Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Expeditis his quae de ecclesiae universalis unitate, atque de eius capite Christo Salvatore nostro benedicto dicenda venerant, consequenter de distinctione ac varietate multiplici statuum dignitatum officiorum atque graduum qua ipsam universalem ecclesiam mira speciositate ornatam resplendere conspicimus sermo habendus est. Sane in primis universitas ecclesiae ex duabus partibus constat, laicis, scilicet et clericis. Hos enim duos ordines laicos scilicet et clericos, ut dicit Hugo de sancto Victore, in parte de sacramentis quasi duo latera corporis unius universitas ipsa ecclesia complectitur. Laici etiam quia terrena et terrenae vitae necessaria tractant, pars corporis sinistra intelliguntur. Clerici vero quia ea quae ad spiritualem vitam pertinent dispensant quasi dextera pars corporis ecclesiae sunt. De quibus lateribus scribi videtur per prophetam psalmo 127. ubi dicitur: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae, ubi glossa Augustini inquit sic: Uxor Christi est ecclesia quae fertilis est non in omnibus, sed in lateribus domus tuae, latera domus id est ecclesiae Christi, sunt qui adhaerent ipsi.
Amplius quemadmodum corpus naturale hominis ad sui integritatem non tam laterum diversitatem exigit sed etiam multorum organorum distinctionem, quae variis distributa virtutibus et variis actibus deputantur. Ita corpus Christi mysticum ad sui integritatem non nisi multis membris et multiformi varietate distinctis constare potest. Unde apostolus 1. Corinth. 12. Si erunt omnia membra unum membrum, ubi corpus? etc. Quod ut ait glossa non nisi diversis consistere potest, quasi dicat, si omnia membra essent unum membrum non modo periret multitudo sensuum sed etiam corpus. Ita si in ecclesia essent omnes unius officii et dignitatis non discernerentur membra nec corpus, haec glossa. Quare sequitur in apostolo: Nunc autem ne scilicet corpus pereat inquit glossa multa quidem membra, scilicet sunt unum autem corpus, quod ex omnibus constat. Praeterea cum ecclesia militans exemplata sit a triumphante secundum illud Exodi 18. Vide et fac omnia secundum exemplar quod tibi monstratum est, et Apostolus dicat omnia haec exemplaria sunt caelestium, ad Heb. 9. et exemplata imitari debeant illud unde exemplantur, consequens est ut quemadmodum illa mater nostra superna Hierusalem ecclesia triumphans ut multiplici varietate ordinum dignitatum officiorum praemiorumque distincta est, ita et ecclesia militans suo modo multiformi gratiarum, virtutum, et meritorum necnon dignitatum ac officiorum adornata distinguitur. Quamobrem in eius laude Propheta in psalmo 44. loquens inquit: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate, ubi glossa inquit: Doctrina apostolorum, confessione martyrum, puritate virginum, et lamento poenitentium ornatur regina, id est ecclesia. Fuit autem haec varietas gratiarum ac virtutum quibus ornata refulget ecclesia figurata in tabernaculo veteri quod multiformi varietate vasorum ac ornamentorum distinctum fuisse legimus. Unde glossa super Exod. cap. 28. dicit: Tabernaculum vetus cum ornamentis et vasis suis significasse ecclesiam pulchra virtutum et personarum varietate distinctam. Decentia huius varietatis multiplicis ecclesia Dei iuxta beati Tho. doctrinam in 2. 2. q. 183. ex tribus colligitur.
Primo quidem quia ipsa statuum officiorum graduumque differentia et multiplicitas facit ad perfectionem ipsius ecclesiae; sicut enim in rerum naturalium ordine perfectio quae in Deo simpliciter et uniformiter invenitur in universitate creaturarum inveniri non potuit nisi difformiter et multipliciter: ita etiam plenitudo gratiae quae in Christo sicut fontaliter adunatur ad membra eius diversimode redundat, ad hoc quod corpus ecclesiae sit perfectum, et hoc est quod Apostolus dicit ad Ephes. 4. Ipse dedit quidem quosdam apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum, et opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, id est ecclesiae. Secundo diversitas officiorum et statuum pertinet ad necessitatem actionum quae sunt in ecclesia necessariae, oportet autem ad diversas actiones diversos deputari ad hoc ut expeditius et sine confusione omnia peragantur, et hoc est quod Apostolus dicit ad Romanos 12. Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, ubi glossa inquit Ambrosius: Ecce humani corporis exemplo docet non posse nos singulos habere omnia, ac per hoc curam nostri invicem nos agere debere, quia invicem officiis nostris indigemus. Hac ratione inquit beatus Gregorius in cap. singula distinctione 89: Singula ecclesiastici iuris officia singulis quibusque personis sigillatim committi iubemus; sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita in ecclesia spirituali corpore conferendum est hoc officium, uni alii committendum est aliud, nec enim quantumlibet exercitate uni persona uno tempore duarum rerum officia committenda sunt, quia si totum corpus est oculus, ubi auditus? Haec ille. Tertio haec statuum officiorumque differentia ad dignitatem operatur et pulchritudinem ecclesiae quae in quodam ordine consistit. Unde 3. Reg. 10. dicitur, quod videns regina Saba omnem sapientiam Salomonis et habitacula servorum et ordines ministrantium non habebat ultra spiritum. Unde et Apostolus dicit 2. ad Thymo 2. quod in magna domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed lignea et fictilia. Huiusmodi autem varietas tam decenter ordinata in ecclesia maximam operatur pulchritudinem ac venustatem. Unde Dion. si 4. de diu. nominibus, comparationem rerum earundemque consonantium fontalis radii vocat traditiones pulchrificas, id est pulchritudinem facientes. Et Bernardus super Canticum ait: Ordo modum tribuit et decorem et perpetuitatem. Et beatus Gregorius in cap. singula distinctione lxxxix parum supra commemorato hoc confirmans dicit sic: Sicut varietas membrorum per diversa officia et robur corporis servat et pulchritudinem repraesentat, ita varietas personarum per diversa nihilominus distributa officia et venustatem sanctae Dei manifestat ecclesiae, haec ille.