Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Quia in superioribus ex sententia beati Augu. saepenumero repetitum est quod corpus Christi verum figura sit corporis Christi mystici, et apud veteres doctores super illo verbo beati Grego. inducto a magistro sententiarum. in iiii. distin. xiii. cap. i. Quid melius corpore, et sanguine Christi, mota reperitur quaestio. 1 An corpus Christi verum melius sit corpore Christi mystico, aut econverso. Placuit nobis in hoc loco pro ampliore huius tractatus doctrina aliquid tangere, et quia argumentorum discussione veritas magis splendescit, in lucem argumenta inducemus ad utramque partem. 2 Pro parte negativa arguitur primo sic. Dicit gloss. super illud. 1. Corinth. 10. haec omnia in figura contingebant illis, quod in bonis melius est ipsum figuratum per figuram quam ipsa figura: sed corpus Christi verum est figura corporis Christi mystici, ut dicit Augustin. et deducitur a magistro sententia. lib. iiii. distin. viii. ergo corpus Christi mysticum est melius corpore Christi vero.
3 Secundo sic. August. et saepe inductum est in superioribus, dicit quod totus Christus est caput et corpus, ait enim. Caput et corpus unus est Christus, constat autem quod membra cum capite sunt aliquid melius quam caput solum: ergo corpus Christi mysticum est melius quam corpus Christi verum.
In oppositum4 arguitur multipliciter, et primo sic. Causa potior est effectu, sed corpus Christi verum dicitur ipse Christus qui est causa corporis mystici: ergo melius est illo. Secundo sic. Corpus Christi verum facit pretium datum pro redemptione, et saluatione corporis mystici, unde ad Eph. 5. dicitur. Christus dilexit ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret, etc. ergo melius est corpus Christi verum corpore Christi mystico. Consequentia patet. Tertio sic. Corpus Christi verum est unitum divinitati in unitate personae secundum illud, verbum caro factum est, etc. non autem corpus Christi mysticum est tanta ac tali unitate divinitati coniunctum: ergo multo melius ac excellentius est illo. Consequentia est manifesta.
Responde5 Respondetur dicendo quod corpus Christi verum melius est corpore mystico proprie loquendo. Pro cuius declaratione sequendo dominum Albertum magnum, et sanctum Tho. qui in loco praenominato hanc materiam tangunt notanda sunt duo. Primum est, quod sicut in humano corpore vario modo accipitur hoc nomen corpus, quia quandoque dicitur residuum a capite, et secundum hoc aliud est corpus, et aliud est caput. Quandoque vero dicitur corpus totum ipsum constans ex capite, et residuo, et secundum hoc caput est et membrum totalis corporis. Ita multipliciter accipitur corpus mysticum, quia quandoque dicitur corpus mysticum ecclesia constans ex fidelibus omnibus aliis a Christo. Quandoque vero corpus mysticum dicitur collectio ipsa omnium fidelium cum capite suo Christo. Secundo notandum est quod corpus Christi verum dupliciter consideratur. Uno modo sine divinitate cui est unitum. Alio modo, ut divinitati coniunctum. His notatis dicimus quod corpus Christi mysticum si accipiatur in prima significatione quae est eius propria acceptio ut scilicet tantum dicat membra cohaerentia capiti, melius est corpus Christi verum quam corpus Christi mysticum rationibus supra assignatis. Si vero accipiatur corpus mysticum secundo modo, ut scilicet dicit membra cum capite, tunc currit secunda distinctio, quia si accipitur corpus Christi verum non habita consideratione ad divinitatem cui est unitum, tunc corpus Christi mysticum est melius sive nobilius corpore Christi vero. Si vero accipitur corpus eius verum ut unitum divinitati, tunc corpus Christi mysticum non est melius sive nobilius corpore Christi vero. Cuius ratio quae est sancti Tho. est, quia Deus et omnes creaturae simul non sunt aliquid melius quam Deus tantum.
Dicendum est ergo ad argumenta facta in contrarium.
Ad primum6 respondetur, ut dicit Albertus magnus, quod gl. illa loquitur de his quae sunt figurae tantum quorum, s. totus usus est in significando, et non in causando, sicut fuit agnus paschalis, non autem intelligenda est loqui de his quae sunt signa et causa et res cuiusmodi est corpus Christi verum respectu corporis Christi mystici.
Ad secundum7 respondetur dupliciter. Primo quod licet totus Christus dicatur caput cum membris, tamen quando comparatio fit inter corpus Christi verum, et corpus mysticum quod est membra, non intelligitur caput includi cum membris, et ideo argumentum non procedit. Secundo respondetur, quod dato quod caput intelligatur includi cum membris, quando corpus Christi accipitur coniunctum divinitati non est verum, ut dictum est, quod totum corpus Christi mysticum sit melius corpore Christi vero.