Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Contra hoc quod dictum est quod ecclesia inceperit ab Abel arguitur multipliciter. Et primo arguitur1 quod ab Adam ecclesia inceperit. Adam fuit primus fidelis: ergo ecclesia ab ipso incepit, consequentia videtur nota, et antecedens patet. Habuit enim Adam fidem incarnationis quando dixit Gen. 2. Hoc nunc os ex ossibus meis etc. quod apostolus exponit de incarnatione dicens. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo, et in ecclesia. Praeterea creatus fuit in virtutibus, et donis gratuitis, ut colligitur ex glo. Luc. decimo ubi dicitur, quod homo per peccatum vulneratus est in naturalibus, et spoliatus gratuitis. Neque potest dici quod habuerit fidem tantum informem, quoniam ut testatur beatus Augustinus. xiiii. de civitate Dei. Adam in statu innocentiae habuit charitatem de corde puro et fide non ficta. SeSecundo2 ad idem arguitur sed. Adam videtur fidem suam aliquo sacrificio, aut signo sensibili fuisse protestatus, quia ut dicit magister in hystoriis. Adam docuit filios suos offerre primitias, et decimas: ergo videtur quod ab Adam incepit ecclesia quae habet sacramentum.
Tertio3 ad idem sic. Dicit Hugo de sancto Vic. conveniens fuit, ut semper medicina curreret cum morbo, sed morbus pro quo oblatus est Christus, verum sacrificium cuius figura fuerunt sacrificia, quae offerebantur antiquitus, incepit ab Adam: ergo ab ipso credenda sunt inchoata fuisse sacrificia sensibilia.
Quarto4 sic. Ad plura tenetur peccator quam innocens, quia tenetur ad opera satisfactionis, cuiusmodi erant sacrificia: ergo Adam qui peccator fuit, magis tenebatur ad sacrificia offerenda quam Abel innocens: ergo sequitur quod ab ipso Adam inceperit ecclesia, quae habet sacramenta.
Quinto5 ad idem sic. Adam antequam Abel nasceretur, fuit membrum Christi: ergo alicuius corporis membrum, sed non nisi ecclesiae, quae est corpus Christi, ut ait apostolus ad Ephe. 1. ergo ab ipso Adam incepit ecclesia non ab Abel. Consequentia patet, assumptum est notum, quoniam Adam habuit fidem formatam, sicut inductum est supra. Si autem dicatur quod Adam non continuavit sanctitatem suam, et ideo non esset dicendus principium ecclesiae.
Contra.6 Hoc non debet sibi obesse, quia pro perseverante in bono reputandus est, qui finaliter bonus est. Unde cum ecclesia orat pro fidelibus dicit. Ut indulgentiam quam semper optaverunt piis supplicationibus consequantur. Quia ergo finaliter optaverunt semper dicuntur optasse. Pari ratione de Adam dicendum videtur quod pro perseverante in bono habendus sit, quia finaliter fuit bonus.
Et confirmatur7 per simile de Petro, cui dominus inquit Math. 16. Super hanc petram id est confessionem fidei aedificabo ecclesiam meam. Et licet Petrus post negaverit Christum, nihilominus non obfuit quin fundamentum esset ecclesiae: ergo pari ratione videtur, quod non obsit peccatum Adae quin ab ipso ecclesia dicatur incepisse.
Sexto8 sic. Ecclesia credit Adam poenituisse antequam generaret Abel. Unde Sapientiae 10. de eius liberatione a peccato dicitur. Haec illum qui primus formatus est a Deo pater orbis terrarum, cum solus esset creatus custodiuit, et eduxit eum a delicto suo. Sed poenitentia vera non est, sine fide, et charitate: ergo id quod prius.
Septimo9, mortuo Abel ecclesia stetit in Adam, et Eva, quia sancti dicunt, quod ex quo ecclesia incepit, nunquam desiit esse. Constat autem quod mortuo Abel non stetit ecclesia in Caym, sed in Adam, et Eva: ergo etiam ante nativitatem Abel ecclesia stetit in illis.
Octavo10 Adam fuit principium activum, per quod humanum genus descendit. Unde Sapientiae 10. pater orbis terrarum nominatur, ab Abel autem nemo propagatus est: ergo Adam potius dicendus est principium a quo coepit ecclesia quam ipse Abel.
Nono11 confirmando rationem praecedentem arguitur sic. Principium ex parte malorum fuit activum sive propagativum aliorum post se, scilicet Caym: genuit enim filios, et filias, et facta est multiplicatio malorum: ergo pari ratione, ex parte bonorum ponendum fuit principium activum: ergo magis Adam sive Seth, sive Enos dicendus est principium ecclesiae quam Abel.
Decimo12 si Abel dicitur principium a quo coepit ecclesia, hoc videtur esse quia eminentior(em) habuit fidem prae his qui erant in prima aetate, sed signum fidei magis visum est, relucere in Enos, de quo dicitur quod coepit invocare nomen domini. Genes. 4. ergo Enos, sive Seth rectius dicendus est principium a quo coepit ecclesia quam Abel.
Undecimo13 arguitur, quod Abraham sit huiusmodi principium a quo incepit ecclesia, dicitur enim ad Roman. 4. Abraham accepit signum circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio, ut sit pater omnium credentium, et ita videtur quod sit pater fidelium: unde etiam pater multarum gentium a domino legitur vocatus. Genesis 17. ergo videtur quod ab ipso dicenda sit incepisse ecclesia tanquam a principio.
Duodecimo14 sic arguitur, gloss. super illud psalm. lxxix. Vineam de Aegypto transtulisti, dicit id est ecclesiam quae incepit a Iudaeis, et perficitur in gentibus: ergo a Iudaeis dicenda est ecclesia incepisse, et non ab Abel.
Decimotertio15 sic. 2. ad Thes. 2. Elegit nos Deus, ut essemus primitiae omnium credentium: ergo videtur quod in apostolis ecclesia incepisse dicenda sit qui primitiae omnium credentium esse dicuntur, et non in Abel.
Decimoquarto16 arguitur hac ratione. Ecclesia incepit ab Abel: ergo ecclesia fuit quando Abel fuit, haec consequentia videtur bona, haec domus incepit hic: ergo haec domus est hic: sed in solo Abel ecclesia esse non potuit: ergo non est dicendus Abel principium a quo ecclesia inceperit.