Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Nominatur insuper ecclesia Regnum, et hoc quia in ea Christus rex regum et Dominus dominantium per fidem regnat, de quo regno Esay. 9. sic propheta loquitur: Super solium David et regnum eius sedebit, glossa: id est super ecclesiam, quae significata est per regnum David. Item de hoc regno angelus ad virginem de filio suo loquens ita dicit: Et regni eius non erit finis, glossa: Regnabit in domo Iacob in aeternum, id est in tota ecclesia, quae per fidem et per confessionem Christi ad patriarcharum pertinet sortem. Hoc praeterea regnum notat Apostolus cum de Christo loquens ait ad Corint. 15.: Cum tradiderit, scilicet Christus, regnum Deo et Patri, et cetera. Super quo verbo dicit glossa: Fideles quippe eius quos redemit sanguine suo dicti sunt hic regnum eius, cuius regnum etiam est omnis creatura, sed aliter dicitur regnum Christi omnis creatura, aliter ecclesia. Regnum Christi dicitur omnis creatura secundum potestatem deitatis; ecclesia vero secundum proprietatem fidei, quae in illo est, et per quam regnat in ipsis fidelibus. Ceterum quod ecclesia regni nomine designetur aperte ipsa testatur evangelica historia, in qua saepe numero regnum caelorum nominatur, sicut patet Matth. 13., ubi Gregorius in homelia de virginibus ita ait: Saepe in sacro eloquio regnum caelorum praesentis temporis ecclesia dicitur, de quo et in alio loco Dominus dicit: Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala; neque enim in illo regno beatitudinis, in quo pax summa est, inveniri scandala poterunt quae colligantur.
Ubi notandum quod duodecim sunt quae regnum aliquod gloriosum efficiunt, quae cum in regno de quo loquimur praecipue fore monstrabimus, gloria magnificentiae regni ecclesiae clarius elucescet. Primum est: si regnum sit recta institutione fundatum, ut videlicet non violentia, non fraude seu aliqua quacumque arte iniqua acquisitum, sed legitima auctoritate stabilitum fuerit. Quemadmodum regnum Israel, in quo populus non per se regem instituit sed a Deo, in cuius manu sunt omnia iura regnorum et omnium potestates. Regem super se institui legitur postulasse, 1. Reg. 10. Hanc regni bonam conditionem ecclesiae regnum habet, quod ab ipso summo Deo omnium regum principe et domino constitutum est et fundatum. Unde de hoc regno sub nomine civitatis dicitur, psal. 86.: Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus, glossa: Hic propheta resumit verba, quasi diceret: Gloriosa dicta sunt de illa civitate, et hoc etiam miraculum accidit in ea, quod homo natus est in ea et fundavit eam Altissimus, et infra: Christus est fundamentum illius civitatis, qui secundum quod est homo est in ea natus, et ipse idem Altissimus, id est Deus, fundavit eam.
Secundum quod regnum efficit gloriosum est quod sit origine antiquum, unde eos nobiliores et magis gloriosos appellamus quorum nobilitas ex parentibus ab antiquo probitate clarissimis originem traxit. Haec nobilitatis gloria in regno ecclesiae magis fulget, cum omnia alia regna terrena praecedat, quippe ab ipso humani generis principio, ex quo iusti et sancti inceperunt esse in terra, exordium habuit, ut in superioribus ostendimus circa cap. xxii., ubi de antiquitate ecclesiae sermo habitus est.
Tertium quod regnum efficit gloriosum est si amplitudine terrarum, si multitudine populorum et provinciarum3 numero latum sit et profusum, quia, ut dicitur Proverb. 14.: In multitudine populi dignitas regis. Hanc gloriae conditionem habet regnum ecclesiae, quod longe lateque diffusum est usque ad fines orbis terrarum. De cuius regni amplitudine dicitur psalm. 71.: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, ubi glossa sic ait: Hic ostendit propheta quae sit amplitudo regni. Dominabitur a mari, id est a quolibet fine terrae, usque ad mare, id est usque ad quemlibet finem terrae diffundetur tam late dilatabitur ecclesia. Et a flumine, scilicet Iordanis, dominabitur, ubi vox Patris intonuit super Christum: Hic est Filius meus dilectus; inde ergo doctrina eius coepit, inde auctoritas magisterii dilatatur. Usque ad terminos orbis terrarum, praedicato evangelio Christi regni, inde regula baptismi per totum mundum manavit, haec glossa. De cuius regni dilatatione sanctus Daniel propheta ita dicit: Dedit ei, scilicet Pater Filio, potestatem et honorem et regnum, et omnes populi, tribus et linguae servient ei, Dan. 7.
Quartum quod regnum efficit gloriosum est quod sit decentissime ordinatum. Multitudo enim sine ordine plus habet confusionis quam decoris. Ordo autem regni in hoc consistit, ut sint in eo diversi gradus hominum, distincti status dignitatum et varia distributio officiorum secundum quod reipublicae ipsius regni utilitati expedit pariter et decori. Haec gloriae conditio maxime splendet in ipso ecclesiae regno, quod sapientissime ac decentissime in omnibus et singulis ordinatissimum est; quae enim a Deo sunt, ordinata sunt, ad Roman. 13. De ordine autem in ecclesia constituendo ita per Esa. loquitur Deus: Ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in Saphyris, Esa. 54. Et propheta, psalm. cxliiii.: Gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur, glossa: Dicent scilicet quantum potenter et mirabiliter facis quicquid facis et disponis in regno. Et infra etiam propheta subiungit: Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui, glossa: Post potentiam commendat decorem regni. Habet illud regnum decorem cui magnifico nihil comparetur. Commemorandum est etiam quod huius ordinis gratia regnum ecclesiae in superiori capitulo Castrorum acies ordinata appellatum est; quanta autem necessitate et qua forma ordo in ecclesia servandus est habetur in cap. Singula et in cap. Ad hoc, lxxxix distinct.
Quintum quod regnum gloriosum efficit est quod sit vinculo dilectionis et concordiae in populis suis unitum; plane omne regnum in se divisum desolabitur, ut testatur veritas ipsa Luc. 11. et, ut ait Sallustius, concordia minimae res crescunt, discordia maximae dilabuntur. Haec autem conditio gloriosi regni praecipue refulget in regno ecclesiae, quod unitum est vinculo multiplici, scilicet fidei, spei et charitatis, ac unius spiritus inhabitantis in totum corpus ecclesiae, de quibus in superioribus circa cap. 6. amplissime dictum est; et Ierem. 32. dicit Dominus: Dabo eis cor unum et animam unam, unde de primis regniculis huius regni pro statu gratiae dicitur Act. 4.: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una.
Sextum quod regnum reddit gloriosum est si sit quietum, pacem cum exteris habens, sicut de regno Salomonis in eius laudem dicitur quod habebat pacem ex omni parte in circuitu, 3. Reg. 4. Haec gloria et regni conditio claret regnum ecclesiae: licet quandoque careat5 pace temporis, pace tamen semper gaudet pectoris, perventura tandem ad pacem aeternitatis. Pax quidem multa diligentibus legem tuam, inquit Propheta, psal. 118., et propheta Esai.: Sedebat populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta, Esa. 32.
Septimum quod regnum efficit gloriosum est quod divitiis et bonis sit copiosum. Haec autem conditio gloriae potissime reperitur in regno ecclesiae, quod copiosum in bonis spiritualibus est, quae vere divitiae sunt, dicente Gregorio: Solae divitiae verae sunt quae nos virtutibus divites efficiunt. Et Bernardus eidem sententiae alludens dicit: Verae divitiae non opes sunt, sed virtutes quas conscientia portat, ut in perpetuum dives fiat. Unde de hac divitiarum copia regni dicit propheta, psalm. cxii.: Gloria et divitiae in domo eius, et iustitia eius manet in saeculum saeculi, glossa: haec est gloria eius, hae sunt divitiae eius. Et Apostolus ad Eph. 1.: Secundum divitias gratiae eius quae superabundavit in nobis.
Octavum quod regnum reddit gloriosum est si sit forte et insuperabile ab adversariis. Haec plane conditio gloriae est in regno ecclesiae, cui Dominus pollicetur Matth. 16.: Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Hinc dicit psal. 12.: Regnum eius omnibus dominabitur. Ecclesiae quippe regnum oppugnari potest quidem, sed expugnari non potest; immo impugnationibus crescit. Hoc quippe ecclesiae proprium est, ut dicit beatus Hilarius de Trinitate, lib. vii.: Quod dum persequitur, floret; dum opprimitur, crescit; dum contemnitur, proficit; dum laeditur, vincit; dum arguitur, intelligit; tunc stat, cum superari videtur.
Nonum quod regnum gloriosum reddit est, si sit optimis legibus et consuetudinibus regulatum, quia, ut inquit Augustinus: Quid aliud regna sunt sine iustitia nisi latrocinia quaedam? Haec conditio gloriae regni maxime floret in ecclesiae regno, quod sacratissimis legibus et ornatissimis moribus vivit et gubernatur, de quibus Eleazarus, 2. Mach. 6., inquit: Prompto animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar, et cetera sequentia. Parati sumus mori magis quam patrias Dei leges praevaricari. Ratio quia lex Domini immaculata, glossa interlinearis: irreprehensibilis, convertens animas, id est sua districtione corrigens et ad Christi gratiam mittens. Et infra: Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos, id est interioris hominis aspectum, dicit glossa. De legum vero ecclesiasticarum sanctimonia habetur dist. x., ubi in cap. Non licet, sancta synodus sexta ita inquit: Non licet imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra divina mandata praesumere, nec quicquam quod evangelicis, propheticis aut apostolicis regulis obviet agere.
Decimum quod regnum efficit gloriosum est, si regem habeat multum nobilem, sapientem, potentem ac virtutibus clarum. Unde Eccles. 10. dicitur: Beata terra cuius rex nobilis est; et Eccles. 10. dicitur: Rex insipiens perdet populum suum. Plato etiam illas respublicas dicit esse beatas, si eas vel studiosi sapientiae regerent, vel earum rectores sapientiae studuisse contigisset. Et Seneca in quadam epistola: Inter homines antiquiores optimus aliorum rector eligebatur. Ideoque summa felicitas erat gentium in quibus non poterat esse potentior nisi melior. Haec gloria regni potissime relucet regnum ecclesiae, quae regem habet Christum, qui est rex magnus super omnes deos, psal. ciiii., qui est rex regum et Dominus dominantium, 1. Thimo. 5., qui cum sit Deus sublimis infinitae bonitatis. Ipse etiam est per quem ceteri reges regnant et legum conditores iusta decernunt, Proverb. 8. Quare sanctus David rex ita orat ad ipsum, 1. Paralip. 29.: Tuum est, Domine, regnum, et tu es super omnes principes; tuae divitiae sunt et tua gloria; tu dominaris omnium.
Undecimum quod regnum reddit gloriosum est si sit multis nobilibus civibus, principibus ac baronibus populatum. Haec gloriae regni conditione maxime splendet regnum ecclesiae, cuius omnes veri regnicolae illa nobilitate clarent qua nulla apud Deum maior est, quae est clarum esse virtutibus, de quorum praeeminentia nobilitatis testis egregius est beatus Ioannes ita dicens: Fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo, Apocal. 1. Plane electi sunt reges, ut dicit glossa, qui carnem domant, spiritum roborant. Sacerdotes vero quia se ipsos in ara cordis Deo placentem hostiam offerunt, ut ait Chrysostomus. Non omnis sacerdos sanctus est, sed omnis qui bene sedet super cathedram, dist. xl., cap. Multi. Item Apocal. 5. inquit idem beatus Ioannes: Fecisti nos Deo nostro regnum, id est reges et sacerdotes. Magna ergo est nobilitas et gloria regni ecclesiae, in quo omnes veri regnicolae reges sunt et sacerdotes. Unde psalm. lxxi.: Adorabunt eum omnes reges, glossa: hic ostendit propheta quae sit familia regis. Praeterea de hac maxima et clarissima nobilitate regni ecclesiae, apud beatissimum Petrum illustre habemus testimonium, qui quibusdam qui iam per fidem incorporati erant regno Christi ita scribit: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Vos estis genus electum, quia per baptismum sancti estis facti filii Dei adoptivi, et per consequens de genere ipsius Dei, secundum illud Act. 17.: Genus autem Dei sumus; regale sacerdotum, dignitate scilicet unctionis et excellentia. Gens sancta, id est a peccatis mundata; populus acquisitionis, quia pretioso Christi sanguine redemptus. Amplius etiam in hac parte regnum ecclesiae ostenditur nobilitate multa praeclarum, eo quod non solum electos homines comprehendit, sed etiam ipsos angelos sanctos, qui et natura et sanctitatis nobilitate clarissimi dinoscuntur. Una enim civitas et unum regnum Dei ex sanctis Angelis et hominibus compactum consurgit, ut dicit Augustinus, 1. De civitate Dei et super psalm. cxxvi.
Duodecimum quod regnum gloriosum efficit est si sit semper permansurum sive durabile, semper ac perpetuum. Hac gloriae conditione regnum ecclesiae super omnia alia regna singulariter gaudet. Unde propheta de eo loquens ait: Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et cetera, psalm. cxliiii., ubi dicit glossa: Hic propheta laudat regnum de perpetuitate et dominationis effectu. De hoc etiam regno Daniel sanctus ait: Suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur; et Luc. 1. dicitur: Regni eius non erit finis. Licet ergo praesens saeculum consummandum veniat, peregrinatioque nostra finem sit habitura, regnum tamen ecclesiae in sempiternum erit, perducetur quippe sive transferetur in caelum. Unde Apostolus 1. ad Cor. 15. inquit: Deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri, glossa interlinearis: cum perduxerit credentes ad contemplationem Dei Patris, ubi est finis omnium et requies sempiterna et gaudium; tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eius; regnum fulgebit in regno cum regis venerit regnum quod nunc oramus cum dicimus: Adveniat regnum tuum, haec glossa. Et Ambrosius super Lucam de hoc regno sub nomine civitatis ita loquitur: Ecce civitas quae vivit in aeternum, quia mori nescit. Ipsa enim civitas Hierusalem nunc videtur in terris, sed rapietur supra Helyam; Helyas unus fuit, transferetur supra Enoch cuius mors non invenitur. Ille enim raptus est ne malitia mutaret cor eius; haec autem diligitur a Christo quasi sponsa gloriosa, sancta et immaculata sine ruga; et quanto melius totum corpus assumetur, quasi unus aliumptus est, haec enim est spes ecclesiae, rapietur profecto, assumetur, transferetur ad caelum. Ecce curru igneo raptus est Helyas, rapietur ecclesia; non mihi credis, crede vel Paulo in quo Christus locutus est. Thess. 4.
Rapiemur, inquit, in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus, haec Ambrosius.