Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.
Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.
Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.
Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.
Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.
Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.
Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.
Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.
Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.
Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.
Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.
Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.
Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.
Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.
Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.
Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.
Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.
Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.
Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.
Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.
Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Liber III: Liber III — De universalibus conciliis
Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.
Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.
Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.
Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.
Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.
Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.
Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.
Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.
Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.
Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.
Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.
Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.
Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.
Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.
Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.
Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.
Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. De laudabili consuetudine antiquorum conciliorum quod absque prius habito decreto apostolicae sedis non fieret in synodo diffinitio cuiuscunque quaestionis ad fidem pertinens.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. Quod uniuersalia concilia semper solita sunt gesta sua petere confirmari per Roman. pont.
Caput XXXV: Cap. XXXV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo respondetur ad obiectiones factas.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. De honorando summo pontifice per uniuersalia concilia, et uniuersos fideles, et de grauissimis culpae inhonorantium eum.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De quibus causis uniuersale concilium debeat se intromittere.
CVM autem ex iam dictis omnibus notum factum sit universalium conciliorum auctoritate a papa dependere, et per consequens limitatam habere potestatem, ordo ipse exposcit ut excutiamus ad quae universalia concilia determinando sententiando aut constituendo extendere se debeant sive possint aut de quibus causis se debeant intromittere, an scilicet indifferenter de omnibus an de aliquibus tantum. Apparet autem nobis saluo semper meliori iudicio quod stante in sede apostolica vero, et indubitato pontifice universale concilium non debeat indifferenter se intromittere de singulis causis sed tantum de his ad quorum determinationem, et diffinitionem extitit congregatum. Quod nos multiplici ex capite rationabile ostendemus.
Primo irrefragabili testimonio beatissimi Leonis papae, beatus enim Leo papa Anatholio episcopo Constantinopolitano scribens, et reprehendens quod induxisset Calcedonen. synodum ut prima sedes post Romanam quae prius erat Alexandrina constitueretur Constantinopolitanam dicit sic: Quibus auditis, et nunquam ante tentatis ita praeveneris excessibus ut sanctam synodum ad extinguendam solum haeresim, et ad confirmationem fidei catholicae studio Christianissimi principis congregatam in occasionem ambitus tui trahas, et ut continentiam suam sibi dedit, interpellas tamquam irritari nequeat quod licet voluit multitudo. Et infra: Nimis ergo haec improba nimis prava sunt quae sacratissimis canonibus inveniuntur esse contraria in totius ecclesiae perturbationem superba haec tendit elatio quae ita abuti voluit concilio synodali, ut fratres in fidei tantummodo negocio convocatos, et diffinitione eius causae quae erant curanda perfunctos ad consentiendum sibi aut depravando traducere aut terrendo compellere, haec ille.
Item papa Nicolaus in secunda epistola quam scribit Michaeli Imperatori, quae lecta fuit in quarta actione, manifeste designat quod sancta synodus non debeat se intromittere nisi de eis quae papa concesserit aut commiserit. Ita di: Quod vero strenuum virum Ignatium patriarcham vestro speciali deposuistis, damnastis, et expulistis arbitrio, et socium de laicali agmine vobis improvide in eius loco subrogastis episcopum aequanimiter ferre omnino non possumus, maxime cum horum duorum negocium investigari, et nobis renunciari non diffinire mandaverimus, haec ille. Ecce manifeste habere ex huiusmodi reprehensionibus quod concilia universalia congregata ad ea tantum extendere se debeant sententiando sive diffiniendo ad quae congregata sive convocata sunt, et non ad alia. Secundo sic ratione: concilium universale habet robur, et auctoritatem a Romano pontifice ut supra ostensum est multipliciter iuxta distinct. 17. per totum, et cap. Significasti, extra de electione, ergo concilium universale ad tantum se extendere potest regularriter quantum papa ordinat vel disponit qui universale concilium convocat, et sua auctoritate fulcit: unde praedictus beatissimus Leo papa ad episcopos qui in sancta synodo Calcedonensi congregati fuerant inter cetera ita scribit, ut fraterna universitas, et omnium fidelium corda cognoscant me non solum per fratres qui vicem meam executi sunt sed etiam per approbationem gestorum synodalium propriam iniisse sententiam in sola, scilicet fidei causa quod saepe dicendum est, propter quam generale concilium, et ex praecepto Christianorum principum et ex consensu apostolicae sedis placuit congregari, ut damnatis haereticis, etc. Ecce quod solum papa approbat ea ad quae concilium fuerat congregatum, et alia non. Tertio arguitur sic: concilia universalia non congregantur nisi pro magnis, et arduis causis quae ita commode expediri non possunt sine concilio sicut cum concilio; ergo ad illarum tantum expeditionem et quae necessaria dependent ex illis aut faciunt ad executionem illorum concilia universalia se extendere possunt. Patet consequentia cum ad illorum tantum expeditionem convocata sint et auctoritatem receperint. Unde Agapto papa de potestate quam Apocrisariis suis dedit scribens Imperatori, et narrans qualiter mittebat Apocrisarios ad sextam synodum ita dicit, licentiam dedimus sive auctoritatem apud tranquillissimum tuum imperium dum vixerit tua clementia simpliciter satisfaciendi inquantum dumtaxat iniunctum est ut nihil praesumant augere mutare vel minuere sed traditionem apostolicae sedis ut a praedecessoribus instituta est sinceriter enarrare propter quam etiam rationem legati papae in octava synodo, ut colligitur ex quinta actione scientes se non posse extendere nisi quantum ab apostolica sede eorum potestas ampliata erat dicebant sic ad synodum. Nos non novum aliquod vel recens iudicium iudicabimus sed vetus, et multo tempore iudicatum quidem a sanctissimo, et beatissimo papa Nicolao firmatum autem a sanctissimo papa Adriano, et non possumus transferri vel commoueri a paternis diffinitionibus, et legibus nec declinare ad dextram vel sinistram haec ibi.
Quarto sic: si universale concilium intromitteret se de singulis causis indifferenter iam in ecclesia essent duo suprema tribunalia, duae cathedrae supremae, quod unitas ecclesiae non admittit, ut saepius repetitum est. Supra ergo concilium universale non potest se intromittere de singulis causis. Quinto sic: soli apostolicae sedi eo quod in ea Deus totius ecclesiae posuit principatum convenit de singulis causis omnium fidelium iudicare, et diffinire iuxta cap. Episcopus 9. q. 3. ubi venerabilis Beda inquit sola Romana ecclesia sua auctoritate valet iudicare de omnibus, et in ca. per principalem e. c. 22. et q. ergo videtur quod hoc non conveniat conciliis universalibus. Consequentia patet. Sexto papa respectu concilii universalis est praelatus comparatur enim ad ecclesiam ut pater, praelatus caput et princeps eius, ut patet: ergo synodus universalis universalem ecclesiam repraesentans non potest aliquid nisi quantum auctoritate patris praelati, et capitis sui ac principis ei conceditur. Consequentia patet et specialiter ex gl. illa super illud psal. 44. pro patribus tuis etc. quae sic habet: aequiparatur in hoc patri episcopus, et ecclesia filio, quia sicut filius non potest sine auctoritate patris litigare sic nec ecclesia sine auctoritate praelati. Septimo sic: Romano pontifici sunt aliqua in iure reservata ratione sui primatus, sicut est convocatio universalium conciliorum depositio episcoporum maiorum causarum discussio de De quibus in ca. Dudum 3. q. 6. et de multis specifice habetur in decreto, et decretalibus. Ergo cum soli Romano pontifici ista reservata sint nullus potest sine apostolicae sedis iniuria ad illa manus extendere sine licentia, et auctoritate illius. Consequentia patet. Quod vero quidam adversarii dicunt quod cum dicitur quod solus papa potest illa facere aut quod soli papae sunt talia vel talia reservata non sit exclusio nisi respectu inferiorum non autem respectu congregationis universalis concilii in qua auctoritas papae inclusa videtur, hoc nihil valet. Tum primo, quia congregatio ipsa ut de ea nunc loquimur ut scilicet distinguitur a papa non est nisi congregatio inferiorum: et ideo si per ly solus excluduntur inferiores clarum est quod excluditur congregatio eorum quia inferiores sive sint dispersi sive collecti semper manent inferiores respectu eius qui eis superior est. Tum secundo, quia ut infra dicetur licet papa convocet concilium non propter hoc incorporat tantam plenitudinem suae potestatis concilio ad faciendum quicquid voluerit sed tantum ad ea expedienda propter quae congregatum est, unde in hoc magistri novelli decipiuntur, et ideo non mirum si dato malo principio proruperint in varios errores dicente Aristotele parvus error in principio maximus sit in fine. Octavo sic: nihil est attribuendum universali concilio per quod scisma occasionem daret in ecclesia inter caput et membra inter Romanum pon. sive apostolicam sedem, et universale concilium. Hoc est notum, sed concilium universale intermittendo se de singulis causis, et de reservatis apostolicae sedi introducitur divisio, et scisma inter apostolicae sedis iudicium et concilii universalis iudicium, quoniam saepe contingeret ut quod ligaret, et solveret apostolica sedes solvere vel ligare concilium vel econverso, ut practica nobis exemplariter ostendit Basileae cum ad persuasione quorundam novellorum magistrorum congregatio illa de singulis causis reservatis Rom. pon. minus prudenter tentaverit se intromittere revocando retractando sententias in Ro. curia datas per apostolicam sede, unde multa sunt orta scandala in ecclesia Dei. Nono sic: nihil est attribuendum universali concilio quod graviter perturbaret, et damnificaret totam ecclesiam, patet hoc. Sed si concilium universale se intromitteret indifferenter de singulis causis oporteret ut quasi perpetuo fieret aut in nimium longum tempus extenderetur cum necessarium videretur ut causas omnes assumptas terminaret, quod certe sine magno dispendio ecclesiarum, et iactura episcoporum manifestum est fieri non posset. Decimo sic: praesupponendo cum dominis iuristis quod impossibile sit quod idem et in solidum eodem modo et pro eodem tempore possit a duobus possideri, et per consequens nec exerceri, ut ff. communi l. si ve certo. si duobus vehiculis. Sed nulli dubium est quin papa utpote pastor, et iudex totius Reip. Christianae sit in possessione et actu exercito iudicandi de singulis causis fidelium, et exequendi ea quae sunt plenitudinis potestatis clavium in tota ecclesia Dei. Ergo pro eodem tempore non videtur possibile quod hoc conveniat concilio universali. Consequentia patet cum omnibus praemissis. Ex quibus omnibus manifeste convincitur nullitas dispensationis indulgentiarum sententiarum multarum causarum atque collationum beneficiorum, et donationis, et aliorum quae Basileae contradicente Romano pontifice sanctae memoriae domino Eugenio facta esse dicitur nisi prius auctoritate apostolicae sedis susceperint firmitatem. Ex dictis autem per multa capitula de dependentia auctoritatis conciliorum a Romano pontifice Christi vicario confutatur manifeste error damnantissimus Marsilii de Padua attribuentis universali concilio quod universitatem dicit esse omnium fidelium non distinguens inter laicos, et clericos sine aliqua dependentia a papa totum exercitium ecclesiasticae potestatis tam in provisionibus beneficiorum, et dispensationibus, et indulgentiis atque correctionibus quorumcunque errantium.