Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
CETERUM considerata bene principatus amplitudine ad quem Romanus pontifex assumptus est, et multitudine ac varietate rerum in quibus per eum universitati fidelium providere occurrit, necesse habemus confiteri quod Romanus pontifex cui universalis ecclesiae cura commissa est in plenitudinem potestatis sit a Christo evocatus. In omni enim communitate bene recta oportet apud supremum residere plenam potestatem se extendentem ad omnia necessaria, et evidenter expedientia bono reipublicae illius communitatis. Cum ergo papa sit supremus in communitate totius Christianitatis, utpote caput et rector omnium fidelium, sequitur quod apud illum plenitudo resideat potestatis extendens se ad omnia necessaria, et expedientia saluti reipublicae Christianae. Quod etiam sanctorum patrum testimoniis clarissime ostenditur. Dicit enim beatus Cyrillus Alexandrinus Patriarcha in libro thesaurorum. Sicut Christus accepit a patre dux sceptrum ecclesiae gentium ex Israel egrediens super omnem principatum, et potestatem et super omne quodcumque est, ut ei genua cuncta curventur, sic et Petro et eius successoribus plenissime commisit. Item beatus Chrysogon. ad consulta uulgatorum in persona Christi loquens ita ait. Ter interrogo an me diligis, quia ter me trepidus, et timidus negasti. Nunc autem reductus ne credant te fratres, gratiam et clavium auctoritatem amisisse, quia amas me coram ipsis iam tibi confirmo quod meum est plenum. Item Innocentius tertius in concilio generali praesidens, ut in cap. Cum ex eo, extra de poenit. et remis. dicit. Cum Romanus pont. qui plenitudinem obtinet potestatis, etc. Ubi considerandum quod plenitudo ista potestatis quam in Romano pontifice esse dicimus non est ita simpliciter intelligenda sicut est illa supremae auctoritatis, quae Deo omnipotenti attribuitur, apud quem non est impossibile omne verbum Lucae 1. ut patet, nec est illa plenitudo potestatis excellentiae quam praedicamus in Christo, ut etiam patet. Pro quo notandum, quod ut inquit sanctus Tho. in 4. sentent. distinct. 15. q. 3. arg. 1. quod ministri ecclesiae instituuntur in ecclesia divinitus fundata, et ideo institutio ecclesiae praesupponitur ad operationem ministrorum, sicut opus creationis ad opus naturae. Quae institutio ecclesiae consistit in fide et sacramentis, et ideo ad ministros ecclesiae consistit in fide et sacramentis, et ideo ad ministros ecclesiae nec novos articulos fidei edere, nec editos removere, nec nova sacramenta instituere nec instituta removere pertinet, sed haec est potestatis excellentia quae soli debetur Christo qui est ecclesiae fundamentum. Et ideo sicut papa non potest dispensare, ut aliquis sine baptismo salvetur, ita nec quod salvetur sine confessione secundum quod obligatur ex vi sacramenti. Haec sanctus Tho. Sed plenitudo potestatis quae ponitur in papa est plenitudo potestatis ministerialis, quanta scilicet necessaria est ad regimen universalis ecclesiae ad salutem fidelium procurandam, sicut dicimus quod plenitudo scientiae, sive omnis notitia veritatis est a Christo ecclesiae promissa Ioan. 16. ubi dicitur. Cum venerit spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem, quod non est accipiendum ita universaliter, quod quicquid sciri posset ab homine revelandum foret apostolis, sed omne illud quod nobis ad salutem erat necessarium. Unde glo. super verbo. Omnem veritatem dicit, saluti necessariam.
Amplius considerandum est quod plenitudo potestatis in Romano pontifice ostenditur in multis, de quibus inducemus 15. tantum ad praesens. Primo quidem ostenditur plenitudo potestatis Romani pontificis ex his ex quibus excellentia papalis dignitatis sive principatus nobis figuraliter describitur. Beatus autem Bernard. describens nobis excellentiam dignitatis papalis libro 2. de consideratione ad Eugenium ita inquit. Tu quis es tu sacerdos magnus, pontifex summus, princeps episcoporum, haeres apostolorum, primatu Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, iudicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Haec ille. Ex qua admiranda descriptione luce clarius patet Romanum pontificem in plenitudinem potestatis, de qua diximus esse vocatum.
Secundo ostenditur plenitudo potestatis in Romano pontifice in extensione principatus sui. Extenditur enim in totum orbem terrarum, nullus enim fidelis in toto orbe Christiano eximitur ab eius principatu. Quod manifeste ex superioribus patet, maxime ex illo Ioan. ultimo. Symon Ioannis pasce oves meas, inter oves illas et istas non distinguens, sed universas oves illi commendans, ut exponit Chrysog. de qua principatus uniuersalitate beatus Chrysog. super Act. apostolorum ita inquit. Petrus a filio super omne quod est filii potestatem accepit, non ut Moyses in gente una, sed in universo orbe. Tertio plenitudo potestatis in Romano pontifice ostenditur in potestate clavium in foro conscientiae. Extenditur enim potestas clavium in eo ad omnia loca ad omnes personas ad omnes casus. Unde glo. super illud Matth. 16. Tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram, etc. dicit. Quia Christum Petrus praeceteris maiori devotione confessus est merito praeceteris ipse collatis clavibus donatus est. Sequitur infra in glo. Quodcumque ligaveris super terram id est quemcumque indignum remissione iudicaveris dum vivit indignus apud Deum iudicabitur, et quodcumque solveris id est quemcumque solvendum iudicaveris dum vivit remissionem peccatorum consequetur a Deo. Haec glo. quae dicitur Rabani sive Bedae.
Quarto plenitudo potestatis ostenditur in clavibus iudiciariae potestatis in foro exteriori, valet enim de omnibus personis orbis Christiani cuiuscumque status aut conditionis existant iudicare: est enim iudex totius ecclesiae. Unde in cap. episcopo 9. q. 3. dicitur. Ecclesia Romana sua auctoritate valet iudicare de omnibus. Item Pelagius in cap. cuncta inquit. Apostolica sedes de omni ecclesia habet phas iudicandi, et per consequens mala quibus homines a Deo avertuntur correctionis disciplina de medio tollere, et eradicare. Unde in figuram Romani pontificis videtur esse dictum illud Hieron. 1. ut testatur Innocentius tertius in cap. Solite, extra de maior. et obed. qui cum fuerit de sacerdotibus Anatoch, et interpretatur excelsus domini, significat summum pontificem qui in ecclesia Dei est celsior ceteris, ut puta generalis Vicarius Christi. Ecce constitui te super gentes et regna ut euellas, glo. scilicet mala, et destruas et disperdas, glo. interli. regna diaboli, aedifices glos. s. ecclesiam et plantes s. bona. Cum enim Romanus pontifex caput totius Christianae communitatis et princeps existat, eius non tantum est promovere ea et ordinare quae ad bonum reipublicae et consecutionem supernae beatitudinis quae finis ultimus Christianorum est conferunt: sed ea tollere et submovere prohibendo et corrigendo quae ad motionem ad talem finem fideles impediunt. Unde Alexander tertius in cap. Cum planta, extra de privileg. ita inquit. Cum plantare sacram religionem et plantatam fovere modis omnibus debeamus: nunquam hoc melius exequimur quam si nutrire eas quae sunt recta et corrigere quae perfectum virtutis impediunt, commissa nobis auctoritate curamus. Haec ille. Quocirca Innocentius tertius in cap. Novit, extra de iudiciis dicit. Nullus qui sit sanae mentis ignorat, quoniam ad officium nostrum expectet de quocunq mortali crimine corripere quemlibet Christianum, et si correctionem contempserit per districtionem ecclesiasticam coercere, haec ille.
Quinto plenitudo potestatis Romani pontificis ostenditur in depositione episcoporum, unde beatus Bernard. in epistola quadam ad Eugenium papam pro episcopo Eboracensi intruso dicit. Peremptoriam sententiam dare ad depositionem episcoporum solius Romani pontificis noscitur esse. Pro eo nimirum quod etsi alii vocati sunt in partem solicitudinis, solus ipse plenitudinem habet potestatis. De hoc etiam idem Bernard. in lib. de consideratione inquit quod supra diximus in cap. 17.
Sexto plenitudo potestatis Romani pontificis ostenditur in hoc quod eius potestas a nulla potest humana exceditur vel superatur, sed ipsa omnem aliam excedit et superat. De ecclesiastica potestate patet: quoniam ut ait Iulius papa in ca. Nolite errare distinct. 11. In sede Petri dominus totius ecclesiae principatum posuit. De potestate terrena sive seculari patet etiam et diffuse ex dictis in primo lib. cap. 92.
Ait enim ad propositum Grego. Nazanenus scribens Imperatoribus Constantinopolitanis, ut in cap. Suscipitis distinct. 10. habetur. Lex Christi sacerdotalibus vos subiicit potestati atque istis tribunalibus vos subdit. Dedit enim nobis potestatem et dedit principatum multo perfectiorem principatibus vestris. An nunquid iustum vobis videtur si cedat spiritus carni, si a terrenis caelestia superentur et divinis praeferantur humana, quasi dicat non.
Septimo plenitudo potestatis ostenditur in hoc quod non arctatur eius potestatis ad hoc, ut semper servato ordine inferiorum potestatum operetur, sed potest mediantibus illis, vel illis intermissis immediate in quemcunq Christianum operari, ut immediatus ordinarius pastor et praelatus quando viderit expedire, ut ex illo ult. cap. extra de foro compet. aperte colligitur. Unde sanctus Thom. in tractatu contra impugnantes religionem inquit. Papa habet iurisdictionem immediatam in omnes Christianos, quia Romana ecclesia nullis synodicis institutis praelata est, sed evangelica voce domini et Salvatoris nostri primatum obtinuit, in ca. Quamvis distinct. 21. In hac autem parte similitudinem quandam habet omnipotentis Dei, qui mediantibus secundis causis operatur multa quae per seipsum facere potest, et aliquando praetermisso secundarum causarum ordine operatur. Propter quod Innocen. tertius in ca. Antiqua extra de privileg. dicit, Romana ecclesia disponente domino super omnes alias ecclesias ordinariae potestatis obtinet principatum, utpote mater universorum fidelium et magistra.
Octavo plenitudo potestatis Romani pontificis ostenditur in exemptione inferiorum praelatorum a superiori, ut abbatum ab episcopo, vel episcopi ab archiepiscopo, vel subditorum a suo superiori, sicut monasteria et capitula ab episcopis, quae exemptio fit a Romano pontifice. De quo Bern. 3. lib. de consideratione. Subtrahuntur abbates episcopis, episcopi archiepiscopis, archiepiscopi patriarchis, et sive primatibus. Bona ne species haec est. Nimirum, si excusari queat vel opus sit faciendo, probatis vos habere plenitudinem potestatis, sed iustitiae forte non ita facitis; haec quia potestis, sed utrum debeatis quaestio est. haec ille.
Nono plenitudo potestatis Romani pontificis ostenditur in hoc quod non ligatur legibus a se factis, aut etiam sacrorum conciliorum canonibus, sed potest ex plenitudine potestatis supra ius et leges positas facere, et in canonibus conciliorum iuxta temporum oportunitatem aut locorum et personarum conditiones dispensare. Unde et dicitur in §. is autem 24. q. 5. Romana ecclesia ius et auctoritatem sacris canonibus impartitur, sed non eis ligatur. Idem in ca. Significasti, extra de elec. Propter quod Innocen. 3. extra de concess. preb. in cap. Proposuit, dicit. Nos secundum plenitudinem potestatis de iure possumus supra ius dispensare. Cui sententiae beatus Thom. in quolibeto arg. 13. alludens ita dicit. Papa habet plenitudinem potestatis in ecclesia, et ita quaecumque sunt constituta per ecclesiam, vel ecclesiae praelatos sunt dispensabilia a papa: haec enim sunt quae dicuntur esse iuris humani sive positiui. Circa vero ea quae sunt iuris divini vel naturalis dispensare non potest, quia ista habent efficaciam ex institutione divina.
Decimo plenitudo potestatis Romani pontificis ostenditur in dispensatione actionum humanarum, puta votorum et iuramentorum. Unde sanctus Tho. in 4. distin. 38. q. 4. quaerens, utrum quilibet praelatus in votis possit dispensare, dicit sic. Plenitudo potestatis in dispensando residet penes summum pontificem, alii autem par ticipant de hac potestate quantum eis concessum est, et in 2. 2. q. 83. arg. ult. dicit, quod quia summus pontifex gerit plenarie vicem Christi in tota ecclesia ipse habet plenitudinem potestatis dispensandi in omnibus dispensabilibus votis.
Undecimo plenitudo potestatis in Rom. pont. ostenditur in administratione et dispensatione rerum ecclesiasticarum, alii autem praelati et collegia habent potestatem coarctatam in administrando, et dispensando res suas et transferendo dominium ipsarum obligando, et alienando: quia non nisi ex certis causis et cum certis solemnitatibus iure possunt res ecclesiae alienare, sicut patet ex de reb. eccl. non alienan. Papa vero in illis solus sine consensu etiam cuiuscumque et sine solemnitatibus potest res qualcunque cuiuslibet ecclesiae alienare et alienando dominium transferre, dummodo tamen hoc faciat ex iusta causa. Unde Adrianus papa omnes ecclesias etiam Romanam submisit Carolo et eius successoribus quod ad temporalia, de quibus per imperatorem deberent investiri. Et hoc confirmat Leo papa Othonio et eius successoribus, ut habetur in cap. Adrianus distinct. 63. ubi dominus Archydiaconus narrando varios modos dicendi ita inquit. Alii dicunt quod hoc fecerint apostolici ex plenitudine potestatis, sicut decimas aliquibus regibus concesserunt quod alius concedere non posset. Haec ille.
Duodecimo plenitudo potestatis Romani pontificis ostenditur in hoc quod, ut dicit sanctus Thom. in tertia parte 6. q. arg. 11. quod quaedam sunt superiorum ordinum, quae potest papa committere inferioribus quibusdam sicut presbyteris, sicut concedit conferre minores ordines, quod pertinet ad potestatem episcopalem. Ex qua etiam plenitudine potestatis ut idem sanctus Thomas ibidem dicit, beatus Grego. concessit quod simplices sacerdotes conferrent sacramentum confirmationis, ut in cap. pervenit habetur dist. 95.
Tertiodecimo plenitudo potestatis Romani pontificis ostenditur in dispensatione thesauri ecclesiae: quoniam ipse solus utpote Christi principalis Vicarius et dispensator dat plenariam indulgentiam, et omni homini fideli de toto mundo. Unde sanctus Thom. in quarta dist. 20. dicit sic. Papa habet plenitudinem pontificalis potestatis quasi rex in regno, sed episcopi assumuntur in partem solicitudinis quasi iudices singulis civitatibus praepositi. Et ideo potest facere indulgentias prout vult causa tamen existente legitima, sed in episcopis est taxata secundum ordinationem papae.
Quartodecimo plenitudo potestatis Romani pontificis ostenditur in hoc quod dispositio totius ecclesiastici ordinis quo ad dignitates ecclesiasticas tanquam ad principalem architectorem in templo Domini, et dispensatio beneficiorum tanquam ad servum quem constituit dominus super familiam, ut det illis tritici mensuram pertinet ad Romanum pontificem. Nam extra de praebend. lib. 6. ca. Licet, dicitur quod dispositio ecclesiarum et omnium beneficiorum mundi ad sedem apostolicam noscitur pertinere. Et in cap. Si duobus extra ut lit. pendent in clement. dicitur, et est diffinitio Viennen. concilii, quod ad Romani pontificis potestatem pertinet ecclesiarum personarum dignitatum aliorumque beneficiorum plena et libera dispositio ex suae potestatis plenitudine.
Decimoquinto plenitudo Romani pontificis ostenditur in canonizatione sanctorum, quae ad solum Romanum pontificem, ut ad iudicem et principem universae ecclesiae, et cum plenitudine potestatis praesidentem pertinet, ut dicunt doctores, et colligitur extra de relig. et ven. sanct. cap. 1. et 2. et haec de illis in quibus amplitudo principatus summi pontificis ac plenitudo potestatis apostolicae sedis attendatur ad praesens dixisse sufficiat. Quorum autem debitor existit Romanus pontifex ex tanta amplitudine dignitatis et potestatis declarat devotus Bern. in lib. 4. de consideratione ad Eugenium ita dicens. Decet te esse oportere considera formam iustitiae, sanctimoniae specimen, pietatis exemplar, assertorem veritatis, fidei defensorem, doctorem gentium, Christianorum ducem, amicum sponsi, sponsae paranymphum, cleri ordinatorem, pastorem plebium, magistrum insipientium, refugium oppressorum, pauperum aduocatum, ministrorum spem, tutorem pupillorum, iudicem viduarum, oculum caecorum, linguam mutorum, baculum senum, ultorem scelerum, malorum metum, bonorum gloriam, virgam potestatum, malleum tyrannorum, regum patrem, legum moderatorem, canonum dispensatorem, sal terrae, orbis lumen, sacerdotem altissimi, Christi vicarium, Christum domini, postremo Deum Pharaonis. Haec ille. Quae omnia re et etiam plenissimam, et amplissimam insinuant in Romano pontifice potestatem. Ex his clarissime confunditur error dicentium Romanum pontificem non habere in ecclesia plenitudinem potestatis, qui ut sanctus Thomas ponit in tractatu contra Graecos, contra unitatem ecclesiae errant.