Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.
Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.
RELIQUUM iam restat ut ultime satisfaciamus obiectioni, quae adversarii potissime fulciuntur ad probandum quod universalis ecclesia auctoritate et iurisdictionis potestate superior sit Romano pontifice dicentes quod ad universalem ecclesiam sicut ad supremum iudicem quilibet fidelis, et per consequens etiam Romanus pontifex remittatur. Ad quam respondentes dicimus hoc esse falsum. Et ad probationem quam faciunt ex illo Math. 18. Dic ecclesiae, dicimus quod auctoritas bene et catholice intellecta non facit pro adversariis. Alia nepe est intelligentia praefatae auctoritatis iuxta sanctorum et clarissimorum doctorum interpretationem quam adversarii praetendant. Pro cuius declaratione, quia hac auctoritate maxime adversarii armantur est notandum quod illud dictum Christi. Dic ecclesiae exponitur dupliciter iuxta glo. ordina. et expositores. Primo sic. Dic ecclesiae, scilicet tanquam iudici denunciando illi peccatum fratris corrigendum. Alio modo: dic ecclesiae, id est coram ecclesia obiurgare fratrem delinquentem, ut iuxta Hierony. in glo. ordi. detestationi eum habeat, et qui non potuit pudore salvari salvetur opprobriis. Quo notato faciemus quinque.1 In primo probabimus2 quod exponendo illud Dic ecclesiae, tanquam iudici secundum litteralem sensum, ex quo solo efficax argumentum sumitur, ut inquit tam Dyon. quam Augu. per ecclesiam non possit universalis ecclesia per orbem diffusa intelligi. Secundo probabimus quod etiam per hoc, dic ecclesiae, non possit intelligi ad litteram universalis ecclesia cocilialiter congregata. Tertio probabimus quod per ecclesiam in praedicta auctoritate intelligatur praelatus. Quarto solvemus rationes inductas contra hanc intelligentiam. Quinto ostendemus etiam quod ex sensu litterali non possit recte intelligi illud dic ecclesiae, iuxta secundam expositionem qua exponitur, id est coram ecclesia obiurgare de universali ecclesia, sive dispersa, sive synodaliter collecta.
Pro declaratione omnium istorum praesupponimus cum omnibus sacrae scripturae doctoribus, quod correctio fraterna de qua in praefata auctoritate datur generalis doctrina, cadit sub praecepto. Qua suppositione3 posita sit ista conclusio. Per ecclesiam cui tanquam iudici praecipitur denunciari cuiuslibet fratris delinquentis peccatum, ex sensu litterali aut ex intentione Christi non potest accipi ecclesia universalis per orbem diffusa. Ita conclusio probatur multipliciter. Et primo sic. Nullus potest intelligi recte assignatus ab aliquo sapiente iudex in causa aliqua cui est impossibile vel quasi denunciari culpam delinquentis, hoc est manifestum, quia talis frustra assignaretur iudex. sed ecclesiae universali disperse per orbem non est quasi possibile simul denunciari posse peccatum cuiuslibet fratris delinquentis, ut patet. ergo ex intentione Christi sapientissimi legislatoris non potest intelligi per ecclesiam cui tanquam iudici est denuncianda culpa delinquentis fratris universalis ecclesia per orbem dispersa, consequentia est bona. Et confirmatur. Tum quia de ratione legis est quod sit possibilis, ut in cap. erit autem lex distinct. 4. dicit Isido. Tum quia ut inquit Hyero. anathema sit qui Deum dixerit aliquid impossibile praecepisse.
Secundo sic. Ad nullum tanquam ad iudicem sapiens legislator remittit aliquem qui non potest exire in actum sive exercitium iudicii audiendo querelas, condemnando reum, vel absolvendo innocentem, et ista videtur manifesta. sed universalis ecclesia per orbem diffusa non potest exire in actum iudicii ut est manifestum, cum non esset in uno loco congregata. ergo legislator Christus nullum hominem remittit ad ecclesiam universalem quae per orbem diffusa est tanquam ad iudicem. ergo per ecclesiam de qua Christus in evangelio inquit. Dic ecclesiae, non potest vere intelligi ecclesia universalis.
Tertio sic. universali ecclesiae quae dicitur collectio omnium fidelium nec in singulis membris nec in omnibus simul ut universitati sunt datae claves regni caelorum aut potestas ecclesiasticae iurisdictionis, ut manifesta luce ostendimus in superioribus. ergo ad eam ut ad iudicem nullus remittitur, consequentia est bona: quoniam cuius non est potentia eius non est actus, ut dicit Aristoteles in lib. de somno et vigilia, ergo falsum est quod ad ecclesiam universalem remittatur quis sicut ad iudicem. Et haec de primo.
Secundum vero quod per ecclesiam ad quam ut ad iudicem dicitur remitti quilibet fidelis non possit intelligi ex intentione Christi sive ex sensu litterali universalis ecclesia conciliariter congregata5 probatur ex multiplici capite. Primo ex raritate congregationis universalis ecclesiae, plane non est credendum quod sapientissimus legislator eum universalem iudicem et supremum poneret in ecclesia ad correctionem peccatorum quae quotidie est necessaria in ecclesia quem rarissime contingit pro tribunali sedere, et maxime eum qui per plures annos non conveniret ad iudicium. patet: quia sic periret iustitia, et correctio non haberet locum. sed universalis ecclesia raro congregatur, imo quandoque plus quam per centum annos non fuit celebratum universale concilium. ergo nullo modo credendum est quod ad talem iudicem sapientissimus Christus fideles suos remitti voluit sive ordinaverit. Secundo idem ostenditur, dato etiam quod semper celebraretur synodus aliqua universalis ex eo quod insupportabili onere gravaretur populus Christianus si pro adimplendo praecepto de correctione fraterna tenerentur fideles venire ad ecclesiam universalem actu congregatam. Plane huius insupportabilis gravitas repugnat suavitati legis Christi, iuxta illud Deuteronomii 30. Mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie non est supra nec procul positum in caelo situm, ut possis dicere: quis nostrum ad caelum valet conscendere, ut deferat illud ad nos, ut audiamus opere compleamus? Nec trans mare positum ut causeris: et dicas, quis ex nobis transmeare poterit et illud ad nos deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est. sed iuxta est valde, glo. interli. mandata Dei temperata et moderata sunt humanis viribus, et Math. 11. dicit ipse legislator. Iugum enim meum suave est et onus meum leve. plane non leve esset praeceptum divinae legis de correctione fraterna, si fidelis quilibet illud adimpleturus ad universale concilium actu existens venire teneretur. Ad quod proculdubio obnoxius esset venire si per ecclesiam cui denunciandum est peccatum fratris delinquentis universalis ecclesia synodaliter congregata ex Christi intentione veniret intelligenda. Quocirca manifestum videtur non esse de intentione legislatoris Christi per ecclesiam in praedicta auctoritate designare universalem ecclesiam sive dispersam sive congregatam. Quae ratio maxime ex eo loco divinae legis confirmatur, ubi Deutero. 17. iudices in portis esse, et primi Machab. decimo quarto in plateis sedere leguntur, quod ideo a Deo stabilitum esse creditur, ut administratores iustitiae in promptu et sine difficultate haberi possent, quod de conciliis universalibus contingere non potest.
Tertio sic. Ita feminae tenentur ad correctionem fraternam quemadmodum viri, et pauperes sicut et divites, hoc est manifestum. sed feminae non remittuntur ad ecclesiam nec dispersam nec synodaliter congregatam tanquam ad iudicem cui proximi denuncianda est culpa commissa, ut patet. ergo sequitur quod per illud dic ecclesiae non potest recte accipi universalis ecclesia etiam actu synodaliter congregata, consequentia est bona, quia alias feminae tenerentur ire ad universalia concilia ad denunciandum delinquentium virorum aut mulierum culpas, et maleficia, et ita omnes fideles sive pauperes sive divites, quod est absurdum.
Quarto nihil quod est impeditivum iustitiae, perturbativum pacis ecclesiae occasio multorum scismatum, et per quod ratione appellationum quae intervenirent in omni causa ad illum supremum iudicem, vacarent omnia tribunalia praelatorum et iudicum, creditur institutum a Christo qui est rex iustitiae et pacis amator, sed omnia ista mala sequerentur si ecclesia universalis congregata esset instituta iudex ad quem cum frater delinquens non audiret fratrem corripientem, et esset recurrendum. patet quia ecclesia raro congregatur, et congregata non diu manet congregata nec ad eam possent omnes fideles orbis concurrere nec etiam mittere denunciationis omnium similium fratrum delinquentium, ut patet. ergo nullo modo est dicendum quod per ecclesiam intelligatur universalis ecclesia congregata etiam cum dicitur, dic ecclesiae.
Quinto sic. concilium universale institutionem, et robur auctoritatis accipit a papa, ut distinct. 17. per totum, et extra de elect. cap. significasti. ergo sequitur quod papa non remittatur ad concilium universale sicut ad iudicem suum superiorem, consequentia est manifesta. Sexto arguitur sic. concilia universalia sunt humana institutione introducta, ut patet in cap. canones distinctio. 16. et 17. ergo non potest recte intelligi secundum sensum litteralem per ecclesiam cum dicitur. dic ecclesiae, concilium universale. patet consequentia, quia alias institutio, et celebratio concilii universalis esset divina lege et non tantum humana institutione, quod non videtur. ergo manifestum est quod per ecclesiam cui tanquam iudici peccatum delinquentis fratris incorrigibilis denunciandum est ex sensu litterali et ex intentione legislatoris Christi non posset intelligi ecclesia universalis nec dispersa per orbem nec synodaliter congregata. Et haec de secundo. Tertium vero quod scilicet per ecclesiam cui tanquam iudici denunciandum est peccatum fratris delinquentis et incorrigibilis ex intentione Christi sit intelligendus praelatus6 multiplici sanctorum et clarissimorum doctorum testimonio probatur. Primo ex eo arguitur manifeste quod Christus non universali ecclesiae disperse, aut congregatae, sed apostolis et eorum successoribus ecclesiae praelatis ait. Amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo. ubi glo. Hieronymi dicit sic, hic potestatem tribuit apostolis. praelati ergo universitatis sunt ad quos tanquam ad iudices fideles remittuntur et non ipsae universitates.
Secundo hoc idem ostenditur auctoritate beati Chrysostomi qui super Matthaeum, ut habetur in glo. continua exponit sic. dic ecclesiae, id est his qui ecclesiae praesunt. Tertio idem arguitur ex gl. decreti in cap. si peccavit 2. q. 1. quae ita habet. dic ecclesiae, i. sacerdoti. Quarto idem ostenditur ex interpretatione apostolicae sedis in cap. novit. extra de iudic. ubi ly dic ecclesiae de pastore et rectore universalis ecclesiae interpretatur et exponit. Quinto ostenditur auctoritate beati Thomae, qui tam in 4. distin. 19. quam in 2. 2. q. 24. in materia de correctione fraterna exponit. dic ecclesiae. i. praelato in iudicio praesidenti. Sexto auctoritate eiusdem sancti Tho. in tractatu de correctione fraterna ubi exponens praedictam auctoritatem dicit. praeceptum de correctione potest pertinere ad omnes, vel ad praelatos, si ad omnes communiter, tunc ecclesia non vocatur hic congregatio, sed praelatus: si istud pertineat ad praelatos, tunc sensus est. dic ecclesiae, i. congregationi fidelium et debet coram ea excommunicari, ut sit divisus ab ecclesia per sententiam excommunicationis, et donec redeat ab ecclesia debet vitari et haberi sicut ethnicus et publicanus. Ad idem est sanctus Thomas super Math. sic dicens. dic ecclesiae, id est toti multitudini, ut confundatur et qui noluit sine confusione corripi cum confusione corripiatur. est enim confusio adducens gratiam. Vel dic ecclesiae, id est iudicibus, ut corrigatur secundum illud Deuteronomii 22. Si genuerit homo filium contumacem et proteruum apprehendet eum et adducet ad seniores civitatis. haec sanctus Tho. Septimo patet ex sententia domini Altisiodoren. in Summa sua 3. lib. 31. rubrica. quomodo sit intelligendum hoc praeceptum, si peccaverit in te frater etc. cuius sententia est eadem quasi in forma cum illa quae posita est sancti Tho. in tractatu de correctione fraterna. Octavo ad idem est sententia domini Hug. Cardinalis primi postillatoris Bibliae, qui iuxta duas glo. quae ponuntur in gl. continua, quarum una dicit. dic ecclesiae, id est his qui ecclesiae praesident. et alia dicit, dic ecclesiae, id est toti ecclesiae, ut maiorem erubescentiam habeat. dicit super Math. sic Si privata persona corripit sic exponendum est dic ecclesiae, id est coram praelato ecclesiae eum convince per testes quos noluit audire corripientes, et hoc iuxta primam glo. Si vero praelatus corripit sensus est dic ecclesiae, i. coram ecclesia, s. congregatione fidelium excommunicandus. Nono eandem sententiam quasi formaliter prosequitur venerabilis magister Nicolaus Gorr. super Mat. Decimo ad idem est dominus Albertus Magnus qui super Math. ita exponit. dic ecclesiae, id est praelato in conventu sive in synodo, et si ecclesiam non audierit, ut secundum arbitrium praelati corrigatur, sit tibi tanquam ethnicus, et publicanus. Haec Albertus. Undecimo ad idem est communis postillator Magister Nicolaus de Lyra, qui super Math. ita exponit, dic ecclesiae, id est praelato. Duodecimo confirmatur ex practica et consuetudine observata a sanctis patribus, et ab universitate fidelium ab ipso nascentis ecclesiae exordio. Manifestum est autem quod practica observata in ecclesia Dei circa observantiam praecepti sive ordinis de correctione fraterna semper fuit, et est denunciare praelato, et non universali ecclesiae sive dispersae sive congregatae fratris delinquentis peccatum. Cum ergo consuetudo observantiae sit interpres legis, ut dicit Augustinus libro de mendacio, ex factis sanctorum colligemus quid in scripturis sentire debeamus. Manifestum est quod verus et proprius ac principalis intellectus praefatae auctoritatis sit, ut per ly ecclesiam, cui tanquam iudici denunciatio fienda est sive ad quem fidelis remittitur, praelatus ecclesiae intelligi debeat sive accipiendus veniat, et non universalis ecclesia aut per orbem dispersa aut synodaliter congregata. Quibus testimoniis consideratis valde ridiculum est et satis abominabile quod adversarii contemptis tantorum sanctorum ac patrum, et doctorum testimoniis, et assertionibus praesumant sacram scripturam ad propriam voluntatem exponere, similes illis de quibus Clemens papa in cap. Perlatum distinct. 37. loquitur dicens. Perlatum nobis est quod quidam in partibus vestris commorantes sanis doctrinis adversantur, et prout videtur non secundum traditionem patrum sed iuxta suum sensum docere videntur. Et hoc tantum dictum sit de tertio articulo. Quarto restat respondere7 ad rationes adversariorum. Ad primam8 cum dicitur quod non possit per ecclesiam intelligi praelatus quia Christus loquebatur Petro qui futurus erat praelatus ecclesiae, et nullus ad se remittatur, per consequens non praelatus sed universalis ecclesia sit intelligenda eo modo quo haberi potest, scilicet synodaliter. Ad hoc respondetur quod ratio non militat. Pro quo primo notandum quod haec doctrina de correctione fraterna data a Christo generalis est omnes fideles respiciens, et non solum Petrum licet ad ipsum specialiter in figura totius ecclesiae directus sit sermo in signum principatus sui ad quem a domino erat electus, et ita legislator Christus tam subditos quam praelatos ad observantiam huius praecepti astringere voluit. Verum ut superius commemorauimus ex sententia beati Thomae in tractatu de correctione fraterna, et Hugonis cardinalis et magistri Nicolai Gorre super Matheum exponentis iuxta duas glossas ordinarie dupliciter hunc textum. Alia est intelligentia huius nominis ecclesia, quando privata persona corrigit, et alia quando publica persona. Nam si privata persona corrigit tunc est sensus: dic ecclesiae, id est praelato. Si vero publica persona corrigit tunc est sensus: dic ecclesiae, id est coram congregatione sive multitudine eum obiurgare, ut sic quemadmodum ait glossa maiorem erubescentiam patiatur. Vel coram congregatione eum excommunica, ut sic quemadmodum ait Hieronymus in gloss. multorum detestationi habitus opprobriis salvetur qui pudore salvari non potuit. Sed cum hoc modo praelatum remitti ad ecclesiam non sit remitti ad superiorem sive ad iudicem ut de se patet, manifestum est quod ratio adversariorum non probat intentum. Praeterea secundo ratio praefata non procedit, quoniam non videtur inconveniens quod quis remittatur ad seipsum secundum aliam et aliam habitudinem consideratum. Praelatus enim ut ait sanctus Thomas in 4. dist. 19. q. 2. dupliciter potest considerari: aut secundum quod in iudicio praesidet, et sic dicere praelato inquit est dicere ecclesiae per quem modum persona in praelatione constituta potest a se ut est privata persona remitti ad se ut est persona publica, et tunc dicere ecclesiae nihil aliud est quam exire in actum iudicii puniendo, et corrigendo fratrem delinquentem qui denunciatus est. Quod beatus Gregorius scribens Ioanni patriarchae Constantinopolitano super usurpatione vocabuli universalis, epistola 265. ostendit sic dicens. Nos quidem in quibus talis tantaque per ausum nepharium culpa committitur, servamus quod praecipit veritas dicens. Si peccaverit in te frater tuus corripe eum inter te et ipsum: si autem te non audierit dic ecclesiae: si vero ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus, et publicanus. Ego itaque per responsales meos semel et bis verbis humilibus hoc quod in tota ecclesia peccatur corripere studui: per me scribo quicquid humiliter facere debui non omisi, si in mea correctione despiciar restat ut ecclesiam debeam adhibere, haec Gregorius. Ubi ecclesiam adire vel adhibere est censuram ecclesiasticam apponere, sicut fecit non convocando super hoc aliquod concilium universale. Praeterea hoc modo ait Nicolaus papa in cap. Praecipue, ubi ita dicit regi Lothario. Ceterum cave ne quando nobis secundum praeceptum domini duos vel tres testes adhibeamus, immo vero hoc sanctae ecclesiae dicamus, et quod non optamus de caetero cunctis fias ethnicus, et publicanus. Quod vero ibi per ecclesiam non alium iudicem quam seipsum intelligat patet ex glossa quae in eo loco dicit sic. Ergo in causa denunciationis idem potest esse iudex et accusator, et testis, ut extra de simo. c. licet. Ceterum ipse beatus Petrus in cuius persona haec constitutio divina primo emanavit absque hoc quod universali ecclesiae diceret aut universale concilium convocaret Ananiam, et Saphiram eius coniugem sua auctoritate damnavit. Nimium plane foret periculosum asserere beatum Petrum aliosque sanctos patres transgressores esse divini praecepti qui ad correctionem peccatorum absque denunciando universali ecclesiae sua auctoritate processerunt. Et haec ad primam rationem dixisse sufficiat.
9 Ad secundam rationem cum dicit quod nomen ecclesiae sit collectivum, et per consequens non possit per ecclesiam intelligi praelatus sed universitas. Respondetur quod ratio nulla est: quoniam saepe nomine communitatis exprimitur, et intelligitur praelatus aut princeps eius. Et ratio est: quoniam ut inquit Arist. 9. Ethic. Civitas est id quod principalissimum est in ea, unde quod facit praelatus dicitur facere ecclesia. Adde quod intelligitur de ea parte universitatis quae iurisdictionis est capax, non de tota quae non est capax. Vel de tota ecclesia intelligi potest prout ecclesiae sententia iudicis denunciatur. Ad tertiam10 rationem cum dicit quod glossa ordinaria dicit dic ecclesiae, id est toti ecclesiae, et ita per consequens non est exponenda illa littera de praelato. Respondetur quod ratio illa non militat: quoniam glossa illa non favet proposito adversariorum sed magis eorum intentionem infirmat. Si glossa illa more eorum qui non contentionibus sed inquisitioni veritatis student integre legatur, glossa autem illa ita habet: Dic toti ecclesiae, ut maiorem erubescentiam patiatur. In quo verbo nihil auctoritatis attribuitur communitati, unde sequitur in glossa haec omnia sequatur excommunicatio quae fieri debet per os ecclesiae, id est per sacerdotem. Ubi manifeste innuit quod non per communitatem illam ecclesiae sed apud praelatum qui os et vertex est ecclesiae sit auctoritas iudicii, quo excommunicante sive puniente tota illa ecclesia quae est corpus eius cuius assensu et approbatione in contumacem fratrem in condemnationis sententiam profert dicitur cum eo operari. Et ita patet quod illa glossa non intendit dicere quod quando communitati ecclesiae praecipitur denunciari fratris delinquentis peccatum quod denuncietur ei sicut iudici: sed sicut coram quo frater ipse contumax obiurgandus aut excommunicandus veniret. Qualiter autem etiam intelligenda veniat illa totalitas ecclesiae de qua glossa loquitur cum ait dic ecclesiae, id est toti ecclesiae infra in sequenti articulo explicabimus, et haec de quarto. Restat iam declarare quod quinto loco polliciti sumus11, videlicet probare quod ex sensu litterali illud, dic ecclesiae, id est coram ecclesia obiurga sive excommunica non posset recte intelligi de universali ecclesia dispersa sive synodaliter collecta. Quod faciliter ostendimus ex rationibus quibus probavimus quod etiam iuxta expositionem primam non poterat universalis ecclesia accipi nomine ecclesiae cum dicitur dic ecclesiae, scilicet iudici. Primo ex impossibilitate denunciandi aut obiurgandi aliquem coram tota universali ecclesia per orbem dispersa, fidelibus enim in diversis regionibus orbis constitutis haec adimplere non esset possibile. Secundo ex insupportabili onere quo gravaretur populus Christianus, et etiam praelatorum si fideles tenerentur venire ad universalem ecclesiam congregatam ad obiurgandum quemlibet fratrem contumacem aut singuli praelati ad excommunicandum illum. Plane hoc esset insupportabile onus quod non patitur suavitas divinae legis, sicut superius ostendimus. Tertio: quia ex huiusmodi difficultatibus periret iustitia et omnis disciplina a Repu. Christiana cum raro posset fieri iustitiae executio. Non est ergo ulla totalitas ecclesiae de qua dicitur in glossa praefata dic ecclesiae, accipienda ita universaliter, ut per totam ecclesiam intelligatur universalis ecclesia, sed est accipienda stricte, videlicet quandoque pro collegio dominorum cardinalium, quandoque pro congregatione una conventuali, quandoque pro congregatione unius communitatis unius populi, quandoque pro congregatione unius familiae. Hoc enim modo accommodata locutione saepenumero sacra scriptura utitur nomine universalis ecclesiae sicut Apostolus ad Rom. ultimo ait. Salutant vos Gaius hospes meus, et universa ecclesia ubi per universam ecclesiam solam prouinciam Gai intelligit ut ait glossa. Et hoc de quinto articulo, et per consequens de responsione ad auctoritatem illam Matthaei xviii. capit. Dic ecclesiae.