Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.
Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.
Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.
Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.
Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.
Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.
Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.
Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.
Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.
Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.
Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.
Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.
Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.
Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.
Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.
Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.
Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.
Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.
Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.
Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.
Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Liber III: Liber III — De universalibus conciliis
Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.
Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.
Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.
Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.
Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.
Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.
Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.
Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.
Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.
Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.
Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.
Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.
Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.
Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.
Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.
Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.
Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. De laudabili consuetudine antiquorum conciliorum quod absque prius habito decreto apostolicae sedis non fieret in synodo diffinitio cuiuscunque quaestionis ad fidem pertinens.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. Quod uniuersalia concilia semper solita sunt gesta sua petere confirmari per Roman. pont.
Caput XXXV: Cap. XXXV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo respondetur ad obiectiones factas.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. De honorando summo pontifice per uniuersalia concilia, et uniuersos fideles, et de grauissimis culpae inhonorantium eum.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De quibus causis uniuersale concilium debeat se intromittere.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo obicitur contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad obiectiones praedictas.
Caput XLI: Cap. XLI. Ad quae uniuersale concilium congregatum aut congregandum uacante sede apostolica se debet aut possit extendere et qua auctoritate.
Caput XLII: Cap. XLII. In quo obiiciuntur contra praedicta.
Caput XLIII: Cap. XLIII. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. In quo ostenditur quod Romanum pon. auctoritate iurisdictionis superior sit uniuersali concilio.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. Quod non liceat appellare a papa ad uniuersale concilium.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. In quo aduersariorum obiectiones ponuntur contra praedicta.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.
Caput L: Cap. L. Quod uniuersale concilium in Rom. pon. uerum et indubitatum extra casum haeresis nullam habeat iurisdictionem.
Caput LI: Cap. LI. Quod Rom. pon. legibus, et statutis uniuersalium conciliorum nec legatur nec necessario subiicitur.
Caput LII: Cap. LII. Quod uniuersale concilium non possit facere contra Romanum pontif. decretum irritans.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod ad Romanum pon. pertineat canonum sacrorum interpretatio.
Caput LIV: Cap. LIIII. Quod ad Romanum pon. maxime spectat tam dispensatio sacrorum canonum quam regularum sanctorum patrum moderatio.
Caput LV: Cap. LV. Quod Rom. pon. habet auctoritatem tollendi statuta aliqua tam sacrorum conciliorum quam praedecessorum suorum.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo obicitur per aduersarios contra praedicta.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Caput LVIII: Cap. LVIII. Quod uniuersale concilium plenarium in his quae fidei sunt errare non possit.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LX: Cap. LX. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo ostenditur quod apostoli omnes in passione Christi a fide eius defecerunt.
Caput LXII: Cap. LXII. Quod ad Romanum pontificem spectat corrigere, et damnare concilia quae in pernitiem fidei aut scandalum ecclesiae profecisse contingit.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De ordine conciliorum ad inuicem, cui standum sit si sibi inuicem discrepare siue dissonare inueniantur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Cuius iudicio standum sit: si in concilio uniuersali contingat patres et papa uel eius legato dissentire.
Caput LXV: Cap. LXV. Cui parti patrum de concilio standum sit si inter eos dissensionem interuenire contingat.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quod papa possit transferre concilium congregatum de loco ad locum id rationabili causa exigente.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Quod Rom. pon. causa legitima siue rationabili existente possit auctoritate sua uniuersale concilium dissoluere etiam inuitum.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. In quo obiicitur per aduersarios contra praedicta.
Caput LXIX: Cap. LXIX. In quo respondetur obiectionibus factis.
Liber IV: Liber IV — De scismaticis et haereticis
Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis
Caput I: Cap. I. Quid sit schisma.
Caput II: Cap. II. In qua obiicitur contra posita in praecedenti capitulo.
Caput III: Cap. III. In quo respondetur obiectionibus factis.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ostenditur quomodo differat schisma ab haeresi.
Caput V: Cap. V. De grauitate peccati schismatis siue schismaticorum.
Caput VI: Cap. VI. De differentia grauitatis peccati inter schisma et haeresim.
Caput VII: Cap. VII. Quid spiritualis potestatis in scismaticis maneat.
Caput VIII: Cap. VIII. De poena scismaticorum.
Caput IX: Cap. IX. Quae scismata fuerunt in ecclesia.
Caput X: Cap. X. De multiplici uia sopiendi siue tollendi scismata.
Caput XI: Cap. XI. In quo declaratur an papa possit in scisma incidere uel esse scismaticus.
Caput XII: Cap. XII. De opinione quorundam quod propter scisma tollendum uerus et indubitatus papa possit compelli cedere, aut nolens cedere possit deponi.
Caput XIII: Cap. XIII. Quid in praefata quaestione dicendum uideatur secundum ueritatem, et respondetur rationibus in oppositum.
Caput XIV: Cap. XIIII. An omnes adhaerentes intruso siue antipapae ueniant scismatici dicendi.
Caput XV: Cap. XV. De forma obiurationis scismatis obseruanda, cum aliquis ad unitatem ecclesiae reuertitur.
Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis
Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.
Consummata parte prima huius quarti libri, ubi de scismatibus et scismaticis aliqua pauca perstrinximus, reliquum est partem secundam aggredi in qua polliciti sumus de haeresibus et haereticis modica, sed utilia tamen pertractare, quam partem de caelesti auxilio confisi aggredientes inchoabimus a diffinitione haeresis. Pro quo notandum iuxta sanctum Thomam in quarta distinctione tertia decima, quod nomen haeresis Graecum est, et divisionem importat secundum Isidorum libr. Ethyc. Unde et diaeretica divisiva dicuntur, et quia in electione fit divisio unius ab altero, electio pro haeresi dicitur primo Ethyc. Divisio autem convenit parti per recessum a toto. Prima autem congregatio quae est in hominibus est per viam cognitionis, quia ex hac omnes aliae oriuntur. Unde et haeresis consiconsistit1 in singulari opinione praeter communem opinionem. Unde et philosophi qui quasdam positiones habebant praeter communem sententiam aliorum sectas vel haereses constituebant. Unde de ratione haeresis videtur esse quod aliquis privatam disciplinam sequatur quasi per electionem propriam, non autem disciplinam publicam quae divinitus traditur. Quibus bene consideratis videntur nobis satis convenienter haeresim in sua generalitate diffinire dicentes: Quod haeresis sit opinio vel assertio falsa sive dogma falsum catholicae veritati contrarium in eo qui Christianam fidem professus est. Cuius diffinitionis convenientia patet tam auctoritate quam ratione. Auctoritate primo quidem. Dicit enim August. contra Faustum: Haeresis est quae diversa opinatur ab his quae catholica credit ecclesia. Item secundo beatus Hiero. in c. Inter haeresim 24. q. tertia differentiam assignans inter haeresim et scisma dicit quod haeresis perversum dogma habet, id est falsum et perniciosum in doctrina religionis Christianae. Item tertio gl. super illud 2. ad Corinth. 3. Non sumus sufficientes etc. dicit: Fides est cogitare aliquid de credibilibus cum assertione recta, et per oppositum haeresis est cogitare aliquid de credibilibus cum assertione non recta. Ratione vero ostenditur praefatae diffinitionis convenientia, quoniam in ea continentur ea quae sunt tam de substantia haeresis quam ea quibus distinguitur ab aliis assertionibus falsis. Patet: dicitur enim quod haeresis sit assertio sive opinio sive dogma falsum; hoc ponitur loco generis, nam omnis haeresis est assertio falsa, sed non econverso. Nam secundum Aug. in Enchiridion in multis rebus errare nullum aut minimum est peccatum. Et primo de Trin. inquit: Errare potero, sed haereticus non ero. Notanter autem dicitur assertio falsa sive dogma perversum et non factum, quia factum perversum, ut ostendemus plenius, non est haeresis nec facit haereticum. Verbi gratia, si quis furatur, si quis adulter est, agit contra veritatem Scripturae quae dicit: Non moechaberis. Non furtum facies. Ex tali enim facto non efficitur quis haereticus; efficeretur autem si pertinaciter assereret quod licitum foret furari et adulterari, quia sic sentiens sentiret contra catholicam veritatem. Sequitur: Catholicae veritati contrarium, in quo tangit materiam circa quam est haeresis, quia circa ea quae ad catholicam veritatem pertinent. Veritas autem catholica principaliter dicitur articulus fidei; dicitur etiam veritas catholica quaecunque in canone Bibliae assertive posita, vel per apostolos Christi nobis ex eius instructione vel instinctu Spiritussancti tradita, seu per universalem ecclesiam seu generalia concilia determinata et approbata, ut infra plenius cum de veritatibus catholicis loquemur explicabimus. Differt autem per hanc differentiam dogma sive assertio haeretica ab aliis dogmatibus falsis quae non formaliter nec incompossibiliter repugnant catholicae veritati. Additur autem in eo qui Christianam fidem professus est loco ultimae differentiae; per hoc enim haeresis differt ab aliis speciebus infidelitatis, videlicet a falsis dogmatibus gentilium paganorum et Iudaeorum, quae etsi sint contrariae fidei orthodoxae sive catholicae veritati, non tamen dicitur proprie loquendo in eis haeresis. Haeresis enim est species infidelitatis pertinens ad eos qui fidem Christi profitentur, sed eius dogmata corrumpunt. Pro cuius pleniori noticia est notandum cum sancto Tho. in 2.2. q. 11. ar. 1. quod nomen haeresis electionem importat. Electio autem est eorum quae sunt ad finem praesupposito fine. In credendis autem voluntas assentit vero tanquam proprio bono. Unde quod est principale verum habet rationem ultimi finis, quae autem secundaria sunt habent rationem eorum quae sunt ad finem, quia vero quicunque credit alicuius dicto assentit, principale videtur esse et quasi finis in unaquaque credulitate ille cuius dicto assentitur, quasi autem secundaria sunt ea quae quis tenendo videtur alicui assentire. Sic ergo qui recte fidem Christianam habet sua voluntate assentit Christo in his quae vere ad suam doctrinam pertinent. A rectitudine ergo fidei Christianae dupliciter aliquis potest deviare: uno modo, quia ipsi Christo non vult assentire et habet malam voluntatem circa finem ipsum, quod pertinet ad speciem infidelitatis paganorum vel Iudaeorum; alio modo per hoc quod intendit quidem Christo assentire, sed deficit in eligendo ea quibus Christo assentiat, quia eligit ea quae non sunt vere a Christo tradita, sed ea quae propria mens suggerit. Et ideo bene dictum est quod haeresis sit species infidelitatis pertinens ad eos qui Christi fidem profitentur. Hinc beatus Aug. lib. de pastoribus capit. decimosexto super illud: Post greges sodalium tuorum, dicit quod omnes haeretici a Christo exierunt. Et super Math. homelia 11. super illud: Faciet ignem de caelo descendere. Quid est ignem de caelo descendere nisi haereses de ecclesia cadere, sicut scriptum est: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis.
Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.
Verum ut plenior habeatur intelligentia praefatae diffinitionis quam de haeresi posuimus, inducemus aliquas obiectiones contra eam, ut splendidior nobis fiat ipsa veritas. 1 Primo sic: haeresis, ut dicit Isid., idem est quod divisio; divisio autem unioni opponitur. Unio autem fit per charitatem, quia amor est virtus unitiva, ut dicit Dyon. Ergo haeresis magis includere videtur perversitatem odii quam dogma adversum fidei. 2 Secundo sic: superstitio religioni opponitur, non fidei, sed haeresis superstitio dicitur; ergo non videtur pertinere ad perversitatem fidei, sed magis ad perversitatem religionis. 3 Tertio sic: multa falsa sive perversa fidei et veritati catholicae contraria fiunt nouiter haereses, quamvis non de novo incipiant esse contraria fidei et veritati catholicae. Cum ergo priusquam debeant haereses reputari sint dogmata falsa catholicae fidei et veritati contraria, videtur quod non omnia dogmata falsa catholicae veritati contraria sint haereses dicenda, et per consequens diffinitio haeresis assignata non videtur conveniens, cum non convertatur cum suo diffinito. Consequentia est bona, et antecedens pro maiori parte colligitur tamen ex c. Notandum 24. q. 3., ubi Urbanus dicit quod sanctus Aug. cum legatis sanctae Romanae ecclesiae et cum sanctis episcopis suis Pelagium et Celestinum novam haeresim in sanctam Dei ecclesiam introducentes excommunicavit. Tum secundo ex illo quod Gratianus ait 24. q. 1. §. 1: Omnis haereticus aut iam damnatam haeresim sequitur aut novam fingit. Ex quibus habetur aperte quod fuerunt et esse possunt novae haereses, quae tamen non sunt nova falsa fidei contraria orthodoxae. 4 Quarto arguitur sic, ut dicit beatus Hiero. 24. q. 3. c. Haeresis: Haeresis Graece ab electione dicitur scilicet quod eam sibi unusquisque eligat disciplinam quam putat esse meliorem, ergo videtur quod nullum dogma quantumcunque falsum aut perversum sit antequam quis ipsum elegerit et asseruerit aut dogmatizaverit, debeat inter haereses computari, et per consequens diffinitio praefata non est conveniens.
5 Quinto sic: si diffinitio illa foret convenienter posita, sequeretur quod assertiones infidelium, puta paganorum aut Iudaeorum, dicendae venirent haereticae, cum illae sint dogmata perversa et contraria catholicae veritati, et tamen consequens est falsum, quoniam pagani, licet infideles sint, non tamen haeretici esse dicuntur. Ergo diffinitio praedicta non videtur convenienter posita.
6 Sexto sic: multae assertiones sunt quae in rei veritate sunt contrariae catholicae veritati, quae nihilominus antequam sint ab ecclesia condemnatae non sunt inter haereses numerandae, quemadmodum multae veritates consonae divinae Scripturae, quia tamen non sunt ab ecclesia diffinitae vel determinatae non sunt inter veritates catholicas annumerandae. Ergo non videtur haeresis convenienter diffiniri cum dicitur quod sit dogma perversum catholicae veritati contrarium etc. Assumptum patet exemplis: Graeci enim negantes Spiritum sanctum procedere a Filio ante condemnationem assertionis eorum non fuerunt haeretici se putati, qui tamen post damnationem eiusdem inter haereticos deputantur. Item assertores opinionis abbatis Ioachim a concilio generali damnatae post damnationem haeretici iudicarentur; ipse tamen abbas Ioachim, quamvis ante damnationem assertionem eandem tenuerit, non fuit haereticus, ut habetur extra de summa Trinitate et fide catholica cap. Damnamus. Ergo etc.
Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.
1 HIIS non obstantibus dicimus quod diffinitio haeresis assignata est convenienter posita. Unde dicendum est ad rationes factas. Ad primam respondetur negando consequentiam, quoniam licet amor faciat completam unionem, nihilominus principium unionis est ex cognitione, et ideo divisio quae est in fide haeresim constituit. 2 Ad secundam respondetur negando consequentiam, et ratio est quia fides est principium eorum quae ad religionem requiruntur, quia omnis religio sive cultus Dei est quaedam fidei protestatio. Hinc veritas fidei dicitur veritas quae est secundum pietatem, ad Ty. 1., et ideo etiam quae haeresis sunt ad superstitionem pertinent, et ita superstitio sicut opponitur religioni ita et fidei. 3 Ad tertiam, cum dicitur quod aliqua falsa dogmata fiant nouiter haereses, respondetur quod argumentum non procedit, et ratio est quia quod aliqua haeresis dicatur nova non ideo est quia in rei veritate incipiat nouiter esse haeresis, id est divisa a communi doctrina catholicae fidei, sed quia nouiter est ab aliquibus asserta. Unde propositio contraria catholicae fidei non dicitur nova haeresis ex parte sui ipsius, ita quod inceperit esse quod prius non erat, sed ex parte assertoris sive defensoris, quia scilicet incipit de novo assertores habere. Qui sensus manifeste colligitur ex c. 1. vigesima quarta quaest. 1., ubi Gelasius papa dicit quod Achatius non est inventor novi erroris, sed veteris imitator. Ex quibus verbis datur intelligi, quod si Achatius fuisset primus sui erroris assertor, fuisset novi erroris inventor, et tamen idem error fuisset antea error censendus. 4 Ad quartam, cum arguitur de c. haeresis etc., respondetur quod ratio non militat, quoniam procedit ex mala intelligentia dicti beati Hieronymi. Non enim vult Hieronymus dicere in dictis illis quod nullum falsum dogma debeat inter haereses computari antequam ab aliquo eligatur sive asseratur, sed verus intellectus Hieronymi est tam iuxta Albertum in 4. in fine dist. 13. quam iuxta sanctum Thomam in 2.2., quod haeresis dicatur ab electione, quia haereticus eam eligit disciplinam, non quam scriptura sancta aut catholica docet ecclesia et credendam tradit fidelibus, sed quam sibi propria mens suggerit.
5 Ad quintam, cum arguitur de infidelibus et paganis, respondetur negando consequentiam, loquendo de haeresi proprie dicta, quae dicitur esse illa quae eam pertinaciter asserentem facit haereticum; cuiusmodi non est nisi dogma contrarium catholicae veritati cadens in eum qui Christianam religionem ante professus est. Hinc est quod dogmata paganorum contraria fidei et catholicae veritati, licet pertineant ad infidelitatem, non tamen proprie dicuntur haereses, nec etiam pagani, Saraceni atque Iudaei dicuntur proprie loquendo haeretici, sed potius infideles, ratione supra assignata in c. 1. Dicimus autem proprie loquendo; quoniam large loquendo, ut quibusdam placet, dogmata paganorum fidei contraria haereses possunt dici, et ipsi pagani haeretici appellari.
6 Ad sextam, cum arguitur multae assertiones sunt catholicae fidei contrariae ante determinationem ecclesiae inter haereses non annumerandae, etc., respondetur negando antecedens. Dicimus enim quod quemadmodum quantum ad ea quae ad fidem pertinent Romanus pontifex nec tota ecclesia Dei potest de assertione non vera facere veram, aut de non falsa falsam, ita non potest de assertione non catholica facere catholicam, nec de assertione non haeretica facere haereticam, nec e converso. Quia sicut veritates catholicae absque omni approbatione ecclesiae ex natura rei sunt immutabiles, et immutabiliter verae, ita immutabiliter catholicae sunt reputandae; et similiter sicut haereses absque omni damnatione ecclesiae sunt haereses. Verum quia de aliquibus assertionibus quod sint contrariae catholicae doctrinae et per consequens haereticae non est notum semper, aliquando enim primo super hoc disceptationes inter etiam magnos viros oriuntur, sicut inter Hieronymum et Augustinum super cessatione legalium contigit, sic bene declaratio et determinatio horum per Romanum pontificem, ad quem horum dubiorum spectat determinatio iuxta cap. Quotiens fidei ratio ventilatur, et cap. Haec est fides, papa beatissime, vigesimaquarta quaest. 1.; et ita papa bene diffinit aut determinat an assertio sit catholica an haeretica, non autem facit catholicam aut haereticam, quia dependet a natura ipsius, iuxta illud Aristotelis: Ab eo quod res est, vel non est, oratio dicitur vera vel falsa, primo Perihermenias.
Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.
Haeresis autem in primis quod in intellectu sit ponenda satis ex diffinitione sua manifestum habetur. Ex eo etiam aperte colligitur quod fides ipsa cui haeresis contrariatur, cum sit spiritualis quaedam cognitio cuius visio in patria respondet secundum illud Apostoli 1. ad Corin. 13. Videmus nunc per speculum et in enigmate etc., in intellectu sicut in subiecto proximo in ordine ad voluntatem ponitur, opposita autem ad idem subiectum pertinere noscuntur. Pro cuius tamen pleniori intellectu est notandum cum sancto Thoma in 2.2. q. 10. ar. 2. quod peccatum dicitur esse in illa potentia quae est principium actus peccati. Actus autem peccati potest habere duplex principium. Unum quidem primum et universale, quod imperat omnes actus peccatorum, et hoc principium est voluntas, quia omne peccatum est voluntarium. Aliud autem principium peccati est proprium et proximum quod elicit peccati actum, sicut concupiscibilis est principium luxuriae, secundum hoc gula et luxuria dicuntur esse in concupiscibili. Dissentire autem, qui est proprius actus infidelitatis sive haeresis, est actus intellectus, sed moti a voluntate, sicut et assentire; Et ideo infidelitas et haeresis sicut et fides est in intellectu sicut in subiecto, in voluntate autem sicut in primo motivo, et hoc modo dicitur omne peccatum esse in voluntate. Rursus, quia assertio falsa Christi fidei contraria quandoque reperitur nominata haeresis, quandoque secta, quandoque superstitio, videndum duximus de differentia horum nominum. Differentia autem secundum sanctum Thomam sic assignari potest: haeresis ab eligendo dicitur, secta a sectando, sicut ait Isidorus in lib. Ethy. Superstitio vero quia contraria est fidei Christi, quae est primum fundamentum religionis Christianae. Dominus autem Bonaventura in 4. in fine distinctionis 13. inter ista nomina differentiam assignans inquit: Differt haeresis a scismate, quia hoc est contra fidem, scisma autem contra vinculum charitatis; secta autem contra fidem ratione adinventionis dici potest, superstitio vero est superflua institutio. Ratione adhaesionis dicitur haeresis; ratione defensionis secta, loquendo per appropriata; vel haeresis quia contra veritatem, secta quia contra communitatem, superstitio quia contra utilitatem, quasi superflua institutio; vel haeresis ab eligendo, secta a sequendo, superstitio a superstando. Unde haeresis dicit praesumptuosam et deliberatam falsi ad inventionem; secta superaddit imitationem; superstitio diuturnitatis inveterationem, sicut senes superstites delirant, sic et haeretici, et ideo dicitur haeresis superstitio quia vetustati et superstititi concordat. Proprie autem superstitio dicitur a superstando, nam sicut in fide intellectus captivatur, ita etiam errore inflatur et elevatur. Haec Dominus Bonaventura.
Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.
Cum autem, ut in superioribus iuxta cap. quintum primae partis huius quarti libri ostenderimus, peccatum haereseos ex suo genere maximum esse peccatorum, utpote quod maiori bono, scilicet ipsi Deo, secundum quod in se est veritas prima, contrariatur, et quod magis noceat cum subvertat fundamentum omnium bonorum, sine quo nihil boni remanet, ipsam fidem, mirabitur fortassis quispiam 1 cur dicat Apostolus 1. ad Cor. 11. quod oporteat haereses esse, cum de aliis peccatis non dicatur quod necesse sit illa esse, utputa fornicationem, invidiam, superbiam et huiusmodi; ideo decrevimus hic praedictum apostolicum verbum explanare. 2 Pro quo notandum, quod iuxta Aristotelem 5. Methaph. necessarium accipitur multipliciter. Uno modo dicitur necessarium quod impossibile est aliter se habere, et hoc modo non dicitur haeresis necessaria ecclesiae. Alio modo dicitur aliquid necessarium quod secundum se est expediens, et hoc etiam modo non est necessarium haereses esse. Tertio modo dicitur necessarium quod secundum accidens est utile. Deus enim, cum sit summae bonus, haereses et mala atque perversa dogmata esse non permitteret nisi in nostram cederent utilitatem, quoniam, ut dicit Augustinus in Enchiridion, Deus cum summa sit bonus et iustus et sapiens non sineret mala fieri nisi bona inde eliceret, et secundum quod dicitur Math. 18. Necesse est ut veniant scandala, veruntamen ve homini illi per quem scandalum venit. Et secundum hoc dicit hic apostolus in auctoritate praedicta quod oportet haereses esse, eo quod Deus malitiam haereticorum ordinat in bonum fidelium. Unde Augustinus, De vera religione: Ecclesia catholica per totum orbem diffusa omnibus errantibus utitur ad profectus suos, et ad eorum correctionem cum vigilare noluerint; utitur enim gentibus ad materiam operationis suae, haereticis ad probationem doctrinae suae, scismaticis ad documentum stabilitatis suae, Iudaeis ad comparationem pulchritudinis suae. Haec Augustinus. Specialiter autem ex haeresibus Dei potentia multiplex bonum in ecclesia elicitur.
3 Primum est quod veritas fidei magis elucidatur. Unde Augustinus in glossa ab adversario mota quaestio discendi existit occasio. Multa quidem ad fidem pertinentia dum haereticorum calida inquietatione exagitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius et intelliguntur clarius et praedicantur instantius; unde et Proverb. 27. dicitur: Ferrum ferro acuitur, et homo exacuit faciem amici sui. et Augustinus, lib. 7. Confessionum: Improbatio haereticorum facit eminere quid ecclesia sentiat et quid habeat sana doctrina. Item in tractatu de consonantia Math. et Luc. de generatione Christi: Utiles sunt haeretici ad inveniendam veritatem dum calumniantur ad seducendum in errorem. Negligentius enim veritas quaereretur si mendaces adversarios non haberet. Oportet enim, inquit Apostolus, haereses esse. Haec Augustinus.
4 Secundum bonum quod ex haeresibus elicitur est catholicorum doctorum pigritiae excitatio, ut evigilent et doctrinae insistant contra versutias haereticorum ne simplices decipiantur. Unde Augustinus super Gen. contra Manichaeos dicit: Ideo divina providentia multos diversi erroris haereticos esse permisit, ut cum insultant nobis, aut interrogant nos ea quae nescimus, vel sic excutiamus pigritiam vel divinas scripturas nosse cupiamus. Propterea Apostolus ait, Oportet haereses esse. Haec Augustinus. Idem in De vera religione: Utamur haereticis, non ut eorum approbemus errores, sed ut catholicam disciplinam adversus eorum insidias afferentes vigilantiores et cautiores simus, etiam si eos ad salutem revocare non possumus. Haec ille.
5 Item tertium bonum ex haeresibus resultans est augmentum scientiae et sapientiae in doctoribus ecclesiae. Unde Augustinus super Ioan. Ad hoc Deus abundare permisit haereticos, ne semper lacte nutriamur et in bruta maneamus infantia.
6 Quartum bonum quod ex haeresibus elicitur est quod exercetur patientia fidelium; haeretici enim violenti per superbiam et contumeliosi in ecclesiam saevientes rixis et contentionibus exercent ecclesiae et bonorum patientia. Unde Aug. li. 16. de civitate Dei: Calidum est genus haereticorum, non spiritu sapientiae, sed impatientiae, qua solent haereticorum fervere praecordia et pacem conturbare sanctorum; sed haec in usum cedunt proficiendi, iuxta illud Apostoli: Oportet haereses esse; et in lib. 18. inquit: Haeretici veris illis catholicis membris Christi malo exemplo suo prosunt, dum Deus utitur et malis bene, et diligentibus eum omnia cooperantur in bonum. Inimici omnes ecclesiae, vel errore excaecati vel malitia deprauati, prosunt, quia si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent eius patientiam; si vero male sentiendo adversantur, exercent eius sapientiam; ut autem etiam inimici diligantur, exercent eius benivolentiam.
7 Quintum bonum quod ex haeresibus divina potentia elicit est augmentum meritorum in bonis et fidelibus doctoribus; quoniam cum catholici doctores circa conversionem haereticorum, aut persecutionem si converti noluerint, laudabili studio laborare satagunt, non dubium quin taliter de sibi creditis talentis operantes crescant eis merita quibus ad beatitudinem perducantur.
8 Sextum bonum quod ex haeresibus elicitur est quod manifestatur firmitas fidei in his qui recte credunt, et hoc est quod subdit Apostolus, ut qui probati sunt, id est approbati sunt a Deo, manifesti fiant in vobis, id est inter vos. Sapientiae 3. Tanquam aurum in fornace9 probavit illos. Unde beatus Augustinus, lib. De vera religione: Sunt enim innumerabiles in sancta ecclesia Deo probati viri, sed manifesti non fiunt inter nos quamdiu imperitiae nostrae tenebris delectati dormire maluimus quam lucem veritatis intueri. 10 Et ita apparet quomodo utile sit haereses esse, et per hoc ad id quod in principio arguebatur quod non erat sic de aliis peccatis quod necesse fuisset ea esse, patet responsio; quoniam, ut ait magister Alexander de Alis in secundo, non est omnino simile in aliis peccatis et in isto. Alia enim peccata, si in se mala sint et ex illis aliquod bonum eliciat Deus, non tamen quantum ex isto peccato; occasione enim huius peccati maxime acquiritur exercitium ecclesiae, sicut ex persecutione quae a tyrannis infertur, sicut superius explanatum est.
Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.
Distinguitur autem iuxta doctores theologos triplex genus credibilium, quod tamen varie designatur ab eis. Uno enim modo designatur quod credibile ad intellectum tribus modis se habet, de quo beatus Augustinus lib. 83. q. ita dicit: Credibilium tria sunt genera. Alia sunt quae semper creduntur et nunquam intelliguntur, sicut est omnis hystoria temporalia et humana gesta percurrens. Alia mox ut creduntur intelliguntur, sicut sunt omnes rationes humanae. Tertium eorum quae primo creduntur et postea intelliguntur, qualia sunt ea quae de divinis rebus sunt. Haec Augustinus. Est ergo triplex genus credibilium. Primum est credibilium eorum quae se habent ad intellectum incompossibiliter, sicut sunt hystoriae de gestis hominum. Haec enim cum accipiant fidem a sensu tantum, ut dicit Albertus, non habent potentiam uniuersalitatis, sicut quae se habent ad intellectum compossibiliter, et ita sunt de genere eorum quae semper creduntur et nunquam intelliguntur. Secundum genus credibilium est quod se habet ad intellectum antecedenter, ut sunt divina supergredientia humanum intellectum, in quae non potest intellectus nisi luce fidei sibi infusa, sicut articuli fidei qui non intelliguntur nisi prius credantur. Esa. 7, secundum translationem 70: Nisi credideritis, non intelligetis. Tertium genus credibilium est quod se habet ad intellectum consequenter, sicut sunt illa, ut exemplificat Alexander de Alis, ad quae intellectus attingere potest ex se sive per lumen sibi innatum, ut quoniam Deus est, et quod unus est et omnipotens, et huiusmodi, et haec dicuntur mox credi cum intelliguntur. Hoc autem genus triplex credibilium significatur ab aliis aliter. Dominus enim Bonaventura in 3. dist. 25. dicit sic: quod doctrina fidei quaedam habet antecedentia, quaedam consequentia, quaedam principalia, sicut in aliis scientiis videmus esse quaedam principia communia quae supponuntur, sicut dignitates; quaedam vero sicut principia propria illarum scientiarum, ut sunt intrinseca principia suarum demonstrationum; quaedam vero sunt consequentia, sicut propositiones correlariae. Per hunc etiam modum in doctrina fidei antecedentia sunt illa quae sunt de dictamine iuris naturalis; principalia vero sunt ista ad quae fidei illuminatio directe dirigit, et illa dicuntur articuli fidei; consequentia sunt illa quae ex illis articulis possunt elici et ad illos articulos habent sequi. Haec ille. Hac autem credibilium distinctione habita dicimus pro conclusione quod haeresis ad tria genera huiusmodi credibilium se extendat.
Haec conclusio probatur. Primo sic: fides se extendit ad omnia ista credibilia, sed haeresis opponitur fidei; ergo ad omnia illa credibilia se extendit ipsa fides, ergo et per consequens haeresis se extendit ad illa tria genera credibilium. Consequentia patet, cum opposita paris ambitus esse videantur. Secundo sic: fides est circa veritatem secundum pietatem, quae dicitur sacra scriptura ad Tytum 3. Unde Hugo de Sancto Victore: Veritas secundum pietatem est sacra scriptura, quia ea docet et amando complectitur quae ad religionem Dei pertinent; ergo haeresis etiam attenditur ad omnia quae sunt in sacra scriptura, sed in illa continentur omnia praefata genera credibilium; ergo error circa quaecunque credibilia contenta in sacra scriptura, sive pertineant ad hystorias sive ad articulos fidei sive ad mores, dicetur haeresis.
Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.
Sed videtur fortassis aliquibus quod haeresis non extendatur ad omnia genera credibilium praefata, et primo videtur quod non se extendat ad credibilia primi generis, cuiusmodi sunt quae semper creduntur et nunquam intelliguntur, sicut sunt hystoriae.
1 Primo sic: quia si hoc esset verum, cum sancti diversa sive contraria sentiant circa hystorias, ex altera parte haeresis censeretur; sed non censetur, cum propter hoc ex nulla parte aliquis iudicatur haereticus. Non ergo videtur quod haeresis sit circa id genus credibilium.
2 Secundo sic: quidam sancti senserunt contraria de operibus sex dierum; ex neutra tamen parte est haeresis. Ergo haeresis non se extendit ad illud genus credibilium.
3 Tertio arguitur quod haeresis non se extendat ad credibilia tertii generis, videlicet quae simul intelliguntur et creduntur. Primo sic: quicunque est haereticus deviat ab aliquo articulo fidei, sed devians ab illis credibilibus tertii generis non videtur deviare ab aliquo articulo fidei, ut puta qui diceret fornicationem non esse peccatum mortale; ergo non est haeresis circa talia credibilia.
4 Quarto sic: inter alia credibilia quae simul creduntur et intelliguntur assignantur rationes humanae et scientiae, vel de numeris vel de quibuscunque aliis disciplinis; sed circa has non est haeresis. Unde Hieronymus super epistolam ad Tytum: Si quis artem grammaticam vel dialecticam noverit, non improbamus; scientiae enim sunt veritatis, non pietatis. Ergo haeresis tantum est circa credibilia quae pertinent ad pietatem, sicut est fides, sicut dictum est. Ergo haeresis non est circa credibilia quae simul creduntur et intelliguntur, sive sint principia sive sint rationes sive scientiae humanae.
Sed istis non obstantibus dicendum est, sicut praediximus, quod haeresis ad tria genera praefata credibilium extenditur, quemadmodum et fides cui opponitur; tamen, ut inquit magister Alexander de Alis in secundo, secundum quandam analogiam, scilicet per prius et secundario, directe et indirecte, principaliter et minus principaliter. Nam circa illa credibilia quae prius creduntur et postea intelliguntur, scilicet circa articulos fidei, invenitur prima ratio fidei, et ita per oppositum ipsa haeresis prius invenitur circa illa.
Pro quo notandum quod, ut inquit sanctus Thomas in 2. q. 1. art. 6., quaedam sunt credibilia de quibus est fides secundum se; aliqua vero sunt credibilia de quibus non est fides secundum se, sed in ordine ad alia, sicut etiam in aliis scientiis quaedam proponuntur ut per se intenta, quaedam ad manifestationem aliorum. Quia vero fides est de his quae videnda speramus in patria, secundum illud ad Hebr. 11: Fides ex substantia rerum sperandarum, ideo per se ad fidem pertinent illa quae directe nos ordinant ad vitam aeternam, sicut sunt tres personae, omnipotentia Dei, mysterium incarnationis Christi, et huiusmodi; unde secundum ista distinguuntur articuli. Quaedam vero proponuntur in sacra scriptura ut credenda non quasi principaliter intenta, sed ad praedictorum manifestationem, sicut quod Abraham habuit duos filios, et quod ad tactum ossium Helisei suscitatus est mortuus, et alia huiusmodi quae narrantur in sacra scriptura in ordine ad manifestationem divinae maiestatis vel incarnationis Christi; et ita sicut circa prima credibilia est primo fides, et ita per oppositum est haeresis. Ceterum secundo fides se extendit ad illa credibilia quae simul creduntur et intelliguntur, ut quod fornicatio est peccatum mortale et huiusmodi, et per oppositum haeresis. Tertio fides se extendit ad illa credibilia quae creduntur et nunquam intelliguntur, sicut sunt hystoriae in sacra scriptura contentae, et ita per oppositum haeresis.
Et huic sententiae sancti Thomae concordat in 2.2. q. 11. art. 2., cum ait quod dupliciter aliquid pertinet ad fidem: uno modo directe et principaliter, sicut articuli fidei; alio modo indirecte et secundario, sicut omnia illa ex quibus sequitur correlarie corruptio alicuius articuli; et circa utrunque potest esse haeresis eo modo quo et fides. Unde dicendum est ad omnes in oppositum.
5 Ad primam, cum arguitur quod sequeretur quod sancti, etc., respondetur negando consequentiam. Pro quo notandum iuxta magistrum Alexandrum de Alis quod aliud est dicere hystoriam non esse veram, et aliud est hystoriam exponere sic vel sic et opinari circa eius expositiones. Ille autem qui diceret hystoriam non esse veram, et hoc pertinaciter, haereticus iudicaretur; sed sic non faciebant sancti6 7 Alii varia opinantes circa hystorias, licet in expositione earum varia sentirent. Et hoc modo respondetur ad id quod secundo loco arguitur de operibus sex dierum: quoniam sancti non negant hystoriam ipsam; immo in ea omnes concordant, differenter tamen eam exponunt, quia quidam exponunt eam de diebus materialibus, quidam de spiritualibus; sed hoc non est destruere aut negare hystoriam, sed exponere. Unde tales expositiones sunt declarativae sacrae scripturae, quas sancti patres fecere inducti ad hoc bonis rationibus. Unde Augustinus: Sancti patres quod ita diversa senserunt, a Spiritu sancto est. Concordant ergo omnes in hystoria, quia hystoria dicit tot fuisse dies, sed discordant in expositione dierum. Unde a spiritu sancto moventur isti sancti ad istas expositiones, ad scripturae declarationem; et si sit ibi aliquando falsitas, hoc non est ex natura hominis primitus instituti, sed ex poena damnati. In natura enim prius instituta non erant opiniones, nec erunt similiter in gloria; sed modo sunt, quia opinio importat poenalitatem.
8 Ad tertiam, cum arguitur de credibilibus tertii generis, respondetur quod circa illa etiam est haeresis, cum scilicet male creditur circa illa. Et ad rationem, cum dicitur quod quicunque haereticus, etc., respondetur dupliciter. Primo negando maiorem, quoniam non oportet quod omnis haereticus deviet ab aliquo articulo fidei; bene est econverso quod omnis devians ab aliquo articulo fidei sit haereticus. Nam sicut fides non solum se extendit ad articulos, immo etiam ad alia credibilia quae non sunt articuli fidei, sed sunt sicut principia, ita dicimus de haeresi. Unde non oportet quod ubi est haeresis, quod ibi sit deviatio ab aliquo articulo, nisi sit haeresis circa credibilia quae prius creduntur et postea intelliguntur, circa quae est haeresis secundum suam primam rationem quemadmodum et fides.
Secundo respondetur negando minorem, et dicimus quod errans circa credibilia tertii generis, licet non deviet directe et formaliter ab aliquo articulo fidei, tamen cum ex negatione illa sequitur illum dicere scripturam sanctam continere falsitatem, indirecte obviat articulo illi: Credo in Spiritum Sanctum, a quo scriptura divina inspirata est. Scribitur enim ad Gala. 3: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, etc.; et postea subdit: Qui talia agunt regnum Dei non possidebunt; quod non esset si fornicatio non esset peccatum mortale.
9 Ad quartam, cum arguitur quod circa humanas disciplinas non est haeresis, respondetur quod errare circa humanas disciplinas, ut puta errare circa geometriam et huiusmodi, bene concedimus quod non sit haeresis; nec de his loquitur Augustinus cum dicit quaedam simul intelliguntur et creduntur, sed de his quae sunt quasi principia quaedam per se nota in theologia, sicut est quod fornicatio sit mortale peccatum et superbia huiusmodi quae pertinent ad mores.
Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.
Cum autem in superioribus haeresim diffinientes dixerimus quod haeresis sit assertio falsa catholicae veritati contraria, et manifestum sit quod ad pleniorem noticiam huius diffinitionis plurimum opitulabitur scire quid dicatur catholica veritas, maxime cum cognitio unius contrariorum ad cognitionem alterius nonnunquam conferre dinoscatur, dignum duximus circa hoc aliquid considerare. Pro quo notandum repetendo aliqua breviter ex his quae amplissime diximus lib. 1. c. 15. quod catholicum nomen Graecum est et Latine sonat universale. Catholica ergo veritas est idem quod veritas universalis, sicut fides Christi dicitur catholica, id est universalis. Et ad hoc ad praesens duplici utar ratione. Primo, quia universaliter est vera, non habens instantiam aliquam aut exceptionem, quia tali veritati nunquam et nusquam subfuit, subest aut suberit aliquod falsum; sicut contingit in doctrinis philosophorum, quae etsi in aliqua sui parte vera dicant sive supponant, in multis tamen a veritate deficiunt. Fides autem Christi sive veritas catholica non potest cadere a veritate; unde propheta in psalmo: In aeternum, Domine, permanet verbum tuum, et in saeculum saeculi veritas tua. Item Christus ait: Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Luc. 21. Et Apostolus secundae ad Cor. 1: Fidelis autem Dominus, quia sermo noster qui fuit apud vos non est in illo est et non, mendacium, ut in sermone pseudo-praedicatorum, sed est in illo fuit, id est simplex veritas; propter hoc etiam ipse Filius Dei dicitur Ioan. 4, quia universaliter vera sunt quaecunque docuit per se aut sanctos suos, per quos locutus est.
Secundo veritas dicitur catholica, quia ubique praedicanda est et omnibus gentibus credenda proponitur; unde Dominus Matth. ultimo ait: Euntes docete omnes gentes, etc. Has duas rationes assignat Boetius in principio libro De Trinitate, sic dicens: Fides dicitur catholica, primo quia praecepta est non uni genti tantum observanda, sed omnibus gentibus proponitur; secundo quia nihil falsitatis aut iniquitatis ei admiscetur.
Ex quibus videtur quod catholica veritas duo importat. Primum est quod sit universaliter vera, sic ut ei non subsit, nec subesse unquam possit falsum, ita quod sit perpetue et infallibilis veritatis. Secundum est quod omnibus fidelibus necessaria sit ad credendum explicite vel implicite. Haec autem profecto habere non potest quaecunque doctrina, nisi spiritualiter originem a fonte incommutabili divinae veritatis trahat; aliae enim doctrinae quae ex palude humanae investigationis originem trahunt hanc conditionem habere non possunt, quoniam spiritus humanus, ut ait beatus Thomas super Ioan., valde fallax est, et excogitatio humana fallacissima. Sapientiae 9: Cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Et propheta inquit in psalmo: Omnis homo mendax.
Ex quibus talem possumus catholicae veritatis elicere diffinitionem, ut dicamus:
1 Catholica veritas est quae ex divinae revelationis lumine supernaturali immediate vel mediate est habita, explicite in propria verborum forma vel implicite bona et necessaria consequentia.
Dicitur autem lumine supernaturali ad differentiam veritatum quae generali quadam divina revelatione mediante generali lumine habentur, de quibus Apostolus inquit ad Rom. 1 quod notum est Dei manifestum est in illis, scilicet philosophis; Deus enim illis manifestavit. Et Ambrosius in gl. 1. ad Cor. 12. dicit: Verum a quocunque dicatur, a Spiritu Sancto est. Cum enim lumen generale quo homines in notitiam veritatum humanarum disciplinarum veniunt non possit esse nisi a primo lumine, ut dicit Augustinus libro De matrimonio: Necesse est ut omnis veritas, a quocunque dicatur, ut inspirante Deo dicatur. Unde Augustinus libro Confessionum dicit: Non alio, Domine, praeter te inspirante credo me verum dicere, cum tu sis veritas; omnis autem homo mendax, et ideo qui loquitur mendacium de suo loquitur; ut verum loquar, de tuo loquar. Haec ille. Veritas autem catholica oportet quod speciali modo videlicet supernaturali lumine derivetur a Deo. Dicitur autem mediate vel immediate: quoniam aliqua nobis Deus immediate per seipsum revelavit, et revelat sicut fecit evangelium. Unde Ioan. 1. Unigenitus Dei Filius qui in sinu est Patris ipse enarravit nobis, et Esa. 52. Ecce ego ipse qui loquebar adsum. et ad Heb. 1. inquit apostolus: Olim Deus loquens patribus in prophetis novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, etc. Aliquando vero revelat per alios, sicut per angelos sanctos sive per apostolos sive per alios sanctos viros. Unde 2. Petri 1. inquit beatus Petrus: Non enim voluntate humana allata est prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt Dei homines. Et ideo non tantum veritas catholica dicenda est a Deo per seipsum immediate fidelibus tradita, sed etiam mediate quae per sanctos ab eo doctos et inspiratos habita est, cum Spiritus sanctus quo inspirati sancti Dei homines locuti sunt et loquuntur non nisi veritatem docet atque spirat. Ioan. 16. Cum venerit ille Spiritus veritatis, ille docebit vos omnem veritatem. Dicitur consequenter: explicite in propria verborum forma, etc. His enim duobus modis dicitur aliquid contineri in sacra scriptura aut in propria forma verborum, sicut ista est: Christus fuit homo; et aliquid implicite, quod scilicet bona et necessaria consequentia expositis formaliter in littera sequitur, sicut ex illa: Christus fuit homo, sequitur quod habuit animam rationalem intellectum agentem et possibilem, et omnes potentias animae. Item quod in corpore suo fuerunt nervi, et venae et similia, quorum tamen nullum in propria verborum forma habetur in littera sacrae scripturae. Et haec sufficiant pro habendo quae sit catholica veritas dicenda.
Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.
Data diffinitione catholicae veritatis, cum notum sit inter veritatis catholicas plurimas esse veritates quibus firma credulitate adhaerendum sit, opportunum duximus gradus sive genera eorum distinguere. Videtur autem nobis septem posse distingui genera catholicarum veritatum.
1 Primum est eorum quae in canone sacrae scripturae veteris aut novi testamenti, et in propria verborum forma continentur. Et huiusmodi genus veritatum catholicarum potest distingui etiam secundum tria genera credibilium supra posita, inter quae, ut praediximus, principalius annumerandum est genus credibilium quae ante creduntur quam intelligatur, cuiusmodi sunt ea quae ad articulos fidei pertinent, ex quibus principaliter salus nostra pendet. Quod autem huiusmodi veritates in sacra scriptura formaliter contentae catholicae veniant reputandae manifestum est, cum de veritate sacrae scripturae nullo modo dubitandum sit. Unde beatus August. libro de unico baptismo, ut recitatur in cap. Quis nesciat, distinct. 9. ait: Quis nesciat sanctam scripturam canonicam tam veteris quam novi testamenti certis terminis contineri, eamque posteris omnium episcoporum litteris ita praeponi ut de illa omnino dubitari vel disceptari non possit, utrum verum vel utrum rectum sit quicquid in ea scriptum constiterit, etc.
2 Secundum genus veritatum catholicarum est earum quae ex solis contentis in sacra scriptura consequentia necessaria et formali possunt inferri. Unde cum tales veritates eandem veritatis firmitatem et credulitatis necessitatem habeant quam habent veritates ex quibus necessaria et formali consequentia inferuntur, manifestum est eas inter catholicas veritates numerari, sicut est haec veritas: Christus est verus Deus et verus homo, quae licet in tota serie sacrae scripturae sic formaliter non inveniatur, nihilominus quia ex contentis in sacra scriptura consequentia formali et necessaria infertur, catholica tenetur et eam credere necessarium est ad salutem.
3 Tertium genus veritatum catholicarum est eorum quae circa canonem sacrae scripturae continentur, quae tamen per revelationem et approbationem tantum mediantibus apostolis ad fideles devenerunt. Sane cum Christus cum viveret in carne mortali cum apostolis multa docuerit et fecerit quae in canone sanctae scripturae non habentur secundum illud Ioan. ult.: Multa alia fecit Iesus quae non sunt scripta in libro hoc; multas alias veritates catholicas Christus apostolos docuerit docendas per eos quae in canone scripturae non habentur. Unde August. tertio de baptismo parvulorum dicit: Illa quae non scripta servat universalis ecclesia acceperit ab apostolis Christo docente. Sic enim Apostolus de corporis et sanguinis dominici communione 1. ad Corin. 11. dicit: Quod accepi a Domino hoc tradidi vobis, cetera autem cum venero disponam, id est ordinabo. Item ad idem est idem August., qui ut habetur in cap. Ecclesiasticarum, distinct. 11., ita ad propositum dicit: Ecclesiasticarum constitutionum quasdam scripturis, quasdam vero apostoli traditione per successores in ministerio confirmatas suscepimus, quasdam vero consuetudine roboratas approbavit usus, quibus par ritus et idem utriusque pietatis debetur affectus. Haec ille. Amplius cum secundum promissionem Christi Spiritus sanctus superventurus in discipulos docturus esset eos omnem veritatem, multa profecto credendi sunt a Spiritu sancto didicisse quae postea fideles docuerunt, quae tamen in canone Bibliae posita non fuerunt. Unde Alexander tertius in cap. Cum marte, extra de celebratione missarum, super forma consecrationis eucharistiae loquens ita ait: Sane multa tam de verbis quam de factis dominicis invenimus ab evangelistis omissa, quae etiam apostoli vel supplevisse verbo vel facto exposuisse leguntur. Paulus enim in Actibus apostolorum sic ait: Meminisse nos oportet verbum Domini nostri Iesu Christi, qui dixit: Beatus est dare quam accipere. Hoc tamen nullus quattuor evangelistarum descripsit. Unde gloss. Act. 2., et est beati Hiero., ait: Hoc in evangelio non legitur; non enim omnia scripta sunt, sed forsan Paulus hoc ab apostolis audivit vel a Spiritu sancto percepit. Et idem prosequitur magister Nicolaus de Lyra in expositione. Unde tales veritates et quae ex eius consequentia necessaria immutabiliter possunt inferri inter catholicas veritates veniunt computandae.
4 Quartum genus veritatum catholicarum est earum quae ab ecclesia universali in conciliis plenariis tanquam ad fidei Christianae religionis pertinentia diffinita sunt, licet expresse in canone scripturae sacrae non inveniantur. Et ratio huius manifesta est: quoniam, ut superius libro 3. cap. 58. amplissime et irrefragabiliter ostendimus, concilia plenaria universalis ecclesiae in his quae fidei sunt errare non possunt. Unde beatus Grego. in cap. Sicut, distinct. 15., ait quod sicut sancti evangelii quattuor libros, sic quattuor concilia suscipere et venerari me fateor. Et ratio est: quoniam ut ait beatus Grego. in tractatu qui intitulatur de catholica veritate. Sicut Deus veritas est, ita ea quae apostolica ecclesia de Deo docuit vera sunt. Unde merito dicitur Prouer. primo: Ne dimittas legem matris tuae, gloss. 1. ecclesiae. Notanter autem dictum est: Quae apostolica ecclesia docuit, scilicet diffinitione iudiciali esse credenda; quod dicitur propter multa quae in ecclesia legi a fidelibus permittuntur et tolerantur, quae omnia credere non est de necessitate salutis, nec inter catholicas veritates sunt reputandae, licet multae earum pie a fidelibus credantur, sicut sunt multa contenta in legendis sive historiis sanctorum et vitis patrum, quae cum manifeste non cognoscuntur falsa esse, sed potius habere aliquam probabilitatis apparentiam, possunt credi pro eo quod ad commovendos pios actus fidelium ad devotionem proficiunt, secure leguntur et pie creduntur, dum tamen animus assertione pertinaci illis non adhaereat.
5 Quintum genus catholicarum veritatum est earum quae in materia fidei apostolicae sedis iudicio diffinitae sunt, quae licet in canone scripturae sacrae non reperiantur contineri, sunt tamen inter catholicas veritates computandae: quoniam sicut in superioribus tam auctoritatibus quam rationibus manifeste ostendimus libro 2. cap. 109., apostolicae sedis iudicium in his quae fidei sunt errare a veritate non potest. Pro quo facit promissio illa Christi, Luc. 22.: Ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Quod etiam apertissime confirmare videtur beatus August. in cap. In canonicis, distinct. 19., ubi inter canonicas scripturas computandas ponit epistolas quas apostolica sedes habere meruit et alii meruerunt ab ea accipere. Item Agapto papa in cap. sic., eadem distinct., ubi ita ait: Si omnes apostolicae sedis sanctiones accipiendae sunt tanquam ipsius divina voce Petri firmatae. Item beatus Hiero. luce clarissima hoc confirmat in cap. Haec est fides, 24. q. 1., ubi sic dicit: Si haec nostra confessio apostolatus tui iudicio approbatur, quicumque me calumniare voluerit se imperitum et malivolum vel non esse catholicum sed haereticum comprobabit.
6 Sextum genus veritatum catholicarum videtur esse earum quae de tenenda fide et confutatione haereticorum a doctoribus ab universali ecclesia approbatis assertive traditae sunt, licet in canone scripturae sacrae expresse non contineantur. Patet hoc: quoniam cum ecclesia universalis quae regitur Spiritu sancto doctores aliquos approbavit, eorum doctrinam tanquam veram recipiens, necesse est ut talium doctrina assertive posita et nunquam alias retractata vera sit et ab omnibus fidelibus firma credulitate tenenda in ea parte in qua ab universali ecclesia est recepta, alias universalis ecclesia videretur errasse approbando et acceptando eorum doctrinam tanquam veram quae tamen vera non esset. Qui autem sunt hi doctores per universalem ecclesiam in universalibus conciliis approbati colligitur ex quinto concilio universali, in quo ut sanctus Thom. recitat in 4. contra gentiles cap. 24. ita habetur: Sequimur per omnia sanctos patres et doctores ecclesiae, Athanasium, Hylarium, Basilium, Gregorium, Theologum, et Gregorium Nicenum, Ambrosium, Augustinum, Theophilum, Ioannem Constantinopolitanum, Cyrillum, Leonem, Porcium, et suscipimus omnia quae de recta fide et condemnatione haereticorum exposuerunt. Haec ibi. Postea vero papa Gelasius in synodo sua alios doctores approbando addit, ut patet in canone sancta Romana ecclesia, distinct. 25. Verum circa approbationem opusculorum praefatorum doctorum est advertendum et notandum quod synodus universalis quinta non approbavit simpliciter omnia contenta in opusculis praefatorum doctorum, sed tantum ea quae de recta fide et condemnatione haereticorum exposuerunt. Per quod satis datur intelligi quod per hoc quod opuscula aliquorum doctorum approbavit vel approbat ecclesia non est necesse quod omnia in eis contenta approbata intelligantur, sed tantum quoad ea quae de recta fide et de condemnatione haereticorum exposuerunt, quae tanquam necessaria ad credendum fidelibus tradiderunt. Nec per consequens ex approbatione praefata habetur quod omnes veritates in praefatorum sanctorum doctorum approbatorum opusculis contentae sint tanquam catholicae veritatis habendae, sed tantum veritates praefati generis, quae, scilicet, de recta fide et condemnatione haereticorum exposuerunt. Multa alia quidem sunt in eis contenta alterius generis, scilicet probabilitatis. Unde August., qui de numero approbatorum per universalem ecclesiam est, inquit ad Vincentium Victorem, et habetur in cap. Negare non possum, distinct. 9.: Negare non possum, inquiens, nec debeo, sicut in ipsis maioribus, id est scriptis maiorum, ita multa esse in tam multis opusculis meis quae possunt iusto iudicio et nulla temeritate culpari. Nec obviat praefato generi catholicarum veritatum illud quod beatus August. dicit in cap. Noli et in cap. Ego solus, distinct. 9. Quoniam, ut glossa inquit in cap. Noli, August. loquitur secundum illa tempora cum adhuc scriptura August. et aliorum sanctorum patrum non erat authentica, sed hodie iubentur omnia teneri usque ad ultimum iota, ut distinct. 15. cap. ultimo.
7 Septimum genus catholicarum veritatum est earum quae ex quarto, quinto et sexto genere catholicarum veritatum consequentia necessaria et formali inferri possunt. Necessaria et formali consequentia dicimus, quia si aliquid solum probabili consequentia inferretur, non diceretur proprie veritas catholica, sed probabilis tantum.
8 Octavum genus distingui potest earum veritatum quae etsi absolute catholicae non sint, sunt nihilominus catholicam veritatem sapientes; sunt enim catholicis veritatibus propinquae. Unde veritas sapiens catholicam veritatem potest sic diffiniri: Veritas sapiens catholicam veritatem sive fidem ex consequenti est illa quae adiuncta sibi aliqua alia veritate ad fidem non pertinente, sed nihilominus quae rationabiliter negari non potest, sicut veritas catholica. Exemplis gratia, quia nunc in apostolica dignitate sedet magister Thomas de Sarzana. Ista: Thomas de Sarzana est papa, est propositio sapiens veritatem catholicam. Patet quoniam adiuncta sibi illa veritate quae negari non potest, videlicet quod fuerit rite et canonice electus, utputa a toto dominorum cardinalium collegio vel duabus partibus, efficitur veritas catholica dicenda. Magister Thomas de Sarzana rite canonice electus et in papam ab universali ecclesia susceptus est verus papa; ista propositio est catholica ex determinatione universalis ecclesiae, ut in cap. In nomine Domini. Item in epistola decretali Martini de concilio Constantiensi: Inter credenda cuilibet fideli ponitur quod papa canonice electus qui pro tempore fuerit eius nomine proprio expresso sit successor beati Petri, habens auctoritatem supremam in ecclesia Dei. Ex praefatis facile est intelligere veritates omnes non esse eiusdem manerici, sed diversorum generum aut graduum. Quaedam enim, ut visum est, sunt catholicae, quaedam catholicam veritatem sapientes, et quaedam probabiles tantum, quaedam pie credibiles, quaedam impertinentes.
Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.
Ex his quae parum ante de multiplicitate generum sive graduum catholicarum veritatum exposuimus, per facile erit intelligere haeresim quae catholicae veritati contrariatur, sub se etiam multa genera sive species continere. Cunque iuxta Aristo. sententiam, quot modis dicitur unum oppositorum tot modis dicatur et reliquum, rectius species haeresum non poterunt describi quam iuxta species catholicarum veritatum quibus opponuntur. Dicamus ergo quod prima species haeresum est earum assertionum falsarum quae veritatibus catholicis primi generis in propriis terminis contradicunt, videlicet veritatibus sub propria forma in sacra scriptura contentis. In quo genere sunt istae assertiones, videlicet quod in principio non erat verbum, aut quod non omnia per ipsum facta sunt, sive quod verbum non sit caro factum, quae in propriis terminis contradicunt veritatibus contentis formaliter in evangelio sancti Ioannis. Secunda species haeresum est earum assertionum falsarum quae repugnant veritatibus secundi generis catholicarum veritatum, videlicet quae ex solis contentis in sacra scriptura consequentia necessaria et formali inferuntur. In quo genere haeresum sunt istae, videlicet angeli non habent esse a Deo, aut quod Christus non habuit intellectum passibilem aut agentem. Quorum opposita manifeste consequentia necessaria inferuntur ex contentis in sacra scriptura. Tertia species haeresum potest distingui earum assertionum quae contrariantur veritatibus tertii modi catholicarum veritatum, videlicet quas apostolorum traditione sive revelatione universalis ecclesia credit et observat. Hoc genere est haeretica ista, quod cruce fideles non debeant insigniri, aut quod usus signi crucis non debeat esse in ecclesia. Quarta species haeresum est earum falsarum assertionum quae veritatibus quarti modi catholicarum veritatum contradicunt, videlicet disfinitis et determinatis iudicio universalis ecclesiae in conciliis universalibus. Quinta species haeresum est earum falsarum assertionum quae veritatibus quinti modi veritatum catholicarum contrariantur, videlicet determinatis et diffinitis apostolicae sedis iudicio. Sexta species haeresum est earum falsarum assertionum quae veritatibus sexti modi catholicarum veritatum contradicunt, scilicet doctrinis sanctorum patrum ab ecclesia universali approbatorum in his quae de recta fide et condemnatione haereticorum exposuerunt. Septima species haeresum est earum falsarum assertionum, quae veritatibus septimi modi catholicarum veritatum contradicunt, scilicet veritatibus quae ex quarto quinto et sexto genere catholicarum veritatum necessaria et formali consequentia inferuntur. Praeter autem has species haeresum distinguitur quaedam species falsae assertionis, videlicet assertionum quae etsi absolute haereticae non sint, sunt tamen haeresim sapientes quia haeresi propinquae, qualis est quae asserit dogma perversum ex quo cum notorio vero quod negari non potest sequitur haeresis proprie dicta. Verbi gratia, ista propositio, omnis homo existens Romae est in peccato mortali, potest dici sapere haeresim, quia ex ea cum aliquo vero coassumpto, videlicet quod infans nouiter baptizatus est Romae, sequitur quod infans nouiter baptizatus Romae sit in peccato mortali, quod est haereticum. Nam in baptismo omnis homo sive parvulus sive magnus moritur peccato, ut testatur Aug. in Enchiridion et habetur de conse. di. 4. c. A parvulo, ubi inquit: A parvulo recenter nato usque ad decrepitum senem sicut nullus prohibendus est a baptismo, ita nullus est qui non peccato moriatur in baptismo etc. Item in ca. Regenerante, eadem dist. idem dicit.
Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.
Superius iam dictis rite intellectis apparet quod non unum sed multiplex sit genus damnabilium propositionum. Est enim propositio temeraria, est propositio erronea, est propositio iniuriosa, est propositio male sonans sive scandalosa aut piarum aurium1 offensiua, est propositio seditiosa, est propositio haeretica, est propositio haeresim sapiens. Propositio enim temeraria est propositio asserens aliquid tanquam certum quod non potest efficaciter probari ratione vel auctoritate, sicut propositio asserens quod mundus finietur infra centum vel ducentos annos. Haec autem licet posset esse vera, tamen hoc asserens tanquam certum dicitur temeraria, quia ad hoc nec auctoritas nec ratio efficax habetur. Propositio erronea dicitur propositio asserens aliquid quod est falsum. Unde Aug. libro de Academicis dicit: Error est falsi pro vero approbatio. Propositio vero iniuriosa est quae detrahit statui alicui fidelium aut alicui notabili personae. Propositio scandalosa aut male sonans sive piarum aurium offensiua dicitur propositio quae occasionem ruinae praeberet auditoribus, ut propositiones multae quae licet cum modificatione adiuncta sint verae, per se tamen et absolute sine modificatione prolatae videntur fauere propositionibus haereticalibus, ut si quis afferret simpliciter patrem maiorem filio, et Deum in incarnatione factum creaturam, et similes quae iuxta doctores magis sunt exponendae quam extendendae. Propositio seditiosa dicitur assertio quae divisionem scisma induceret in populo, ut est propositio illa quod malo praelato aut principi non est obediendum, et huiusmodi. Propositio autem haeretica aut haeresim sapiens quae sit superius in ca. praecedenti explicavimus. Est autem hic advertendum quod ista propositionum genera non ita distinguuntur, quin quandoque simul multa eorum in unam propositionem concurrant. Erit enim una et eadem quandoque propositio et temeraria, erronea, iniuriosa, male sonans et piarum aurium offensiua, et etiam haeretica, ut manifestum est.