis modus, quia hic per speculum et in aenigmate ut dicit apostolus 1. ad Cor. 13. Ibi autem facie ad faciem.
Ad quartum respondetur et dicitur quo ad antecedens, quod licet praefatae virtutes distinguantur in diversis secundum numerum conveniunt tamen specie, et in obiecto uno secundum numerum secundum quod omnes fideles idem credunt, sperant, et amant. Pro quo notandum quod ut dicit sanctus Tho. in iii. quod sicut in corpore naturali vires differentes per omnia membra differunt numero secundum essentiam, sed conveniunt in radice una secundum numerum, et praeter hoc habent formam ultimam unam numero, ita etiam omnia membra corporis mystici habent pro ultimo complemento spiritum sanctum, qui est unus nu mero in omnibus. Et ipse virtutes fides, spes, charitas, quamvis differant in diversis secundum essentiam, conveniunt tamen in una radice secundum numerum. Radix autem operationis proprie est ipsum obiectum ex quo speciem trahit, et ideo inquantum est idem numero creditum, speratum, et amatum ab omnibus, secundum hoc uniuntur omnium fides, spes, et charitas in una radice secundum numerum, non solum prima quae est spiritus sanctus, sed etiam proxima quae est proprium obiectum. Et ad confirmationem5 cum dicitur quod multa sunt quae nobis proponuntur ad credendum. Respondetur quod cum obiectum formale fidei sit veritas prima cui inhaerendo credimus quaecunque sub fide continentur, et ista sit una et immutabilis, et habitus capiat unitatem, vel multitudinem ex obiecto. Dicimus quod fides est una ex parte eius quod creditur, quia idem est quod ab omnibus creditur et si sint diversa credibilia quae communiter omnes credunt, tamen omnia reducuntur ad unum, quia ad primam veritatem sub cuius ratione cadunt sub fide. Temporalia etiam non pertinent ad obiectum fidei nisi in ordine ad aliquod aeternum; quod est veritas prima, quae est obiectum fidei.
Ad quintum6 dicendo negatur assumptum illud videlicet, quod non sit eadem fides antiquorum, et nostra, et ad probationem respondetur quod ista differentia praeteriti, et futuri non contingit ex aliqua diversitate rei creditae, sed ex diversa beatitudine credentium ad unam rem creditam.
Ad sextum7 respondetur quod si aliquis iniuste excommunicatus est in nullo laeditur per talem excommunicationis sententiam. Unde Aug. et habetur in cap. illud xi. quaest. iii. Illud plane non temere dixerim quod si quis fidelium fuerit anathematizatus iniuste ei potius oberit qui facit quam ei qui hanc patitur iniuriam. Spiritus enim sanctus habitans in sanctis per quem quisque ligatur aut solvitur immeritam nulli ingerit poenam. Dicit enim sanctus Thom. in. iiii. quod si homo qui iniuste excommunicatus est hanc iniuriam humiliter sustinet, humilitatis meritum recompensat huius excommunicationis damnum. Et hoc ponit beatus Aug. in de vera religione ita dicens. Saepe divina providentia sinit etiam bonos viros per nonnullas turbulentas carnalium hominum seditiones expelli de congregatione Christiana, quam contumeliam vel iniuriam suam cum patientissime pro pace ecclesiae tulerint, nec ullas novitates, vel scismatis, vel haeresis moliti fuerint, et fidem, quam in ecclesia catholica praedicari sciunt usque ad mortem muniant, et testimonio defendant, hos coronat pius pater in occulto videns, haec August. Ubi notandum pro pleniori intellectu huius rationis, quod excommunicatus non dicitur ita extra unitatem ecclesiae positus, quod fide qua ecclesiae corpori erat unitus sit privatus, sed quia a consortio fidelium, et sacramentorum participatione sit praescisus. Excommunicatio enim, ut aiunt doctores dicitur separatio a consortio fidelium, maxime quo ad fructum qui habetur ex participatione sacramentorum, et quo ad communia ecclesiae suffragia. Quomodo autem excommunicatus talibus suffragiis privetur, et quomodo non, declarat sanctus Thom. in. iiii. distin. xviii. ita dicens. Suffragia alicuius valent alteri secundum quod ei continuantur, potest autem actio unius alteri continuari dupliciter. Uno modo ex vi charitatis, quae omnes fideles connectit, ut sint unum in Deo, sicut dicitur psal. Particeps ego sum omnium timentium te, et hanc continuationem excommunicationis non intercipit, quia iuste quis excommunicari non potest, nisi pro culpa mortali per quam iam a charitate divisus est, etiam si non excommunicetur. Iniusta autem excommunicatio charitatem alicui auferre non potest, cum sit de maximis bonis quae non possunt alicui invito auferri. Alio modo potest actio unius alteri continuari per intentionem suffragia facientis quae in aliquem fertur pro quo fiunt. Et hanc continuationem excommunicatio intercipit, quia ecclesia per excommunicationis sententiam separat excommunicatos ab universitate fidelium pro quibus suffragia facit, unde suffragia ecclesiae ei non prosunt quae pro tota ecclesia fiunt, nec ex persona ecclesiae oratio pro eis inter membra ecclesiae fieri potest, quamvis aliqua persona privata possit ad eius conversionem aliquod suffragium per intentionem dirigere, haec sanctus Thomas.
Ad septimum8 dicendum quod licet peccatores fideles, non habeant omnia illa quibus ecclesia una esse dicitur, pertinent nihilominus ad unitatem ecclesiae aliquo modo, inquantum scilicet in una fide cum aliis fidelibus conveniant. Est tamen verum quod quia charitatem non habent per quam corpus ecclesiae vivificari dicitur, tales tanquam membra mortua iudicantur, nec sunt proprie membra corporis Christi, sicut in superioribus partim dictum est, et infra plenius ostendemus.
Ad octavum9 respondetur, et dicitur ad antecedens negando illud, diximus enim tales pertinere mentaliter, et etsi non corporaliter per visibile sacramentum ad unitatem ecclesiae, sive quod merito pertineant ad ecclesiam, et si non numero. Et ad probationem respondetur, ut dicit sanctus Tho. in. 4. dist. iiii. quod incorporari Christo contingit dupliciter, scilicet merito, et numero. Merito quidem potest aliquis de ecclesia effici quod est Christo incorporari etiam ante baptismum actu susceptum sed non ante baptismum propositum vel in baptismum post tempus gratiae revelatae. Unde Ambrosius de valentino qui catechuminus mortuus fuit dicit. Quem regeneraturus eram amisit, veruntamen ille gratiam quam poscit non amisit, unde talis corde regeneratus est, licet non corpore, ut dicit sanctus Thom. in. 3. parte. Fide quidem incorporatur quis Christo, secundum illud ad Ephe. 3. Habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Numero vero non potest aliquis effici de ecclesia nisi per baptismum. Unde ante baptismum, nullus admittitur ad perceptionem sacramenti Eucharistiae, et aliorum sacramentorum ecclesiae, et sic patet, quod tales catechumini fidem, spem, et charitatem, habentes ad ecclesiam pertineant animo, etsi non visibili sacramento, merito et si non numero.
Ad nonum10 respondetur negando consequentiam, quia licet baptismus non semper fuerit a principio ecclesiae, non sequitur quod postquam institutus est, unitas illius non arguat suo modo unitatem ecclesiae. Pro quo sciendum quod nunquam homines potuerunt salvari etiam ante Christi adventum, nisi fierent membra Christi, quia ut dicitur Act. 4. Non est aliud nomen datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri, sed ante adventum Christi etiam homines per fidem Christo incorporabantur per fidem futuri adventus cuius fidei signaculum erat circumcisio, ut dicit apostolus Roma. 4. Antequam enim circumcisio institueretur, sola fides, ut dicit Grego. cum sacrificiorum oblationibus quibus suam fidem antiqui patres profitebantur sufficiebat, ut homines Christo incorporarentur. Post adventum, etiam Christi homines per fidem Christo incorporantur, secundum illud Eph. 3. Habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Sed alio signo manifestatur fides rei praesentis quam demonstrabatur quando erat futura, sicut aliis verbis signatur praesens, praeteritum et futurum. et ideo licet ipsum sacramentum baptismi non semper fuerit, fides tamen cuius baptismus sacramentum est semper fuit et necessaria fuit.
Ad decimum11 dicendum quod proprie loquendo, ut ait sanctus Tho. in. 4. Non est nisi unum baptisma quod in aqua celebratur sub debita verborum forma. Alia autem baptismata dicuntur per ordinem ad illud secundum proportionem ad eundem effectum, quem tamen agunt quodammodo in virtute baptismi aquae, quia baptismus sanguinis, et baptismus poenitentiae non valent ad regenerationem nisi ei qui habet baptismum aquae in proposito. Tunc enim, ut ait Aug. Prodest baptismus sanguinis vel flaminis cum baptismum fluminis non contemptus religionis sed articulus necessitatis excludit, de consec. dist. iiii. c. baptismi. Vel respondetur secundario quod baptisma dicitur unum, quia non est iterabile, sicut nec originale peccatum contra quod tanquam medicina est institutum, quod est contra haereticos novatianos dicentes. Quotiens homo peccat baptismum debere repeti, vel dicitur unum baptisma, i. equale a quocunque detur, ut exponit gl.
Ad undecimum12 respondetur quod unitas illa de qua Augu. in auctoritate proposita loquitur importatur per unitatem baptismi qui est fundamentum et principium aliorum sacramentorum sicut dictum est in. c. superiori.
Ad duodecimum13 respondetur negando consequentiam, quanquam enim homines qui sunt quasi materia ecclesiae fluant continue et refluant, quibus decedentibus aliis nouiter nascentibus nihilominus quia una est fides in omnibus, ecclesia semper dicitur manere una, sicut dicitur de corpore animalis quod licet in eo partes materiales fluant et refluant, idem tamen manere dicitur quo ad formam quae eadem semper manet, primo de generatione. Ita videtur dicendum in proposito. Manet quidem semper eadem fides, manent eadem sacramenta quibus formatur ecclesia, manet eadem lex, et eadem regula veritatis, permanet eadem habitudo, et ad unum caput ecclesiae, et ad unum finem ultimum, quare optime beatus Augu. super psal. 85. tractans versum illum. Miserere mei domine quoniam ad te clamavi tota die, dicit. Sub descendentibus, et succedentibus membris unus homo usque ad finem seculi extenditur.
Ad tertiumdecimum14 dicendum quod in daemonibus non est fides ea quae ponitur donum spiritus sancti sive habitus divinitus infusus qui inclinat hominem ad credendum aliquem effectum boni: sed dicitur fides, quae nascitur ex perspicacitate naturalis intellectus eorum ex miraculis quae vident supra naturam. Pro quo notandum, ut notat sanctus Thom. 2. ii. q. v. articul. ii. quod intellectus credentis assentit rei creditae, non quia ipsam videat, vel secundum se, vel per resolutionem ad prima principia per se visa, sed propter imperium voluntatis. Quod autem voluntas moveat intellectum, ad assentiendum potest contingere ex duobus modis. Uno modo ex ordine voluntatis ad bonum, et sic credere est actus laudabilis. Alio modo quia intellectus convincitur ad hoc quod iudicet esse credendum his quae dicuntur, licet non convincatur per evidentiam rei sicut si aliquis propheta pronunciaret in sermone Dei aliquod futurum, et adhiberet signum mortuum suscitando, ex hoc signo convinceretur intellectus videntis, ut cognosceret manifeste hoc dici a Deo qui non mentitur, licet illud futurum, quod praedicitur in se evidens non esset, unde ratio fidei non tolleretur. Dicendum est ergo quod in fidelibus Christi laudatur fides secundum primum modum, et secundum hoc non est in daemonibus sed solum secundo modo. Videtur enim multa manifesta iudicia ex quibus percipiunt doctrinam ecclesiae esse a Deo, quamvis ipsi res ipsas quas ecclesia docet non videant puta, Deum esse trinum et unum vel aliud huiusmodi. Et ita patet quod fides quae unitatem ecclesiae efficit non est in daemonibus, et ita ratio non procedit.
Ad decimumquartum15 respondetur negando consequentiam, licet enim ecclesia non semper fuerit in tali dispositione constituta quo ad unum tanquam rectorem, et gubernatorem, ducem et pastorem vice et loco Iesu Christi domini nostri visibiliter conversantem: tamen ipsa ecclesia habebat ordinem propter causas infra assignandas cum de uno supremo pontifice in ecclesia a nobis habendus est sermo: non sequitur quod nunc talis ordo in ecclesia non sit. Multa enim per temporum successionem instituta sunt in ecclesia quae non fuerunt a principio, quae licet tempore quo instituta non fuerunt non importarent necessitatem, instituta tamen de necessitate veniunt observanda. Dicunt enim doctores tractantes illud Cant. ult. Soror nostra parvula est et ubera non habet, quod ecclesia quae hic soror dicitur in principio sui status ante adventum plenitudinis gratiae in quo gratia, et veritas per Iesum Christum facta Ioan. 1. Non modo parvula fuit populi paucitate, sed etiam donis gratiarum. Unde Hugo de sancto Victore. Oportuit inquit ut secundum processionem temporum spiritualium gratiarum signa magis, ac magis darentur, plane post incarnationem filii Dei copiosior facta est splendore doctrinae, illustrior pulchritudine ordinis, locupletior sacramentorum efficacia salutari, excellentior nobilitate regiminis quia sub spe nobiliori ordinationis politicae ac diviniori forma principatus.
Ad decimumquintum16 respondetur quod ratio non procedit, cum quia si papa moritur, sedes tamen non moritur. Secundo quia ordo talis ad unum caput et gubernatorem semper manet in ecclesia in habitu, et potestas ad eligendum aliquem in sede ipsa apostolica. Est etiam actu talis ordo in ecclesia ad eos qui vice summi pontificis illo tempore in ecclesia quo ad aliquam funguntur, cuiusmodi est sacrum collegium dominorum Cardinalium. Et hic convincitur temeraritas quorundam scismaticorum, et inimicorum ecclesiae qui dicere praesumpserunt unitatem ecclesiae, non habere ordinem ad unitatem unius summi Pontificis Christi vicarii, quod quam falsum sit audiamus Cyprianum in epistola ad Magnum inquientem. Dominus insinuans nobis unitatem, de divina auctoritate venientem ponit, et dicit. Ego et pater unum sumus, ad quam unitatem redigens ecclesiam suam denuo ait. Et erit unus grex, et unus pastor. Item in epistola ad Rogationum huiusmodi seminatores, et introductores scismatum in ecclesia idem gloriosissimus Cyprianus percutit ita dicens, haec sunt initia haereticorum, et ortus atque conatus scismaticorum male cogitantium, ut sibi placeant, ut praepositum superbo tumore contemnant, sic de ecclesia egreditur, sic altare profanum foris collocatur, sic contra pacem Christi et ordinationem atque unitatem Dei rebellatur. Et beatus Hiero. pater ecclesiae religiosissimus Damaso papa scribens, ut habetur in cap. quoniam vetus oriens. xxiiii. quaest. i. ita inter alia sic dicit. Cum successore piscatoris, et discipulo Christi loquor. Ego nullum praemium nisi Christum sequens beatitudini tuae id est cathedrae Petri communione consocior super illam petram ecclesiam fundatam scio, quicunque extra hanc domum agnum comederit profanus est, si quis in Noe archa non fuerit peribit regnante diluvio, et infra non novi vitalem, miletum respuo, ignoro paulinum, quicunque tecum non colligit spargit, hoc est, qui Christi non est, antichristi est, hic Hieron. Verum de huiusmodi errore confutando in sequentibus a nobis copiosior erit sermo. per ea etiam, quae dicta sunt excluditur impietas scismaticorum, qui tunicam Domini inconsutilem scindere nituntur. contra quos inquit beatus Cyprianus, et habetur in cap. alicuius. xxiiii. quaest. i. alienus es, profanus es, eius hostis es, habere non potest Deum patrem, qui universalis ecclesiae, non tenet unitatem.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Ostenso quod ecclesia una sit, superest iam ut quod sancta sit Ecclesia ostendamus. Describitur autem sancta a sanctis patribus in concilio Niceno, ad differentiam congregationis malignantium, quae non sancta est sed impia, de qua psalm. xxv. Odivi ecclesiam malignantium. De ecclesia vero Christi dicitur psalm. penul. Laus eius in ecclesia sanctorum, ubi gloss. August. Ecclesia sanctorum ecclesia catholica est, ecclesia sanctorum non est dicenda ecclesia haereticorum. Sancta autem dicitur ecclesia, quia spiritu sancto sanctificata, quam sanctitatem profudit ei spiritus sanctus, ut ait Albertus magnus in sacramentis virtutibus et donis quae dat ad sanctitatis perfectionem. Verum quia sanctum plures habet intentiones, considerandum est quibus modis ecclesia Christi sancta sit et dicatur. Pro quo notandum quod sanctum idem est, quod mundum, et huic significationi competit nomen hagios in graeco quod interpretatur quasi sine terra, quomodo beatus Dionysius diffiniens sanctitatem, xii. c. de di. no. sic dicit. Sanctitas est ab omni immunditia libera, et perfecta, et omnino immaculata. In hac significatione ecclesia sancta est, quia munda a foeditate, et corruptione peccati. Plane cum Christus eius sponsus speciosus sit prae filiis hominum, et sanctus sanctorum, sic sanctam habet sponsam, qui ait. Levi. 2. Sancti estote quia ego sanctus sum, unde Cant. iiii. ad ecclesiam sic loquitur. Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Et apostolus. 1. ad Corinth. 3. dicit. Templum Dei sanctum est quod estis vos. Secundo sanctum idem est quod firmum unde apud antiquos sancta dicebantur quae legibus erant munita. unde etiam sanctum dicitur quod lege firmatum est. hac ratione ecclesia Christi sancta est. Tum primo quoniam a Deo aeterna praedestinatione et lege divina ordinata Paulo apostolo attestante qui ad Ephe. ii. ita loquitur, Elegit nos, gloss. praedestinando, ante mundi constitutionem, ut essemus sancti, et immaculati in conspectu eius in charitate gloss. non meritis nostris, sed sua charitate. Tum secundo in hac significatione ecclesia dicitur sancta et firmata, ut violari non possit, cum a fide, et charitate quae in Christo est nunquam defectura sit. Unde psal. lxxvi. dicit propheta. Aedificavit sicut unicornium sacrificium suum in terra quam fundavit in secula, ubi gloss. Hieronym. id est, ipsam ecclesiam singulari virtute firmauit, ut immobilis in secula sempiterna consisteret. Et in psal. 103. idem propheta domino ita loquitur. Fundasti terram super stabilitatem tuam non inclinabitur in seculum seculi. Super quo verbo beatus Aug. loquitur. Terram intelligo ecclesiam, quae est firmitas eius super quam fundata est, nisi fundamentum de quo apostolus ait. Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est quod est Christus Iesus. Ibi ergo firmati sumus merito, quia ibi firmari non inclinabuntur in seculum seculi, nihil enim firmius isto fundamento. De qua ecclesiae immobili firmitate ita Christus Petro quem universae ecclesiae suae praeficere disposuerat, pollicitus est dicens Matth. 16. Tu es Petrus, et super hanc Petram id est super hanc fidei confessionem, fundabo ecclesiam meam, et sequitur, et portae inferi, id est peccata, mine, blandimenta et haereses ut dicit gl. non praevalebunt adversus eam, gl. id est, non separabunt eam a fide, et charitate mea. Cuius impermutabilis firmitatis testis est beatissimus Paulus ad Roma. 8. dicens. Certus sum quod nec mors separabit nos a charitate Christi. Tertio modo sanctum idem est, quod sanguine tinctum vel respersum sive emundatum. nihil enim sanctum apud veteres dicebatur nisi quod sanguine hostiae esset respersum. Antiquitus etiam homines qui purificari volebant sanguine hostiae tingebantur inquit Isidorus. Unde ad Heb. 9. scribit apostolus. Omnia pene secundum legem in sanguine mundantur et sine sanguinis effusione non fit remissio peccatorum. Huius significationis gratia maxime Dei ecclesia sancta appellanda venit, quae Christi sanguine respersa purificationem peccatorum suscepit, et decorem induxit sanctitatis. Unde. 1. Petri. 2. dicitur. Gens sancta populus acquisitionis. gl. i. sanguine Christi respersa. Et ad Eph. 5. ait apostolus. Christus dilexit ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret, et Apoca. 1. inquit Io. apostolus, dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Quarto sanctum idem est, quod divinis obsequiis applicatum, quemadmodum homines, loca, dies, vas[a], et vestimenta quae divino cultui dedicantur, sancta dicuntur. Unde de hominibus habetur Exo. 30. Aaron et filios eius unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi, et Esdre. 2. c. 11. dicit. Esdras ministris domus domini, vos sancti estis domino et vasa sunt. De loco dicitur psal. 95. Adorate dominum in atrio sancto eius. De vasis dicitur Exo. 30. Archam testamenti cum vasis suis candelabrum et utensilia, universamque supellectilem quae ad cultum eorum pertinent sanctificabis omnia, et erunt sancta sanctorum. De diebus sanctis scribitur. ii. Esdr. 10. Sanctus enim est dies domini. De vestimentis Exo. 28. dicitur. Facies Aaron fratri tuo vestimenta sancta, et filiis eius. In hac significatione merito ecclesia Dei, ecclesia sancta dicitur quae unius veri Dei famulatui, et cultui tota dedicata est, immo in ea sola verus Dei cultus est, qui fide, spe, et charitate perficitur, ut ait August. in. c. extra. i. q. i. Extra catholicam ecclesiam non est locus veri sacrificii. Quinto sanctitas dicitur religio sive obseruatio quaedam iustitiae eorum, quae ad Deum pertinent. Unde Andronicus, ut dicit sanctus Thom. ita sanctitatem diffinit. Sanctitas est virtus faciens fideles servare ea quae ad Deum iusta sunt, de qua Luc. 1. Serviamus domino in sanctitate, et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Hac ratione ecclesia sancta dicitur, quia summa in ea munda, et immaculata observatur religio, sancta est in votis, sancta in sacrificiis, sancta in ministeriis, sancta in cerimoniis, sancta in singulis obseruationibus, quae ad cultum, et reverentiam percipiunt sanctae divinitatis. Sexto ecclesia Dei sancta dicitur, quia omnibus virtutibus gratiis ac donis spiritualiter secundata est, et dotata. Unde psalm. 64. dicitur. Replebimur in bonis domus tuae; gloss. cassiodori id est praesentis ecclesiae, quae diversis munerum spiritualium exuberat bonis. Quae sunt illa bona? illa bona sunt sanctitas in se, et aequitas ad proximum. unde sequetur sanctum est templum tuum mirabile in aequitate, gloss. i. ecclesiae. ipsa enim domus et templum Dei est sanctum in se, et mirabile in aequitate quantum ad proximum. Septimo ecclesia Dei sancta dicitur, quia optimis iustissimis, et sacratissimis legibus vivit, regitur, et gubernatur, de lege divina. Ad Roma. viii. dicit Apostolus. Lex sancta, et mandatum sanctum. Et in psalm. scribitur. Lex domini immaculata convertens animas testimonium domini fidele Sapientiam praestans parvulis. Leges vero publicae, quae pro ecclesiae regimine a sanctis patribus, sanctae sunt, tanta pro earum sanctimonia veritate firmantur, ut beatus Agap. papa omnibus episcopis scribens in cap. sic distinc. xxi. dicit. Sic omnis apostolicae sedis sanctiones accipiendae sunt tanquam ipsius divina voce Petri firmata. Unde violatores sacrorum canonum, ut inquit sanctus Damasus papa in cap. Violatores. xxv. quaestio. i. graviter a sanctis patribus iudicantur. et a spiritu sancto, instinctu cuius ac dono dictati sunt damnantur. quoniam blasphemare spiritum sanctum non incongrue videtur. Octavo dicitur ecclesia Dei sancta secundum quod sanctum dicitur praeditum scientia iustorum. dicit enim Aristoteles, ut dicit Albertus magnus in libr. laudabilium bonorum. Sanctitas est virtus scientiae ea faciens quae ad Deum sunt iusta Sapien. i. Dedit illis scientiam sanctorum. Sub hac significatione potissime ecclesia sancta est quae sola scientiam sanctorum habet, et notitiam divinitatis. Unde de ecclesia dicit dominus Zach. 8. haec dicit dominus exercituum. Reversus sum ad Syon, et habitabo in medio Hierusalem et vocabitur Hierusalem civitas veritatis, et mons sanctificatus, quare ut ait beatus Greg. in moralibus, et habetur in cap. Quia. xxiiii. q. i. Quia ex sola catholica ecclesia veritas conspicitur apud se esse locum dominus perhibet de quo videatur: in petra Moyses ponitur, ut Dei faciem contempletur: quia nisi quis fidei soliditatem tenuerit divinam praesentiam non agnoscit, de qua soliditate dominus dixit. Super hanc Petram aedificabo ecclesiam meam. Nono ecclesia Dei sancta dicitur, quia sacramenta habet quibus homines sanctificantur. dicitur enim sacramentum a sacrando sive sanctificando, quia divina virtute in eis operante instrumenta sunt emundationis, et sanctificationis animarum. Unde ad Ephe. 5. dicitur. Christus dilexit ecclesiam, sequitur, ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo vitae, et August. super Ioan. de virtute sacramenti baptismi loquens dicit. Quae vis est aquae, ut corpus tangat, et cor abluat? Decimo ecclesia dicitur sancta, quia sancta et gloriosa triumphante ecclesia quae sursum in caelestibus est mater nostra exemplata est. unde Apocalip. 21. beatissimus apostolus Ioannes inquit. Ego Ioannes vidi civitatem sanctam Hierusalem novam descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo, et audivi vocem de caelo dicentem. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis etc. Quod verbum Bernardus pertractans libro iii. de consideratione cap. xiii. Non vilem reputes hanc formam quae: in terris est habet formam in caelo vidit homo qui dicebat, vidi civitatem sanctam Hierusalem etc. Ex his apertissime confutatur error, et blasphemia quorundam pseudo prophetarum qui ore suo polluto contra sanctimoniam ecclesiae diabolica audacia loquentes dicere praesumpserunt ecclesiam non esse sanctam sed meretricem, contra quos sunt ea quae induximus parum ante, et maxime illud Cant. iiii. Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te, et illa continua fidei professio quam universalis ecclesia facit dicens. Credo unam sanctam ecclesiam etc.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Ad ampliorem intelligentiam maioremque firmitatem veritatis earum quae de ecclesiae sanctimonia induximus, movebimus aliquas obiectiones in contrarium probando quod ecclesia non sit sancta dicenda. Et primo arguitur sic. Cantatur in ecclesia in hymno angelico: scilicet, Gloria in excelsis Deo. Tu solus sanctus. Si ergo Christus solus est sanctus, cum ecclesia non sit Christus, ecclesia non videtur dicenda sancta.1
Secundo2 sanctitas, ut dicit Dionysius. xii. cap. de distinc. no. ut supra dictum est. est ab omni immunditia libera, et perfecta, et omnino immaculata immunditia, sed ecclesia in praesenti statu non est libera ab omni immunditia illa peccati dicente beato Ioan. apostolo. 1. Ioan. 1. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est, ergo ecclesia pro praesenti statu non est sancta dicenda.
Tertio3 sic Math. vi. docet Christus omnes fideles orare pro peccatorum suorum remissione, sic. Dimitte nobis debita nostra, etc. quam orationem continue facit ecclesia, quod tamen vanum esse videretur si ecclesia nullum haberet peccatum, maxime cum dicat August. in de bono perseverantiae, hoc loco pelagiani confodiuntur haeretici qui audent dicere hominem iustum in hac vita habere nullum omnino peccatum, et in talibus hominibus esse iam in praesenti tempore ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, et ponitur in glo. ordinaria.
Quarto4 arguitur sic, ad Roman. 3. dicit apostolus. Est autem Deus verax omnis homo mendax: ergo non videtur, quod ecclesia quae est collectio omnium fidelium dicenda sit sancta.
Quinto5 sic, ecclesiae non convenit pro statu praesentis vitae non habere maculam, aut rugam, sed tantum pro statu futurae vitae quando apparebit gloriosa: ergo nunc non est dicenda sancta, sed in futura vita. consequentia patet et antecedens probatur auctoritate beati August. qui in fine primi libri enchiridion, tractans verbum illud apostoli ut exhiberet sibi ecclesiam non habentem maculam, nec rugam, etc. ita dicit per hoc omnes prorsus hominum maculae Christiani lavacri sanctitate tolluntur quo mundat ecclesiam suam Christus, ut exhibeat eam sibi non in isto seculo, sed in futuro non habentem maculam, neque rugam, aut aliquid huiusmodi. nam qui modo eam talem esse dicunt, et tamen in illa sunt, quoniam et ipsi fatentur se habere peccata. Si verum dicunt profecto quoniam mundi non sunt a peccatis, habet in eis ecclesia maculam. Si autem falsum dicunt quia corde duplici loquuntur, habet in eis ecclesia rugam. Si autem dicunt se habere ista non ipsam: ergo se non esse membra eius nec ad corpus eius pertinere fatentur, ut etiam sua confessione damnentur. 6 Sexto sic, in ecclesia sunt boni et mali permixti ut superius monstratum est, et mali in multo ampliori numero quam boni. cum ergo denominatio debeat fieri a maiori parte, videtur, quod ecclesia simpliciter magis immunda quam sancta dicenda sit. 7 Et confirmatur ex. c. Et hoc diximus. xvi. q. vii. ubi dicit Origenes et ponitur in gloss. continua. Matth. 21. Quod carnaliter viventes domum orationis, ex lapidibus uiuis constructam faciunt speluncam esse latronum actibus suis.
8 Septimo arguitur sic. In ecclesia continentur non modo peccatores sed etiam multi praesciti, qui licet modo fidem habeant Christi finaliter, tamen in fide vera, et charitate Dei non permanebunt: ergo non videtur quod ecclesia simpliciter dicenda sit sancta.
9 Octavo sic, dicit Sapiens Ecclesi. 9. Nemo scit utrum quis sit dignus odio vel amore, et minus de alio quam de se, ergo etiam nemo potest scire quis sit sanctus aut immundus: ergo videtur quod non pertineat ad articulum fidei credere, quod ecclesia quae est congregatio fidelium, sit sancta.
10 Nono arguitur sic. Fideles non sunt confirmati in fide sive in gratia Dei in statu praesentis peregrinationis: ergo non videtur quod ecclesia quae est fidelium collectio dicenda sit sancta, quia firmata sive confirmata.
11 Decimo arguitur sic. Ecclesia aliquando dicitur fuisse foeda et maculata: ergo non semper videtur dicenda fuisse sancta. consequentia videtur manifesta, antecedens patet. dicit enim beatus Hieron. et habetur de poen. distinc. i. §. Ecclesia. Possibile autem est, ut quando ecclesia quae prius rugam habuit et maculam, et immunditiam, postea restituta est, ita et peccator currens ad medicum etc. Et idem beatus Hieronym. super psal. xx. exponens illud. Audi filia et vide, inclina aurem tuam, et obliviscere domum patris tui. De ecclesia dicit sic. Obliviscere domum patris tui id est dyabolum qui te prius genuerat, quia totus mundus in maligno positus erat. ideo inclina aurem tuam, quoniam concupivit rex speciem tuam Christus Iesus a quo regeris, quia nigra eras in domo patris. nunc autem ascendens post baptismum vel intus abluta vel gratia fidei candida, quia ipse est dominus a quo redempta es, et infra. Ante foedata et deformis erat ecclesia sed postea pulchra et speciosa per lavacrum baptismi, quia iustus pro impiis mortuus est, id est Christus mundans eam per lavacrum sanguinis sui, ut ait apostolus non habentem maculam, neque rugam, et Aug. ad idem propositum super eundem psal. ita loquitur. Assumpta est ecclesia ex genere humano ut Christus caput esset ecclesiae. Et infra. Gaudeat sponsa amata a Deo, quando amata? dum adhuc foeda. omnes enim peccaverunt, dicit apostolus et egent gloria Dei. Et iterum. Etenim pro impiis Christus mortuus est, amata est foeda ne remaneret foeda, non enim vere foeda amata est, quia non foeditas amata est, hic Aug.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Fatendum est firmiter cum sanctis patribus quemadmodum dictum est quod Ecclesia Christi sancta sit. unde Aug. super illud psalm. 85. Custodi animam meam quoniam sanctus sum. ita dicit. Audeat dicere corpus Christi, audeat dicere unus ille homo clamans a finib. terrae cum capite suo dicens, Sanctus sum, accepit enim gratiam sanctitatis gratiam baptismi et remissionem peccatorum, et infra. Omnes enim Christiani, et omnes fideles et baptizati in Christo ipsum induerunt, sicut Apostolus dicit. Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Si membra facti sunt corporis eius, et dicunt se sanctos non esse, capiti ipsi faciunt iniuriam cuius membra facti sunt. Iam dicendum est ad argumenta. 1 Ad primum respondetur quod Christus dicitur solus sanctus sicut solus bonus, quia. ipse solus secundum quod Deus ex se, et naturaliter bonus et sanctus est, et secundum quod homo in summo sanctitatis. quamobrem Daniel. 9. Sanctus sanctorum nominatur. Et in psal. de eo confitetur propheta dicens. Unxit te Deus oleo laetitiae prae participibus tuis, secundum quem modum ipse solus sanctus est. Et hoc est quod dicitur. 1. Reg. 2. Quis sanctus ut est dominus, vel ut habet alia littera. Non est sanctus praeter te domine, quia ut ait gl. nemo sit sanctus nisi Deus, et si sint qui dicunt Dii multi, et domini multi, nullus tamen eorum naturaliter est id quod est Deus, nam ipse est solus qui ait. Ego sum qui sum, per hoc ergo non negatur quin participatione gratiae eius fideles boni et iusti et sancti sint. unde dominus ait. Levit. 20. Sancti estote quoniam ego sanctus sum. Et Aug. tractans illud psal. 75. Custodi animam meam quoniam sanctus sum. ita fideles exhortatur. dicat unusquisque fidelium sanctus sum. non est ista superbia elati, sed confessio non ingrati. si enim te dixeris ex te esse sanctum superbus es. rursus fidelis in Christo, et membrum Christi si te dixeris non esse sanctum ingratus es.
2 Ad secundum argumentum respondetur praemittendo duo notabilia. Primo notandum quod duplex ad praesens potest distingui sanctitas. Uno modo quae dicat liberationem omnimodam ab omni immunditia et corruptione culpae et poenae, et ista est sanctitas patriae, de qua in psal. Gloria haec est omnibus sanctis eius. Alio modo sanctitas dicit emundationem non a quocunque peccato, aut imperfectione, sed ab eis immunditiis quae puritatis gratiae et charitatis luci adversantur, cuiusmodi sunt culpa originalis et mortalis, de qua dicitur ad Rom. i. Omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis, gl. sancti erant sanctificati per baptismum. Item. 1. ad Cor. 3. Templum Dei sanctum est quod estis vos, ubi gl. dicit. Sanctum est a tempore baptismi, quia in nemine habitat Deus quem non antea spiritus sanctus sanctificet et purget. Secundo notandum quod sanctitas qua ecclesia in praesenti vita sancta dicitur, non dicit immunitatem ab omni peccato, corruptione et imperfectione, sed immunitatem ab his vitiis et peccatis cum quibus charitas Dei stare non potest, per quam Deus manet in nobis et nos in Deo. 1. Io. 4. cuiusmodi sunt peccata criminalia sive mortalia. Unde gl. super illud Cant. iiii. Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te: dicit, macula, sc. criminalis culpae, et ita habet glo. decret. in. c. omnibus consideratis. xxiiii. q. i. super verbo sine macula. Et ideo venerabilis Beda super cantica tractans praefatum verbum Cant. iiii. Tota pulchra es etc. ita dicit. Haec autem dicta sunt non quod in hac vita sanctorum quispiam vel a culpis omnibus immunis vel perfectus possit esse virtutibus: cum veraciter scriptum sit, quia non est homo in terra iustus, qui faciat bonum et non peccet, sed quod sancta ecclesia inquantum ecclesia Christi est et fide recta et munda sit opere. Quibus notatis respondetur ad rationem et primo dicitur quod munditia importata in diffinitione sanctitatis, posita a beato Dionysio dicit munditia sive puritate a peccato, sive in intellectu, sive in affectu quod contrarietatem habet ad gratiam, cuiusmodi est originale et mortale, non autem dicit emundationem a peccato veniali. Unde Aug. in diffinitionibus recte fidei dicit. Nullus sanctorum, vel iustorum caret peccato, nec tamen ex hoc desinunt esse iusti, vel sancti, cum affectu teneant sanctitatem. Secundo ad minorem, ubi dicitur quod ecclesia in praesenti statu non est omnino libera ab immunditia, quae divinae gratiae contrariatur, et ad auctoritatem beati Ioan. dicentis. Si dixerimus quod peccatum etc. Respondetur dupliciter. Uno modo de peccatis venialibus, quae in praesenti vita non possunt totaliter vitari: dicitur enim Prouer. 24. Septies in die cadit iustus. Et Aug. dicit, et habetur in gl. Impossibile est quemlibet sanctum aliquando non cadere in minimis peccatis neque iusti esse desistunt, quia citius opitulante Deo resurgunt. Secundo respondetur ad idem quod si beatus Ioan. loquitur de mortali, tunc non est sensus quod omnes fideles habeant peccatum mortale, sed quod si dixerimus ex elatione, scilicet ut dicit glo. interlin. elati de aliqua iustitia, quia cum nemo sciat utrum dignus odio vel amore sit, ut dicitur Ecc. Qui absque revelatione asserit se esse sine peccato mortali, incurrit peccatum iactantiae superbiae, et falsitatis asserens quod nescit. Et ideo dicit, et veritas in nobis non est. Ista est expositio magistri Nicolai de Lyra. 3 Ad tertium respondetur, quod per illam auctoritatem Math. 6. licet ut dicit glo. quilibet nostrum instruatur se peccare quotidie, dum pro peccatis quotidie iubetur orare, non tamen datur intelligi, quod quotidie peccemus omnes fideles peccato quod sanctitati adversetur. Unde Hiero. super psal. 118. exponens illud Beati immaculati in via dicit, quomodo immaculati, quia sine minutis peccatis, homo esse non potest, sicut sanctus Ioannes dicit. Si dixerimus etc. Et propheta dicit. Qui ingreditur sine macula etc. et respondens ait. sine macula: hoc est sine mortalibus criminibus. 4 Ad quartum dicendum quod non vult apostolus dicere in illis verbis, quod omnis homo mentiatur: unde ipse ad se dicit. 2. ad Corin. 12. Deus scit quod non mentior, sed ut colligitur ex glo. datur intelligi in verbis apostoli, et prophetae dicentium. Omnis homo mendax, quod omnis homo est mutabilis naturae, et voluntatis, et ideo potest esse mendax in promissis, non sic autem Deus cum sit invariabilis, et impermutabilis, et ita ut dicit gl. Omnis homo mendax dicitur, quia quantum a seipso est labilis in essentia et per peccata defluens est, et ita argumentum sumptum ex illa auctoritate non militat contra propositum, quoniam licet omnis homo quantum est ex seipso labilis sit, et defluxibilis per peccatum, per gratiam tamen potest non defluere. Unde propheta psal. 93. dicit. Si dicebam motus est pes meus misericordia tua adiuvabat me. Et apostolus. 1. ad Corinth. 15. Gratia Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit. 5 Ad quintum patet responsio ex his quae dicta sunt ad secundam obiectionem, ubi distinctione facta de duplici modo sanctitatis, dictum est quod sanctitas importans omnimodam liberationem, et immunitatem ab omni corruptione, et vetustate6 culpae et poenae, et cuiuscunque imperfectionis contagione, non est ecclesiae pro statu praesentis vitae, sed futurae quando apparebit gloriosa, et per consequens isto modo loquendo non convenit ecclesiae pro statu praesentis vitae, non habere maculam, aut rugam, ut sonant manifeste sanctorum auctoritates inductae. Sanctitas vero quae dicit immunitatem earum culparum, et rugarum, quae divinae gratiae animam illustranti repugnant bene convenit ecclesiae, sicut diffuse monstratum est, et per consequens hoc modo modo immunitas competit ecclesiae etiam pro statu vitae praesentis non habere maculam, neque rugam, aut aliquid huiusmodi. 7 Ad sextum dicendum quod licet mali numero sint de ecclesia non tamen merito. Ecclesia autem tota est sancta in omnibus qui de ecclesia sunt numero et merito, cuiusmodi sunt omnes fideles qui dilectione charitatis in Christo radicati sunt. Ait enim beatus Hilarius lib. de trini. Sanctus es si fide es perfecte credulus si spe inconcussa firmus si charitate es perfecte radicatus. Unde licet multi fideles peccatores dicantur esse in ecclesia, nihilominus quia isti non sunt propria membra corporis Christi nec perfecta unitate quae est per charitatem pertinent ad ecclesiam, non sequitur quod ecclesia simpliciter non sit dicenda sancta, sancta quidem est ut praediximus in omnibus qui ad eam pertinent numero et merito sive in omnibus membris suis. 8 Ad confirmationem autem quae sumpta est ex auctoritate Origenis dicendum quod quamquam ecclesia habeat malos permixtos bonis, quia tamen mali non sunt vere et proprie membra corporis Christi quod est ecclesia, non est fatendum simpliciter quod ecclesia Christi sit foeda, aut non sancta, aut spelunca latronum, sed bene dicitur a sanctis doctoribus sicut supra induximus, quod in aliquibus qui non sunt membra eius perfecte et proprie infirmetur, aut patiatur aliquam foeditatem, et ex perversitate operum actuum malorum fidelium aliquas detractabiles suscipiat denominationes, ut puta, quod dicatur spelunca latronum sicut inductum est, ex Origene et alia huiusmodi.
9 Ad septimum respondetur negando consequentiam, quia fideles praesciti aut habent maculam peccati mortalis aut non, sed sunt in gratia. Si detur primum, dicendum est de illis sicut de aliis fidelibus peccatoribus, parum ante iam diximus. Si vero sine macula sunt peccati mortalis habentes Christi gratiam, dicendum quod in illis etiam ecclesia sancta dicitur, licet in futurum sint maculam aut contagionem habituri infidelitatis, et impietatis rugam. Iudicium quippe de membris ecclesiae sumitur secundum dispositionem praesentis temporis et non futuri, sicut homo dicitur quis nunc mundus in membris quae cras aut post immunda futura sunt. 10 Ad octavum respondetur negando consequentiam, quoniam scire non possumus via humana quis de adultis in vita praesenti sanctus sit sanctitate gratiae, et inhabitatione spiritus sancti. Nihilominus certissimi sumus quod talis sanctitas sit in membris ecclesiae quae illius vera et propria membra sunt in quibus ipsa sancta dicitur, utpote quae corpus Christi et sponsa illius dilecta pulcra et sine macula esse describitur Cant. 4.
11 Ad nonum dicendum quod ecclesia pro statu vitae praesentis non ita in fide, et charitate dicitur firmata quod eius omnia membra ita in gratia sint confirmata, quod amplius peccare non possint, sed ea ratione, quia semper erunt in ecclesia aliqui homines fideles et sancti. 12 Ad decimum et ultimum dicendum primo quod capiendo ecclesiam prout comprehendit angelos et homines, ecclesia semper sancta fuit, quia angeli boni in sanctitate in qua creati sunt immobiles permanserunt. Si loquimur de ecclesia sicut in superioribus locuti sumus, quae scilicet sumpta est et collecta ex hominibus fidelibus, dicimus etiam quod semper ecclesia in aliquo, vel in aliquibus sancta fuit, dicente beato Aug. super psal. cxxiiii. olim est ecclesia et ex quo vocantur sancti est ecclesia in terra. Ad auctoritates autem inductas in contrarium dicitur quod Aug. et Hiero. non loquuntur de ecclesia universali quae ab Abel iusto dicitur incepisse usque ad ultimum iustum, sed de ecclesia secundum quod dicit collectionem fidelium ex populo gentilium venientium, qui populus prius fuit foedus sordibus idolatriae. Unde Aug. super psal. 103. subiungit. Nonne ista est quae iacebat in caeno iniquitatum, nonne ista est quae iacebat in fornicatione idolorum. Vel dicendum et forte melius quod ecclesia sumpta ex humano genere non est ita intelligenda prius fuisse foeda quod postquam ecclesia coepit esse, fuerit foeda in omnibus membris suis, quoniam sicut infra videbitur in ecclesia quae ab Abel dicitur incepisse semper fuerunt aliqui vel aliquis sanctus, sed sic accipiendum est, quia omnia membra ecclesiae de genere humano sumpta excepto Salvatore nostro qui non humano semine, sed de spiritu sancto conceptus, fuerunt prius et si non pro eodem tempore foeda foeditate alicuius peccati saltem originalis. et haec videtur esse intelligentia Aug. ut apparet ex auctoritatibus quas inducit ad probandum ecclesiam prius fuisse foedam, ut patet ex illa ad Ro. 3. Omnes peccaverunt, gl. ex uno peccatore omnes nascuntur peccatores et egent gloria Dei. Et ex illa ad Ro. 5. pro impiis mortuus est.