Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Iam considerandum venit quomodo sancta Dei ecclesia dicatur catholica. Et notandum in primis, quod tribus consuevimus attribuere hoc nomen catholicum, videlicet ecclesiae fidei Christianae, et hominibus Christi fidem habentibus. Confitemur enim ecclesiam catholicam cum patribus, et symbolo Niceno. Fidem etiam Christi dicimus catholicam cum beato Athanasio, qui in symbolo ait. haec est autem fides catholica. Item Christianum vocamus catholicum, ut Hieron. ait in. c. haec est fides pat. beatissime. xxiiii. q. i. ubi ait. Quicunque me culpare voluerit se imperitum vel malivolum, vel etiam non catholicum, sed haereticum comprobabit. Catholicum autem nomen graecum est, et sonat latine universale. Dicitur autem primo fides Christi catholica multiplici de causa. Una, quia annunciata, et plantata, et seminata est per universum orbem, et apud omnem gentem secundum illud psal. In omnem terram exivit sonus eorum scilicet apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum. quod ita apud Esaiam prophetatum de eis legimus, ut ait glo. ubi dicitur. 2 Implebunt faciem orbis semine scilicet praedicationis. Hoc etiam fuit eis impositum a Salvatore nostro, qui volens omnes homines salvos fieri, iubet apostolis Math. ult. Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Et Mar. ult. dicitur. Illi praedicaverunt ubique. Et apostolus Paulus hanc uniuersalitatem fidei in Romanis commendans, ait ad Rom. 1. Fides vestra annunciatur in universo mundo. Secundo fides Christi catholica dicitur, quia toto tempore ecclesia illam tenuit et tenet. unde August. in tractatu qui dicitur de catholica veritate inquit. Catholicum nomen graecum est, interpretatur autem latino eloquio universale, quia toto mundo diffusa ecclesia in toto tempore hanc fidem tenet, nec unquam aut tempore mutata est aut locis variata. nam haereticorum fides non potest dici catholica, quia non est publica sed privata neque ubique tenetur. Tertio fides Christi dicitur catholica, ut ait Boethius in principio libri de trinitate. Quia eius praecepta non uni genti tantum observanda, sed omnibus gentibus proponit, in quo praecipue differt a lege Moysi, qui uni tantum populo praecepta proponebat similiter, et singulae haereses suis tantum sectatoribus praecepta commoda tradunt. Sed fides catholica de omnibus curam gerens, omnibus praecepta commoda tribuit, non solum continentibus, ut Manichei, sed etiam coniugatis, non solum innocentibus ut Novatiani, sed etiam poenitentibus, quibus illi salutem denegabant. Quarto dicitur catholica, quia ita universaliter vera est, ut ei nihil falsitatis erroris, aut iniquitatis admisceatur, in quacunque parte, in quocunque articulo, in quocunque casu. Sectae autem gentilium ac haereticorum doctrinae et philosophorum, non sic sunt universales, quia si in aliqua sui parte verum dicant, in nullis tamen a veritate deficiunt. non sic autem est de fide quae a veritate cadere nunquam potest. Unde Propheta ait in psalm. Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua, omnia mandata tua veritas. Et infra. In aeternum domine permanet verbum tuum, in generatione et generatione veritas tua. Praeterea quilibet Christianus dicitur catholicus, qui ea quae fides catholica docet, et praedicat, credit et vera esse tenet. Unde Aug. li. iii. de quaestionibus evangeliorum. q. ii. de duplici genere catholicorum, sc. bonorum, et malorum loquens dicit sic. Illi soli catholici mali putantur, qui quamvis vera credant quae ad fidei doctrinam pertinent, tamen flagitiose vivunt boni catholici sunt qui et fidem rectam sequuntur, et bonos mores, qui autem aliquid eorum non credit dicitur infidelis et haereticus. Infidelis quidem quia fidem non habet. Haereticus quia sectae suae assertor et defensor, fantasias suorum errorum pertinaciter praefert auctoritati divinae. Ex quibus facile patere poterit principale propositum valet3, quare ecclesia sancta catholica sit dicenda. Pro quo notandum quod ecclesia dicitur catholica sive universalis primo quo ad locum, quia est toto orbe diffusa, et illa est ratio beati Augu. in tractatu de symbolo dicentis. Diversorum autem haereticorum ideo ecclesiae catholicae non dicuntur, quia per loca ac suas quasque provincias continentur. Haec vero a solis ortu, usque ad occasum unius fidei splendore diffunditur. De qua uniuersalitate psalm. lx. scribitur. A finibus terrae ad te clamavi. Super quo verbo August. in expositione psalm. xxix. Quis nostrum clamat a finibus terrae, non ego, non tu, non ille, sed a finibus terrae ipsa sola ecclesia tota haereditas4 Christi. Item in psalm. 112. dicitur. A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen domini. Ubicunque autem timetur Deus et laudatur ibi est ecclesia Christi inquit Aug. Secundo ecclesia dicitur catholica id est universalis quantum ad omne tempus. nunquam enim defectura est, ut quidam male arbitrati sunt, sed ipsa ab Abel iusto incipiens usque in finem seculi permanebit. quoniam Deus fundavit eam in aeternum psalm. xlvii. et Math. ult. Christus ita pollicitus est discipulis dicens. Ego autem vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Tertio ecclesia dicitur catholica id est universalis quantum ad omnem gentem. colligitur enim ecclesia ex omni tribu lingua, populo et natione, secundum illud Apoc. 5. Redemisti nos Deus in sanguine tuo ex omni tribu lingua et populo et natione et fecisti nos Deo nostro regnum. propter quod inquit beatus Petrus act. 10. In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet eum, et operatur iustitiam, acceptus est illi. Quarto ecclesia dicitur catholica, id est universalis quantum ad conditiones hominum, quia nullus abiicitur ab ecclesia, non dominus, non servus, non masculus, non foemina, non graecus, non iudaeus, et breviter nulla hominum conditio excipitur. Unde apostolus ad Colo. iii. inquit. Ubi non est masculus, et foemina, gentilis et iudaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et scytha, servus et liber, sed omnia in omnibus Christus gl. nullus, ut indignus excipitur. Et infra. In novo homine nulla exterior diversitas alicui praeiudicat, scilicet neque sexuum, neque nationum, neque obseruationum, neque linguarum, neque conditionum. Quinto ecclesia dicitur catholica, quia ut ait Boethus in principio libri de trin. Articuli fidei universales sunt, non habentes instantiam sive exceptionem, quia fidei non potest unquam subesse falsum de quo habetur. 2. Corinth. 1. Fidelis Deus quia sermo noster qui fuit apud vos, non est in illo, est et non gl. i. mendacium, ut in sermone pseudo praedicatorum, sed est in illo, est id est simplex veritas. Sexto dicitur ecclesia catholica, quia in ea datur generalis doctrina de visibilibus, et invisibilibus de caelestibus, et aeternis quae ad instructionem hominum salutemque humani generis necessaria sunt, et utilia, dicit enim Anselmus. Nihil utiliter ad salutem spiritualem praedicamus quod sacra scriptura spiritus sancti miraculo foecundata non protulerit aut in se non teneat. hic plane (ut ait August. ad Volusianum) physica, ethyca, et logica ad quae tria omnis reducitur philosophia, ut docet Plato. Et August. recitat de civit. Dei. Hic physica, quoniam omnium naturarum causae in Deo sunt creatore. hic ethyca, quoniam vita et honestas non aliunde formantur quam cum ea quae diligenda sunt, quemadmodum diligenda sunt diliguntur, scilicet Deus et proximus. Hic logica, quoniam veritas lumenque rationalis animae non est nisi Deus. hic etiam laudabilis reipublica. Salus, non enim custoditur optime civitas nisi fundamento, et vinculo fidei firmeque concordiae fuerit solidata. Septimo ecclesia dicitur catholica propter universitatem praeceptorum. praecepta quippe data synagogae particularia fuerunt. Tum particularitate temporis, quia data sunt ad tempus et tandem mutanda pro tempore adventus redemptoris nostri. erant enim umbra futurorum. Ad Colo. 2. Tum particularitate gentis, quia uni genti tantum data est, scilicet populo Israel, ex quo secundum carnem Christus nasciturus erat, psalm. clxvii. dicitur. Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. Tum particularitate conditionis hominum. nam praeceptum circumcisionis solis viris datum est. Praecepta vero Christianae religionis universalia sunt tempore, quia duratura usque in finem seculi. Math. 24. Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec haec omnia fiant, quod Chrysog. exponit de generatione fidelium Christi. Secundo sunt universalia quo ad gentem, sicut habitum est. et ad Galat. 3. inquit Apostolus. Omnes enim filii Dei estis per fidem quae est in Christo Iesu. quicunque enim in Christo baptizati estis Christum induistis, non est iudaeus, nec graecus, non est servus, neque liber, non est masculus, neque foemina, omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. Tertio sunt universalia quo ad conditiones hominum, unde datum est praeceptum de baptismo, qui viris, et foeminis est communis. Octavo ecclesia dicitur catholica, id est universalis, quia habet universalia remedia sive medicamenta quae ad curationem cuiuscunque membri spiritualis efficaciam habent salutarem, quae sunt septem sacramenta, in quibus sub tegumento rerum sensibilium, secretius divina virtus operatur, ut ait magister sententiarum in. iiii. dist. i. Plures istorum modorum uniuersalitatis quibus ecclesia dicitur catholica sive universalis tangit beatus Isidorus libro suo primo de officiis ita dicens. Ecclesia vocatur proprie propter quod omnes ad se vocet et in unum congreget. Catholica ideo dicitur, quia per universum mundum est constituta. Vel quoniam catholica, hoc est, generalis in ea doctrina est ad instructionem hominum de visibilibus, et invisibilibus rebus caelestium atque terrestrium. Vel propter omne hominum genus ad pietatis subventionem, tam principum, quia etiam quibus principantur, oratorum et idiotarum, vel propter hoc quod generaliter curat omnia peccata quae per corpus, et animam perficiuntur. Haec Isidorus.