Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Praefata in superioribus antiquitate ecclesiae: dum illam a principio humani generis declaravimus ince[p]isse, iam quod usque ad consummationem seculi in fide, et sanctitate, doctrina, praelatione et sacramentis duratura sit aperiamus. De firmitate et durabilitate ecclesiae usque in finem seculi propheta loquitur psal. xlvii. ita dicens. In civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum. Super quo verbo Aug. ita dicit. Sed forte ista civitas quae mundum tenuit aliquando evertetur, absit. Deus fundavit eam in aeternum. Si ergo Deus fundavit eam in aeternum, quid times ne cadat firmamentum. Item illustris propheta Esaias, de tempore divinae incarnationis loquens ait. c. nono. Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et infra. Multiplicabitur, glo. in fidelibus, eius imperium, et pacis non erit finis, glo. i. sanctorum licet aliquando tribulentur. Super solium David, et super regnum eius sedebit, ut confirmet, et corroboret in iudicio, et iustitia amodo, et usque in sempiternum. Item angelus consonans prophetae inquit Luc. 1. Dabit illi dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum, glo. in tota ecclesia, quae per fidem, et confessionem Christi ad Patriarcharum pertinet sortem, sive in illis qui de Patriarcharum sorte nati sunt, sive qui de oleastro excisi, et in olivam bonam sunt inserti, haec glo. sequitur, et regni eius non erit finis. Praeterea de hac ecclesiae duratione apertissime habetur Oseae. 2. ubi dominus ecclesiae suae sanctae ait. Sponsabo te mihi in fide in sempiternum. Ergo matrimonium Christi et ecclesiae in sempiternum durabit. Quod autem sit matrimonium inter Christum et ecclesiam ostendit clarissime Apostolus ad Eph. 5. ubi repetens illud Gen. 2. Erunt duo in carne una, subiungit. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia, glos. coniugalis copula signum est spiritualis unitatis Christi et ecclesiae. Quod fides, et charitas universalis ecclesiae usque ad consummationem seculi nunquam defecturae sint, patet ex illo quod veritas Matth. 16. beato Petro pollicetur dicens. Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, sequitur. Et portae inferi non praevalebunt adversus eam, glos. inferi non separabunt eam a charitate mea et a fide. Item Luc. 22. eidem apostolo idem dominus pollicetur dicens. Ego autem rogavi pro te Petre, ut non deficiat fides tua. Fides ergo Petri permansura est usque in finem. Item in persona ecclesiae dicitur Cant. 3. Tenui eum et non dimittam illum, donec introducam in domum matris meae, glos. i. synagogae, ut ibi habitet per fidem et gratiam, et in cubiculum genitricis meae, ut ibi scilicet requiescat, secundum glo. Sed hoc futurum est in fine seculi quando reliquiae Israel salvae fient. Esa. 10. etiam apostolus Rom. 9. de quo et idem apostolus ad Rom. 11. ita dicit. Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet: ergo sequitur quod fides et charitas in ecclesia semper erunt. Unde Bern. tractans praefatum verbum. Tenui eum nec dimittam etc. super cant. ita propositum nostrum confirmat dicens. Ex tunc et deinceps non defuit genus Christianum, nec fides de terra, nec charitas de ecclesia. Venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in eam, et non cecidit, eo quod fundata esset super firmam petram, petra autem erat Christus. Ita nec verbositate philosophorum, nec cavillationibus haereticorum, nec gladiis persecutorum, potuit ista, aut poterit aliquando separari a charitate Dei, quae est in Christo Iesu, haec Ber.
2 Quod autem in ecclesia usque ad consummationem seculi boni cum malis, et econverso admixti semper futuri sint, aperte constat in parabola illa evangelica de zizaniis quae superseminaverat inimicus, ubi dicentibus servis ad patrem familias, vis ut eamus et colligamus ea. Respondit paterfamilias in figura domini dicens. Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus colligite, etc. Messis autem ut ipse magister veritatis exponit, consummatio est seculi. Matth. 13. ergo usque ad consummationem seculi in ecclesia triticum id est boni, et zizania, id est mali simul habitabunt. Ceterum quod doctores semper in ecclesia mansuri sint usque ad consummationem seculi, qui illam gladio verbi Dei, et doctrinis sanctis, omni que armatura fortium tanquam strenui milites, et fortissimi bellatores defendant, protegant, et muniant, attestatur dominus per prophetam Esayam in c. xxxiii. sic dicens. Respice Syon civitatem, gl. interlin. id est praesentem ecclesiam. sequitur, oculi tui videbunt tabernaculum, glo. quod praesentem ecclesiam significat, quod nequaquam transferri poterit, nec auferentur claui eius, gl. i. doctores quibus fixa tenetur. Praeterea hoc idem videtur accipi ex illo quod apostolus ait ad Thim. 3. quae est ecclesia Dei vivi columna, et firmamentum veritatis, quod ideo dictum est, quia in sanctis doctoribus quos semper habet tanquam columna rectissima, et immobilis tam fortis est in se et alios sustinet doctrinis ne corruant in errores. Unde Cant. 4. dicitur ecclesiae. Collum tuum, id est coetus doctorum per quos verbum Dei dispensas, et fideles in corpus tuum committis, sicut turris David, quae aedificata est cum propugnaculis, scilicet diversarum virtutum, quibus relucere debet vita doctorum. Mille clypei pendent ex ea, id est universitas verborum divinorum, quibus tanquam clypeis repellitur ictus diaboli, et superantur versutiae, et calliditates haereticorum, omnis armatura fortium, quia quicquid perfectae virtutis, perfectae aut sapientiae alibi quaeritur ad salutem animae tuendam perfectae in ea invenitur ut in c. legimus di. lxxvii. Quia vero ecclesia quod ad praelationem duratura si usque ad consummationem seculi, ita ut praelati aliqui semper in ea sint, patet ex illo Esai. 62. ubi propheta ita ecclesiae loquitur. Videbunt gentes iustum tuum, et cuncti reges inclytum tuum, id est salvatorem tuum scilicet Christum et vocabitur tibi nomen novum quia a Christo nominata est Christiana. eris corona gloriae in manu domini, et diadema regni in manu Dei tui. Clarum est autem quod corona, et diadema ecclesiae dignitatem principatus, et dignitatem importat prael ationis ecclesiae quae semper in ea usque ad consummationem seculi refulgebit, in cuius argumentum sequitur in propheta. Non vocaberis ultra derelicta, etc. Praeterea hoc quidem apertissime notat apostolus ad Ephe. 4. dicens. Ipse, scilicet Christus dedit quosdam apostolos, quosdam prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores, et doctores usque ad consummationem sanctorum in opus ministerii aedificationem corporis Christi donec occurramus omnis in unitate fidei, et agnitionis filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ubi glo. inquit. Tandiu durabit haec praelatio, et ordinatio donec in die iudicii nos omnes occurramus in una, et non discreta fide. Ceterum hoc idem nobis apertissimum redditur ex eo quod idem apostolus i. ad Corin. xv. scribit. Deinde finis, id est consummatio cum tradiderit regnum Deo, et patri, id est cum perduxerit credentes ad contemplationem Dei patris secundum gl. Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem, glo. dum durat mundus, angeli angelis praesunt, daemones daemonibus, homines hominibus, ad utilitatem viventium, vel deceptionem: sed omnibus collectis iam omnis praelatio cessabit, quia necessaria non erit, haec glo. Tandiu ergo principatus in ecclesia, et praelatio per successionem continuabitur, quandiu praesens seculum durabit, quod maxime de auctoritate Ro. ecclesiae credendum est, in qua dominus sortitus ecclesiae posuit principatum iuxta c. Nolite errare, distin. xi. de cuius principatus sempiternitate beatus Hieronymus ita loquitur, sicut in c. haec est fides, habere xxiiii. q. i. Sancta Romana ecclesia quae semper immaculata permansit domino providente, et beato apostolo Petro opem ferente in futurum manebit sine ulla haereticorum insultatione, scilicet praeualente atque firma, et immobilis omni tempore persistet, haec illae. Amplius vero quod ecclesia etiam in sacramentis semper mansura sit usque in finem seculi luce clarius ex ipso sacrae scripturae fonte colligimus. Unde Hierem. 31. quod etiam apostolus in argumentum differentiae veteris testamenti, et novi inducit ad Ro. 8. ita propheta loquitur de tempore adventus Christi. Ecce dies venient dicit dominus, et feriam domui Israel, et domui Iuda faedus novum, id est legem novam, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Egypti. glo. hic prophetatur non perseveraturum vetus testamentum, sed futurum novum, de cuius perpetuitate dicitur in fine. c. Sanctum domini evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum. Ceterum hoc quidem probat apostolus ad Hebre. 7. ubi commendaturus legem novam eam usque ad consummationem seculi impermutabilem, ex sacerdotii Christi perpetuitate argumentatur dicens. Iurauit dominus, idest inconcussa veritate firmauit, et non poenitebit eum, idest non mutabit factum, tu es sacerdos in aeternum. sequitur, in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus, gl. ut enim sacerdotium Christi praeest sacerdotio levitico, ita et lex eius praeest veteri. Et infra sicut iste permanet, ita et lex quam attulit in qua est vera remissio, et perpetua gratia, quod quia vetus lex non potuit exclusa est. Quia autem lex nova permanebit in aeternum ostendit ex pontifice quia unus est, quod non esset nisi esset immortalis, haec glo. Praeterea hanc veritatem clarissimam agit apostolus, id est ad Cor. 2. ita dicens. Quotienscunque manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem domini annunciabitis donec veniat, glo. ad iudicium, et hoc non mutabitur usque tunc sicut sacramenta Iudaeorum. Apparet ergo quod ecclesia non deficiet in sacramentis suis usque ad consummationem seculi, quod etiam ratio ipsa ostendit. Cum enim convenientissimum fuerit, et ita nobis misericorditer divina pietate provisum sit, ut semper medicinae curreret cum morbo, et sacramenta ipsa tanquam medicina quaedam contra morbos peccatorum sint ordinata ab ipso supremo medico Salvatore nostro Iesu Christo, et morbi peccatorum multiplices nunquam deficiant neque deficient in humano genere quandiu sumus in hac corruptibili vita praesenti, necesse erit dicere in ecclesia semper futura esse sacramenta. Et sic patet principale propositum quod ecclesia postquam incepit duratura sit usque ad consummationem seculi. Ex his iam dictis apertissime eliditur error dicentium ecclesiam iam periisse, et quorumdam pseudoprophetarum asserentium illam in proximo defecturam. De quorum errore beatus Augustinus super psal. ci. commemorat ita dicens. Sed ista ecclesia quae fuit omnium gentium, et iam non est, periit, hoc dicunt qui in illa non sunt. O impudentem vocem, illa non est quia tu in illa non es, vide ne tu ideo non sis, nam illa erit et si tu non sis. Hanc vocem abominabilem, detestabilem praesumptionis et falsitatis plenam nulla veritate suffultam, nulla sapientia illuminatam, nullo sale conditam, vanam, temerariam, praecipitem, perniciosam, praevidit spiritus Dei, et tanquam contra illos cum annunciaret unitatem, ait. In conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant domino. Cumque subdidisset respondens, utique laus eius, ubique Hierusalem mater nostra de peregrinatione revocata fecunda cum multis filiis magis quam ea quae habebat virum: quoniam quidem dicturi: erant ecclesia fuit et non est, exiguitatem inquit dierum meorum nuncia mihi, quid est quod nescio, quia recedentes a me murmurant contra me, quid est quod perditi me perisse contendunt. Certe enim hoc dicunt, quia fui et non sum. Annuncia mihi exiguitatem dierum meorum, non a te quaero illos dies aeternos. Illi sine fine sunt: ubi ero non ipsos quaero. Temporales dies mihi annuncia exiguitatem dierum meorum, quamdiu ero in illo seculo annuncia mihi propter illos qui dicunt implete sunt scripturae, crediderunt omnes gentes, sed apostatavit, et periit ecclesia de omnibus gentibus. Quid est hoc exiguitatem dierum meorum nuncia mihi? et annunci avit neque vacavit ista vox. Quis annunci avit nisi ipsa via? quomodo annunci avit? Ego ecce vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Mat. ulti. haec Aug.