Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Amplius etiam ecclesia legitur nomine tabernaculi descripta. Unde Apoc. 21.: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Dicitur autem ecclesia tabernaculum pro conditione status praesentis vitae, qui status est status militiae. Iob vii.: Militia est vita hominis super terram, et peregrinationis, quia dum vivimus in hoc mortali corpore peregrinamur a Domino, 2. ad Cor. 5. De quo tabernaculo psalm. xxx. sic dicitur: Proteges eos in tabernaculo tuo. Super quo verbo beatus Augustinus ita dicit: Quid Quid est tabernaculum nisi ecclesia huius temporis, quae tabernaculum ideo dicitur quia adhuc in terra peregrinatur? Tabernaculum enim habitaculum est militum in expeditione positorum. Et super illud psalm. cxxxi.: Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob, dicit sic: Quanquam aliquando dicitur tabernaculum Dei domus Dei, et domus Dei tabernaculum Dei; distinctius tamen accipitur tabernaculum ecclesia secundum hoc tempus, domus autem ecclesia caelestis Hierusalem, quo ibimus. Tabernaculum enim tanquam militantium et pugnantium, tabernaculum militum in procinctu, in expeditione. Unde contubernales dicuntur milites, quasi tabernacula eadem habentes. Quamdiu ergo habemus hostem cum quo pugnemus, tabernaculum Dei facimus; cum autem transierit tempus pugnae et venerit pax illa quae praecellit omnem intellectum, sicut dicit Apostolus, cum venerit illa patria iam domus erit; nullus adversarius tentabit, ut tabernaculum vocetur; non procedemus ad pugnandum, sed permanebimus ad laudandum. Quid enim dicitur de illa domo? Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Haec Augustinus.
Ubi considerandum quod Dominus praecipiens sibi tabernaculum materiale fieri, per quod hoc tabernaculum militum Christi designatur, iussit, ut colligitur in libro Exo., in c. xxvi., decem cortinas fieri ex quattuor praeciosis coloribus, quarum unaquaeque xxviii cubitorum in longitudine et quattuor esset in latitudine, et, ut fertur, byssum habebant in stamine iacinctum, purpuram et coccum bis tinctum in subtegmine. Cortinae sanctos et perfectos in ecclesia significant, qui tanto liberius contemplationi Creatoris inserviunt quanto amplius ab huius mundi amore se removent. Decem sunt, ut eorum perfectio notetur; denarius enim numerus perfectus est. Cortinae quattuor coloribus ornantur, quia sancti perfectione virtutum iuxta doctrinam quattuor evangeliorum decorantur, habentes pro byssino retorta mentis et corporis continentiam, pro purpura regalem contra vicia potentiam, pro iacincto erectam ad superna intentionem, pro cocco bis tincto perfectam Dei et proximi dilectionem. Longitudo cortinarum xxviii cubitorum longanimem ecclesiae significat patientiam et custodiam; hic enim numerus, septenario per quaternarium multiplicato, efficitur. Septenarius requiem significat ad quam ecclesia per fidem et custodiam quattuor evangeliorum et exercitium principalium virtutum patienter festinat. Latitudo quattuor cubitorum amplitudinem dilectionis, ad quam per quattuor evangelia et virtutes tendit, insinuat.
Non est autem praetermittendum quod in illo tabernaculo antiquo erat scilicet altare in quo sacrificium offerebatur, mensa propositionis super quam xii panes erant propositi, erat candelabrum in quo vii lucernae superpositae erant ad lucendum, ut habetur Exod. 25. Altare habet ecclesia, id est pura corda animos Deo consecratos, in quibus sacrificium devotionis acceptissimum incessanter Deo offertur, de quo psal. l.: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non despicies. Mensa 12 panum doctrinam figurabat xii apostolorum, qui omnibus intrantibus tabernaculum ecclesiae cibum administrant satietatis aeternae. Candelabrum vero cum septem lucernis universitas est praelatorum, praedicatorum et doctorum, qui cum splendore sapientiae ignem ardoris divini habentes alii lucent charitate et doctrina verbi et exempli, quibus dicitur Matth. 5.: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et cetera. Unde de beato Ioanne baptista dicitur Ioan. 5. quod erat lucerna ardens et lucens. Ardens, inquam, ut dicit glossa, spiritu charitatis; lucens, lumine veritatis. Ceterum ecclesia templum legitur appellata. Unde i. ad Corinth. 3.: Templum Dei estis vos, et Spiritus Dei in vobis habitat. Et infra: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Et hoc duplici ratione. Tum propter similitudinem aedificii templi Salomonis, in quo figuratum est templum Dei, quod est ecclesia. Fuerunt autem in templo primo lapides, cementum, ligna cedrina et aurum. Lapides fideles designant, qui sunt lapides vivi electi perfecti, unde construitur templum Domini. Cementum vero est charitas ipsa, quae unit, conglutinat ac connectit Christi fideles ad invicem, de quo psal. xliiii. dicitur: Adducentur regi virgines, id est pudicae mentes fidelium in templum regis. Super quo beatus Augustinus ita loquitur: Templum regis ipsa est ecclesia. Unde constituitur templum? De hominibus qui intrant templum regis. Lapides vivi, qui sunt nisi fideles? Adducentur in templum regis, et cetera. Et infra de cemento sic loquitur: In unitate est templum regis, non est ruinosum, non decisum, non divisum. Iunctura lapidum viventium charitas est, haec Augustinus. Ligna autem cedrina, id est odorifera, sunt exempla sanctae conversationis, quibus ipsa ecclesia in sanctis suis miram dat suavitatem odoris. Aurum est sapientia divina, qua ipsa rutilat et splendet in animis iustorum, et praecipue sanctorum doctorum, quibus dicitur ad Phil. 2.: Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo verbum vitae continentes.
Praeterea quod septem annis aedificatum est templum et octavo dedicatio eius instituta est, significat quia per hoc totum tempus, quod septem diebus volvitur, structura ecclesiae crescit; dedicatio vero octavi anni festivitatem designat caelestis patriae.
Secundo ecclesia dicitur templum Domini eo quod in ea cultus divinus peragitur; in ea quippe oratur et adoratur Deus verus. Unde propheta: Introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo, psal. 5. Et iterum: Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo. In hoc solo templo est verus Dei cultus, cum extra catholicam ecclesiam non sit locus veri sacrificii, ut dicit Augustinus in cap. Extra, i. q. i. Et idem Augustinus super psal. cxxx. ita ad propositum dicit: Quisque enim praeter templum Dei oraverit, non exaudietur ad illam pacem supernam Hierusalem; et si exaudiatur ad quaedam temporalia quae Deus etiam paganis donavit, nam et ipsi daemones exauditi sunt ut irent in porcos; exaudiri ad vitam aeternam aliud est, nec conceditur nisi ei qui in templo Dei orat. Ille autem in templo Dei orat qui orat in pace, in unitate corporis Christi, haec Augustinus. Ubi insuper considerandum circa hoc venit quod, sicut Damascenus dicit, in 1. libro, quia ex duplici substantia compositi sumus, intellectuali scilicet et sensibili, duplicem adorationem Deo offerimus in hoc sancto templo suo, scilicet spiritualem, quae consistit in interiori mentis devotione, de qua Apostolus i. ad Corin. 14.: Orabo spiritu, orabo et mente. Et Ioan. 4.: Veri adorantes adorabunt Patrem in spiritu et charitate; et corporalem adorationem, quae consistit in corporis humiliatione, sicut est genuflexio et alia huiusmodi signa corporalia, quae interioris hominis devotionis signa sunt et testimonia.
Hic autem duplex cultus, quo in templo Dei colitur Deus, figuratus est in duobus altaribus quae fuerunt in templo materiali Salomonis. Unum fuit intra sanctuarium, quod dicitur altare incensi, in quo adolebatur timiama, per quod designatur suavitas devotionis, ascensus mentis ad Deum per orationem, et ardentissimum cupiditatem divinae visionis, de qua psalm. Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, psalm. lxvi. glos. Holocausta id est meipsum cum medulla intimi amoris, intus enim mihi charitas est non in superficie. Cum incenso, id est cum oratione. Arietum id est cum apostolis qui sunt duces gregis, et maxime orant devotissime pro grege. Aliud altare legitur fuisse in templo in quo immolabantur animalia, quod erat in atrio, per quod significatur sacrificium bonae actionis, sicut est maceratio et castigatio carnis, ieiunia, vigiliae, genuflexiones, et alia sancta exercitia, de quibus dicitur ad Rom. 12. Obsecro itaque fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem. Corpora vestra, glossa non tantum mente, sed etiam corpora licet caro repugnet. Offeratis hostiam in mortificatione carnalium desideriorum. Viventem per bona opera. Sanctam, scilicet in Deo firmam. Deo placentem, ut bona intentione faciatis.