Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
His sic declaratis facile nobis est iam respondere cunctis obiectionibus adversariorum. Respondebimus primo ad rationes factas pro parte illorum qui dicunt solos electos sive praedestinatos membra Christi esse ac illorum tantum Christum esse caput.
Ad primam in qua obiicitur ex illo ad Eph. 5.: Christus dilexit ecclesiam, etc., respondetur negando consequentiam, quoniam secundum iam dicta Christus non tantum dicitur caput huius vitae decursu eorum quorum salvator secundum efficientiam est, cuiusmodi sunt praedestinati, sed etiam omnium quorum salvator est secundum sufficientiam, dummodo sibi fide formata uniatur. Universaliter quidem inquit Apostolus: Quicumque baptizati estis, Christum induistis, ad Gal. 3. Item: Qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt, Ro. 8. Ceterum indifferenter loquitur de omnibus fidelibus idem Apostolus cum ait: Multi unum corpus sumus in Christo, ad Ro. 12.; Membra sumus corporis eius, ad Eph. 5.
Ad secundum quod obiicitur ex illo: Novit Dominus qui sunt eius, respondetur quod Dei non sunt tantum praedestinati, sed etiam qui secundum praesentem iustitiam per gratiam sibi uniti sunt. Unde sanctus Thom. in 3. parte, q. xlviii., dicit quod homo dupliciter dicitur esse Dei. Uno modo inquantum subiicitur potestati eius, et hoc modo nunquam definit homo esse Dei, secundum illud Dan. 4.: Dominabitur Excelsus in regno hominum et cuicunque voluerit dabit illud. Alio modo per unionem charitatis ad eum, secundum quod dicitur Ro. 8.: Si quis spiritum Christi non habet, non est eius; et hoc modo quis desinit esse Dei per peccatum. Ad gl. vero quae inducitur respondetur dupliciter. Primo secundum quod dicit dominus Altisiodo. in sum. sua circa 8. dist. 4. sent., quod hoc intelligendum est diuisim, non autem coniunctim; et tunc est sensus: Illi sunt hortus conclusus, fons signatus, etc., qui conformes sunt imagini Filii sui, sive sint praesciti, sive praedestinati, sive vocati, sive iam glorificati; plane omnes isti, dum tamen actu conformes sint imagini Filii Dei, quod fit per gratiam gratum facientem, sunt illi quorum numerus est hortus conclusus, fons signatus, etc., sicut supra circa v. c. declaravimus. Secundo respondetur, quod si illud totum praedestinavit, vocavit, iustificavit et glorificavit accipiendum sit coniunctim, tunc gl. illa loquitur de ecclesia secundum statum vitae futurae, ad quem soli electi pertinebunt tunc actu, nunc vero in potestate solum pertinent, si in peccato mortali existant, sicut superius diximus. Habetur praeterea ex ista glossa manifeste quod electi non sunt hortus conclusus, etc., nisi prius iustificati; et tunc bene conceditur quod numerus talium sit hortus conclusus, etc., secundum divinam praedestinationem et simul secundum praesentem iustitiam; sed cum hoc stat quod etiam praesciti pro tempore iustificationis eorum sint hortus conclusus, etc.
Ad tertium quod obiicitur ex illo 1. Ioan. 2.: Ex nobis prodierunt, etc., respondetur quod illi qui recesserunt ab ecclesia per aliquam impietatem et in illa mortui sunt dicuntur non fuisse primo de ecclesiae corpore secundum praedestinationem, non autem simpliciter, si cum in ecclesia erant integram fidem, firmam spem et sinceram charitatem observabant. Unde tales quamdiu pie vixerunt secundum praesentem iustitiam filii Dei fuerunt. Unde Aug. li. de correctione et gratia, et ponitur de pe. dist. 4. 6., nam cum dicit sic: Hi cum pie vivunt dicuntur filii Dei, sed quia victuri sunt impie, et in eadem impietate morituri, non eos dicit filios, haec Aug. Et ita simili modo respondetur ad auctoritatem Ioannis et ad dictum Augu., et ad omnia similia quae Aug. ponit locis supranominatis. Verum commemorandum est quod superius diximus, quod ex sola praedestinatione qua aliquis est praedestinatus, ut sic filius Dei per gratiam adoptionis, non dicitur quis filius Dei simpliciter sive actualiter, sed solum in potentia; sed ex praesenti iustitia est, et nominatur quis filius Dei actu sive simpliciter, licet sic iustificatus non sit praedestinatus ad vitam aeternam.
Unde beatus Aug. super Io. homelia xlv., longo processu tractat quomodo dicendi sint oves Christi qui adhuc in errore sunt, et finaliter dicit sic: Secundum praescientiam Dei et praedestinationem, quam multae oves foris, quam multi lupi intus, et quam multae oves intus, et quam multi lupi foris. Quid est quod dixi: quam multae oves foris? Quam multi luxuriantur casti futuri, quam multi blasphemant Christum credituri in Christum, quam multi se inebriant futuri sobrii, quam multi rapiunt res alienas donaturi suas, et hi oves sunt. veruntamen modo alienam vocem audiunt, alienos sequuntur. Item quam multi intus laudant blasphematuri, casti sunt fornicaturi, sobrii sunt se vino postea sepulturi, stant casuri et non sunt oves. De praedestinatis enim loquimur, de his loquimur quos novit Dominus qui sunt eius. Et tamen ipsi, qua diu recte sapiunt, Christi vocem audiunt. Ecce audiunt isti, non audiunt illi; et tantum secundum praedestinationem non oves isti, oves illi, haec Aug. Ecce manifeste Aug. dicit praedestinatos peccatores oves esse, non tamen actu, cum dicat eos non audire vocem pastoris Christi, sed alienos sequuntur. Cum tamen Dominus dicat Ioan. 10.: Oves meae vocem meam audiunt et sequuntur me, sed in potentia quae ad actum reducenda est, cum ait: quam multi luxuriantur casti futuri, etc.
Nec mirari quis debet si scriptura simpliciter loquatur de talibus tanquam de simpliciter ovibus aut filiis sive etiam membris Christi, quoniam hoc non fit ideo quod actu sint oves Christi aut filii Dei aut membra actu suscipientia influxum Christi a Christo capite, sed talis scripturae usus est propter ineffabilem certitudinem divinae providentiae. Hac quippe ratione Dominus quandoque simpliciter loquitur de eis quae solum sunt in potentia, immo quandoque per verbum de praeterito loquitur de eo quod in longissima tempus expectatur, quorum exempla multa sunt in Scriptura sancta, sicut patet maxime in prophetis de incarnatione Christi, de adventu ad iudicium, et de pluribus aliis. Simili modo est in materia praesenti. Unde Aug. li. de correctione et gratia tractans illud Apostoli ad Ro. 8.: Quos vocavit, hos et iustificavit, quos praedestinavit, hos et vocavit, etc., dicit: Ad haec usque in finem saeculi multi vocandi et iustificandi sunt; et tamen verba praesentis temporis posuit etiam de rebus futuris, tanquam iam fecerit Dominus quae ut fierent iam ex aeternitate disposuit; ideo dicit de illis propheta, qui facit quae ventura sunt, haec Aug.
Ad quartum quod obiicitur ex Augustino super psal. ciii. respondetur quod Aug. non negat quod praesciti qui finaliter damnabuntur pro tempore iustificationis eorum communicaverint charitati, quia iustitia cum sit remissio peccatorum non adimpletur sine charitate. Praeterea etiam daemones ipsi damnatissimi in charitate dicuntur fuisse creati. Unde Aug. 12. de ciui. Dei dicit: Bonam voluntatem quis, inquit, fecit in angelis, nisi ille qui eos cum sua voluntate, id est amore casto, quo illi adhaerent, creavit simul in eis condens naturam et largiens gratiam. Sed exponendum est illud verbum Aug. prout exponit magister sententiarum in 3. distin. xxxi.: Sic charitas est fons cui alieni, id est damnandi, non communicant, scilicet finaliter, quia alias non damnarentur.
Ad quintum quod obiicitur ex Aug. lib. de doctrina Christiana, dicentis: Non est revera, et cetera, respondetur. Pro cuius responsione et pro concordantia multorum palluum sacrae Scripturae et dictorum doctorum sanctorum qui videntur in cortice sibi invicem adversari, notandum est quod veritas multipliciter accipitur. Est enim veritas essentiae, quae secundum rationem speciei consideratur, de qua potest capi illud Aug. in lib. Soliloquiorum dicentis: Verum est illud quod est. Secundo modo dicitur veritas permanentiae continuationis sive perseverantiae; hoc modo non dicitur verum quod cito desinit esse, sive id quod permansurum non est, secundum illud Ioan. 8.: Si manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. Tertio modo dicitur veritas perfectionis sive consummationis, de qua potest accipi illud Luc. 21.: Vere hic homo iustus est; vere quidem iustus dictus est Christus, quia consummatae iustitiae et per consequens perfectionis fuit. Matth. 3.: Sic decet nos adimplere omnem iustitiam.
Istam divisionem veritatis triplicis ponit cancellarius antiquus Parisius in sum. sua super verbo Augu. ad Iulianum comitem: Charitas quae deseri potuit nunquam vera fuit. Hoc insuper de illo originaliter tangitur super eodem verbo a magistro sententiarum in 3. di. xxxi., ubi quaerit: Utrum sit vera charitas quae amittitur? Qui respondens ad praeallegatam auctoritatem dicit quod dictum Augu. non ad essentiam charitatis refertur, sed ad efficientiam, quia non efficit charitas quae deserit hominem vere beatum; non enim perducit eum ad verum bonum. Item ad illam eiusdem Aug.: Charitas est fons cui alieni, id est damnandi, non communicant, respondet: Non communicant scilicet in fine, quia non perseverant. Et consequenter inquit: Possunt autem haec quae de charitate dicta sunt intelligi de charitate perfecta, quam soli electi habent, quae semel habita non amittitur, haec magister sententiarum. Ex cuius verbis clare patet divisio posita triplicis veritatis, cum dicat charitatem quae desinit esse fuisse veram veritate essentiae, sed non permanentiae aut perfectionis. Et quoniam, ut saepenumero repetitum est et habetur in gl. ad Rom. 8., societas et unitas qua compaginamur et efficimur unum corpus unici Filii Dei ipsa charitate efficitur et constituitur, eadem videtur currere divisio veritatis de membris Christi quae sit de veritate charitatis.
Praeterea considerandum quod inter istos acceptionis modos veritatis talis ordo est, quoniam secundus praesupponit primum necessario et addit supra ipsum, et tertius supra secundum. Veritas enim perseverantiae praesupponit veritatem essentiae, et veritas perfectionis praesupponit utramque et addit consummationem. Ex quibus aperte cognoscimus quod omne verum veritate permanentiae aut perfectionis est verum veritate essentiae, et non e converso. Secundo, quod non esse verum veritate permanentiae sive perfectionis non dicit non esse verum simpliciter; immo sic arguendo committeretur6 fallacia consequentis ab inferiori ad suum superius arguendo negative, sicut iste non est homo demonstrato asino: ergo non est animal. Ex quorum omnium consideratione patet huiusmodi propositiones veras esse. Praesciti iustificati sunt vera membra Christi, veritate essentiae; patet quia tales vera charitate secundum eundem modum veritatis actu coniunguntur Christo; praeterea tales sunt vere filii Dei. Ioan. 1.: Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Augu. super psal. cxxii.: Si credis, ipsi potestas tibi data est, ut sis inter filios Dei.
Secunda, praesciti iustificati non sunt vera membra Christi veritate perseverantiae sive continuationis; patet quia charitate permansura usque in finem sive charitate vera veritate permanentiae non uniuntur Christo. Quomodo dicit Aug. quod charitas fons proprius est et singularis bonorum cui non communicant in fine alienus, id est damnandus, ut dictum est ex dictis magistri. De hoc genere veritatis accipiendum est etiam quod dicitur Ioan. 8.: Si manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis; et gl. quae super illud 1. Ioan. 2.: Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, dicit sic: Si exierunt ex nobis, non erant ex nobis veraciter. Hoc etiam modo dicit Aug. li. de correctione et gratia, et ponitur de pe. distin. 4. §. cum ergo, tractans illud Ioan.: Ex nobis prodierunt, et cetera, quod ex adverso fuit inductum: Quid aliud dicunt nisi quod non erant filii Dei etiam quando erant in professione et nomine filiorum, non quia iustitiam simularunt, sed quia in ea non perseverarunt, haec Aug.
Ecce qualiter Aug. tales dicit veros fuisse filios Dei veritate essentiae, in hoc quod dicit eos veram et non simulatam habuisse iustitiam. Per iustitiam autem, ut ait Hiero., multi adhaerent Christo; sed non veros esse filios Dei dicit sive membra Christi veritate perseverantiae, unde dicit quod in ea non perseverarunt. Et per hoc respondetur ad illud dictum Aug. principale: Non est revera corpus Christi quod cum illo non erit in aeternum; quod accipiendum sit de veritate continuationis perseverantiae aut perfectionis, non autem de veritate essentiae sive rei, quia veraciter corpus Christi sunt. Unde Aug. super psal. 139. ait sic: Caput illius capitis sancta ecclesia est, in cuius nos membris sumus et caput nostrum diligimus, haec Aug. Vel respondendum est secundum quod dominus Richar. in 3. sententiarum ad eandem auctoritatem dicit dictum illud Augu. exponendum esse sic, id est non pertinent ad corpus Christi illi qui non habent unde cum Christo possint in aeternum manere, quod omnes iusti habere noscuntur, haec Richar. Et ita auctoritas intellecta non facit ad propositum argumentum, sed magis favet auctoritati quam posuimus.
Ad sextum quod sumitur ex illo Aug. contra Donatistas: Sunt quaedam in eo numero, et cetera, quod sunt Dei secundum praedestinationem, quod non simpliciter sed potentia esse tales, non autem secundum unionem gratiae gratum facientis, secundum quam quis simpliciter dicitur esse Dei, sicut saepe dictum est.
Ad septimum quod obiicitur ex eodem Aug. et de eodem li. contra Donatistas, quod multi, et cetera, respondetur eodem modo, quia licet propter infallibilitatem divinae praescientiae tales dicantur simpliciter meliores, intelligendi tamen sunt potentia, non actu, cum actu non habeant charitatem. Unde quis apud Deum bonus dicitur, ut dicit Aug., potentia tamen sunt meliores, quae certitudinaliter ad actum reducenda est; et quod ita dicendum sit etiam ex dictis eiusdem Aug. superius inductis apparet manifeste.
Ad octavum quod obiicitur, quod Deus ab aeterno dilexit, et cetera, respondetur negando consequentiam, quoniam licet Deus ab aeterno dilexerit electos et ab aeterno praedestinaverit eos ut sint membra eius in certo futuro tempore per unionem cum Christo hic per gratiam et in futuro per gloriam, tamen non sequitur quod sint actu membra eius et quod actu sint uniti sive incorporati ei per gratiam aut per gloriam. Alias si idem iudicium esset sumendum de esse dilectum a Deo et esse illius filium aut membrum, sicut electi sunt ab aeterno, sic dicendi essent membra Christi, quod falsum est. Unde falsum est quod dicunt, quod non sit maior ratio de dilectione et eius praeordinatione, ut electi sint membra eius, et cetera. Ratio autem diversitatis est, quia esse aliquem a Deo vel cognitum vel dilectum non ponit actu aliquid in rebus cognitis et dilectis, sed tantum in cognoscente et diligente; sed membrum esse actu alicuius corporis denotat necessario hoc quod dicitur esse membrum, nexibus aliquibus actu esse unitum corpori cuius est membrum, et influxum aliquem sensus et motus actu suscipere ab eo qui vicem capitis in corpore obtinet, quae omnia temporalia sunt, unde argumentum non procedit.
Ad nonum quod sumitur ex Aug. li. de correctione et gratia, et ponitur de pe. dist. 4. cap. Hanc societatem, respondetur sicut ad praedicta: omnia quidem solvuntur per divisionem factam de eis qui sunt solum de praedestinatione filii et non secundum praesentem iustitiam, et de aliis qui sunt secundum praesentem iustitiam et non secundum praedestinationem, attribuendo singula singulis; patet clarissima responsio ad totum illum processum Aug., ubi supra. Quare cum non sit opus plura dicendi ad rem istam, supersedemus ab aliis.
Ad decimum quod obiicitur quod corpus Christi verum est figura, et cetera, respondetur secundum quod respondet dominus Guilielmus Altisio. in sum. sua, quod similitudo corporis naturalis Christi ad corpus mysticum non respicit nisi praesens, scilicet quia sicut corpus Christi naturale consistit in praesenti ex membris purissimis, ita corpus Christi mysticum, quod ad eius vera membra consistit, ex fidelibus a peccati macula mundis et puris. et ratio est, quia ut sanctus Thom. in 3. dicit: Membrum non iudicatur secundum illud quod de eo potest fieri, sed secundum illud quod est. Unde manus antequam abscindatur membrum est corporis, quamvis sit futurum abscindi; et similiter qui est in gratia membrum Christi est, quamvis postea abscindatur, haec sanct. Thom.